장음표시 사용
161쪽
a Dico secundo: Etiam jurare verum sine animo iurandi et
de se peccatum mortale; ac proinde eX nulla causa licet. Ita CGel. loco cit. I. ad evidentiam primi dubii. Iacobus de Grast hebbupra cit. cum loquatur indiscriminatim de vero , ac falso.
& alii cit. a Clave Reg. to. r. lib. s.cap. 6. n. II. quos ipse sequitur; distinguunt inter eum, qui tenetur jurare, ut si ab habente po . testatem, vel a privato rationabiliter eXigitur juramentum;& de isto asserunt peccare mortaliter, jurando Verum sine ani
mo jurandi; & inter eum, qui cogitur per injustitiam jurare:& de isto dicant non peccare mortaliter, iurando verum, sine animo jurandi. Bonac. dij. circa z. D cal pro c. q. I. punc. 7. N. 6. idem docet, licet non fatis clare; nostra tamen conci usio ab. solute oppositum docet. Probatur primo ratione Caiet. In Iuramento adeo requiritur veritas, ut si materia juramenti sit mendacium, jurans peccaret mortaliter: ergo a fortiori peccaret mortaliter si menda.
cium est in ipsis forma iuramenti, scilicet in ipso jurandi actu. Consequentia videtur legitima, quia forma principalius se habet, quam materia; sed quando quis jurat sine animo jurandi,
mentitur in ipso actu jurandi: ergo &c. A t re vera C et. hac ratione non usus est in probatione sui asserti , sed in proponendo rationem dubitandi: quare non est tam efficax; posset enim responderi assignando disparitatem :nam mendacitum circa materiam juramenti , ideo est peccatum mortale; quia mendacium iuramento firmatur: at jurare sine animo jurandi, quod est mendacium, in ipso actu jur, menti, non firmatur juramento, non enim tunc jurat se jurare ac proinde est simplex mendacium, quod eX genere suo non est mortale, sed potest esse veniale. Sed contra hoc,potest instari ratione adducta a C et in re' dubii. Sicut per mendacium juramento firmatum irrogatur Deo irreverentia, dum in ejus confirmationem adducitur ut testis : ita per mendacium in ipso ad tu juramenti iri OP tWyDeo irreverentia, quia exterius invocatur in testem, & intς
rius dissentit animus illi invocationi, quod est illudere DiVin'
162쪽
testimonio: nam sic fingere invocare, cum animo non invocandi est illusio Divini testimonii, directe ipsi Deo illata: ac proinde sicut illa prior irreverentia est peccatum mortale ita, ct posterior.
Probatur secundb conclusio. Hoc mendacium in ipso actu jurandi est mendacium perniciosum: ergo est peccatum mortale: prob; antee. tum quia directe contrariatur fini jura meati, qui est confirmatio veritatis, ideo enim adhibetur juramentum, ut veritas confirmetur : tum quia iste actus est ita perversus, ut sibi ipsi sit contrarius: nam quantum est ex specie actus firmat veritatem exterius; quia verb mente non iurat , non confirmat veritatem: tum etiam quia actus iste est perniciosus toti generi humano, utpote tollens a iuramento exteriseri finem quare fit, & enervans fidem dandam exteriori juramento. Et profecto, si hoc in praxi poneretur , jam non magis credere possemus juranti quam simpliciter dicenti; semper enim dubitare possemus , an jurans habuerit animum jurandi . Nec valet distinctio Bonacino desumpta ex Raph. de Torrea. a. q. 06. art. 7. disp. 2. asserentis, non esse licitum jurare sine animo iurandi; si rationabiliter exigitur iuramentum; secus vero, si quis irrationabiliter ipsum extorqueat. Nam licet, si irrationabiliter exigatur, possit rationabiliter non praestare j uramentum, dum tamen illud praestat, debet eo modo , quo licite potest praestare, & non illudere Divino testimonio. Excusarem tamen a peccato mortali eum, qui cum sit nimis scrupulosus, quamquam sciat se verum dicere, tamen ob scrupulos, quibus angitur, dubitate an possit esse falsum id, quod jurat, re ne se exponat periculo jurandi falsum, in vincibiliter ignorans illicitum esse sic jurare , jurat sine animo jurandi.
Ex hoc tamen juramento sine animo jurandi,si juramentumst promissorium , quantum est ex vi juramenti, non obligatur ad promissa servanda: bene tamen Obligatur ratione scandali vitandi, quod vere oriretur, si juramentum non servaret:& hoc in foro conscientiae. Ita Grast loco. cit. CovarruviaStit. de paciis I p. I. 5. vum. 2.& alii. At in foro exteriori cogi potest, quia
163쪽
quia Ecclesia potius pretesumitjurandi animum, ne praesumat mortale peccatum ; ut habetur cap. V nisus A Jur Iurando. s Falsum tamen est id, quod ait Tambur. loco cit. nurn . scilicet, quod si quis juret animo eXpresso nullo modo promit tendi,vel se obligandi; non peccaret mortaliter: falsum inqua est, nam iste talis exterius promittit, interius a promissione dis sentit, ac proinde mendacem promissionem profert, & huic adhibet juramentum, ac proinde invocat Deum in testem falcsie promissionis, sicut qui invocat in testem falsii asserti; ergu
Quod si dicas hunc taliter jurantem, non jurare interitis; quia, ut ait Tambur. non potest intelligi iuramentum promis. sorium, nisi ut productivum obligationis: cum ergo aliquis positive hanc obligationem excludit, & non vult iuramentum illam producere, convincitur non jurare interitis intellige , jam enim exterius jurare supponitur hoc tamen non obstante, peccaret mortalj ter ex eo capite, quia jurat sine intentione iurandi , ut probatum est. 6 An autemjurans hoc modo teneatur ad promula servanda Θ Raph de la Torre, Caiet. Soto, & alii locis cit. assirmant. Bonac. Sylv. Armilla, Tambur. & alii negant . Sed quia haec quaestio dependet ex illa, an hoc sit verum juramentum s & quidem si est verum juramentum, ex eo nascitur obligatio eX vi juramenti, quantumcumque habuerit animum non se obligandi, cum obligatio naturaliter oriatur e XJuramento, itaut ipso posito, non sit in potestate iurantis ipsam
excludere: unde incohaerenter loquuntur, qui ex eo capite negant oriri obligationem, quia ille habuit intentionem non se obligandi; sic enim etiam posset dici non teneri ad implendum, qui habuit animum se obligandi, sed non implendi. Si vero dicatur non esse verum juramentum, ut vult I ambur. sic consequenter eX vi juramenti non oritur obligatio, sed ex alio capi te , ut diximus de jurante sine animo jurandi. An autem sit verum juramentum, pendet ex intentionejurantis, supponimuS namque habuisse animum vere jurandi, sed non se obligandi Nec CX eo, quia habuit expresse voluntatem non se obligandi,
debet dici non fuisse verum iuramentum; quia haec est qVid
164쪽
consequens, prius autem potest subsistere sine suo posteriori. Tum quia; quare voluntas non se obligandi annullat veritatem
iuramenti, non potius Voluntas tu Iandi annullat volunta.
tem non se obligandi , ac proinde potius inducat obligationem , quam hujus exclusio annullet illud, maxime cum illud sit prius prioritate saltem naturae. Potest tamen contingere, quod aliquis rusticus pro eodem accipiat nolle se obligare per juramentum, ac nolle jurare , licet non habeat voluntatem explicitam non jurandi, at si positive explicitam voluntatem habet iurandis uramentum est verum ,& voluntas sequens non se obligandi, est nulla. 7 Tandem hic, pro complemento , ct ingratiam casui-starum, explicandae sunt quaedam jurandi formulae: pro quo. Sciendum est primo: aliquoties assumi creaturas in testes ad confirmandum aliquod dictum: quod licite, & illicite fieri potest , ut docet S. Th. a. a. q. 8 9 ar. 6. Licite quidem fit, quando
Creaturae assumuntur, ut in Deum relatae, quatenus scilicet in
eis relucet Divina veritas, & sic idem est, ac invocare Deum in testem, quod positis comitibus juramenti, nempe, Veritate, Iustitia,& Iudicio, licitum est. Alio modo illas assumendo per se& non relate ad Deum, & hoc duplicitet, vel enim assumuntur ut testes fallibiles veritatis, & sic non est illicitum per creaturas jurare, sed juramentum non erit : vel assumuntur ut
testes infallibiles veritatis, & hoc modo illicitum est , exhibetur enim eis Divina reverentia, quod est blasphemum , ct ad Idololatriam pertinens:& hoc modo Mati. s. vetuit Christusjurare per creaturas,& in cap Clericum a. a. q. I. & caps quis acriter reprehenduntur clerici per creaturas iurantes. Similiter
illicitum, & blasphemum est jurare per membra Christi , &Sanctorum inhonesta; videntur enim irreverenter assumi, &tanquam probrosia, & ignominiosa eis objici. Vide D. D. de
juramento ex professo agentes. Similiter, invocare Daemones in testes, vel animas damnatorum,ut Mahomeli, Luthem,&c.illicitum est, esset enim error in Fide,vel superstitio gravis,dum putatur eos omnia nosse, & metiri non posse,& etiam si in ordine ad Deum assiimantur,illicituest;quia licet in eis, in esse naturς reluceat veritas Divina, tamen Κ nomi-
165쪽
nomine invocetur Deus in testem Veritatis & ideo blaspheni ijudicatur Gip. movet Q. q. I. nisi forte iuramento eXecratorio in
vocetur Daemon, hoc modo, Diabolus me apprehendat, thetorqueat, vel quid simile; in hoc enim non adhibetur ei reVS rentia, sed assumitur ut instrumentum Divinae I ustitiae ad tot. quendos, & cruciandos homines, quod ei convenit, &inor. probrium ejus cedit. Sed quaeris: quomodo cognoscendum est an invocentur crea. turae cum ordine ad Deum λDico quod creaturae aliquae habent aliquam insignem digni. tatem a Deo, per quam eXcitatur nobis peculiaris aliqua me moria Dei, ut sunt Sancti Angeli, Beatorum nomina, Beatis.ssima Virgo, Sacramenta, Euangelium, Sancta Crux, & aliae res sacrae: &per haec sit juretur, intelligitur ordo ad Deum, seu Deum in illis invocari. Idem etiam docent plures, si per Animam iuretur, in qua relucet specialiter Deus; cum sit res spiritualis, capaX gratiς, & Beatitudinis. C terae vero crea. turae si assumantur, quae specialem non habent dignitatem , quantum est de se, non intelliguntur referri ad Deum, nisi ali. quod additum apponatur, ut si dicatur, per Coelum Dei , per hunc ignem Dei. Et aliqui in Sicilia solent jurare aliquando per aliqua comestibilia, dicendo lingua vernacula: per chisia gratiadi Dis: Potest enim gratia late dici, quia est donum Dei. Vel aliquoties si juramento execratorio adducantur res dilectς , ut dicendo: videam occisum filium meum: quod interpretandum est relate ad Deum, idest Deus me puniat in occisione filii mei: quo modo legitur Gen. a Ioseph jurasse per sialutem Pharaonis. 8 Quςdam autem sunt formulς dubiς, an sint verbajura mentum continentia; &sunt istς; per fidem meam , in fido
hominis Christiani, in bona fide, & quidem si sine alio addito
proferantur, & nisi intentio proferentis determinet ipsa ad si dem supernaturalem, ex se non sunt verba juratoria. Ita C et supcr art. nuper cit. D. Th. Sotus, Covarr. Finelus, & alii cit Raph. Torre q. 8 0 art 6. Ea p. 3 qui ait esse communem Thestingorum , & Summistarum , quamvis multi Iurisperiti contrλ rium assierant . Ratio est, quia ex communi usu loquendi usur
pantur pro fide humana, idest hominis fidelitate, quς etiam stilς potest
166쪽
potest fides hominis Christiani : secus vero, si dicatur in fide Christi,vel Christiana. Μulto minus juramentum erit dicendo: in fide boni viri, in fide Equitis; sicut Sacerdos, sicut Religio. sus, sicut Christianus, nisi aliter intentio dicentis illa verba
Similiter in ipsis Divini nominis invocatione contingere potest aliquando non essejuramqnta, scilicet, si simpliciter enunciando, non vero invocando in testem proferatur; ut cum dicitur: b Fides Dei; Deus scit; hoc quod dico est Euangelium ;coram Deo ita est, dc similia. Pariter in aliquibus nationibus solet invocari Deus, itaut videatur esse juramentum , sed tamen, ob usum usurpari consueverunt, ut emphases loquutionis, unde nisi intentio jurandi adsit, non sunt censenda juramenta: sicut inSicilia ad omne fere verbum plebei addere solent: per Diis; quod est dicere: per Deum: sicut etiam in Calabria contingere solet, & alia in aliis nationibus.
Si quis vel solus, vel coram aliis, He interrogatus , fluc propria sponto, sive recreationis causa, sive quocumque alio me juret, se non fecise aliquid, quod revera fecit, intelligendo intra se aliquid, quod non fecit, vel aliam viam ab ea, in
qua fecit, vel quodvis aliud additum verum, revera non meu-titur , nec es perbums . 1 'ota haec Propositio ex hoe dependet; an licitum sit utis restrictione mentali: nam si licita esset eX se, quocumque fine adhibito: qui ex se non vergeret in detrim Intum Proximi , semper esset licita et vel si ex se non esset illicita,nunquam,
nisi ex aliquo illicito fine adjuncto esset illicita. Potest autem multipliciter usurpari, vel subintelligendo mentaliter alium locum, ut si dicat, se non comedisse, subintelligendo in Ecclesia; vel tempus, ut si dicat se non lusisse, intelligendo, nocte; vel subintelligendo in promissionibus aliquam conditionem: pu- dabo tibi centum aureos, subintelligendo , si dabis mihi Κ α prς-
167쪽
praedium ; si IudeX me condemnabit ad solvendum ; es L
Doctores Thomistae, ut C et. Soto, Raph, Torre, Minu tuto in addit. q. a. art. 4. nOVissime Gonet in manuali tom. ,. triat. 8. cap. 2. I. 3. & alii semper tenuerunt restrictionem put mentalem illicitam esse, & juramentum adhibitum non mi artis esse periurium, ac si mendacio sine illa recit rictione adhibe
Suar. Valent. Lessius, Azor. Clavis Reg. & alii quos novissime sequutus est Tambur. intolerabiliter tamen eXcedens, nam cap. 2. dejuram. I. a. n. q. ait: licere uti hac mentali restrictione, quando verba illam non patiuntur, sed pro libera voluntate, Proferendo unum, & intelligendo aliud, puta verba sunt ejusqyuro me non dormivior, intelligendo me non comedisse, adeo contagiosus hic morbus inoleverat, ut fere omnes homines eo e sent corrupti: immo & Doetis tam alte insederat, tam profunde radices fixerat: ut hodie de hujus damnatione Propositionis, conqueri plures viderim, se valde implicatos in quibusdam ocicasionibus reperiri assseverantes: dum veritatem dicere non e Pedit , eamque restrictionibus mentalibus tegere non licet. et Pro falsi tale igitur impugnanda, horumque scrupulis mcidendis; est sciendum, restrictionem mentalem dupliciter usaI- pari posse: primo itaut mente solum concipiatur additio,quae eX nullo exteriori indicio, & circumstantia possit deprehendi: SjuXta illam loqui, qui ea utitur, nullo exteriori signo possit cognosci: & haec appellatur restrictio pure mentalis: alio mod0 potest restrictio mentalis ita usurpari, ut ex aliqua eXteriori circumstantia possit cognosci in eo sensu loquutum fuisse, licet ad illam circumstantiam non advertant audientes: ut si sermo esset incongressu de aliquibus, qui simul vineam ingressi,uVam inde eXcerpserint, & ego cum eis fuerim, sed causa transeundi, nec uvae recemum tetigerim, si in discursus progressu interroga Ter; an cum eis fuerim, & respondeam me non interi uisse: quod
secundtim circumstantiam discursus intelligi debet non istς tuisse ad furandum. Hoc secundo genere restrietionis ment*ijΤlicite quemlibet uti posse asserendu videtur cum Gonet loco cit
168쪽
nec in hoc sensu mentalem restrictionem damnatam esse. Hoc secundum patet e X Propossitione adducta, ubi dicitur: inteli, geni intra se M. vel quodvis additum verum, ubi sermo est de restrictione primo modo sumpta, ut est pure mentalis ; sed illa Propositio damnatur juxta suum sensum: ergo non se extendit damnatio ad hoc secundum genus restrictionis mentalis. I umquia, re vera haec non est restrietio mentalis; unde etiam sit restrictio non adesset, bene con siderant i perspicua soret res ponsio, ut patet in exemplo allato: sed potius dicenda est loquutio formalis, respondens ad id, quod de formali importatur in imterrogatione
Quod vero hoc genus mentalis restrictionis sit licitum, patet primo, quia hoc non est contra id, quod con vidi us humanus
exposcat; utpote fini loquutionis non contrarium, cum verba ipsa in illa circumstantia ex seipsis faciant sensum verum, re fatis perspicuum audientibus. Secundo constat ex hoc, quod Christus Dominus hoc genere loquutionis usus est Ioau. 7. Cum dixit. Ego non ascendam cum tamen postea ascenderit; quia scilicet ex circumstantia petitionis eorum , quae con si stebat in hoc ut palam ascenderet, verum res ponsum dedit, non astendam , quia postea occulte ascendit. Et etiam Marc. II. cum dixit: De die autem illo, vel bora nemo scit, neque Angeli in Curio , neque μlius bominis: ubi glos. interlinearis superscribit, nobis, idest non scit, ad nobis dicendum: quod ex circumstantia colligi pote rate non enim discipuli interrogabant, an ipse pro se sciret , sed petebant, ut ipsis manifestaret, & ad hunc finem petitionis exhibitae verum est ipsum nescisse. 3 EX quibus patet, quod si aliquis interrogetur de aliquo , quod sub naturali sigillo, vel confessionis scit, potest sine mendacio respondere, senescire; quia interrogatio eo tendit, ut pandat, & manifestet interroganti: qui autem taliter scit, revela nescit, ut manifestet alteri ,& si importunius interrogaretur , an in confessione tale quid audierit, etiam sine mendacio respondere poterit non audivisse: quia eo tendit interrogationis sensus, ut manifestet , quod revera, ut manifestet, non audivit si enim hoc modo restrictionis non esset licitum uti, nullus esset modus licite celandi secretum, quod sine gravi damno, vel inco-Κ 3 modo
169쪽
modo manifestari nequit: nam s. pe dicenta, non possum tisi dicere, re vel quid ad te Θ videtur consentire se scire, sed nolite dicere, & interrogans, hoc ipso certioraretur de eo, q e
cupit scire: hoc autem humano conVictui non minus esset pht. niciosum , quam ipsum mendacium: pro impugnatione tamen prςdictae PropossitioniS.
Dicendum. Uti restrictione pure mentali est illicitum :itaut ipsa non excuset a mendacio, ac proinde nec a periurio . Probatur primo. Ideo mendacium est malum, quia cadit supra materiam indebitam, scilicet, quia voces, quae debent explicare id, quod est in mente, cum sint signa conceptuum, ad hoc non assumuntur, ac proinde est contra finem loquutid. nis, '&humano convictui nocivum, sed non minus .haec se. quuntur eX falsis vocibus, si nulla mentalis restrictio addatur, quam illa addita: ergo uti restrietione mentali est aeque illici tum, ac mendacium. Probatur Minor, quia etiam addita illa restrictione mentali, voces externae non significant id, quod est in mente, quia cum illa restrictio non sit nota, idem eXpli. cant audientinus, ac si illa non esset, sed si illa non esset, iam e X plicarent contrarium ejus, quod est in mente: ergo &c. ac proinde est contra finem loquutionis, qui est ut homines, per Voces, & signa externa, mentis conceptus eXplicen t, seu significent audientibus, qui non explicantur, illa restrictione addi.ta, & consequenter humano convictui est valde nociva, cum societas humana subsistere nequeat, si unus alterius non percipiat Voces, quae debent mentem patefacere. Confirmatur. Hominibus non loquimur per signa mentalia , neque per signa mista ex vocalibus, & mentalibus, sed per sola signa vocalia: ergo quando signa Vocalia falsum significant etiam quacumque restrictione mentali , salsum significabunt hominibus , ac proinde erit falsa vocis significatio , quod est mendacium, & consequenter, &si iuramento firmetur, erit periurium : prima consequentia probatur , quia si per sola si gna eX terna loquimur hominibus , illa restrictio mentalis non
est significativa hominibus , unde perinde est , ac si non Visset nihil enim amplius significatur hominibus ea appos quam non apposita : ergo sicuti signa vocalia falsum si
170쪽
gnificant , nulla. apposita. restrictione mentali ita ea a p, y ' Hine Caramuel licet alias laxitatum promotor, optime in hoc otincto discurrit: unde Theo jundament. num. I 28 2. nerVO- se restrictiones mentales refellit, & ita ait: Uuod si tales dicantur ut etiam ibi admittenda' 't, ubi desunt circum tantiae Aui' antes lano cant mihi earumdem Aut bores, oe propugnatores θ tollunt θumanam societatem, S tanquam pes diserae damnandae sunt, quoniam
siemet admisi aperiunt omni mendacio omni per jurio. viam :tota differentia tu eo erit, ut quod brri vocabatur. mendac ium, naturam, S malitiam non mutet, sae nomen, itaut bodie abentur re-1 rimo mentalis nominari, quod est virus couirrhaccbaro, scelus
Probatur secundo ex inconvenientibus . Si haec sententia esset vera innumera enormia Iuramenta deberent admitti, O haereses eXcusari, ex gr. si quis juraret Christum non fuisse natum : dc mente conciperet in Aegypto; . non fuisIe in Ierusalem, mente subintelligendo , eo tempore quo luit in terra AEgypti ; ipsum non resurrexisse a mortuis idest ante noctem Do minicae prςcedentem, & si milia. as Nec valet id, quod ait Tambur. nullum pactum e X tare , ne homines utantur Vocibus materialiter, & non significative. Non inquam valet, quia quando quis loquitur homini, ut manifestet coneeptus suos, debet illas significative proferre, hoc exigente fine loquutionis . um etiam quia , . etsi licitum foret illas materialiter , . & non significative asterre; attamen non esset licitum illi grati ad aliud diversurn significatum eo , quod habent:: non quia sit aliquod pactum Reipublicae, sed quia naturale, & proprium munus vocum est , ut conceptus CXplicent, ad hoc enim sunt institutae; non explicarent autem conceptus
nostros, sed alios, si assumantur ad significandum aliud ab eo quod significare consueverunt, ut vult Tam bur. dicendo se non dormivisse , ad significandum se non comedisse. Cui hoc quς-60 significaret , niti sibi ipsi Quomodo possent homines amplius convivere, si cuique liceat significare, quacumque voce, quodcumque ei libuerit Θ
