Naturae sanctuarium quod est, Physica hermetica in studiosorum sincerioris philosophiae gratiam, ... in vndecim libris tractata ab Henrico Nollio ... Aub finem duae appendices, quarum 1. Pansophiae fundamentum, & 2. Philosophiam hermeticam de lapide

발행: 1619년

분량: 1025페이지

출처: archive.org

분류: 화학

91쪽

το PRODROMI PHYsaci me praedictorum spirituum acidorum aut vitriciis latorum, vel ' cevaporationibus aliorum salium acerrimorum, a quibus inflammationes & dolores podagrici efflorescunt, atque tandem tophi ex virtute interna condensantium spirituum. Eadem contemplatio occasionem subministrabie inquirendi in diuersa meteora, quae fiunt in mi- Crocosmo homine inquam, ex continuis illis vaporibus atque exhalationibus, quae ex inferiori Ventre squem merito cum terra comparaueris in aerem & coelum, id est , .periorem corporis nostri regionem,quae est pectus &cerebrum,subleuantur. Ita patebit meteora solis vaporibus mercurialibus in nubes a cerebri frigiditate condensatis, nec digeri aut dissipari ab eo potentibus, modo pluuiar moderatae & simplicis specie,

modo in modum densistimarum nubium aut catasacharum de sic dere: unde catarrhi mites aut violenti, quos 1uffocati uos nuncupant, quod lmateria uno quasi quodam impetum partes Vitales procumbat. Denique ex iisdem contemplationibus hauries veram originem ventorum, grandium , niuium , a quibus tinnitus aurium, apoplexiae, &similes morbi a vaporibus Mercu-xialibui condensatis excitantur. Quorum sane morborum causa non tantum , quod vulgus fa-

' cit, ad frigiditatem referenda : sed etiam respiciendum ad acidetatem hanc salis vitriolati, qua vaporibus illis permixta eosdem repente &quasi de improuiso coagulare atque conglaciare po test. Unde a poplexiae &eiusmodi morbi producuntui Nam vel exemplo d corpore nostro ex

92쪽

C A v v T IX. 7 prompto , hoc est , urinae facila patet, qualis istis humoribus mercurialibus acido sale permixtis insit vis coagulandi. se) Exempli gratiar Cinnamomum & aperiendi Sc adstringe di facultatem habet. Ex resolutione in sulphurea & tenui eius substantia vim aperiendi: vim vero adis stringendi, postquam a fecibus sulphuream naturam separasti, in fala eius aluminoso deprehendes. Opium habet vim purgandi & stupefaciendi : vis eius purgandi est in ipsius sale amaror vis ancrotica in sulphure foetido. D Exemplum adducam pulcherrimum nempe vini, cuius artificialis &Philosophica anatomia naturalem nostri cibi sanguinisque anatomiam splendide illustrat: idque faciam verbis Quercetani doctissimi, cum hic adeo docte& perspicue sanguinem sub vino dissecuerit, ut clarius ego non possim. In hunc vero m sedum libr. de Signaturis rerum internis pag. m. &sequenti b. scribit: Quando vinum paratur, vux primum torculari exprimuntur, pelliculae &acini sic parantur abiiciunturque: mox iordibus ac recrementis inuti.

libus partim hominum industila , partim ab ipsius vini natura reiectis vinum in cados refunditur atque doliar in his digestione facta atque e bullitione simul etiam foeculentas illas crassioresque superfluitatos suapte vi separat & eiicit. Quo facto vinum iam sere facti m est , N Potui aptum atque nutritioni. Prima illa viiii arti liciosa praeparatio , quae Vinaceolum separatione Sc expressione fit ) nobis reptae scutat quodammodo praeparationem frumenti

93쪽

vo PRODROMI PHYSICI in qua furfure dc palea separatis reliquum in fa rinam conteritur , ut nutritioni magis fiat idoneum. Itaque in ore nostro prima fit separatio carnis ab ossibus & talium eiusmodi. Expressio autem fit ore atque dentibus: mox masticatione rite peracta cibus in ventriculum deuoluitur. Haec est priina nutrimenti nostri praeparatio analoga cum prima illa vini ac frumenti ; respondetque id quod stomacho committitur, ei vino , quod in dolia primum infunditur, & farinae iam factae, Deinceps ergo in stomacho altera fit naturae operatio et illud enim quod concipit stomachus concoquit , digerit, hoc est, inustum aut aliud quodvis genus potulenti ex melle, fructibus, hordeo aqua, cui varia in-COXerint , parati. Stomachus itaque dolium illud naturae est, in quo non tantum ei demandamta materia coquitur .atque digeritur: sed ab ea quoque separantur seces tartareae, & quicquid in eo excrementitii perductus a natura ad id desinatos. Tandem multa purificatione pera a sanguia fit depuratus, rubens, fons & origo

spirituum vitae nostrae: baud secus ac vinum rite purificatum caeteris fere , qtiae nuti itioni ac re- staurationi vitae nostrae deseruiunt , praefertur. Sed pergamus. EX hoc vino arte & velleuissimi caloris interuentu per vasa circulatoria, ut vocant, extrahi Iur ignis naxurae, quem Comitatur humidum radicate : nempe aqua vi xae ignea prorsus & athei ea , ac vere essentia

quint i tota, spiritu iis . R natura: stre incorruptibi-

94쪽

C A p V T RI. Trruptibilis. Simili prorsiis ratione beneficio ignis

naturae & per circulationem, quae calore cordis &hepatis fit, elicitur ac generatur in nobis ignis ille vivificus, stipat s atque solus proprio suo humore unctuoso &radicali, qui est aqua vitae, ac verum & vivificum illud nectar, quinta essentia dc Spiritus aethereus fere incorruptibilis , atque conseruator vitae nostrae. Illud etiam In praedicti vini operatione notandum hic obiter Occurrit, quodque animaduersione quidem &admiratione dignum est, nempe quod duo tresue solum carbones accensi sub amplissimo vase seu cacabo positi, quod 1 o. vel plures vini heminas contineat calefaciunt ipsum vinum vinique Spiritum ad destillandum promouent: cum ex illo minimo calore vel multo minora quae portio vix tepefieri queat. Sed admirandum magis aut nΟ-tatu dignum est , quod dum ille vini Spiritus per canales aut fistulas aeneas oblongas & retortas,ad hancque destillationem aptas transcendit, ingens aquas frigidae plenum dolium, & ab igne satis re motum in quo praedictae fistulae madent adeo calefaciat, ut vix quis manum admouere queat. Quod sane ingenti calori, quem vini Spiritus per praedictas fistulas transiens aquae frigidae imper-rit, tribuendum est. Nam dum totus extillarit vini Spiritus..etiamsi sub praedictum vas ignem multo vehementiorem adhibeas; calorem tamen illius aquae in dolio contentae sentim extingui Screfrigerari percipies. Quod lane nobis i a mentem inculcare debet, quaenam sit caloris nostriumphyti seu symphiti proxima causa, seu origo:

95쪽

74 PRODROMI PHYs I cI quippe hic calor ex continua de perenni circula tione Spiritus vivifici sanguinis nostri in nobis

Excitatur. Haec aqua vitae dum tota tandem a calore quodam interno seu externo & violento destillata, aut temporis progressu peni rus absum pta est iam procul dubio caloris illius uiuifici exti motandem apparet, morsque frigida subsequatur. Sed ut ad rem redeamus, post extractio qnem verae & genuinae aquae vitae seu Spiritus vini qui est tota illa puritas trium principiorum hy, postaticorum cuius liquor Mercurium , flamma quam prompte concipit)naturam Sulphuream, pcumeri vero& vis eximie gu quin feriens Spiritum salis armoniaci repraesentant; magna resta. copia phlegmatis seu liquoris mercurialis, qui adhuc quidem vini aliquid continet: At quod reliquum est, nihil est aliud quam aqua inutilis,

quae mox vapc; scat atque corium patur. Simili quoque ratione post extractionem aquae vitae ac vere Spiritualis ex sanguine nostro residuus manet in corpore bumidus de humectans ille liquor, quem partim elemento iam, partim excre mentitium clicimus. Restant vltimo praeter pr se dicta feces seu residentiae tartareae & nitro sulphureae, quae in se multas foetidas impuritates &magnam salis copiam continent. Impuritates O

cu i is,& tecii foetores naribus satis superq; se pro 'di: nt, dum mersa ex his, olea vehemςnti igneextillantur.

At ex fecibus calcinatis sale licitur, idem quo si cum cum proprio phlegmate. Sal illud volatile efficitur cum sale armoniaco v putili in pror

96쪽

prio spiritu seu aqua vitae contento. Similiter dein sanguine praeter Spiritum illum vitae & liquorem mercurialem quae duo reuera separari ab i-plo sanguine, & ad oculum ostendi possunt post digestiones conuenientes in calore B. M. qui sit

analogus calori naturae, ut melius & facilius constet, quomodo idem calor eademque natura in

nobis easdem faciat separationes & separationes) praeter illa duo, inquam, quaedam consistentia mellis liquidi instar residebit in fundo rin qua mellita consistentia multas impuritates inuenies, si ad ignem cinerum calori febrili analogum materia praedicta e siccetur: quippo nidorulentus θ nitrosiaphureus ille foetor manifeste in nobis causatur meteora ignita, tam insuperiori quam inferiori corporis parte, aliaque innumera symptomata parit. Sic ignis quoque vi s haud secus ac ex vino ita ex se cibus & tartaro sanguinis separari possunt sulphura atque olea picis in modum crassa atque tenacia: ad haec tanto foetore abominanda , ut ne praesens quidem prae abominando illo odore subsistere que si ex quibus multa symptomata in corpore npstrq suboriri posse quilibet facile colligere potest. ' . Quo peracto restabunt cineres, ex quibus elicitur Sal , quod virtute Salis armoniaci naturae essici pinst volatile, atque fieri quod Lullius apprat Lunariam. maiorem ad imit Itonem opeIis vegetabilis. Admirandum prorsus est hos opus , ex quo sit vςxa mumia , medicina uniuersalis

97쪽

miam hic in medicina probe cognosci, eius causa a latente magna Virtute est, quae in . bus Naturae sita est . quae nulli patent , nisi per Alchymiam pandantur & prodantur. Alias idem est, ac si quas hyeme arborem videat, illam vero non cognoscat., aut ignoret quid in ipsa sit, tamdiu donec aesitas Vnum post alterum protrudat, iam ramulos, iam flores , iam fructus , &quicquid eius praeterea est. Sic in his quoque rebus virtus iacet hominibus ab stondita : Et nisi per Q-lum Alchymistam homo ista cognoscat & experiatur , veluti per aestatem , fieri non potest, ut alio modo ista exploret. Haec Paracelsus. Quemadmodum ergo nescire potes , quid intus in pomo contineatur, nisi pomum aperueris&dissecueras : ita quoque nisi per Alchyiniam, siue naturalem, sue artificialem corpora dis l

uas, virtutes eorum medicinales non exquireS..

Exempla

98쪽

C A v v T IX. U Exemplo fit res manifestior: Sal armohiacum naturae acidum in quocunque corpore reperiatur& eliciatur,esse virtutis dissoluentis & timui coagulantis la Alchymia docuit : Dissoluit corpora, coagulat spiritus ; imo quod omnem pror-1us superat admirationem, in media etiam flamma. Sic spiritus vitrioli,aut sulphuris, aut nitri acidus bene praeparatus atque ab omni terrestreitate separatus vel in vota manus dissoluto corallia atque perlas. Eadem plane dissoluen-ria parantur ex succis limonum , granatorum herberis, ribes, debite &conuenienter depuratis a fecibus suis terrestribus . quae facultatem distatuentem non parum impedire solent. Non minus idem praestat acetum optimum destiliatum : In hisce enim duobus sunt aciditates a rnoniacae seu vitriolatae ; ac proinde vim habent dissoluendi. Contra spiritus vitrioli acidus Mercurium vulgi quem nulla frigiditas

exterior , nullum gelu elementare , quantum quantum tandem fuerit ; coagulare aut fixum

reddere potest) coagulat, quando cum solo vi- , triolo mediocriter calcinato sublimatur. Spitiis tum vitrioli acidum esse illud quod Mercuriunt

Coagulauerat,patet ex sublimati resolutione. quae

sit quando lublimatus Mercurius aquae inlicitur squam acidam omnino reddiῖ atque aqua deinceps exhalatur, tum restabit latum liquor aacidus verusq; vitrioli spiritus. Et ut constet hanc coagulandi potestatem salis armoniaci acidi naiaturae non tantum esse in Mercurium vulgi stu, E a quem

99쪽

quem hanc vim exercere potest sed & in spiritus

nitro siilphureos corporis nostri, id hac manifesta de verissima demonstratione ex Quercetani libro de signatiaris rerum internis deprompta docebo : Accipe urinam pueri aut adolescentis vinubibentis bonam quantitatem, depuretur secundum arte: cui adde vitrioli Romani ungarici duplum: pone ad digestionem in B. M.tepido per sex vel octo dies in uno aut distinctis a lembicis vitreis: nam multa opus est materia: Hac digestione peracta augebis ignem balnei, ut bulliat aqua. Mox impolito capitello , adhibitoque recipienti destillabis aquam. Ac ca quidem quae primo exibit, erit insignis aqua ophthalmica ecunda paulo acrior ad dolores phdagricos tepide cum linteolis applicata confert. Perge ita vigendo calorem balnei, aut etiam per cineres calidos , donec materia in alembi, fundo restet instar mellis, quam postea infundes in vas ferreum, & adhibito igne spatula ferrea continuo agitabis, ne adhς- reat. hocque eo usque continuabis, donec omnis liquor vi ignis evaporauerit, & resideat selum sal vitrioli atque urinae in fundo siccum , dc massa quadam. Hanc pulueri satam In cornuis tam bene lutatam immittes , adhibito amplo rccipiente optime obsignato , ne spiritus exhalati possitu. Admove ergo ignem vehementem,

quali opus est ad parandam aquam fortem aut spilitum vitrioli: sed tamen ita moderandus est ignis per gradus, donec ad summum perueniat, ut ars postulat. Et videbis tandem recipien

tem impleri spiritibus albidis undique qui in

summo

100쪽

C A p v T V I. ε' summo aliquo calore tanquam in nubibus aeris in glacies quaqua Versium pro recipientis capacitate dependentes congelabuntur e haud secus sane ac prae ingenti frigiditate hyemis & aeris nubes adque vapores in niuem .glacialem seu squamulas coagulatas arboribus adhaerescentes conspicimus: Ita spiritus hi salis ignis non frigoris violentia θ concrescunt in glaci les illas particulas , & quasi in media etiam flamma. Sic duo hi praedictorum salium vulgaribus Philosophis pro calidissimis habitorum

in glaciem per virtutem coagulatiuam salis a moniaci naturae, quem in se continent, coeunt. Haec glacies adseruari potest in modum salis nitri, de qua si scrupulum unum aut dimidium exta beas in iusculo , vino , aut liquore conue nienti ingens erit remedium ad omnes obstrumetiones hepatis & lienis , prouocat urinas , Scest speci ficum remedium ad dissolutionem cal- cub. Eadem glacies redacta in aquam nam conuertitur facile in humido insigne atque praecipuum est remedium ad inflammationes atque gangramas , quas subito extinguit. Ex hac tam pulchra atque nobili expetientia omnis vetus Philosophus ac medicus argumentum & occasionem eliciet ulterius philosophandi atque in uel ligandi quam solet vulgus. Sicque cellius dis uncre poterit de causis congelationis calculorum , qui ex iisdem salibus aut tartarea materia in diuersis nostris eorporis partibus procreantur. Idem sagacius inquiret in alios plures morbos, qui fiunt ex coagulatio-E 3 ne prae

SEARCH

MENU NAVIGATION