장음표시 사용
321쪽
easione omittendi actum, qui absolutς ςst in praecepto , & ho bene notandum est: etiam pro sequenti Propositione.
Lacitum est quaerere direct c occasionem proximam peccan . di pro bono spirituali, vel temporali nostro , vel Proximi .i TUjus Propos tionis impugnatio, quamVis eX praeceden. II ti satis pateat , eam tamen breviter eXpugnabimus Pro quo notandum est ipsam esse laxiorem praecedenti; in illa enim asserebatur non esse fugiendam , supposito quot in ea , quis reperiretur, in hac vero asseritur posse direete quaeri: ubi
nota ly, quaerere , ut Contra distinetum a reperiri, non enim
dicitur quaerere , qui ad aliquod bonum opus Vadens,, puta ad ministrandum infirmo Sacramentum , reperiretur praeter intentionem in occasione proxima peccandi: in tali casu tene. retur juxta dicta fugere occasionem quantum potest, & peccaret eam non fugiendo , non tamen peccavit ibi eundo . Hinc sequitur, Parochum , qui pro munere officii sui , ad quod tenetur, advocaretur ad ministrandum Sacra mentum:vel alius Sacerdos in casu extremς necessitatis,in quo etiam tenetur , & sciret ibi esse occasionem sibi proximam peccandi, non diceretur illam quaerere. An autem teneatur uterque hanc occasionem fugere λ Dico, quod simplex Sacerdos, qui teneretur ex Charitate, cum ordo Charitatis sit prius ad seipsum, quam ad Proximum in eadem linea, tenetur occasionem illam peccandi fugere , si non potest per interiorem animi praepara tionem ita se praemunire , ut occasio ipsi sic armato non sit pro Tima ad peccandum. Parochus vero, qui tenetur eae ossicio ,
non potest fugere illam occasionem, sed est moraliter imp0 tensa eam iugiendam ; unde potius dicitur pati, quam illi
se committere og An autem iste Parochus, qui experitur se ex administra' tione officii sui, vel ratione auditionis confessionis, vel alteriu
322쪽
exercitii muneris sui frequenter versari in proxima occasione peccandi, teneatur officium deserere λ Respondeo , quod si non potest per interiores praeparationes animi, & exteriores macerationes corporis, illas declinare occasiones, itaut per hςc nequeat adversus occasiones praevalere , sed frequenter labatur , tenetur ossicium deserere, ut constat ex supradictis, quia
bonum spirituale propriς salutis cuicumque alteri est praeferen
Nota quoque ly, aere rite, dupliciter sumi posse: uno modo, ut contra distinguitura secundarid intento, ut si quis vadens ad Ecclesiam ad audiendum sacrum,& secundarib, ut audiat musicam, non diceretur directe ire ad audiendum cantum, α hoc modo idem significat, ac principaliter. Alio modo sumitur prout contra distinguitur ab eo, quo4 est per accidens, & nullo modo intentum, quo pacto comprehendit etiam secundariti imtentum; quia etiam hoc non est per accidens , & praeter intentionem. In praedicta Propositione sumitur hoc secundo modo, non primo, cum certum sit occasionem proximam pecicandi non esse primario intentam ab eo, qui habet pro fine bonum spirituale , vel temporale proprium , vel alterius, &sic frustra poneretur, ly dire te, sensus ergo est illum dired tequςrere occasionem proXimam peccandi , qui licet primario intendat bonum spirituale, Vel temporale, tamen praevidet in illo loco, ubi ad hoc eXequendum est iturus, ad futuram pro- Nimam peccandi occasionem, & nihilominus ire vult. His no
s Dicendum est c licitum non esse pro quocumque bono spirituali nostro, vel Proximi accedere ad locum, vel circumstam tias, ubi praevidetur fore occasio proxima peccandi. Haec est directe opposita damnatς Propositioni, docetur tamen ab Angelico Praeceptore 2.2. q 26. art. s. ubi in fine corp. sic concludit: Homo non debet subire aliquod malum peccati, quod contrariatur participationi Beatitudinis , ut Proximum Γberet a peccato . Sed
exponere se occasioni proximae peccandi est peccatum, ut patet ex supradictis, & concedunt omnes DD. & liberare pro-Ximum a peccato est maximum bonum spirituale ejus : ergo non est licitum per D. Th. exponere se occassioni proximς pe
323쪽
candi, seu quod idem est accedere de locum ubi praevidetus
fore proXima Occasio peccandi, etiam pro bono spirituari Pho. ximi : ergo a fortiori , nec Pro bono temporali . Postet pro bari ratione ejusdem S. D. Ibὶdem. Videatur Bann. in eodeci
6 Probatur tamen eX illo principio lumine naturali not6 inon sunt facienda mala ut eveniant bona: unde Paulus aje bat: Non sicut blaspbemamur, o sicut riunt quidam uos dicere Aa ciamus mala, ut veniant bona, quorum damnatio julla fit. Sed q uere re di reet e occasionem proXimam peccandi est malum: ergo non est faciendum, ut eveniant bona, sive spiritualia, sive tempo. ralia nostra , vel ProXimi.
Probatur specialiter de bonis spiritualibus, sive tempora. libus nostris, ex quo a fortiori patebit de illis Proximi . Bonum
majoris ordinis non est postponendum bono inferioris ordinis , sed salus animae est bonum majus quocumque bono spirituali , sive temporali nostror ergo non est ipsit postponendum : atqui
de faeto postponeretur ab eo, qui propter aliud bonum spiritua. i lenostrum, vel temporale quaereret directe occasionem pec candi: ergo, &c. Μajor patet, & est consequentia evidenter illata ex illo principio: non sunt facienda mala, ut Veniant b0.na, malum enim esset, minus praeferre maj0ri. Μinor proba tur ex doctr. S. T. loco cit. quia salus animae nostrae est id, quod primo participatur a bono Divino in nobis, ςst enim participatio Beatitudinis, quo nil majus habere possumus: ergo est majus bonum quocumque alio bono spirituali. Patet etiam ex hoc, quod omnia alia bona spiritualia a nobis ad salutem animae debent ordinari, alias perversus esset ordo, & bona non essent, iste converso fieret. Minor subsumpta constat, quia quenens directe occasionem peccandi, negligeret salutem animς, & mi noris faceret, quam alia bona, sive spiritualia , sive corporalia : potestque confirmari ex illo dicto Salvatoris: Vuid prode,
bomiuis universum mundum lucretur, animae v r ut detrim tum patiatur δ8 Contra hanc conclusionem videtur militare exemplum Μοysis, qui Exod. 31. orabat Dominum dicens: Aut dimi
is hanc noxam, aut dele me de libro tuo, quem kr mi, Sc e ς 'plum
324쪽
plum quoque D. Pauli qui ad Rom. 9. ait: optabam enim ego ipse an albema esse a Chri to Pel' pro fratribus in is .
Sed de his videatur Bibliotheca sacra lib. 2. lit. V. ubi duodecim refert expositiones SS. & DD. Solum afferam illam D. Chrysostomi lib. de compunctione cordis , S lib. 3. de Provid. Dei , oe bom. 16. ad Rom. ubi ait Μoysen , & Paulum pro Deo , & gloria eius, quem magis , quam seipsos diligebant, petivisse, & optasse ex magno aflectu Charitatis carere Divina fruitiones non peccata committere nd Deus irrideretur ab impiis Infidelibus , quod non posset populum suum eductum ab AEgypto introducere in terram Promissionis: & intelligenda est petitio conditionaliter , idest si opus esset , ut ego delerer de libro tuo. Vide D. Aug. q. I . Exodi , Ο Π ru.
9 Ex dictis iequitur: non posse aliquem se eXponere proXi-mς Occasioni peccandi, ut convertat meretricem, seti ire ad ejus domum, ut exhortetur ad Poenitentiam, si prςvidet esse
ipsi occasionem proximam lapsus: similiter dicito de eundo ad Infidelium conversionem, & similibus.1o Dubitabis: an qui die festo dum vult ire ad audiendum facrum; cum aliam Ecclesiam adire non possit, nisi ubi prς videt adesse sibi proximam occasionem peccandi; quia scilicet ibi
ejus inimicus adest, vel mulier, quam nimio fervore concupiscit; teneatur potius ire ad Ecclesiam, ut prςceptum implear, vel non adire, ut occasionem peccandi vitet: & an propter hoc, ab obligatione audiendi sacrum sit exemptus ZRespondeo, quod in tali casu, non dicitur quςrere occasionem peccandi , dum a prccepto cogitur ibi intervenire, non sponte vadit: vadens autem ibi insurgit difficultas: an teneatur fugere occasionem peccandi: & dico teneri fugere, se actibus internis muniendo, visum ab inimico, & muliere cohibendo,
quod potest; ac proinde non deobligatur ab auditione sacri, cum volenti nil difficile, & facienti quantum in se est Deus non deneget gratiam: unde in ejus potestate est praecepto satisfacere, & occasionem peccandi declinare; ex ejusque pravitate provenit visum in mulierem figere . Qubd si nihilominus, his
non obstantibus ς motibus interioribus casus est valdex diffici.
325쪽
a I 8 Gedeonis Gladius. dissicilis, si omnia praedicta pr. mittantur aded coneutitus
ut in proximo sit consensus, ct aliter nequeat Victoriam redibi tare, tenetur fugere occasionem, S ab obligatione sacri es liber, cum praeceptum Ecclesiasticum in concursu Divinices set, quando cum eo est incompossi bile.
Absolutionis capax est homo, quamlumvis laboret ignorantia my. seriorum Fidei, ct etiam si per negligentiam culpabilem ne sciat inflerium Sanctis de Tricitatis, o Incarnationii m. miri nostri Iesu Gryli .HAnc Propositionem verbis generalibus docuit Sanc. disp.3.
num. 18. dicens, Ignoranti doctrinam Christianam G. cita que Sancti. in summa lib. 2. cap. 3. num. 2I. require supra Propos.
Fcit illa myseria semel credidit HAnc propositionem, licet cum addito, docuit Tambur.
in Μeth. Confessi lib. I. cap. s. 9 1. dicens: Tria influperbae adverto, primo in bono moratis, seu confiteribolitissupponi postsemet haec Ῥ teria credidisse, semel inquam, nam ex nece late merii F mel' cit Require supra Propos. 22. n. II. DI. II 2.
Expliciunt Propositiones a Sanctissimo Domino
Aliqua circa ipsum Decretum explicanda supersunt, & primo quid importet illa particula, disputarive ut condistineta ab illa, defenderit, nam si non defendit, videtur non alio modo disputare, nisi impugnando; quod licitum est. Breviter ad hoc dicitur, disputative tractare, idem esse, ac de aliqua ista' rum Propositionum ita disierere, ut rationes pro utraquc p/r'
326쪽
te proponantur, non defendendo assertiQ, nec impugnando vel tantam rationes in favorem ipsarum proponendo,licet cum protestatione hoc faciendi disputationis gratia; vel hoc fiat in colloquio privato , & causa discursus , vel contra defendentem oppositum harum Propositionum arguendo: defendere svero importat eas assertive propugnare , rationes probativas adducere , animo , Vel modo ipsas confirmandi , non merereferendo ; argumentis in contrarium occurrendo , & similia . UterquGNodus sub excommunicationis sententia inhibe
Hinc solvitur aliud dubium, an scilicet proponens argumen ta in favorem earum, & referendo rationes , quς a suis Auctoribus pro eis afferebantur, eaque χlvendo in praedicto D m-ito vetitum intelligatur Cui respondeo nullatenus vetitum, sed permissum in illis verbis: Nifforsan impuraetando. Species enim est impugnationis argumenta contraria diluere: dirutis enim fundamentis, aedificium ruere oportet. Alia difficultas est circa preceptum abstinendi a censura contra eas Propositiones, quae adhuc inter Catholicos hinc indE controvertuntur : an in hoc praecepto comprehendantur , qui unam sententiam defendentes, aIteram esse falsiam affe
Huic negative respondeo. Ratio est, quia hoc dicens, non aliud intendit, nisi oppositum se tenere, cum enim teste Aristotele, ab eo, quod res est, vel non est propositio dicatur vera, vel falsia, dicens illam opinionem esse falsam, non aliud asserit, nisi ita non esse, quod etiam implicitis dicit, dum op positum asserit, & hoc intelligitur, in sua sententia . Tum etiam quia, cum frequenter Scholastici, ne replicent totam propositionem, brevitatis causa in praemissis utantur hoc vocabulo , hoc est falsum , & proinde in consequentia ita inferunt , hoc aequi valet negativae propositioni. Censurς igitur, & notae communiter censentur istς: tem raria , erronea, errori proXima, haereticalis, haeresis, error in Fide, ostendens pias aures, omnino improbabilis, scanda-
327쪽
ut ab eis quisque abstineat, cum ad S, Sedζm Apostolicaci biidicium de his proferre pertineat. Quaecumque igirur in hoc opere, Ope Doctoris A ngeli inon ex meo protuli, ad laudem , re gloriam Omnipotenis, Dei, Beatae semper Virginis sub Rosarii titulo, a qua in hol. to Dominicano flores doctrinae erumpunt, ac Divi ThomΣΑquinatis, ad fidelium profectum, studiosorum utilitatem Ecclesiaeque munimen, omnia ejusdem Sanctae Sedis Iudieio 'correctioni, accensurae submitto, pro qua paratus sum, di in carcerem , & in mortem ire, ut Principis Apostolorum verbis utar. Et cum Petro Damiano addo: Noss quid errasimis, ad Petri magi rium corrigendi libenter accedimus, ct retractatio. nis opprobrium non veremur. Haec es enim illa o inafabrilis, cui ni mirum is, qui fabris lius dicebatur, missius praesit; ad cullus re gulam omnis merito moneta reducitur, ad νω rediitudinis lineam, quicquid uspiam depravatum uerit reformatur.
328쪽
In quo iterum nonnullae dirimuntur controversias circa Observationes , supra Propositiones damnatas a SS. D. N. Innoc. XI. editas a Rever. P. Mag. Raymundo Lumbier Ord. Carmelitarum. Auditore Reverendo Patre Sacrae I beologiae Leectores R. LAURENTIO MARIA PISANI
ORDINIS PRAEDICATORUM. Fidelissimae Civitatis Mylarum.
SUPERIORUM PERMISSU, AC PRIUILEGIO.
330쪽
Um hoc opus sub praelo sisteret, Observationes circa ea fidem damnatas Propositiones ad in pervenerunt, in Hispania editae Doctissimo, si 'ver. Patre Magistro Nd mundo Lumbier, tot praefulgido titulis, ac doctrinae radiisperspicuo, ut hoc aevo inter Carmelitici ordinis radiantia odera computetur. Merito huius instar fulgoris mea exigua tenuitas , qui minimum inter Dominicanos omni ex capite locum teneo, tenebrescet. Fateor, ni adeo res fuerit progressa, incessum retinui er quippe cum aliorum utilitas mihi fuerit calcar , dum huic satis consultum prospexerim, temeritatis censuram, quae ὰ concursu in adio cum et iro adeo insigni , procul dubio immineret , haud invite declinassen . . o itis resse babet : qui iter cohibere nequeo, ulterius progredi cogor. Cursim igitur praedictas observationes lustrans, pauculas annotationes circa ea, eum d me dictis pugnant adjiciam: reliqua ab eo ubertim scripta intacta , ac uios slegenda maximopere commendans : nou enim malevolo ducor animo , sed veritatis
a Primum igitur omnium , mi lector, in praedicto Authore, ei te duo in
Univer Sum notari cupio. Alterum, curei ex Guimento, vel Amedeo idem est scriptor in aliquos Thom istas pro quibusdam opinionibus citat, nullam a te adhiberi fidem ; nam ut luculenter ostendit Vincentius Baronius in secundo Tomo Moralis Theologiae ad hoc specialiter instituto, in Dominica nos insensissimus Guimentus; plures falso eis attribuit opiniones , vel Thomi stas fingens , aut adulterans, aut eorum verba mutilans . adeo progressus, ut ipsius mei S Thomae textus corruperit; vel ad alienos detorserit sensus . Et
ut scias quanta Aaronio debeatur fides, hoc unum perpende; post primam impressionem, Alexandri VII. jussu, Romae a sex magnae notae Theologis revisum, ac diligenti scrutinio ad examen vocatum , approbatum , commendatumque fuisse; ac exinde typis secundo evulgatum . . . Alterum: Tapia in toto opere ab iplo citatum , doctrinae radiis, ac pallorali infula perlucidum, ad Hyspalensem Archiepiscopatum tandem , post Compluti moderatas sumnio plausu cathedras, ac duas Episcopales, qua parest prudentia, rectas Ecclesias, ex ordine Praedicatorum assumptum fuisse ,
