Gedeonis Gladius Propositiones a SS. D. N. Innocentio XI ...

발행: 1704년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

α64 Gedeonis Gladius.

mul: nam posset unus incipere Introitum , alter esse ad Epia alter ad Euang. alter ad oneri alter d Sanctus, alter ad Consci crationem, alter ad Pater noster, re alter ad Communionem .itaui antequam iste perveniat ad sinem Μissae, unusquisque eo rum pervenerit ad locum alterius, Videlicet ille, qui erat ad In troitum perveniat ad Epist. & sic de singulis, itaut toti Mista

interfuerit, nec praesentia moralis defuisset, sicut enim potest esse moraliter praesens quatuor simul celebrantibus, ita dcocto, si omnes in uno latere Ecclesiae celebrent; non enim in. terveniret magna distantia: similiter posset quis audire novem lectiones matutinales a diversis recitantibus, postquam recita verit Psalmos , & satisfacere obligationi recitandi; nam id, quod posset dici hic de desectu attentionis,etiam ibi: nam etiam in auditione Μissae requiritur attentio; sed haec sunt absurda: ergo, & illud unde sequuntur.3 Probatur a. ratione, quam adducit Nugno loco cit. Neque inesse physico, neque in esse morali illa: duae, Vel quatuor parates Missae in eodem tempore, conflant unam Μissam integram;

sed praeceptum audiendi Missam obligat ad audiendam inte gram Missam, ut patet Cap. Missas i cosse . d. I. ergo audiendo illo modo Μissam non satisfacit praecepto Μajor probatur: inesse physico, & naturali ea, quae sunt in diversis subjectis non

possunt unum conflare: neque in esse morali, quia est contra rationem alicujus successivi habere partes simul, vel etiam aliquas de quarum ratione sit successio: licet enim ad continuita. tem moralem non obstet aliqua modica interruptio: tamen ei, quod etiam in esse morali requirit successionem obstat habere

partes simul, & nemo existimabit successiva ea,quae sunt simul; cum hoc sit contra rationem successivi; sed de ratione Missae est, quod sit res successiva, & similiter de ratione auditionis eius, quod sit adtio suecessiva: ergo missa non potest: coalescere ex iblis partibus simul, cujusmodi sunt illae partes Μissae a diversis celebrantibus, & consequenter non est una integra Μissa; nec audiens potest dici audivisse unam integram Missam. Confirmatur: alias sequeretur, quod illi, qui tenentur per solvere ossicium in Choro , satisfacerent suae obligationi, si duo eorum recitarent matutinum; & alii duo, vel quatuor pςxsolve

282쪽

Propositio LIII. 263

solverent horas: immd dum aliqui recitant Psalmos, alii recitarent lectiones, quod est absurdum. Denique: cum consuetudo sit optima legum interpres, &consuetudo de adimplendo prςcepto audiendi Μissam, in E clesia continuata, sit audire integram Missam successive quo adfingulas partes , & non simul, ita dicendum est obligare hocp ceptum : sicut quia consuetudo Ecclesiae est , ut singulis

diebus integrum ossicium recitetur ab iis, qui ad horas canonucas tenentur , non potest una matutinali recitatione satisfieri duobus praeceptis , etiam si simul concurrant , & sint eiusdem speciei , sicut unica auditione ΜisIς fatisfit duobus praeceptis , si concurrat dies Dominicae , & festum alicujus Sancti . s Petes, an ex hac Propositione jam expuncta sequatur eX- punctio illius, quae docet fatisfacere praecepto audiendi sacrum qui duas medietates , non simul , sed successive a diversis celebrantibus audit , ut si ab uno a consecratione usque ad finem , & ab altero a principio usque ad consecrationem audiat λResp. quod non obstante damnatione prioris Propositionis , haec de qua quςritur, remanet in sua probabilitate , licet illas

duas opiniones, ita connexas existimaverit AZOr. p. I . lib. 7. ap. 3. q. 3. ut eX hac posteriori intulerit priorem , asserens , quod si haec est vera, etiam illa: & idem inferendum putet Tam bur. loco cit. Ratio est , quia in hoc casu servatur vera successio , cum in diverso tempore audiat unam, & alteram medietatem. Nec obstat diversitas , celebrantium, quin in esse morali conflent illae medietates unum sacrificium, cum etiam unum reputetur , si moriente Sacerdote post consecrationem, alter filacrificium prosequatur , nec etiam ordo requisitus , ut prius audiat priores partes Μissae , & deinde posteriores , obstat , quia variatio hujus ordinis non potest esse , nisi veniale, ut patet de recitante horas canonicas si prius recitaret completorium& deinde vesperas. Quod si dicas: si Sacerdos variaret hunc ordinem celebrando, peccaret mortaliter: ergo pariter audiems, quia tenetur audire eo modo, quo tenetur Sacerdos celebrare. Resp cum

283쪽

166 Gedeonis Gladius.

majori obligatione teneri Sacerdotem ad serVandum ordinem quam audiens, quia ipse est principaliter offerens, & in 6heth. ad celebrantem non sine gravi, α matura discussione praelati plus est ille ordo ab Ecclesia qui in Ordine ad audientem,cum n6 sit peragens sacrificium, non ost cum tanto rigore requisitus, cimutatio ex parte audientis est eXtrinseca Sacrificio, esset autem intrinseca si esset ex parte celebrantis : igitur haec sententia in sua probabilitate remanet; quam etiam probabilem putavit

Tambur. tutior tamen est opposita. 6 Falsam tamen existimo s& ex adducta ratione facile digno sei potest)illam sententiam Sancti. in Deca lib. I. cap. I . n. Ia.& aliorum asserentium, eum, qui duplicem Missam audire te netur, posse eas simul audire, dum eae simul in duplici Altari celebrantur,similiter dicerem de recitante horas canonicas dum audit Μissam, quam ex praecepto tenetur audire: non tamen in praefata Propos . damnata, hanc posteriorem comprehendi. Ratio disparitatis inter has, ct illam posset esse, quia licet to. tum successivum non possit simul secundum omnes suas partes existere, possunt tamen duo successiva sibi coexistere, attentio tamen debita, nescio an possit utrique haberi.

cui non poteri recitare Matutinum , ct Laudes , missi amtem reliquas horas , ad nihil tenetur, quia major pars tr bit ad se minorem .

CVm hac opinione coincidit id, quod docet Diana tract. de

boris canonicis resu 19. ex Gargia, & Rodriq. nempe qROd qui non potest recitare Matutinum, & Laudes, ad nihil tene tur; quia licet haec non sit major officii pars, nihilominus est pδ illius praecipua, & prima, sed contra eam. 1 Dicendum, teneri recitare non solum reliquas horas, qui non potest Matutinum, & Laudes: sed etiam eum, qui non pu rest reliquum officii, potest tamen vesperas, & completoriVM ad id teneri.

284쪽

Proposito LIV. 267

Probatur: licet admittatur esse unicum prςceptum de tota recitatione ossicii; tamen materia ejus est divisibilis, itaui possit pars esse sine altera, & non conssistit in indivissibili morali , ut aut totum, aut nihil debeat poni, ut est sacrificium respectu celebrantis ergo illud prςceptum ita potest extendi ad unam partem, ut non ad aliam, & obligare quo ad unam partem ,

licet non quo ad aliam. Patet conseq. Tum quia hoc est rei divisibili proportionatum, tum etiam eX eo, quod communiter asseritur, etiam ab Adversiariis, quod, qui posset recitare majorem partem Officii ad eam teneretur. Tunc si c; sed pars minor, dummodo secundum se sit apta cadere sub praecepto, independenter a majori potest esse materia ad quam prςcise eXtenditur praeceptum, ut patet de omittente solum completorium

ergo hanc minorem partem potens recitare, tenetur. a Confirmatur primo: qui tenetur restituere IOO. aureos ,& non potesst restituere, nisi Io. licet haec sit minima pars respeetu totius summae debitς, tenetur illos restituere: ergo si militer, qui tenetur recitare totum ossicium, & si non possit majorem partem, potest tamen minorem, tenetur ad illam. Nec quia illud est in materia Iustitiae, & hoc in materia Religionis, est sufficiens discrimen: nam hoc peto, quare in materia Iustitiae hoc verificatur, non vero in materia Religionis , quando materia, supra quam cadit utriusque praeceptum, est

divisibilis , & una pars potest separari ab alia , & cadere sub praecepto seorsim ab alia λ Hoc est assignandum discri

men .

3 Confirmatur secundo : qui recitat totum ossicium prς ter completorium, eX communi sententia peccat mortaliter, non obstante quod hςc sit minor pars, ergo qui potest recitare pamtem , licet non possit majorem partem, ad illam tenetur. Probatur consequ. I. Quia qub ad illam partem , quam non potest recitare, non potest melioris esse conditionis, ac ille, qui de

facto recitavit, & ad altilis potest censeri illi aequalis, & existi, mari, ac si illam recitasset ergo si ille ex omissione complet rii peccat mortaliter, etiam iste si potest illud recitare. a. Non est major ratio , quare solutio majoris partis debiti non tr hat ad se minorem , ita ut censeatur hanc solvisse , & eX-

285쪽

168 Gedeonis Gladius.

eusatio ab obligatione solvendi m Orςm partem trahat ad se

minorem, ut non teneatur illam solVere; eo Vel magis, qui, exeusatio ab obligatione solvendi ad altius moraliter aequiViliisblutioni. Confirmatur tertiis: non potest assignari ratio, quare non teneatur recitare minorem partem , quam Potest: ergo praece. ptum obligat ad illam. Probatur antecedenS, non potest assi gnari impotentia, cum supponatur possς b nc partem, nec in divisibilitas praecepti, quia cadit supra materiam divisibilem nec quia major pars trahit ad se minorem, cum non sint inter se

connexae, ut una pars non possit esse sine alia, ergo ex nullo ea. pite .s Ex dictis sequitur primo: eum, qui non habet Breviarium

sed tamen memoriter scit horas, sed non matutinum , teneri ad illas recitandas. 6 Sequitur secundo, eundem si memoriter sciat Psalmos matutinales, vel habet diurnale, in quo reperiuntur , licet non habeat lectiones, & reliqua ad matutinum pertinentia, teneri illos recitare, &similiter eum, qui scit Psalmos horarum sed non habet orationem, & capitula, teneri ad Psalmos recblandos. Est contra Fillluc. tom. 2. trast. 23. cap.9. num. 287. Ra

tio est, quia non minus cadit sub praecepto, est materia ejus hora integra, quam materia notabilis horae, ut uni Psalmi unde, qui eos voluntarie omitteret, peccaret mortaliter: ergo quando potest, tenetur illos recitare; eadem enim est materia

transgressionis, & obligationis, & quae sussicit ad unum, sussi ciens est ad aliud. Addit Villatobos in summa, quod in tali casu potest recitare capitula, & orationes, quae ei memoriter DC currunt , & lectiones vel B. Virginis; vel defunctorum, qu0d

pium existimo, non tamen necessarium.

Sequitur tertib: eum, qui in die sesto fuit legitime impeditui ab audiendo sacro , & tandem accedit ad Ecclesiam quand postrema Μissa celebratur, & invenit eam ad Praefationem , teneri eam audire, licet oppositum senserit Ioan. Sanc. iustu estis disy as. num. s. Immo etiam si post consecrationem eam reperit , dum tamen notabilis Μisiae quantitas est dicenda 1 reliquum tenetur audire . Est contra Tambur. lib. O

286쪽

Propositio LIV. 26 9

cap. 2. F. r. num. 6. Ratio est, quia illa pars sussicit ad inducendam obligationem, quae sufficit ad culpam si omittatur , sed illam etiam a post consecrationem usque ad finem omittere peccatum est: ergo &c. & etiam aliis rationibus supra adductis patet . Nec obstat ratio Tambur. quia scilicet deficit pars sub stantialis principalis. Non inquam obstat, quia reliquς partes,dlim non sunt parva quantitas, etiam sunt substantiales, nec major trahit ad se minorem ut probavimus, & licet respectu celebrantis sint indivisibiles, ct respectu sacrificii, ita sit essentialis conlecratio ut sine ea subsistere nequeat: respectu tamen audientis non sunt indivisibiles partes Missς, potest enim ipse

unam partem audire non audiendo aliam, quod non potest Sacerdos celebrando. Non tenemur tamen feria 6. hebdomadae sanis far audire sacrum, etiam si in ea incidat dies festus, quia revera non celebratur illo die Lacrificium, in hoc autem, de quo

loquimur, celebratur, & iste impeditus censetur moraliter sa. tisiecisse illi priori parti, pro qua extitit impedimentum; reliquum autem sine causa, & voluntarie omitteret I ac proinde non debet esse melioris conditionis, ac ille, qui priori parti usque ad consecrationem inclusivh interfuit, qui si tunc discederet, peccaret mortaliter: transacto enim impedimento ambo sunt paris conditionis quo ad obligationem audiendi si,

Crum.

Praecepto communionis annuae satis it per sacrilegam Do

mini manducatio m.

1 r, Ari prςceptum Divinum sumendi Eucharistiam pro-I F bat S. Th. I. p. q. 8 o. an. 11. tum ex verbis Christi Domini Luc. 22 Hoc facite inmeam commemorationem. Tum etiam quia ejus votum est necessarium , ut probaverat q. 73. art. 3-oc patet ex illis verbis : Nisi manducaveritis carnem fili hominis, oec. ergo etiam realis susceptio , licet non sit eodem modo neces Iaria , erit tamen qud ad substantiam necessaria; quia desiderium

287쪽

27o Gedeonis Gladius.

rium ordinatur ad rem desiderat in Videatur N ugno Ab e;

Ex quo infert S. D. ρδεο- ας quod pr. ceptum Ecclesiae tasumenda Eucharistia est determinatio praecepti Divini: unde in primis hoc Divinum praeceptum Obligat in articulo morti, ut docent omnes Scholastici; dc constat ex communi sensu fidelium, & praxi Ecclesiae: ae propter hoc dicitur viaticum

secundo obligat semel in anno, in Paschate, ut habetur expresse. Cap. Omnis uir, qu sexus fissis, in Conc. Later. a Certum est apud omnes , sumentem Eucharistiam in peccato mortali gravissime peccare peccato sacrilegii, ut docuit Angelicus 3. p. q. 8 o. art. 3. & colligitur eX pluribus S. Script. lo cis, &SS. PP. & in Conc. Trid. se f. 13 cap. 7. ct 8. Can. H.

damnatur error Lutheri asserentis: solam Fidem sufficere, ut homo recte accedat ad communicandum. Quapropter sacrile. ga Domini manducatio dicitur illa, qua quis cum peccato mora tali sacram Synaxim sumit. Hoc supposito quaeritur; an sic suscipiens hoc Sacramentum satisfaciat praecepto communionis

annuae, quae debet fieri in Paschate ; itaut sic suscipiens non te. neatur amplius ad illud praeceptum adimplendum; & transtacto praefixo tempore pro illius impletione, non peccet peccato omissionis istius prςcepti. Non defuerunt, qui hoc asseruere sinter quos novissime Tamb. in Μeth. SS. Comun. cap. ψ. I. I. num. 3 . ubi in responsione approbat hanc sententiam, & ad. ducit disparitatem inter sacrilegam communionem, & confesssionem. Et deinde cap. s. g. 8.num. II. id eXtendit ad preceptum communionis in art. mortis, & refert se ante citatum. Merito autem oppositum docuere omnes antiqui, & plures eX modernis; cum quibus. 3 Dicendum est: prςcepto communionis annuς non satis fieri per sacrilegam Domini manducationem. Probatur primo ex Cap. Omnis uir jusque siexus, ubi dicitur S stipiens reverenter , ad minus in Paschate Euchar De Sacra m νtum; sed non suscipitur reverenter ab indigne sumente: er go ab isto non stat issit annuς communionis prςcepto Neque dicas ly renerenter, intelligi de externa re restiβν quoniam Ecclesia non potest prςcipere, nisi actus externo Nam

288쪽

Nam contra est & precipuum adversariorum fundamentum convellitur in quia illa reverentia ponitur ab Ecclesia, ut dispositio ad sumenda Eucharistiam, sed dispositio est interna animi praeparatio: ergo hanc prςcipit: Μ Or patet eS Verbis prς-

missis dicto cap. de confessione prςmittenda. Nec verum est, Ecclesiam non posse precipere actus internos quando isti sunt necessario conjuncti cum actibus exterioribus, qui prςcipiuntur quoniam ut probat Gonet in mau.lom. .trarit. de PS bus cap. q. V. 2. habens potestatem prςcipiendi aliquid, his bet potestatem prςcipiendi id, quod est necessario conneXum cum illo , ut debito modo fiat; γ docetur a D. T. CommentatoribuS I. a. q. IOO. art. 9. ubi docent, quod lex prςcipiens ali quem actum , tantum prςcipit substantiam illius , non modum , nisi modus sit essentialis actui secundum se , saltem ut cadit sub lege : si cui attentio est essentialis orationi , & fo malis integritas confessioni ; sed digna susceptio Sacramenti est modus essentialis in esse moris , re formaliter ipsius susceptionis , ergo &c. Probatur hςc minor , quoniam susceptio Sacramenti formaliter , est susceptio ipsius , ut est cibus animae , & hoc modo cadit sub lege , sed de essentia cibi anime est talis modus , ut scilicet ita suscipiatur , ut possit prodesse non ut possit obesse , sicut Iudς teste D. Aunὶ buccella Dominica venenum fuit. Patet etiam eXemplo cibi corporalis; in casu enim, quo praeceptum sumendi cibum obligaret, obligaret etiam ad ita sumendum, ut corpori prodesse posset, non ita, ut certo sciatur esse nocumento: ergo similiter dicendum est de cibo animae. s Unde disparitas, quam assignat Tambur. inter hoc Sacramentum , & Poenitentiae, quia scilicet per confessionem invalidam non habetur verum Sacramentum; per facrilegam vero communionem verum suscipitur Sacramentum, nulla est: quoniam licet verum sit Sacramentum; non tamen vera est sim

sceptio moralis Sacramenti formaliter; & haec actio praecipitur, non mere physica : unde etiam ipse in auditione Μissae, α recitatione Officii attentionem requirit, ne dum actionem

externam.

6 Ex his intertur a sortiori contra Tambur. non satisfacere

prae

289쪽

ννα Gedeonis Gladius.

praecepto sumendi Eucharistiam in art m xtis eum, qui in pee cato mortali illam suscipit: nam pr. tor rationes adductas, alia ratione id improbatur: praeceptum sumendi Eucharistiam iuart. mortis est Divinum , ut omnes DD. concedunt; sed d. praecepto Divino non potest dubitari, quin possit omnes actu,

internos praecipere: ergo&c.

Frequens confessio , ct communio etiam in bis , qui gentiliter vivunt ess nota Praedestinitionis is

i c Ertum est de Fide, seclusia speciali Dei reveIatione, ne.

I minem posse certo, & infallibiliter cognoscere se vel alium de Predestinatorum numero esse, nam Ecclestasies 3. diu citur: Nemo scit utrum odio, au amore dignus babeatur, sed .nia in futurum strvantur ivcerta, oe Prov. 27. n glorieris in cras

ninum, ignonam quid super ν ntura pariat dies. Unde in Conc. Trid. se . 6. Cau. I s. ct 16. proscribitur error Martini Bugeri , qui in colloquio Ratisbonensi, asserere ausus est, non esse verum Christianum, qui non credit ea certitudine Fidei se habiturum vitam aeternam, qua credit Christum hominem , veIDeum esse; quam hςressim sequuti sunt Calvinus, & Chemni. tius. Immo non solum ex certitudine Fidei, sed neque certitudine morali infallibili, cui non possit subesse falsum seclusia speciali revelatione potest quisquam esse certus, an sit Praedestinatus, ut docent communiter Doctores.

α Attamen possunt dari aliqua signa Praedestinationis, qum faciant aliquam moralem certitudinem, licet non infallibilem sed cum formidine partis oppositae; ut docuit D. Bern . sem ι in Oct. Pasibae: in quo sensu dixit Apost. ad Rom. 8. Ipse spiritin testimonium redrit spiritui nostro , quoniam 'lii Dei sumus . ΗΠ jusmodi signorum plura recensent Andri Vega lib. o. ij se sicat. cap. 19. Medina lib. a. de recita in Detim fis cap. Soto

290쪽

Propositio LVI. 273

1 o puto existimari signum relatum in Propossitione a suis Aucho. ribus. Quatuor tamen prςcipua a GonL. & Laoasteruntur , aliisqueS. Th. CommentatoribuS I. p. q. 23. 3. I .Signum est . Frequentes in hoc feculo adversitates, Stribulationes patienter toleratet. Habetur ex D. Chry sostomo super illa verba Luc. 16. Fili recordare quod recepi nil bona in vita tua, ct Lazarus iliter mala. Et ex D. G mg. lib. s. Mori cap. I. Ο Σ. in illa verba quare misero data esIux. . a. Μisericordia, qua eX corde miseriis aliorum , ut propriis condolens, eas assectu Charitatis quis sublevare studet . Habetur est D. August. tra I. s. iuepi R. I. Dau. ct tom. IO.sem. x . ad fratres in eremo in princ. & ex pluribus S. Scrip. locis colligitur. s. 3. Libenter audire verbum Dei, & quadam interiori dulcedine , re suavitate illud gustare , quod colligit D. Greg. eX illo Ioann. 8. ui ex Deo est verba Dei audit; propterea vos nos auditis , quia ex Dro non estis. Et eK aliis Script. locis etiam

6. 4. Sanctus vitae discursus ; hoc assignat D. Aug. lib. de dono persevcrannm p. 22.&D. Bern.sem. 22. in Cant. explicans illud Numer. 23. Moriatur anima mea morte Pustorum, oe flant ilia eorum novissima mea ; quia regulariter loquendo sancta vita bonam mortem ; perVersa Vero pessimam mortem parit. Videatur Alvar. - de auxiliis dist a. 7 Signum autem in praefata Propositione adductam nescio, a quo ponatur: sed a quocumque sit, valde perniciosam continet doctrinam. Primo namque datur ansa peccantibus, sine ulla emendatione fidendi de sua salute. I. Est contra hoc quartum signum a SS. Beria. & Aug. adductum. 3. Quia frequentia Sacramentorum sine vitς emendatione potius paenam,quam PN-nsium promeretur; indurationem cordis in malo arguit, cum

remedia frequentia non prosint, & certe de ςgroti salutedissideret , immo desperaret Μedicus, si post tot adhibita valida medicamina , morbus non deperdat vires , sed in suo robore sistat . Quare ergo frequens Consessio.& Communio est noeta Praedestinationis in his , qui gentiliter vivunt . Tum tamdem . Quia ex hoc asserto praeberetur motivum gentiliter

SEARCH

MENU NAVIGATION