장음표시 사용
81쪽
nam in praeclaro illo, Legregio de Senectute libello, in
quo Catonem induxit, Senectutis partes acerruue tuentem, atque ab aliorum Obtrectationibus vindicantem: Scimus cum non quidem perfecte, sed valde insigniter hoc expressisse, ita ut Graeci libellum hunc,qui Cato inscribitur, in suam linguam verterint,& graece nunc vulgo habeatur, eumque magnifaciant. Quare in nonnullorum fortasse reprehensionem incidemus, quod dilautationem hanc,in qua ipse tam ornate, ac splendide versatus fuit suscipere nunc audeamus, quasi illum aliqua ex parte corrigere velimus Cicero enim, ut satis notum est, omnia aduersus Senectutem maledicta, ad quatuor praecipue causas redegit; quarum prima fuit quod auocet homines a rebus gerendis altera , quod corpus faciat infirmum tertia, quod priuet omnibus fere voluptatibus 'uarta , quod haud procul absit a morte. Quibus quidem obiectionibus sigillatim eum admirabili dicendi facundia, ac sententiarum varietate respondisse, in manibusque omnium libellum hunc cum summa commendatione versari, perspicuum est. ATTAMEN si ijdem veri amatores erunt, facile nos i 'ab hac suspicione vindicabutiatebunturq; Ciceronem oratorio potius more,eximioq;eloqucti flumine,quam C Rii 1 certis veritatis fundamentis, ac iustitiae legibus, Sene Tu CA-ctutis causam egisse. Nam quod ad quatuor illa capita T O DE attinet, quoru patrocinium suscepit,certum est,alias,& fortasse grauiores contemnendae Senectutis ansas, quae CXV, in ore hominum versabantur, comprehensas minime
ab eo fuisses; pro ut ex ijs, quae partim superius dicta,partim inferius si ij cientur, colligi poterit.
Atqui inuiti quidem sacimus , dum haec ipsa euOIub
82쪽
mus , ne Catonis iudicio, quod summum in eo fuit, detrahere, aut mancam quodammodo illius orationem arguere videamur. Attamen cum hoc, quicquid ab eo omissum fuit, a saeculi potius illius caligine, quae omnium fere oculos adhuc perstrinxerat, profluxerit, nondum splendoris hic omnibus patefacta eo magis compellimur illustrandae huius veritatis studio, per multa, quae eam aetatem fugerunt , atque huic argumento plenius persequendo necessalia videntur, depromere. PRIVS uero quaedam in uniuersum, quod ad has gentilium opiniones attinet, explicanda videntur, ut
quantum a veritatis scopo abfuerint, plenius dignoscatur; inde appareat, quid nos potissimum in hanc disputationem de Senectute,necessario pertra Xerit. Ponendum igitur in primis illud est, neminem ex veteribus proprie articulum illum attigisse , qui nobis nunc prae manibus est . Nam cum illud nos probare studeamus,in Senectute bonum suapte natura inesse, quod alijs aetatibus non est commune; tantu abest, ut gentiles Bonu hoc agnouerint,vt potius fere omnes, de Senectute tanquam malis plurimis resertissima, fuerint loquuti.
Acit omittam aspriores illos, qui Omnium aetatum gradus , hominumque Ordine S, ac niuersam naturam verbis pene e Xecrati fuerunt de quorum amentia satis
supra dictum fuit. ALII ctiana, qui postea secuti sunt, in solam Senectutem inuecti suerunt, cum quicquid inuisere, Maduersi in hac vita potest contingere, in eam, tanquam in calamitatum receptaculii in congesserint; satis omnino ostenderunt, se quorunidam delicatiorum more, nihil nisi iucundum in melle conditum posse admittere; contra vero, aduersa omnia & tristia illis infensa,&
83쪽
odio a esse. Quo quidem quid absurdius, indigniusve dici potest ξhi enim virtuten ex imminum comercio tollunt, quae labore, patientia , vigilantia , aduersorumque tolerantia acquiritur . Vnde merito Epicureorum, eiusque sequacium secta, iampridem a bonis, eruditisque omnibus explosa fuit.
IAM VERO quod spectat ad tertiam, quae supra l
a nobis relata fuit, philosephorum sententiam, videmus eos id non egisse, ut Senectutis statum in aliquo pretio habendum esse suaderent 4ed ut ostenderent sua non deesse subsidia, ac solatia illis malis,quibus Senectus conflictatur vel potius, ut pcquid in hac humana vita varium , incertum , ac turbulentum solet emergere, illud undecunque exurgat, siue a Senectute, siue a quocunque alio aetatis gradu prodeat, magno, forti animo ferendum es e docerent, sensus fraeno rationis cohibendos, achumanae insatiabilitati, ex qua molestiae sere omnes in hac vita oriuntur, moderationem esse constituendam Q tuapropter eos insipientiae minime damnamus sed eorum dicta, rei quam pro manibus habemus, non ita proxime aptari posse censemus; cum nos de Senectutis statu hic tantum disquiramus, nec caeteras Vitae conditiones, quod illi faciunt, aut varietates examinare con
DE CATONE vero,tanto Senilis aetatis propugnatore, ac vindice, quid loquemur quicum ut tradi tum est diutissime Senex fuisset, & in ipsa Senectute pro caeteris floruisset ea deinde prudentia, doctrina cum auctoritate coniuncta, argumentum hoc complexus fuit,ut communi omnium plausu, illius sententia pridem excepta fuisse videatur.
Attamen sino illius scopum consideremus , intelli
84쪽
gemus, non id ei fuisse propositum,ut Senectutem tanquam proprijs fulgentem virtutibus, atque illustribus insignem ornamentis efferret , cunctisque optabilem esse ostenderet; sed potius, ut eam ab aliorum iniuriis, maledictis tueretur ac crimina, quae illi vulgo ob ij-ciuntur, aliqua ex parte saltem cYpurgaret Quare sicut apud Magistratus non idem est, reum delatum,ab omni culpa, scelere immunem sentent ijs Iudicum declarari ac eundem iustum, sapientem,benesciam , praemioque dignum pronunciari, cum haec valde diuersa sint: Sic Cato hanc iudicij partem, quae tunc agebatur, ut Senedius a vulgaribus calumnijs vindicaretur , fuit sane quantum illa ferebant tempora egregie complexus reliquum, quod ad illius dignitatem adstruendam, ac decus 4 ornamenta eiusdem patefacienda pertinebat, tam parce tetigit , ut nillil fere,aut certe parum dixi se videatur; quam partem nocinyraesentia cupimus , Deo adiuuante, culicare.
GUNTI SED UTINAM etiam ea, quae a Catone ipso aut ab LIVM ER alijs aetatun istarum sipientibus, ad Senectutis damnati ij xj g nda, seu ad obtrectationes retundendas traditac ii ii iaci Vlia , et ismodi essent , qua validis rationibus, solixo pes disque argumenti niterentur. ii VM ut D non ideo a nobis quisquam dici interpre-DE tetur ac si auctorum illorum existimationi qui ingenio , doctrina claruerunt , detractum velimus; sed potius Vt magna digni exculatione ostendantur , qui Ca, qu e saxulo illi erant abscondita, minime ipsi alijs
prodere potuerunt Chiis enim exorto nondum iusti tiae,&veritatis sole, luc cernere apertis etiam Oculis unquam valeat iis densi tenebrarum, infidelitatis caligine ci umieptuS, non ubique caecutiat, non semper
85쪽
semper haereat milibusnam fundamentis illi de Se .
nectutis ingrauescentis molest ijs disserere potuerunt, qui aetatis huius fugientis causam minime agnouerunt Quibus ipsi praesidijs, nisi superficie tenus, extremae huius aetatis dissicultates, angustias, mitigare potuerunt, qui humanae naturae primordia, qualia fuerint,
qui progressus, quis finis sit expectandus, prorsus igno
rarunt Quemadmodum igitur medicum ad curandos morbos adhibitum, eorum prius causas perscrutari, cognoscere operiet cum ignorata aegritudinis radice, plerunque fallacia. periculosa, imo etiam noxia, remedia ministrentur. Sic gentiles, humanarum calamitatum causas 4 principia ignorantes, parum in rem stra, ac caeteris omnibus prospexisse, nemini mirum sesse debet. Propterea multa etiam a Catone dicta , quamuis magnificis verbis, praeclaroque orationis splendore sint CXOrnata, non tamen neruos illos, aut robur habere certum est, quod a sapiente viro , ac consilirmaturitate praestante , fortasse erat expectandum . Multa enim de villarum amoenitate, agrorumque cultu,ad Senectutem recreandam eleganter disputauit quae tamen non sunt bona Seneetatis, nec a Senectute, sed aliunde proueniunt: Ideoque non solum Senectutis, sed etiam reliquae aetatis molestias , demulcere interdum consueuerunt: sicuti ambulationes , piscationes , venationes, aucupia, lalia huiusmodi oblectamenta : quae non magis seniles, quam alias quascunque animi curas , solicitudines relagare,apta sunt. Haec enim nOS moderate adhibita non repudiamus , sed cur peculiar, ter Senectuti adscribenda sint, non videmus cuinis
86쪽
nectutis, ab ijs potius virtutum prae si dijs, rectaque animi constitutione, quam ab externis huiusmodi volupta
Mirum autem nihil est, in hoc Senectutis argumento, veteres olim valde a semita aberasteri cum idem in alijs quoque disputationibus, De summo bono, De contemnenda morte, De con Lettione, De Dei prouidentia, De tolerando dolore , alijsque huiusmodi argumentis, eis contigisse videamus. Quorum fundamenta , rationes si in unum cogas, vix quippiam ex ijs solidum , vix quicquam erica , aut quod vere nostrae mentis stime tinguere possit, unquam licet exprimere. Cum enim rerum initia non tenerent, nec humanae huius vitae peregrinationem, siue exilium , caelestisque patriae sedem agnoscerent, varijs errorum tenebris eos inuolui, necesse fuit. Quis enim de summo bono ducentas , octoginta octo gentilium opiniones, olim colligi potuississe unquam existimasset , nisi id Sanctus Augustinus ex AE Varrone aperte nobis retulis et se Cum igitur ignora- b ri rent , vera felicitas nitatur quibus gradibus ad eam perueniatur mirum non est, ipsos in rebus grauissimis, sibique non plane perspectis; quo tempore eam liceat adipisci , obcaecatos iter unque deceptos fuisse
Nam 'uae Cicero , De contemnenda morte, De cons latione, ac similibus quaestionibus, tanta dicendi copia r. ἡ perseqkuutus est scimus pridem ab eruditis viris, nonii. s .ihi lati probari ea , omittamus quae idem Ciceroor si scripsit Neminem alteri iniuriam iure in erre po e , nisi in- V o 'a Lic 'tuns . Qitibus duobus verbis recte Lactan-. . ius ad inonuit S , duas e mundo praestantissimas vir-ι-li. cap. t tutes cum sustulisse , patientiam , cinnocentiam , quae maxime cernuntur in tolerandis iniuriis.
87쪽
AET E RE A qui egit eosdem gentiles, bona voluntatem, virtutisq; decus sibi ipsis, ac proprijs vicibus tantum abscribere solitos fuisse, prout Cotta a fili mat, dicens ' Nam quis, quod bonus vir siet, gratia D: s egit unquam rat quod diues, quod honoratus , quod incolumis Iouemque optimum maximam ob eas res appellant, non quod nos tactos, temperato , sapientes V icta . e quod a uos incolumes opulento , copiosos . Et Scipionem adlegatum Antiochi Regis dixisse legimus i Exjs, quae in
Deorum immortalium potectate erant, ea haben f, quae j
dederunt; animos, qui nos ae mentis sunt, eosdem in omni j Vrtuna gessimus, gerimusque. Et illud Poetae: Sed satis est orare Iouem , qui donat se aufert: Det vitam, et opes , aequum mi animum ipse parabo. Quis liaec legens, non eorum inscitiam agnoscat qui cum tantopere extollerent philosephiam , largitoris illius nullam haberent rationem dis miles illis,ut ait Laetantius, qui efferentes laudibus cibum, potum, sine quo vivere homines nequeunt, auctorem illorum, qui haec alimenta creauit, prorsus negligerent.
Si D quid de Stoicis dicemusΘqui propius ad veritatem accessisse, aliquibus visi fueruntὸ Nam cum ijdem
summum bonum in bla virtute collocarint, ostenderunt non solum quid summum bonum sit se ignorare; sed etiam finem cum incio confuderunt cum aliud sit nauigatio , aliud portus , ad quem per nauigatione naest perueniendum aliud virtus, quae certamen, laborem exigit: aliud virtutis praemium, quod bene pu
η' Quid plura e cum eadem communis originis, cul- ignoratio , Philolbphis, Oratoribus Medicis , alijs viris eruditissimis non solum in alijs rebus,Verum- etiam in liis, quas oculis videmus, plerunque tenebras attulerit ξ
88쪽
attuleris Nam exempli causa, si ab j qua zzres, cum omnia creata,ad fines suos perpetuo tendant, ct cuncta animantia naturam suam, tanquam vitae duccin sequantur, veluti aves volando, pisces natando, atque equicurrendo quare ii ominis natura ratione praedria, non tamen e rationis praescripto, munia sua agat cd si eius mores, vivendi instituta observes nihil minus ab ea praestari vidcas, quam quod rationi est consentaneum d inhil magis quam quod virtutis dignitati ad Uersatur. Certe nodum hunc humana philoTophia sol uere minime nouit, illa namque omnia, qta de ei eteris calamitatis nostrae init ij profluxertit, haudquaqDa fuit assecutari X quibus tot,&tanta flagitia quotidie exi stunt, ut aliqui hominem non rerum humanarum do minum,&gubernatorem, ted miseriarum seruum, .seti, sis incommodorum mancipium appellauerint' eundem op c. que scelerum luendorum causa, natum esse affrmauebaisa Bb rint:quod totum ex imperitia profluxisse, ut ait Laetans Og, ιε. tius, non est dubitandum
Verum hiae obiter, paulo sortasse fusius, quam oportebat quod a nobis factum fuit, non tantum tabsurdiora nonnulla priscorum temporum commenta attingeremus, sed ut eorum etiam auctores aliqua ex parte dignos venia, ob communem saeculorum caliginem , Ostenderemus
NUNC ut in viam nostram, atque ad Senectutem ipsam reuertamur, dicimus quamuis illi de eius incommodis multa sucrint philosophati alij eam ab hominum calumnijs querimonijs liberare conati sint; constat tamen , minime id eos pro dignitate praestare potuisse , nec debita Senecturi praesidia, seu solatia pra-buisse; quoniam ccrtam nullam rationem tenere valu
89쪽
rant, cur senium hoc, de quo agimus, quod quietis,con lationis lite portus esse deberet, maXime ob rerum humanarum experientiam, quae solicitudines se dare solet, innumeris tamen animi, corporis languoribus Obruatur. Qii: dier, fueruntne inania prorsus, atque in ut lia quae gentiles de Senilibus calamitatibus, illarum que subsidij protulerunt minime vero. Sed sicut inter Inedicinas, quaedam sunt impersectae, quae non omni-nb omnem vim morbi expellunt, proficiunt tamen ad prauos humores nonnihil moderandos alio e sunt, quae radicem aegritudinis attingentes, eam evellunt, atque sanitatem inducunt . Sic non negamus philosephos multa non ulgaria, ac prudentibus viris digna, dictante rationis lumine, protulisse; sed quae nullatenus eas eximant dissicultates , ac solicitudines , quibus Christianum hominem in vita, ad eas depellendas instructum esse oportet; et si eisdem mitigandis plurimum prodesse quandoque possint QVOD AUTEM ijdem plene omnia non fuerint assequuti, multae rationes a sacris Theologis adduci solent; sed una haec instar sit omnium, quae in fine hu-ronae vitae constituendo, illos a nobis valde dissidentes ostendit. Illi enim, ut supra etiam tetigimus, aut in virtute animi, quam a sola facultate arbitrisnostri falso pendere dicunt finem ipsum, nempe selicitatem, si
tam arbitrantur aut cum hac robur corporis, pulchritudinem, progenitorum claritatem, fortunae, quod aiunt, bona coniungunt. Nos nihil rerum humanarum
magnopere suspicimus, sed sublimiori spe elati, ad ipsa
rerum diuinarum contemplationem, lamorem transcendimu in quibus fidei lumine illustrati, certo scimus,Vitam cribeatam consistere. Qua posita finium
90쪽
differentia, quis mirabitur, media quae ad illos comparandos utrisque proposita sunt , Philosophis scilicet 4 nobis, late inter sese dissidere nostraque tanto perfectiora , .excellentiora esse, quanto diuinior est
rerum caelestium sempiterna fruiti , quam humanarum fluxa,& momentanea pCsscssio, in qua sicut in imagine pertransit homoqQuare,quae ad Senectutis nostra incommoda leuanda illi nobis remedia attulerunt, quamuis ex omni parte id praestare non valuerint, quippe tace ad verum humanae felicitatis finem minime dirigantur. Qilonia tamen ali quem nobis aditum, ad Senectutis Bonum adipiscedum praebuerunt, non sunt a viris Chistianis repudianda sed in usum proprium , quoad eius fieri poterit transferenda ac reliqua, quae illis defuerunt, sine quibus otiosa pene omnia redderentur, curandum a nobis, ut ex Christianae disciplina: d cumentis suppleantur. Quod insequentibus partibus emcere meo adiuuante tonabi