Gedeonis Gladius Propositiones a SS. D. N. Innocentio XI ...

발행: 1704년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

χ74 Gedeonis Gladius.

viventibus, ob hypocrisim , iroquςnx ndi S cramenta , ut in ter Praedestinatos habeantur.

PROPOSITIO LVII.

Probabile est , sum re Attritionem naturalem modo

i m Luribus omissis , quae de Attritione , α Contritione dici possent, apud Commentatores D. Th. in 3. p. vi. dendis . Praemitto ad Sacramentum Poenitentiς lassicere Atitritionem ex motivo aliquo supernaturali conceptam , vel ex metu gehennae, vel turpitudinis peccati. Quod olim docuisse omnes antiquos Theologos testatur Ger n. Idem docuit &Th. loquens de baptismo adulti: ac proinde idem judicium faciem dum est de Sacramento Poenitentiae: dixit enim in . diri. art. 3. ad s. Adboc, ut bomo sie proaret ad Gratiam in baptismo percipiendam praeexigitur Hii, scae νον Garitas , quia sufficit Attritio praecedens , etsi non sit Contritio . Idem habetur 'Conc. Triae se I . cap. . ubi dicitur. Contritionem imperfectam quae Attritio dicitur , quoniam vel ex turpitudinis peccati consed ratione , vel ex gebennae , ct poenarum metu communiter concipi. tur , s voluntatem peccandi eumdat cum spe veniae , declarat non solum non facere hominem Θpocritam , ct magis peccatorem; verum etiam donum Dei elle, o Spiritus Sancti impulsum , non buc quidem intabitantis , sed tantum moventis , quo paruit Wari utus , viam Hi ad justitiam parat , ct quamvis me Sacramento poenitentiae per se ad JUi alio Μm perducere peccator mnequeat : tamen eum ad Dei Gratiam in Sacramento Paenitemtiae impetrandam di ponit. Unde post Conc. Trid. magis com munis est haec sententia inter Scholasticos , quam asserens re quiri Contritionem, teste Alexandro VII. in Decreto, quo Ve' tuit alterutram sententiam aliqua censura notare; edito die 5 Μaii 1667.2 Praemitto secundo: Attritionem, quς importat displiceii xiam de peccatis imperfectam , ad differentiam Contrition m

292쪽

Propositio LVII. 273

quae est doloe perfectus, dividi in Attrition m naturalem, &supernaturalem. Attritio supernaturalis est illa , quae procedit ex aliquo motivo supernaturali puta eX metu gehennae, qui per Fidem nobis innotescit, ut condigna paena a Deo infligenda pro peccatis, non eXcludendo quidem relationem ad Deum , ut finem ultimum: licet finis proximus sit gehennae vel ex tum pitudine peccati . Quapropter advertendum est, quod turpitudo peccati duplex est, altera naturalis, quae scilicet opponitur actui virtutis naturalis, in quantum est contra bonum rationis praecise , quo pacto dicitur malum philosophicum, α hoc pacto cognitum fuit a Philosophis: unde dicebat Seneca : Etiams scirem bomines nescituros, Deum ignosciturum, actuc noum carem. Altera turpitudo peccati est supernaturalis, prout scilicet opponitur alicui bono virtutis supernaturalis, & infusς; hoc dicitur peccatum theologicum. . Dolor igitur procedens ex consideratione turpitudinis peccati primo modo est attritionaturalis, ille vero, qui procedit eX consideratione turpitudinis peccati secundo modo est attritio supernaturalis. Haec quoque Attritio naturalis duo motiva naturalia potest habere, a quibus eXcitetur, alterum est bonum virtutis, nem,pe naturalis, quam quis dolet negleXisse, vel quia rectum tramitem rationis deseruit, vel quia tot virtutes naturales, quibus animus hominis ornatur acquirere omisit, dum vitiis se implicuit, & haec potest dici A ttritio naturalis modo honesta: alterum est bonum temporale, quod amisit, vel ob infamiam eX peccato ortam, divitiarum jacturam, poenas, & damna temporalia inde sequuta. 3 Praemitto ulterius Patrem Suar. disp. s. de Attritionest l. r.

imponere Μagistris Soto in . dis 17. q. a. art. s. oe lib. de natura, oegrat. cap. 1 . oe I s. ct Cano releetione de Poenit. praedictam sententiam, sed revera Solus loquitur de Attritione ob metum gehennae; id tamen videtur concedere, quod procedat ex viribus naturae,quod explicandum est,non quia excludat auxilium

actuale, & movens, sed ad hoc ut excludat habitum supernaturalem , a quo procedat, & Gratiam sanctificantem, quod eraprimitur in Trid. & patet ex hoc, quod Sotus id denegat Attritioni, quod susscit ad distinguendam ipsam a Contritione, qua T dicit

293쪽

2 76 Gedeonis Gladius.

dicit procedere ab habitu infusis P nitanti , α essesmul eui,

Gratia: nunquam tamen mentioΠςm s it de motivo naturi. li, ob quod eliciatur talis Attritis, Vide Nugnorom. 2. in i q. I. art. 2. dubio a. aliter e plicantem pr. dictos Auctores, is

quo sensu est probabilis Opinio , attamen quicquid sit de hoe . 4 Dicendum est: omnino improbabile esse, sufficere Attiutionem naturalem quocumque modo honestam ad obtinen dam Gratiam in Sacramento Poenitentiae. IIaec concluso do. cetur a D. . 3φ. q.8 s .art. 5.ad 3.ubi ill m Pinnitentiam, quae est ex timore admittit, quae est actus Dei con Vertentis cor de qua nempe dixit Trid. essedonum Dei; quae non potest esse, nisi Attritio supernaturalis, &q. 86. art. 6. habet quod remissio peccatorum secundario fit ex vi actuum poenitentis, pertinea. tium ad virtutem Poenitentiae: hi autem actus, Vel sunt Con. tritio , quae est actus virtutis Poenitentiae per D. Tli vel Attritio supernaturalis, quae per aliquos Thomistas est elicita a Virtute Poenitentias; vel secundum alios saltem ab ipsa imperata, quot non competit Attritioni naturali:& in pridieto loco loquitur de illis actibus poenitentis, qui sunt materia Sacramenti, de quibus dicit secundario remittere culpam, quia principalius remittitura forma virtute clavium: non de remissione culpae, quae fit extra Sacramentum, ut dicit Gonet in manuali tom. 6 trarii. s. c. q. g. 2.s Constat etiam eX Conc. Arauxi . a. can. 6 ubi habetur :

eretico falli spiritu eum, qui dicit per naturae vigorem, bonum al, quod, quod ad salutem pertinet vitin aeternae, cogitare, ut expedit, aut elicere possie absque illuminatione, oespiratione Spiritus Sanriti; sed illa Attritio naturalis quocumque modo honesta non est, ex illuminatione, & spiratione Spiritus Sancti, prout Conc. lo quebatur, scilicet ex Gratia Christi proprie dicta, de qua erat controversia cum Semipelagianis, quos ibi damnat, sed potest haberi per naturae vigorem, ut patet ex dicto Senecae suprad- dueto: ergo illa Attritio naturalis non potest sufficere ad gratiam obtinendam, quod esset pertinere ad salutem vitae aeternae Idem constat ex Conc. Millesit. quod ad gratiam requirit dis positionem supernaturalem ortam ab auxilio gratiae . Pater etiam eX verbis adductis num. r. ex Conc. Trid. ubi illam Attri'tionem, quae disponit peccatorem ad gratiam impetrandam M

294쪽

Sacramento Paenitentiae appellat donum Dei, & Spiritus Sancti impulsum, quod non convenit Attritioni naturali. Idem docet D. Aug. & PP.qui hanc regulam statuunt: illum actum, qui non fit ex gratia, sed ex mera natura, per se nihil conferre ad Gratiam. 6 Probatur ratione: dispositio debet esse proportionata formae, &si non arithmetice, saltem geometrich, ut scilicet sit ejusdem ordinis; sed ille dolor debet esse dispositio ad Gratiam,

quae est ordinis supernaturalis: ergo debet esse supernaturalis. Tum etiam, quia peccatum in statu naturae elevatae ad ordinem supernaturalem, non solum est contra Deum A uetorem naturae, sed etiam contra Deum Auctorem supernaturalem & ejus turpitudo avertit non solum a bono naturali virtutis, sed etiam a bono supernaturali: ergo dolor debet esse non solum CX motivo naturali; sed ex motivo supernaturali. Probatur consequ. tum quia alias non esset proportionatus cum obiecto. Tum etiam quia peccator per dolorem debet retractare omnem aVersionem, quam per peccatum contraXit: ergo si contraxit aversionem a fine supernaturali, hanc debet retractare, &consequenter dolere ex motivo supernaturali: ac proinde non sufficit Attritio naturalis. 7 Ex dictis inferes primo: non sufficere Attritionem existimatam, nec Attritionem naturalem existimatam supernaturalem . Ratio est quia haec est materia Sacramenti Poenitentiae materia autem Sacramentorum debet esse vera, non apparenS, ut patet in Baptismo, Euchar. &c. ergo similiter haec debet esse vera, non existimata, & cum, ut probatum est, materia hujus Sacramenti sit Attritio supernaturalis,non sissiciet Attritionaturalis, quae eXistimetur supernaturalis. Haec autem sussicit

si praecedat absolutionem, etiam si confessionem sequatur; quia retrotrahitur ad illa peccata confessa,& mediatilibus illis evadit sensibilis,& ex alio capite iam est simul cum forma sacramentali, quod sussicit ad veritatem Sacramenti. Ita sere communiter. 8 Inferes r. Etsi probabile sit dolorem de peccato, in quantum inducit mala temporalia, non utcumque, sed quia proc dunt a Deo juste nos puniente , quia ipsum ostendimus, ut Auctorem supernaturalem,quia sic dolor refertur ad aliquid supe

295쪽

naturale, quod docuit Suar. LV g , Re n. Tambus. ω alii: non tamen est probabile, si bic dolor referatur ad Diues precise , ut infligentem hςc d mn temporali usia peceii sussicere ad Sacramentum PQQnitentiae, est contra Tambus li1. Metiadi Conseis cap. I. I. - Ratio est quia i sta Hala infligit Aue r naturae, &sic ille dolor non refertur ad aliquid supes naturale. Nec est simile de paenis Internis quia infliguntus iDeo, ut Iudice in ordine supernaturali, & ideo implicite in il

lo dolore clauditur ordo ad Deum finem supernaturalem, qui non clauditur in timore poenarum temporalium etiam ut initi gendarum a Deo, nisii eXpresse ratio finiS supernaturalis intemdatur : alias etiam dolor de peccato Ob naturalem turpi tudinem quae contrariatur Deo Auctori naturae, re ad ipsum implicite refertur, esset sufficiens. Unde male dicit Tambur. Ac. cit. αVega apud ipsum illa verba Conc. Trid. Ex m tu visnus, ct me. rum seorsim sumenda, & nomine poenarum intelligi paenas temporales; sunt enim conjunctim accipienda, & intelligenda de poenis Inferni. 9 Inseres 3. Non sussicere dolorem, quia non habes dolorem de peccatis, quia dolor debet esse de peccatis, nori de negatione

doloris; licet aliquando in aliquibus siti indicium veri doloris, &dessiderium intensioris doloris. Quisque probet seipsum .

Non ten mur Confesaris interroganti sat ri peccaualicujus consuetudinem .

'Extum est primo in hac materia, quod quando consue ludo ipsa est peccatum, & causa peccati, ut diximus Propos et . de consuetudine iurandi sive verum, sive falsum , teneri hanc consuetudinem confiteri, alias confessio non esset integrat unde sicuti tera peccata, ita, & hanc consuetudi

nem confiteri tenetur.

. 'Cinter explicat numeru peccatorum nisi alig

296쪽

Propositio LVIII. Σ89

fitendam consuetudinem alicujus peccati, put dicere, se ante hanc confessionem consuevisse committere similia peccata,quae jam consessus est, prςcipue quando illius consuetudinis occasio ablata est. Ita Suar. Regin. Zerota, Sotus, apud Bonac. de S cramentis disip. s. q. s.flen. t. putet . 2. β. 3. num. 22. quos ipse sequutur. Item. Vas . Diana, apud Tambur. in Metb. Confus lib. r. cap. 3. g. 3. num. 22. quos etiam ipse sequitur.3 Dubium ergo est: an in casu, quo interrogaretur a Comsessario de consuetudine alicujus peccati, teneatur illam fateri.

Assirmativam sententiam docuerunt omnes DD. num. princ. cit. item Grass. p. r. icis. lib. I, cap. 2O. num. 24. SayruS lib. s. c. s-

n. 8. Toletus, Bannes, Deirrus, Villalobos, Sa, Sanchea, Lede Gma, & alii apud Dianam p. I. trarii. 7. de circumstantiis resol. ss negativam tamen docuit Ioann. Sanc. infelectis dist.9. qui distinguit inter occasionem peccandi, quo est in potestate poenitentis ut vitetur, & inter consuetudinem peccandi: de prima dicit Confessarium habere jus interrogandi, negat vero de secunda. 4 Advertendum est tamen aliud esse inquirere: an Sacerdos possit habentem hujusmodi consuetudinem absolvere;& aliua an possit interrogare, & poenitens teneatur respondere; licet utrumque pertractet eadem dij. Sanc. de primo enim infra Propos. 6o. agemus hoc secundum verb spectat in praesenti.Pro quin s Dicendum: Poenitentem teneri Confessario interroganti

fateri alicujus peccati consuetudinem, si adhuc perseveret, simetis verb si cessavit; puta si quis per mensem, vel diuturnius

tempus antequam accederet ad Confessionem , extirpandae consuetudini dedit operam: vel occasionem reincidentiae abstulit; itaut consuetudo iam non perseveret: &ita intelligendam puto Propositionem adductam , quia consuetudo , quae non existit, consuetudo non est, licet fuerit. 6 Probatur primo ratione, qua utitur D. Th. in addit. ad 3 p. q. 9. art. a. ad probandam necessitatem integritatis Confessio. nis. Confessarius est non solum Iudex in Sacramento Poenitentiae, qui debet judicare de pertinentibus ad praesens iudicium; sed etiam se habet instar medici, qui debet dare medicinam aegroto salutarem,ut passim loquuntur PP.& DD.atqui ad hoc requiritur cognitio integra morbi, non solum quo ad substan-

297쪽

ρ Gedeonis Gl. tiam sed etiam, quo ad conditionζβ, pr. ςipue quo ad eblitata nem:ergo de hac potest legitim CDBlassarius interronibrio nitens, qui salutem UMm3ζΠζtUr xζspondere. Μinor p . ue exemplo Μedici corporali., Π m istς, α si cognoscat moibi tantis qualitates, si nesciat morbi RRxiqv xi nem, non pothl

strota conveniens praebere remedium, Π m alia remedia effosciora,& magis eradicantia eidem morbo inveterato conveniunt, ouam re enti: ergo similiter,& Μedicus spiritualis Animae.' ' Corroboratur haec ratio eX InnQC- in cop. omnis utriu'si seseus vide sacros canones accirin. D. Th. Conformes; ubi siecit: Sacerdos si discretus, ct cautos, ut mor ρ It mc superim

fundat sinum , H oleum vulneribus sauciati s AEt genter inquirem peccata, ct circumflantias peccator m, quibus prVintcr inqui his, intelligat quale ei debeat praebere conssium, Iusmodi remedium

adbibere diveos experimentis utendo ad sanandum gro um. Ubi observa illa verba, oe cujusmodi remedium adbiber : quae non rea feruntur ad remedium absolute, sed ad modum ejus; ad qu64 pertinet respicere non solum morbum, sed etiam conditione, morbi antiquati, vel recentis. 8 Respondet Sanc. disp. cit.n m. I7. concedendo munus Cod.

fessarii esse munus Μedici, &poenitentem debere ab infirmi. tate curare, sed a prς senti, non a jam sanata, scilicet ex pecca. tis jam confessis orta. Consuetudo igitur, vel importat peccata jam confessa, Vel proclivitatem ad pζccandum , ρος est ellectus peccati, non peccatum: ad Confessarium autem in rigore non pertinet curare effectus peccati sed solum peccata- . Sed contra est . Licet consuetudo non sit peccatum, & infirmitas, est tamen talis conditio peccati, & infirmitatis , quς imdiget speciali remedio distincto ab eo, quod exigit infirmitas hac conditione carens ;& quamvis ipse non debeat curare, nii, infirmitatem prςsentem, illa consuetudo, quς adhuc perieye rat est presens, & est infirmitatis prcsentis conditio cognitu ne cessaria, ut necessarium remedium applicetur, ut patet eXem'plo Μedici corporalis. Nec importat prςcise peccata iam cppsessa, sed habitum ex illis relictum, qui viget, e quo pr0yς

nil proclivitas ad peccandum, cui medetur Consenarius, nout est effectus peccati, sed ut est causa, quam prudςββ Mς ι

298쪽

Propositio LVIII. 29i

extirpare debet, Pro quo non dat duplicem poenitentiam,

unam pro peccato, aliam pro consuetudine, sed unam tantum validiorem, nempe salutarem, non pure satisfactoriam. V Confirmatur iterum Conclusio. Consessarius non solum debet cognoscere peccata ; sed etiam dispositionem poenitentis circa propositum non peccandi , quod est de necessitate doloris requisiiti ad Confessionem; atqui consuetudinis cognitio maxime conducit ad hoc, cum ex ea debile emendationis propositum percipiat, quod totum pertinet ad statum praesentis mombi , & ejus remedium: ergo cognitio consuetudinis pertinet ad

Consessarium , eamque fateri tenetur poenitenS-1o. Quo ad secundam partem, scilicet si consuetudo jam est

ablata, non teneri poenitentem eam fateri, patet ex ratione Opposita ; quia scilicet haec consuetudo non pertinet ad conditimnem morbi praesentis, nec remedio indiget ; eamque negando non mentitur pinnitens; quia revera eam actu non habet, de eaque, quae perseVerat legitime interrogat Confessarius.11 Ex his patet responsio ad rationem Sanc. scilicet quod Confessarius non habet jus, ut faciat aliquem bis eadem peccata confiteri; nec assiciendi poenitentem dedecore, & pudore, cognoscendo peccandi consuetudinem . patet inquam responsio', quia non facit, ut ille bis eadem peccata confiteatur; sed solum praesentis peccati conditionem, indigentem speciali re. medio: & consequenter habet jus circa hoc assiciendi ipsum due decore, & pudore; si enim Μedicus habet jus interrogandi de antiquitate morbi, quanto magis Confessarius Θ Ad quod possunt accomodari praeclara illa verba Divi Aug. in regula. Si

enim frater tuus vulnus habet in corpore, quod velit occultari dum tDm is cari,non crudeliter is te sideretur S misericorditer indicareturJuuanto ergo potius debes manife flare, ne deterius putrescat in corde pia Inferes ex his falsiitatem primi, & secundi Coroll. ejus

bimus in quorum primo asserit posse poenitentem negare Confessario interroganti alicuius peccati consuetudinem, si ob hoc probabiliter credat Confessarium ei non impensurum absolutionem :& posse uti restrictione mentali, intelligendo se carere consuetudine, non absolute, sed ad confitendam in

299쪽

292 Gedeonis Gladius

illa restrictio mentalis eXcusat a mei d Cio, ut Propos. 16. Vidimus, ac proinde mentiretur in Confessione, nec est vera illa ii strictio, quam asteri Sanc, quiδ ut prQb Vimu , tenetur illaci consuetudinem confiteri.

Licet sacrament aliter tabsolvere dimidiate tantum confesos fitione magni concursus Poenitentium , qualis V. G. potesscontingere in die magnor alicujus se Iivitatis , aut Adb

gentiae .

i Rarmitto ex D. Th. iv addit. a j p. q. 9. t. 2. Integrita. I tem Confessionis esse de necessitate Sacramenti Poeni. tentiae, ut patet eX ratione adducta in praec.Propos estque communis sententia Scholasticorum: est etiam necessaria necessita te praecepti Divini, & hoc ita certum est, ut oppositum sit horeus manifesta; in Conc. namque Later. Cap. Omnis utriusique sexus, praecipitur, ut homo fideliter, & integre confiteatur omnia peccata, & licet sit praeceptum Ecclesiasticum, prosupponit tamen praeceptum Divinum, quod solum determinat quo ad tempus , ut communiter DD. interpretantur. Item in Cong. Flor. evresse determinatur in Decr. super unionem in tradi de Sacram.ubi decer nitur materiam hujus Sacramenti esse Conte sonem, ad quam pertinet, qudd homo confiteatur integre omnia peccata, quorum habet memoriam. Idem fantatur in Conc, Trid. s. 14. cap. s. his verbis: Ex in stitutione Sacramenti Paeniteη-tiae universa Ecclesia semper intellexit institutam etiam est is Domi no integram peccat orum confestonem, oe omnibus post baptismum lap fisjure Divino necesariam existere , & expresse defindur c . 7. his verbis. Si quis dixerit in Sacramento Paenitentiae adremistio speccatorum v c sariam non es ejure Divino confiteri simul singV

300쪽

Propositio LIX. 293

peccata mortalia , quorum cum ibita, b diligentἰpraemeditatione babetur memoria, etiam occulta, & circumflautias, M. anatbemast. Idemque colligitur ex communi sensu SS. ΡP. explicantium illa verba Ioan. a. suorum remiseritis peccata: Omniumque Scholasticorum, & ex antiquissima omnium fidelium intelligentia et Pro qua integritate est advertendum, duplicem distinguia I heologis, aliam mathematicam, aliam moralem. Μathematica est, quando nulla eX causa, neque oblivione, neque e Tignorantia omitteretur aliquod peccatum mortale. Μoralis est, quando sufficienti adhibita diligentia confitetur homo omnia peccata, quae occurrunt memoriae, licet aliqua, vel ex obli-Vione , vel ex ignorantia praetermittat. Communis est sententia,non requiri integritatem mathematicam , sed sussicere moralem . Ratio est, quia cum sit actus humanus, humano modo debet praecipi, re expresse habetur in Trid. cap.rit. ubi dicitur: Constat enim nibit aliud in Ecclesa a poenitentibus exigi, quam ut postquam quisque iligentius se excuserit, oeconscientiae suae sinus omnes, oe latcbras exploraverit, rape cata confiat atur,quibusse Dominum, o Deumsuum mortaliter offendisse meminerit: reliqua autem peccata,quae' diligenter cogitanti non occurrunt,iu

universum, eadem confessone inclusa esse intelliguntur, pro quibus μdeliter cum Propbeta dicimus, ab occultis meis munia me Domine. 3 Ab hac etiam morali integritate certum est excusari ob duplicem causiam, ut communiter docetur , quarum prima est impotentia physica, ut si poenitens loquelam amittat, vel iaphrenesim incidat , vel si plures in navi periclitentur, & naufragio imminente, nequeat Sacerdos singulorum peccata audire : vel si Sacerdos se morte praeveniendum sentiat; antequam paenitens, qui est in articulo mortis integre confiteatur, & alia hujusmodi videnda apud casui stas in trajB. de Paenitentia. Alia est impotentia moralis, casu scilicet, quo ex integritate Confessionis, paenitenti, Vel confessario, vel tertio mors, Vel grave damnum imminet. Inter quae noli numerare infamiam Ω-quuturam personς complicis voluntariς concurrensis ad peccatum , ut bene tradit Gonet in man. tom. 6. tracti. s. s. 4. vers S

SEARCH

MENU NAVIGATION