Gedeonis Gladius Propositiones a SS. D. N. Innocentio XI ...

발행: 1704년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

23 Gedeonis GDAEus .

et umest. 6 Ita similiter dicendum est de consentiente in suam occisio nem, vel in sui mutilationem: sic quoque stuprum commiti tur, etiam consentiente puella, ejusque patre propter eandein rationem, ut recte Caier. Arrag. Ac cit. Sayr. lib.8 in De Lon. . n. 11. & alii, quicquid in cimtrarium dicant alii. Unde tali tum abest, ut adulterii, ac stupri malitia, eX mariti, vel pa. tris consensu minuatur, ut potius nova lenocinii malitia cuinu.

letur.

7 Verum tamen est, quod in his casibus a restitutionis obli. gatione pro injuria illata eximendus est adulter, Vel stupratur, pro ea parte, quae speetare posset ad consentientem, cum enim restitutio debeat fieri de bonis, quorum absolute sumus Domi. ni quoad usum : nempe de exterioribus bonis; volens autem talem iniuriam pati censetur illa condonasse , nisi aliud intencesserit pactum. Ita Arrag. Ac. cit. & in hoc sensu locum habe. re potest sententia Bonac. re aliorum, quos ipse citat.

PROPOSITIO LI.

mulus , qui submisi humeris scienter adJuvat berum suum ascendere per fenestras ad stuprandum virginem , oe multo. ties eidem substruit , deferendo scalam , aperie o januam , aut quid simile cooperando, non peccat mortaliter si id faciat

metu notabilis detrimenti, puta ne is domino male tradietur ne torvis oculis aspiciatur, ne domo expellatur .

1 Ambur lib. s. in Decal. gr. 4. anum. I s. & infra plures ca-X sus consimiles agitat, & pro regula generali statuit , quod ex rationabili causa, justa nimirum, & proportionata ,

non committit peccatum , nec consequenter onus restituti0nis contrahit is , qui scienter participat , seu scienter coos ratur cum aliquo in actione , quae non est intrinsech mala, sed in se considerata indifferens est , si ipse illam actionem ordiΠςxadsi.

272쪽

Propositio LI. 233

ad finem bonum audi qualis lit finis bonus) idest, vel ad suam

necessitatem avertendam, vel ad suam utilitatem consequendam, quamvis alius ea abutatur ad peccandum: haec Tambur. n. 16. ubi citat plures alios, & loquitur de sciente, ut ex postre miS verbis n. i5. patet, & deinde n. 19. pro causajusta adducithςc eadem verba praediet Propositionis, scilicet ne a Domino

male tractetur, ne torvis oculis aspiciatur, ne a domo expellatur, di inter cςteros casus, in quibus sit licitum , adducit hunc, nempe si dominum adjuvet ad ascendendum per fenestrasn, quo ingrediatur in locum, . ubi peccaturus sit. χ In hoc igitur puncto existimo non solum damnari Propositionem in casti expresib, sed in caeteris similibus , videlicet non solum quando ad stuprandam virginem accedat, quoties

cumque adjuvat ipsum famulus, nec solum eX parte coopera' tionis restringi ad illas actiones enumeratas, sed etiam ad consimiles extendi, ut patet ex eo, quod dicitur aut quid simile cooperando . Ratio est, quia stuprum non habet quid speciale, ratione cujus cooperatio ad ipsum sit mala, non autem cooperatio ad caetera peccata, & similiter omnes aliae actiones adjuvativς, vel cooperativς in hoc possunt differre, quod sint magis, Vel minus remotς, si autem loquamur de consimilibus etiam in proximitate , & conjunctione cum fine, eadem debet esserario. Ea propter Omnem cooperationem in communi ad quodcumque malum, dummodo scienter fiat, oportet excludere , ct deinde casus paςticulares deducemuS. 3 Praedictae regulae quasdam limitationes addit Tambur. n. 17. volens materiam debere attendi, an sit contra Iustitiam , vel contra alias virtutes, & quo majus est peccatum, eo majorem causam requiri, ut incusetur famulus a cooperatione, resimiliter cooperationi proximiori eXcusiandς majorem causam requiri, quam remotiori, nihilominus.

Dicendum, nullam causiam, nullum, scilicet metum temporalis damni esse sufficientem, ut famulus, vel quilibet alius eXcusetur a cooperatione ad aliquod peccatum alterius; quamvis non directe in peccatum influendo; sed in ea,quς prςvie con currunt ad actum peccati, & sunt media ad illum, nisi igno rantia in vincibilis finis intenti a peccaturo e Xcuser .

273쪽

a 6 Gedeonis Gladias.

Probatur primd ratione fundomcntali Opposita rationi M. versariorum, quae est, quia actio ill e Crcita a famulo non ea intrinsece mala. Actio illa pr. Via ad peCcandum, Vel necessi. tia, vel valde utilis, & adjuvans non enim est sermo de illi . quae per accidens est comjundia cum peccato 2 est intrinsece mi

la in talibus eircumstantiis: ergo nulla eX Caasia, nulloque me. tu temporalis damni eXcusiari potest. Patet hςc consequ.ex eo quod sepe dixi: quia non sunt iacienda mala, ut eveniant bo. na , vel ut mala vitentur, & quodcumque temporale damnum non est praeferendum damno spirituali. Antec. probari potest', primo eX doctr. D. Th. 1.2. q. IS. art. 9. ubi docet , non posse dati actum indisterentem in individuo: ergo vel est bona, vel mala; non bona quia est ordinata ad malum: ergo&c. Sed ut adversarios suis laqueis capiamus. Prob. secundo . Illa actio per ipsos est indisterens in individuo, quae caret fine bono, vel malo, itaut tota basis adversariorum, quare possit dari actu; indisterens in individuo est, quia possunt dari actus ad nullum finem ordinati: nec tenetur homo omnes suos adt us dirigere in finem bonum: vel ut vult Scotus, tunc actus est indisserens in individuo, quando nulla bona, vel mala circumstantia assicit objectum, sed in praesenti casu illa actio cooperativa non caret fine, cum ordinetur praevie ad peccandum, nec Caret circumstantiis, cum sit malis circumstantiis saltem malis finis vestita cum assumatur ut medium ad peccandum: ergo non est indis. ferens hic, &nunc, &in talibus circumstantiis: at non est bona, cum o dinetur ad malum, ergo hic, ct nunc, & in talibus circumstantiis est mala.

3 Dices: licet ex parte domini illa actio sit mala ; quia est ordinata ad malum finem choc est eflugium Tam ro non ta men ex parte famuli, qui eam ordinat ad bonum finem, nem

pe ad suum commodum .

Sed contra est , nam supponimus famulum scienter operari Ergo quantum est ex se, & ex parte operis ad malum finem Ur dinat illa media, nam ex parte operis ordinat ili , ut deservian fini intento a domino suo: ergo etiam ex parte famuli illa acti' in talibus circumstantiis est mala : unde solum potest eo or' dinata ad bonum finem ex parte operantis , quod non tψὶ ix

ratio.

274쪽

xationem calpae; quia ut siepe dixi, actus exterior, seu imperatus a voluntate sumit speciem essentialem ab objecto, seu fine operis; non autem a fine operantis. Tum etiam, quia non potest dari actus malus ex objecto, & bonus ex fine. Tum quia actus indiflerentes ex genere suo, in individuo sumunt speciem a prim circumstantia, quae in individuo transit in rationem Odiecti. I um denique, quia media participant bonitatem, vel malitiam finis quicquid sit, an etiam gaudeant bonitate pro-

pria distincta a bonitate finis ut ex Tracti de malitia, & boni-

, . rate humanorum actuum, eX D. Th. Dc cit. suppono. Ex haci igitur radice, scilicet prςtermissione regularum universalium, moralitatis, dum Munt praxi se intendere, non speculationi ,: tot Μoralistarum errores irrepsere , cum parvus error in principio fiat maximus in fine. H6 Probatur secundo ex ipsis Adversariorum dictis: nam si illa actio est indifferens: ergo etiam sine metu alicujus damni , i ct absque ulla justa causia non esset illicita: nam adtiones indit. . ferentes facere , etiam si nulla subsit causa , nullum malum est. Cur ergo quaerunt causam, ut eXcusent a peccato λ Ω-- gnum est ergo esse in se malam malam inquam, in individuo; concedo namque esse indifferentem ex objecto) quod si ipsi id ipsum intelligant, advertere debuissent sermonem esse de actio, no individua hic, &nunc, & in talibus circumstantiis ; ac I proinde non de actione indisterente, Hoc Tambur. agnovit ,

' nam num. 2O. proponit hunc casum. An s amicus meus velit ,

ut ego Dram munuscula, oe similia , turpis scillaci amoris incism menta, quae ipst mittit ad coucubinam , possim ego sne peccato deferre . Respondet absolute negative dicens: Vma ex una parte haec αἱ io, licet alias indisserens, es conjundia cim peccato amici ejusque concobinae. Quanto magis sit conjuncta actio deseren- tis , ct adm0ventis scalam , vel suis humeris subservientis , L ut ascendat per fenestram , cogita prudens lector , ct ex alia parte non a dest easse excusans ducta a famulatu, vel ex alio deo

trimentst, in stupponimus . Haec Tambur. Ecce quomodo cogno fetint malitiam actus ex conjunctione cum peccato alterius: so lum ergo gd causam excusantem recurrunt; quod esse nefas pro

275쪽

Confirmatur, nam illa actio, ολ quD sit inenter, est h. luntaria, voluntarium enim est a principio intrinseco cum eo gnitione finis. Est alias mal3 , quia est Via, & medium ad ini Ium finem ; tum quia est cooperatio , ut ipsi met loquuntus .

ad malum; dc consequenter ad illud Concurrens , cooperati enim, est cum alio operari. Non CXCusatur e A metu, quia hienon facit simpliciter inVoluntarium, sed Voluntarium mistum quod potius est voluntarium simpliciter, & in Voluntarium se cundum quid, ut docet D. Th. I. z-q- 6. ergo nihil amplius de.

sideratur ad peccatum, . . . . ' ε

7 Ex quo patet, quam falsa sint principia illa adversariorum

relata a Tambur. num. I 6. nempe, qudd illa urgens necessitas aufert potentiam moralem , consequenter non debet ab illa actione cooperativa abstinere, quia ad impossibile nemo tene tur: unde concludit solum censeri negative permittere. Quis non videt iraani fessam falsitatem λ Quomodo aufertur potest. tia moralis ; cum eX impotentia solum omissio actus, non eius

positio sequi possit λ Et si illa positio est simpliciter voluntaria,

quomodo aufertur potentia moralis Z Porro si metus sumceret ad inducendam impotentiam moralem; & ad faciendum impossibile, posset etiam quis metu ductiis, propria manu occi dere hominem , stuprare virginem &c. quodnam impossibile reperitur in non praestando illo adjutorio λ quomodo solum ne gative permittit, dum actu positivo cooperatur φ Heu quot inaudita, quod absurdal8 Dixi in conclusione, si influat in ea , quς praeuth concurrunt ad aet iam peccati, & quae sunt media ad illum actum ;per quod excluditur simplex comitatus causa obsequii, ex offficio famulo incumbens, non tamen , ut dominum animosiorem reddat ad homicidium , vel adulterium , vel quodvjs aliud crimen patrandum; hic cnim nulla intervenit cooperatio. Idem dicendum de eo, qui ex ossicio sternit equum, cum non sit determinata actio ad malum finem, sed valia remota . Similiter dicendum non peccare, qui numerat pecuniam usu rarii, refert in libros, defert, vel recipit cum redditura mu'tuatario, haec enim non concurrunt, nec adjuvant actum usu

rae, qui consistit in illo paeto iniquo, ad quem haec non coopς

276쪽

Propositio LI. 239

rantur, sed ad actum mutuandi, qui praeciso illo pacto est actus

honestus: secus vero dicendum esset de eo, qui deservit usiurario, ut mediator ad dandam pecuniam ad usuram, si autem aliquis deserviret, ut mediator ex parte mutuatarii, ut ipsi rem gratam faciat, quaerens usiurarium, qui pecuniam mutuet, nee Peccat, quoniam non cooperatur usurario, sed amico, & sicut iste sine peccato accipit ab usurario parato ad dandam pecuniam ; ita ille sine peccato huic cooperatur.

9 Sequitur ex dictis, primo: in casu posito, & similibus ,

peccare famulos deferendo scalam, aperiendo januam, vel quid simile cooperando, sive suis humeris subserviendo, & adjuvando herum suum scienter ad fornicandum stuprandam virginem adulterandum, committendum incestum; vel sacrilegium , vel furtum, vel homicidium, & peccare eadem peccati specie, ac principalis, quia causa, re concausa ad idem concurrunt, Ainfluunt: nec metu alicujus damni excusantur. 1 o Sequitur a. contra Tambur. u. I 8. peccare famulum, qui

sternit lectum, associat concubinam, ducendo ad locum, ubi dominus peccaturus est, januamque aperiat eidem ingressurae, dum scienter c quod semper subintelligi volo hoc faciat, non verbeum, qui pro munere ossicii sui cibos condiat, ministratque in mensa concubinae, oc similia, quae non sunt media ad peccandum, ob rationem opposi tam: peccaret tamen si cibos excitantes libidinem pararet scienter jussu domini.

citantem Rebell. non licere famulo deferre internuncia turpia, ct amatoria, vel epistolas ad peccatum provocantia, ex nulla causa, etiam urgentissima: similiter eidem non licere, referre adulterae, ut in tali hora accedat ad domum heri, vel alterius ubi scit herum eam expectare ut peccet, etiam metu notabilis detrimenti: est contra Tambur. n. I9. 12 Sequitur . contra Sancti. quem citat, & sequitur Tambur. n.2O.non licere amico accomodare lectum alteri, in quo scit eum fornicaturum multo magis, nec accomodare cubiculrim,

in quo securius, & confidentius peccet; etiam si gravis nececsitas, & amissio amicitiς, quae est ei valde proficua urgeat. i 3 Sequitur s.c tra Castrupat Accit.& Rebell.nec ex urgem

277쪽

26o Gedeonis Gladius.

tissima causa, etiam mortis, inicς ς dςiςrrς, jussu domini, ε, .stolam continentem claram provoc timem inimici ad euillum: idem dicendum est si famulus sit certuβ de turpitudin. amoris domini, & ex aliis capitibuβ sunt ei Valde suspecta: ehi stolae , quas deferendas accipit; etiam si certb nesciat; an verbi

amatoria contineant, non licere eas deferre.

1 Sequitur s. non licerzaccomodare alteri gladium, se .pulum, vel quid sit mile instrumentum; nec pulverem tormen tarium, & similia, si scias illis usurum ad homicidium. iue Denique has regulas habeto: Primo, nullas actione; li. cere , quae tendant ad peccatum tanquam media, re adjutoria; licere tamen illas, quae tantum concomitanter se habent; nee aliquid cooperationis, & adjutorii habent ad peccatum; vel ni.

mis remote conducunt ad finem. 16 Secundo, illas actiones, quae cooperantur ad illa genera peccatorum, quae sunt intrinsece mala, in nullo casu, nec ra. tione officii, nec ratione metus licere; quia ipsς etiam sunt in.

trinsece malae in individuo, ex malitia adlus ad quem concur. runt, & cum quo sunt conjunctae: & ideo in praecedentibus, cum sermo esset de similibus, dixi, illam cooperationem esse intrinsece malam: & ob nullam causam excusationem admisi: illas vero actiones,quae cooperantur ad illa genera peccatorum, quae sunt dejure positi vo, i& non sunt intrinsece mala , ut ad

fractionem ieiunii, & similia, posse excusari ob notabile detri. mentum & unico verbo in illis casibus , in quibus si cooperans

esset principaliter operans excusaretur a peccato Ratio est,quia haec praecepta in multis casibus eXcusationem admittunt , nec obligant cum tanto dispendio: illa vero noquaquam dispensim tionem admittunt, ut docet D. Th. I. a. q. IOO. art. 8. ubi ait

quod praecepta Decal. dispensationem non admittunt ; quia ar 1 ejusdem quaest. dixerat Omnia prςcepta moralia , cujusmodi sunt omnia Decal. praecepta esse de Iure naturae.17 Hinc sequitur elucidatio cujusdam casus allati a Bonac Θrsit. disp- I. q. a. pundit Io. n. 8. qui asserit eXcusari a peccato, ab obligatione restituendi, eum, qui metu coactus, praebς furi claves, vel instrumenta , quibus estringit arcas, vel scal/m renet, dum fur murum ascendit.

. In hoc

278쪽

. Propositio LL 16r

In hoc casu distinguendum est de metu I an scilicet siit me. tus mortis , vel notabilis detrimenti prςponderantis rei per furtum sublatae : aut levis mali : si namque illi mortem alias, vel notabile detrimentum inferret fur quod aliter , neque

fugiendo posset evitarz , nec alia via, posse claves, vel instrumenta praebere , aut scaIam tenere , existimo : secus vero ,

si leve malum immineret. Ratio est quia ille debet potilis suae indemnitati constulere, quam alterius . quandb malum sibi imminet gravius malo imminente Proximo: hoc eXposcente Charitatis ordine: qui tamen E contra urget, si leve damnum im

i 8 Dices: eadem ratio militat in prcsenti casu, ac in adductis, nam sicut est in individuo mala cooperatio ad stuprum , ita, & ista, sicut finis ad quem illa ordinatur est intrinsece malus, ita, & furtum est intrinsece malum: & sicut nequit illa cohonestari ex hoc, qudd famulus non intendat stuprum , sed

suum commodum, ita in prςsenti: ergo ves utrobique debet admitti excusatio, vel in neutro casu.

Resp. esse disparem rationem inter furtum, & stuprum, vel alia peccata, in materia venerea: disparitas est, quia ratio es sentialis constitutiva furti, non est soIa acceptio rei alienς, sed ut sit invito Domino, ad hoc ut sit injusta acceptio rei alienς :in prςsenti autem casu, respectu hujus cooperantis ob metum mortis, vel alterius mali gravis prςponderantis rei per furtum sublatς, dominus non deberet esse invitus, & si est invitus, irrationabiliter esset invitus,omnes enim ita sentirent non debui L se illum pro alienae rei indemnitati considendo, Jadturam vite facere: unde illius cooperatio esset ad materiale furti, nempe ad acceptionem rei alienς , non autem, ad furtum formale , prout est injusta acceptio: quare non cooperatur ad aIiquod intrinsece malum ; omnibus circum stantiis inspectis, & in individuo illa actio esset honesta, utpote habens pro fine intrinseco acceptionem rei alienς, quς est mala si sit invito Domino, s elis verb si hoc ei non annectatur, sed aliud motivum honestum quod in praesenti esset mortis evasio, vel alterius notabilis damni: in materia autem venerea, cum actio ipsa libidinosa , ad quam cooperatur, sit in se mala, absque relatione ad adm* oc

279쪽

26a Gedeonis Gladius.

ab hac specificetur cooperatio, eti m si h ἰς ad proprium ebes modum ordinetur, nequit a malitia spoliari.

Praeceptum servandi festa non obligat sub mortali, seposito scandalo, se abfit comemptus .

praeceptum servandi festa duo continet primum est in quantum praecipitur, quod aliquo tempore homo vacet rebus Divinis,siecundum illud Ps Vacateqvidete quoniam suavis es λ, mitius, & secundum hoc est praeceptum morale, & ponitur in Decal. Secundum est taxatio temporis, scilicet diei sabbati inveteri lege, & diei Dominicae in nova lege, & quantum ad hoc

est praeceptum ceremoniaIC.

a Praemitto secundo ex Caiet. insumm. verbo Festorum sistatis hujusmodi observationes in tribus consistere, scilicet in Mista auditione, in abstinentia ab operibus servilibus, & in abstinen. tia quorundam operum forensium; ut sunt Μercatus , Placitum , seu Iudicium forense dic. de quibus standum est consue ludini: his praemissis. 3 Dicendum: praeceptum servandi festa ex se obligare sub mortali, etiam seposito scandalo, & etiam si absit contemptus, Probatur: quo ad id secundum quod est morale est de I ure naturae, & contentum in prςceptis Decal. quae Omnia, ut patet inductive, obligant sub mortali: quantum verb ad taxationem temporis, in lege veteri fuit a Deo, in nova ab Ecclesia, que habet potestatem condendi leges, & alias est rationabilis lex ,α ex justa causis, quae requiruntur, ut lex sit justa, & obligant in conscientia, etiam si sit Principum saecularium : ergo haeς lex obligat in conscientia. Constr. 1. Ex eo, quod Ecclesiae praeceptum succedit prς cepto Veteris legis quantum ad taxationem temporis , nempφdiei Dominicae, ut ait D. Th. 2.2. q. m art. 3 AG . ergo sicut iRVeteri lege, ut patet ex S. Script. obligabat sub mortali, ita,& ii

nova,

280쪽

. Propositio LII 16

nova, alias non successistet loco illius, sed illud abrogatum

fuisset. s Confir.2. Ab antiqua traditione tenetur communiter tam a doctis, quam indoctis, obligare sub mortali, itaui Doctores laborent in quςrendo, quaenam opera exerceri possint, quaenam vero non: quaenam necessitas eXcuset, quςnam vero non ergo &c. 6 Probatur secundo de singulis e nain de auditione Μiffae habetur Cap. Missas, ct cap. Omnes fideles de confere. d. r. estque communis omnium fidelium sensus ad missam audiendam teneri sub mortali. De abstinentia ab opere servili patet in Cap. Licet extra deferiit , re de forensibus actibus habetur Cap. Om- π s , oe Cap. Conquestus eodem tit. ergo hςc Propositio est contra communem omnium fidelium sensum, Ecclesiae Canones, repra Sim.

Satisfacit praecepto Ecclesiae de audiendo sacro, qui duas Ius pari s , immo quatuor simuI a diversi celebrantibus audit .

x xx Anc opinionem refert Diana p. I. tract. 17. misceli. reso 18 .quam probabilem putat Μolies citat us ab eodem,

veram eXistimat Bonac. de Sacram disp. . q. uti. punc. II. N. 13 qui tamen asserit tutius contrariam considendam esse, contrariam tamen docet Regin. cit . a Diana, Nugno, I. p. tom. 1 q. 8 3.dub. 2. art. 6 tu resp. ad 3. ante i . conclus. Suar. de Euchar. disp. 88s t. a. Tambur. lib. . D ca cap. 2. I. i. num. IO. cum qui

a Dicendum est, non satisfacere praecepto Ecclesiae de amdiendo sacro, qui duas eius partes, immo quatuor simul a diversis celebrantibus audit. Probatur primo ex inconvenientibus: nam si posset satissa cere audiendo quatuor partes, etiam audiendo octo partes si

SEARCH

MENU NAVIGATION