Gedeonis Gladius Propositiones a SS. D. N. Innocentio XI ...

발행: 1704년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

2.2 a Gedeonis Gladius.

provisor , &c. inter istos tenetur eX Vi ossicii sui eligere digni, rem Probatur Conseq. primo: quia aliter non eligi t dignum cum non sit talis simpliciter, re in se , neque r spective cum reperiatur aptior , ct dignior licet non sit positi ve indignus. Secundo , quia non potest per hujusmodi di gnum providere Ecclesiae quantum ejus necessitas eXigit; cum non sit simpliciter dignus ; ergo tenetur saltem quanto ma. gis poterit, ejus necessitati providere, & per majorem acces sum ad dignum simpliciter, i quod fit per digniorem. His praemissis.s Dicendum est, Conc. Trid. per illa verba adducta, intelligendum esse de digniori, qui reperiri potest inter dignos,

etiam quando non fit concursus. Est contra Fillluc. tom. 3. tr. 6 I, cap. q. q. 9. qui probabilem judicavit Propossitionem , quam impugnamus; quando non fit concursus. Regm. tom. 2. lib. I O tra L 3. cap. 41. num. 1O7. qui hoc concedit habentibus jus providendi Beneficia per provisionem liberam. Idem probabile judicavit Diana, Trullench, & alii a Passer. cit. cap. 3O. q.

. num. 58.

Probatur. Quoniam per illa verba Conc Trid non imponit novum praeceptum, sed reducit ad memoriam, quod jam erat, nempe Divinum, & naturale, ut observat Card. de Lugo si per ipsa verba Trid. num. 12. & constat ex verbis ipsis, nam es fa . in Decr. de reform. cap. r. ubi habentur cit. Verba loquens cum habentibus jus promovendi ad Dignitates Ecclesiasticas, ait: Hortatur , o monet, ut in primis meminerint nihil se ad Dei

gloriam , ct populorum salutem utilius posse facere , quam s boyos

Paniores, oe Ecclesi gubernandae idoneos promoveri studeant, σοφρον alienis peccatis communicantes mortaliter peccare , M. Ubi non praecipit, sed, meminerint, ait; atqui de Iure Divi nO, di naturali , ut omnium fere Doctorum consensu constat nam licet aliqui Canonistae contrarium Videantur sensisse , eos explicat Soto lib. 3. de Pu t. quaesi. 6. art. a. lo'

quutos fuisse de electione , ut valida , ct quae non possit impugnari in foro externo est , ut dignior eligitur , u etiam probavimus: ergo in hoc sensu loquitur Trid. nec su'mit comparatiVum pro positivo, nec ut excludat indigi Q

252쪽

Propositio XLVII a s

Et cum loquatur habentibus jus promovendi, qui solent hoc

facere sine concursu, etiam quando non fit concursus, intelligenda sunt illa verba. Et quantum ad hanc ultimam partem confirmatur. Quoniam in eodem cap. Conc. subdit de Cardinalibus, qui sine concursu fiunt, & Pastoribus, quos Ecclesiae Summ. Pont. solet prς ficere. Poriir mo rarim S. Θnodus tot gravi imis Ecclesi iu-

commoris commota, non poteri non commemorare, nihil magis Echi

si Dei esse nece arium quam ut Bratissimus Rom. Pont. quam solis, tudinem universe Ecclesie ex muneris sui omis debeat, eam bis potissimum imprudat, ut teritissmos tantummi Cardinales assistat, oebouos maxime,atque idoneos Pa ressingulis Ecclesis praesciat. Ubi notat, lectissimos tantum, pro Cardinalibus, o bonos maxime , pro Pastoribus poni.

Confirm. secundo ex aliis verbis Conc. se 6. cap. I. de reform. ubi habetur. Considens itaque per Domini, ac Dei noLiri Misericordiam, providamque ipsus Dei in terris Vicarii solertiam, omnino futurum, ur ad Eccl parum regim v, onus quin , Augelicis bum

ris formidandum , qui maximc digni fuerint G 'mantur. Ubi

nota ly, maxime digni, & ut constat eX conte X tu antec. ubi siemmo es de Patriarchis, Μetropolitanis, Primatibus&c. patet Conc. loqui de iis ossiciis , ac Dignitatibus, quς sine concursu conferri solent. 6 Quod vero non possit sumi comparativum pro positivo , nec ad excludendos indignos, patet ex alio loco Conc.s f. a . cap. 18. ubi pluries repetitur, nam primo loquendo de omnibus idoneis ab examinatoribus approbatis, ait: Ex bisque Episcopus eum eligat, quem caeteris magis idoneum iudicaverit; atque illi, ct non alteri collatio Ecclesi ab eo fiat, adque peritabit eam conferre, & parum infra ; loquens de Ecclesia juris patronatus dicitur : B, quem patronus digniorem intcr probatos ab examinatori

bus Iudicabit , Episcopo praesentare t neatur, ut ab eo instituatur .Si vere institutio ab alio, quam ab Epi copo cst facimia ; tunc Episcopus solus ex dignis eligat digniorem, qu m pat ouus Cipro frutet, adquem institutiosteritat; quid clarius ad repellendam primam, & secundam expositionem, quae minus apte Concilii verbis tribui tur Z En quomodo digniorem sumit comparative ad dignos, &magis

253쪽

236 Gedeonis Gladius.

magis idoneo comparative ad idoneos, non pro positivo, aut excludendos indignos 7 Dices in favorem primae, & secundae eXpolitionis. C6ne. Triden t fel . 7. cap. 3. solum dignitatem eXigit, dum ait: Io Hora Beneficia Ecclesiastica , praesertim curam animarum haben tia, perfnis dignis, oe babilibus M. Tum etiam quia in eisdem locis a nobis alIegatis '&primo in Il- . 21. cap. I. dicitur. ΚιbiIst ad Dei gloriam, S populorumsalutem utilius pose fac re, quam si bonos Paniores, ct Ecclesiae gubernan luctu os promoueri flu.deant. In quo loco solum possitivum requiritur; & solum indiagni eX cluduntur: ergo in eodem sensu sumenda sunt verba sequentia, cum subditur: nisi; quos digniores. Similiter in loco alle. gato eX eodem cap. loquens de Cardinalibus, ante Verba a nobis citata dicitur: quos SanZtissimus Rom. Pont. ex omnibus cbristia. nis nationibus, quantum commode feri poterit, prout idon os r pcr rit, assumet.

Pro tertia vero explicatione objicitur Iocus eXfeg. 24. cap.

18. ubi post verba a nobis addueta , dicitur: quodsi, patronatus laicornmfuerit, debeat qui a Patrono praesentatus erit, ab eisdem deputatis, uisupra examiuati, ct nonnise idoneus r p rtumuerit, admitti. Cuius discriminis ratio, quare scilicet in antecedenti bus verbis posuerit, digniorem, in his vero posuerit, idoneum, alia reddi non potest, nisi quia antea erat sermo , quando fiebat concursus, in his vero loquitur de praesentato sine concursu aliorum: ergo similiter sic intelligenda sunt verba Conc. eX cap. 1 s f. 2 . allata.

Ad loca adducta pro prima, & secunda expositione resp. illa magis nostram sententiam confirmare; nam cum prius cicat, idoneos, deinde digniores, potius dicendum est illa priora debere sumi in sensu sequentium, ubi in primo loco fit mentio pr cepti, & peccati mortalis; in secundo loco necessitatis Ecclesiae. Et ratio, quod sic debeat intelligi, est, quam adduXj mus n. 3.& q. quia scilicet idoneus, vel dignus non est ad prae sentiam dignioris, & quando dignior pro gubernanda Ecclesδreperitur. Ita Passer. Ac. cit. q. 4. n. 61. Ille vero locus1 f. 7- j0 telligendus est de electione valida in foro exteriori, & non casilanda, ad quod sufficit , quod eledius seu praesentatus sit di

254쪽

Propositio XLVII. 237

gnus. Et in hoc etiam sensu intelligenda sunt, quae habentur Cap. Monasterium I 6. q. 7. et cap. Cum dilemis Geldi. Ad locum pro tertia expositione adductum dico: In verbis a nobis allegatis poni digniorem, quod etiam ponitur a Conc. cum loquitur de obligatione conferentium, quia loquitur de institutione, seu electione ; in institutione autem debet seligi dignior: in loco autem allegato in objectione, sermo est de

confirmatione, ut patet, ad quem effectum sussicit, si confirmandus siti dignus, ut tradit D. Th. 2.2. q. 63. art. 2. ad I.&post eum Scholastici, dc Canon istis communiter; unde ibi dicitur, o nonnisti icturus repertus fuerit , admitti . Praesentatio enim, quam facit, habens jus Patronatus ςquivalet electioni, α Episcopus, vel Sum m. Pont. in iis approbandis sollim de dignitate inquirunt. Patet autem ex aliis locis a nobis adductis , qubd hujusmodi praesentantes monet, ut digniores eligant, &promovere studeant. 8 Ad uberiorem doctrinam, oc multorum desiderio satisfaciendum, nonnulla summarie eX Passer. perstringam ad discernendum quinam sit dignior reputandus. Primo igitur notandς sunt aliquae regulae generales : prima

regula, &basis sit, quod cum dignior quo ad regimen Ecclesiae non debeat esse ad seipsum , ut scilicet sianctitate polleat , sed in ordine ad alterum , ut scilicet habilis sit ad alios regendos , scilicet diligentior , prudentior , aptior ad docendum , ct corrigendum ; hinc fit, quod dignior non est ; qui est simpliciter sanctior, vel doctior ; sed qui in extrinseco Ecclesiae

ter .

Hinc solvitur quaestio ; an poenitens postponendus sit inno. centi Θ Cui respondetur , caeteris paribus , prςponendum esse innocentem : nam maxima dignitas est innocentiam immaculatam custodisse, paucis concessa, qui supponi potest a passionum affectu solutus , in suis atactibus temperatus, & prindens , cum sciverit mundi , carnis, hostisque vitia, &tentationes effugere. Ita habetur Cap. Nos consuetudinem di i 12. ibid. Turrecrem. & Anchar. Lavor. cap. 21. Peyr. tom. cap. IO

255쪽

Gedeonis Gladius.

num. 13. & alii cit. a Paster. cap. 3O-q- I V Si autem poes tens sit aptior ad regimen, quia si Oculdtior, & magis experitus, ut discolorum astutias cognoscat , & infirmitatibus sub ditorum magis compatiens, potest innOCenti prςponi, ut hi betur Cap. Consederandum , ct cap. Fid lior, Glost. Per. gratiaridis . ueo. Panormit. Cap. Et se clarici , gr. de adult riis num. H.& alii quos affert Passer. loco cit. Tamen pςnitentia debet esse ta. lis, ut deterserit coram hominibus infamiam eX pravis prote. ritis actibus ortam, quia non debet eligi, qui causiam scandali in populo est prςbiturus. Ita Cap. Omnipotens 4. δε accus. Panormit. in Cap. I. num. 6. de Simon. Eminentiss. Ottobonus decissa or. & alii apud Passer. loco cit. 9 Considerandum autem est, quod regimen Ecclesiae in tri

bus actibus praecipue consistit, ut advertit Criet. 2. a. q. 18s. art. 3. nempe docere, defendere, & pacifice gubernare. Docere quippe verbo, & exemplo; defendere a lupis , sive sint haeretici, sive alii ad quodcumque malum inducentes sicque

dirigere, justa decernendo, ut inter se fideles pacifice vivant. Ex quo patet regimen Ecclesiς principaliter esse spi ritu ale, &ad sanctificandas animas, & in sanctitate conservandas ordi. natum. Sed nihilominus etiam ad temporale commodum ondinatur , videlicet redditus Ecclesiae conserVandos , & amgendos , pupillis , orphanis , viduis & desolatis corpora. liter subveniendum et unde qui in utroque pollet dignior est censendus ; sed qui in regimine spirituali alteri praeeminet, i cet eo, quo ad temporale sit inferior, dignior cen seri debet, illa enim aptitudo circa spiritualia est principalior. 1o Ulterius considerandum est hanc aptitudinem non debere attendi metaphysice, & in actu signato, sed practice, Sin actu exercito et unde si sit aliquis sanetior, doctior, &pru dentior, qui aliunde sit impeditus, ut gubernio exercite atten dat, est postponendus minus docto,qui tamen sedulo invigilabit gregi pascendo, diligentiori cura, industriori charitate, nul

lis parcendo incommodis, suarum ovium bonum procurando ita Soto lib. 3. de PV. q. 6. art. 1. post conclus. 9. Sancti. m. a. opus C cap. I. dub. 2. num. 5. Unde qui in sua Ecclesia residebit, sempςrprςsens indigentiis sui gregis; licet minus bonus, & minui dQ'ctus s

256쪽

Propositio XLVII. 239

ctus , dignior est censendus. Ita praeter mox cit. Ledes ma rarit 7. cap. 2. on ius. 7. dub. 9. Salon Arragon. & Paster. loco

11 Circa scientiam est sciendum, quod ad Episcopandum sussicit laurea Doetoratus suscepta in aliqua Universitate; live in I ure Canonico, sive in Theologia ; vel in altera eX his facultatibus sit scipien da, praesentatus: vel alicuius Universitatis testimonio, sussicientis doctrinae ad alios docendos comprobatus, Ita COnc. I rid sest. 22. cap. 2. de rejormat. Attamen In CanOnista aliqua materiarum Γheologicarum, & sacrae scriptura notitia; &in I heologo aliqua Canonum notitia est necessaria; ut habetur in Conc. Tolet. q. . p. a . & habetur Grp. I. dyt. 38. S ex Coelestino Papa Cap. Nulli . ex 7. Synodo cap. Omn s 6. diris. 6. oe di t. a 3. O 2 .s Cp . Dissicultas tamen est: an excellens Theologus sit praeferendus excellenti Canon istae λ Cui resp. amrmative cum Passen

ctum scientiae ejus, qui habet curam animarum est objectum fidei, lex Divina, & naturalis; & leX positiva in sacris Canonibus contenta; ex quibus objectum fidei est totum fundamen tum salutis; Lex Divina, & naturalis, quae indispensabiliter

obligat, nulla consuetudine adversus eam praeValente, raro ejus ignorantia e Xcusat: unde haec sunt magis necessaria tam populo, quam eorum curam habenti,quam Lex positiva, cujus ignorantia eXcusat , contra quam consuetudo praevalet, dc majus periculum imminet ex ignorantia illorum , quae subvertere potest omnia fundamenta Religionis; quam istius , quae accessorie se habet. Tum etiam quia: excellens Theologus , qui principia sciendi callet, dc principia Legis Divinae, & naturalis penetrat , eX quibus Lex positiva descendit, faciliter Canones intelligit, & eorum sensum intime attingit . Et quamvis Episcopus habeat regimen externi fori ; nihilominus, cum principalius ei conveniant esse fidei magistrum , & morum instructorem , quam Iudicem

257쪽

forensem; & magis decens sit , quod per ministros judicet eth fas forenses; potius debet esse e cellens Iheologus, ad vehi illa duo prima pertinent, quam eScellens Canonista. Ex hsequitur a fortiori de Parocho, potius de te essed heologust quam Canonistam; hic nim non habet regimen externi 16fi: sed ad eum pertinet verbum Dei praedicare; fidei mysteria eo

cere & suorum consessiones audire, quae Omnia sunt Theclo gi munera. Lege per otium de Lugo loco cit. ii Similiter, qui lauream Doctoratus in aliqua Universi tale accepit, dignior censetur non Doctore. Ita Riccius, Bar bosa, ad cap. 18s f. 2 . Gucit. Triae num. 13 I. inter Doctores ,

praefertur Dodior in Iure Pontificio Doctori in Iure Civili.

ValenZuel. cons 2 . Mim 6 . Baccalaureus censetur dignior non Baccalaureo: ut constat eX pluribus Rotae decisionibus, sicut etiam, & duo praecedentia dicta. Vide Passer. loco est. num. 18. qui ta men addit vere doetum, & qui majori scientia pollet, etsi non laureatum, Doctori praeferri debere; non enim laurea, sed scientia idoneum mini strum facit, &hanc requirunt sacri Canones in ministro habente curam animarum.13 Sunt etiam aliae conditiones extrinsecae, ob quas aliquis dignior censetur altero. Prima est ordinis praerogati Va, caeteris enim paribus, praeferendus est Sacerdos non Sacerdoti, quia censetur i nstructior circa Divina. Ita Roland. co6 7. num. 73 Decian cons s a. num II. PereZ. de Lara, quem refert, & se quitur Barbosa loco cit. num. 132. immo in pari casu praevalet, qui prius sacros Ordines est assequutus, ut idem Barbos. ex I0: de Platea, & Natta, Pax Iordan . lib. IO. tit. 8. num. 2Ι6. 217 Passer. loco cit. num. 18. apud quem vide plurimas R0t.

decis

Secunda est indigentia alicujus dispensationis, nam qui nul la indiget, praeferendus est ei, qui aliqua indiget. Ita Deci a

foco cit. num. 2 o. Similiter Beneficium nullum habens praeserea dus est habenti. Ita cap. Is cui de Praebend. in 6. Hostien. in cap Tuam. Et ibi Butr. Barbos. loco cit. num. 13 . PaX Iord80 nom. 213. Passer. num. 21. & apud eundem plures Roto cis.

258쪽

Tortia est aetas , quae multum conferre potest , unde senior dignior censendus , quam juvenis . Barbat. volum. I. cons. χῖ. post nom. I S. Lambertin. Ei jure Patronatui p. 2. lib. I. q. 2. art. 26. num. q. Rodericus a Cumba in cap. Consuluit 9.num. 2.as. 7 . Pax Iordan. num. 2Io. Passer. num. 24. asserenS plureS Rotae decis qui tamen addit seniorem dici potius a sapientia, &moribus, quam ab aetate eX Rota decis. 6 I. n. r. p. I. iupsbum. Farinac. ValenZuel. ος 3 .n m. 59. Quarta est origo , seu locus ; nam cςteris paribus, qui est ejusdem loci originarius praeferendus est eXtraneo , quia regulariter magis diligit Ecclesiam , facilius resti det , civium eX-

perientiam , & morum habet . Ita D. Th. 2.2. q. 63. art. a. ad . Soto lib. 2. deIun. q. 6. art. a. ante IO. Conclus. DonatuSp. I. trais. 4. q. 27. num. Io. dc innumeri alii relati a Passer. num. 26.

S a Barbos. de π. Episcop. alleg. 6o. num. IO 2. Eadem ratione , qui est de Dioecesi, non Dioecesiano praefertur, & etiam qui callet idioma Patriae; ut sacramenta ministrando , & alia fui muneris exercendo , intelligere , & a suis ovibus intelligi

queat .

Quinta est consanguinitas cum dispensante Beneficia ; quae si caetera sint paria , potest praeponderare, cum consanguinei soleant esse magis fideles, diligentius sibi commissa eXequantur,& cum majori amore inserviant. Ita D. Th. a. a. q. I 8 s. art. I. ad 1. Sylv. V. acceptio personarum num. 3. d. abieta. nom. ult. Passer. num. 27. Duo autem scopuli in hoc sunt cavendi , ut monet

idem S. Th. primus est, scandalum, & species mali, quam posset afferre hujusmodi electio: secundus, ne affectus judicium obnubilans , inducat deceptionem, dum aeque idoneus existimetur, qui longe inferior est. 1 Denique considerandae veniunt divitiae, nobilitas, ac potentia consanguineorum G an pauper in pari causa sit praeferendus diviti , nobili , ac potenti . Et quidem utrinque scopuli ; hinc Scyllam , hinc Caribdim prospicio: nam de paupere avaritiam , & rapacitatem in damnum Ecclesiae timeo ;divitis vero potentiam formido , ne nimia gravitas , diligen-;tiae , & sedulitati, ac pauperum charitati , & pietati obsitne item malorum consanguineorum assinus, vel famulorum,

259쪽

ada Gedeonis Glad us.

& adhqrentium, in perniciem Ecclesiς Vcrg t, EX una parte pauperis indigentiς , ut habeat unde commode Vivere possiconsulendum videtur, ut habet Caesar de Grassis decis. 1. huri.

Iagurit. Beneficii , . vii 16 32. coram Ffas, ct coram Eminent s. ottobono dec . 248. num. 8. & alii quos citat Passer. num. 22. Ex alia vero parte divitiae, potentia, dc nobilitas, multum pro desse possunt ad jura Ecclesiae tuenda, ad scandala eXtirpanda,& disciplinam promovendam, si tamen alias persona sit doctri. na, prudentia, & moribus commendabilis. Syl V. V. acceptis

personarum num. 3. O 6. FernandeZ in exam. Thest mor. par. q. cap. 4. g. Ι . num 5. Barbosa in cap. I 8. est.2 . Con . Triduum. Iῖ S. Pax Jordan. loco cit. & alii. Summopere tamen curandum, ne di-Ves praeponatur pauperi digniori, ut monet D. Th. a. a. q. 183.

art. 3. in corp. debet lainen pluris fieri il le de cujus bonis fundata est Ecclesia; ut probat Glos Cap. Neminem V. sine possessioni, dist. 7O.oc alii quos citat. Passer. num. 25 & Barbosia de ossic. Epist. alleg. 6O. num. TOT quapropter sunt etiam prςferendi , qui sunt de familia fundatoris . Passer. loco cit. ΡaX Iordan.

1ue Pro hujus igitur, & prςcedentium conditionum ad vera tentia , est sciendum, quod istς eXtrinsecς conditiones tunc prς- ponderant, & ad eas promotor debet respicere e X lege, & fide litate su i ossicii, qnando concurrunt ad augendam utilitatem Ecclesiς , tunc enim faciunt subjeei ti m dignius, quia utilius , ut recte Passer. n. 28. e X D. Th. Ac.cit. 2.2. unde arbitrio prudentis electoris, attentis circumstantiis, potest dives pauperi, vel pauper diviti prς serri, cς teris paribus. Ni vero predictς conditiones non concurrunt ad augendam spiritualem, vel temp0ralem Ecclesio utilitatem, sed respiciunt interesse subjecti, posssunt ad quandam ςquitatem pertinere, &hujusmodi sunt lau-τea , origo, sacerdot tum, &c. ubi vero plures ςqualiter sunt digni, vel digniores, & utiles Ecclesiς, debet prudens dispensa tor alias attendere qualitates, prout sibi attentis circumstantii bene visum fuerit. Videatur Gargias Dr. 9. cap. 2. n. 25 O. oe a IJ Pa X Iordan. lib. IO. tit. 8. n. 222. a flerentes duas Rotς decis α

multa in speciali de hoc disserentes. 16 Alia

260쪽

16 Alia etiam est servanda regula: ut scilicet certitudo moralis dignitatis alicujus perlonς praeponderet probabili dignitati

alterius, non enim debet promoveri ignotus, nec est in coim scientia tutus, qui ignotum promovet ad curam animarum . lv. V. Hectio I.q16. num. 18. Tabien. nom. I 5. Sancti. m. 2.opust. cap. I. M. 12. num unde idoneus, ct dignus , cujus mores

sunt probati, & morali certitudine noti, praeferendus est do, eliori, cujus vita ignoratur, & hoc tanquam decisum a Sac.

Leo. Barbosa addi tam cap. Conc. Trid. o de o c. Epyc. alleg 6Q. mim. 2o a. & apud eum alii, & alii quos citat Passer. num. 2 hunde Episcopum, familiarem suum, aut consanguineum , aut amicum, si bibend notum, ut idoneum, posse praeferre incertς majori alterius idoneitati docuit Ledesma tradi. I. cap. 2.con l. 7. LaVOr. cap. 2I. num 72. & hoc intellige de conditionibus omninb necessariis ad idoneum ministrum: si v ncertitudo sit

singularum, sivh unius omninti necessariς; nempe doctri nς , vel viis. Similiter nota, quod si aliquem esse aeque dignum cer id constat, probabiliter autem esse digniorem , preferendus est aeque digno, ut re ne de Lugo apud Passer. num. 2 9. ratio est quia cum sint paris conditionis quo ad merita certa , iste prς- eminet quo ad majorem dignitatem saltem probabiliter. 17 Summarie igitur recole, digniorem quo ad curam animarum esse illum, qui cum sit bonus, re vita commendabilis- alteri pineminet in virtutibus , quς sunt ad alterum, nempe do,ctrina, Charitate erga proximum, zelo salutis animarum compassione, sebrietate, benignitate, mansuetudine , patientia, liberalitate, pacis cultu, prudentia, sagacitate,ju

SEARCH

MENU NAVIGATION