Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quam contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & romani, sed etiam juris francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1685년

분량: 850페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

L 1 6 iuris Canonicἱ Theoria

alieni j tr. Eoq'e jure utendum circa congruam Parochi portionem , docet quoque Rebuisus tract. decongrua poriton. n. 62. Sed si Parochis suppetito Beneficii fructibus sussieiens victus , non eis competit jus supplementi, ac repelluntur , petitione congritae portionis , Him jam illam habeant.

Louetus lit. II, cap. 8.

VII. Iure communi, quod in Gallia quoque receptum est , immunes sunt i solutione decimarum, tum Religioli Hospitalarii ac Militares Sancti Ioannis , tum Cistercienses, tum Coelestini, cap. Expam, cap. Luet, cap. Ad πιιAemiam, de decim. & privilegium istud Coelestinis indulseriint Bullae Coelestini V. & Greeocli XI. quas roborarunt in Gallia pleraque

Senatusconsulta apud Despeilleum tract. de benefic. tit. Io. seel. 3. Sed exemptiones istae non extenduntur ad terras quas praefatae Religiones tradunt aliis excolendas in emphyleusim , Gallice Bait a st e, vel in censum , ut tradit dictum cap. Licet. de decim. Verumtamen ne horum privilegiorum occasione Ecclςsiae graventor , Innoc. III. in Concilio generali

provide decrevit circa Cistercienses, Templarios & Hospita latios nondum enim erat institutus Coelestinorurn Oido , qui posterilis emers,t ii quod praedium acquirant poli idem ipsum generale Concilium , ut non hac a decimis exemptione fruatur, quativis ab ipsis Rel giosis possideatur& exeolatur ; sed privilegium solis inhaereat praediis antea quaesitis , cap. penult. de decim. Et generaliter omnes Religiosi de novalibus suis , quae propriis manibus vci sumptibus excolunt, de nutrimentis animalium suorum , de de hortis suis decimas solvere non tenentur , cap. Ex pa

te , eod.

VIII. Quai vis nomine Oblationum generaliter comprehendi possint quaecunque libere , sive per dispositionem inter vivos , s ve mortis causa offeruntur Ecclesiae ; communior tamen hujus vocis ac propria usurpatio duorum genera donorum comprehendit, quorum alia vel imaginibus, vel altaribus , vel parietibus Templi appenduntur , vel in capsas & arcas E clesiae projiciuntur : alia verb: vel in celebratione Misartim, vel in Sacramentorum ininisterio, vel ad manus Sacerdotis , vel in pelvim coram ipta contribuuntur. Consuetudo frequentior, & passim usitatior , testante B chello ad Collat. Regiarum Constitui. lib. i. tit. 6. sub fin. haec est, ut istae secundi generis oblationes Parochi lucro cedant: ea verb quae appenduntur, ut dictum est, vel in capsas immittuntur , fabricae & reparationi de ornatui Ecclesiae destinentiu ; neque serventur nisi paucis in locis Edicta Henrici III. duo, scilicet Blesin se ari. si . & Melodunense anni Is So. ari. 2 r. quibus oblationum integra jura Parochis attribuuntur , oim dero- patione Aurelianensis Edicti Caroli IX. quo pars aliqua Parochorum lucris subtrahebatur. Haec Bochellus tradit , quativis illo anterior Re austract. de decimis , q. i. n. 29. & 3 o. scribat oblationes etiam ipsas quae imaginibus aut parietibus appenduntur, deberi Ecclesiae illius Parocho ; sed si Ecclesia

282쪽

Praxo. Lib. II.

Ecelesia indigeat, esse oblationes istas judicio Episcopi impendendas ad reparationem. Zerola denique in pra i , p.2. verb. Obiat er, testatur oblationes quae in Parochiali Ecclesia fiunt, pertinere ad Parochum : eas verb quae in alia fiunt Ecclesia, pertinere ad ejus Ecclesiae Rectorem, seu Praepositaim ; sed ςas, quae in parietibus assiguntur aut suspenduntur, esse ipsius Ecclesiae.

De rerum Ecclesia Aienationibus.

ER E ullus Episcopus , neque Abbas , ac ne ipse quidem Summus Pontifex rerum Ecclesae alienandarum potestatem habet, ut diserte dicunt can. Monemus, can. in iis Episcopus, can. Non licet Papae, I 2. q. 2. neque possunt Presbyteri alienare inconsulto Episcopo , neque Episcopus inconsulta Synodo vel Capitulo praedium Ecclesiae vendere , aut aliter alienare, can. Flaout, I a. q.2. & cap. i. de his quae fiunt , Praelat. sin. cons. Capit. Neque tat tum Capituli sinui de Episcopi consensus , sed eorum quoque requiritur sub

scriptio, can. Sine exceptione, i 2. q.2. Decernit tamen can. Nerrulas, I 2.8.2.

terrulas aut vineolas exiguas & Ecclesiae minus utiles , aut longe pontas posse Episcopum , si necessitas fuerit , sine consensu Capituli distrahere. Alienationis prohibitae nomine comprehenditur donatio, venditio , permutatio , perpetua emphyteitas, cap. Nulli liceat de reb. Eccles non alim. II. Clericus alienans rem Ecclesiae , de quisquis eam recipit, excommunicatus est ipso facto: praeterea Clericus remanet ipso Disto privatus Beneficio & Ecclesia , cujus rem alienavit , cap. Ambitiosa , in extrav. commvn. de reb. Eccl. non alien. Talesque alienationes prorsus irritae sunt, ibid. & cap. Si os, eod. th. & Concit. Trid. sess'. 21. de reso . cap. I I. Adeout res alienatae un, cum fructibus restitui debeant, d.c. Si q M. Ratio est, quia praebendatus non est proprietarius, sed usifructuarius rerum Ecclesiae. Ergo non potest nisi fruinis solos alienare. Secundo, quia talis licentia res Ecclesiae dissiparet, ipsaque Ecclesia spoliaretur suis. Tertio, quia Deo semel dicatum non est ad humanos usus transferendum , cap. Seniel Deo, de regul. jur. in 6. III. Procerae nemorum arbores ad Ecclesam pertinentes , dejici prohibentur Edicto Henrici II. anni is 8. & Edicto Aurelianensi Caroli M.

art. 29.

RE IV. Tres

283쪽

IV. Tres justae alienaruli causae recensentur per loram in prooemio Causae ia. quaest. a. Ecclesiae utilitas vel necessitas evidens , ut si fructus non sussiciant impensis Ecclesiae , aut Clericorum sustentationi, aut debitorum sollitioni , pretium vero alienationis hunc defectum compenset,can. Hoc itu porrect - , Io. q. a. Secund5 ad subsidium pauperum in gravi necessitate, aut redemptionem captivorum, vel ad sepulturam Fidelium, ex S. Gregorio Magno litas. epist. 17. & lib.7. epist. . quibus ex causis sacra Vasa Langi & distrahi approbat: aurum enim habet Ecclesia , non ut servet , sed eroget, & subveniat in necessitatibus , can. Amim , I 2. q. a. . Tertia rauci est evitandi damni, quando Ecclesiae praedia sterilia de inculta manerent ratione glavium pro iis reparandis impensarum , & longae distantiae , can. Sine exceptione, can. Te vis, i 2. q. a. & cap. Ad M. es, delub. Eccl. non alien.

V. Solennitates omnes in Gallia necessarias ad validam teriam Ecclesiae alienationem recenset Chenutius trin. de alien . rerum Eccles. Prima est, ut interveniat Cleri seu Capituli consensus in scripturam redactus, cui singuli subscribant, d. n. Sine exceptione, i 1. q. 2. Secunda solennestas est , ut ex deputatione per Capitulum certae personae committantur ad inquirendum de necessitate aut utilitate hujus alienationis. Emite inquisitio

deinde reserti ad Capitulum debet sub forma scripta & iuridi ea , ut de illa constet sine fraudis suspicione. Tertia, ut publicἡ per Parochos , tum illius , tum vicinorum locorum, de per a rixas locis publicis schedulas de- nuncietur futura alienatio per licitationem ac subhinationem , ut qui amplius licitaverit & satisdederit, rem habeat. Quarta, ut accedat Episcopi aut Vicarii Generalis consensus : aut si de re agitur Monasterii vel Ecclesiae Regularis , consentiat Abbas ac Praelatus Regularis , lino & licentia Summi Pontificis, adeout nec ipsa Superioris Generalis aut Provincialis authoritas sussiciat. Ubi vero agitur de bonis Secularis Ecclesiae , non sunt receptae in Gallia recentiorum Pontificum Sanctiones, quae hujusmodi requirunt Supremae Sedis dispensationem. Praedictae vero adhjiari debent solennitates, licci non foret alienatio perpetua , dummodb procedat ultra novennium praedii Ecclesiastici emphyleusis , ut admonet C lautius , asdens ex defectu unius harum conditionum Senatusconsiliis Gallicanis multas rescissas fuisse alienationes rerum Ecclesiae factas ab annis amplius

centum.

VI. Observa duplicem competere actionem Ecclesiae ad hanc rescis. sionein de recliperationem, scilicet actionem perspitalem adversus alienatorem , si est solvendo; & actionem realem adversus possessbrem rei, ar- iumento legis s. & ult. C. si tutor vel curat. de can. Aristolicos, i a.' q. a. rd si obtineret contra uiuun istorum, cessaret actio Ecclesiae , l. i. f. GFurra, ride eo per quem sach. erit. Et si unum conveniat, non fit Ecclesiae praejudicium quoad alterum; sola enim solutio imponit ei silentium , l. i. s. G

284쪽

s i a Z, D. depositi: de l. ult. C. Si tutor vel curat. ut docet Glossa in cap. AH, verb. Alienata, de reb. Eccl. allen. VII. Denique sciendum, contra rei Ecclesiae alienationem sussicere ut impediatur, vel ut facta' revocetur, oppositionem etiam unius solius de Capitulo, contra communem reliquorum consensum , d. cap. Si-dereb. EccL alien . Etenim in re communi potior est conditio proh bentis, cap. In re is muri, de regul. jur. in c.

CAPUT XXXI.

De celebratione Festorum.

DDIscIMus ex cap. I. & cap. , de seriis, opera Dominicis festisque diebus prohibita duplicis esse generis, scilicet servilia & mechanica , ad quae nulla competit necessitas, vel quae rationabili dispensatione non justificantur. Ex illis etiam quae neque tervilia, neque mechanica sunt , prohibentur juramenta publica, acta pariter Notariorum publica exceptis tamen conventionum connubialium actis & ultimarum voluntatum. J Vetantur in super omnes judiciarii processus & strepitus forenses. Verumtamen privata studia & privatae scripti irae, quativis dirigantur ut praeparatoriae ad causas sorenses, nullatenus diebus sacris prohibentur. Haec enim neque servilia opera sunt, neque acta publica , neque strepitum judicialem prae se seriint ullum. Merces verδ quae pro ejusmodis scriptionibus exsolvitur , cum sit operi debita nullatenus servili , non potest esse vilis , sed potius hono

raria.

II. Artificum delineationes in charta, quales sunt architcctorum, piactorum, sculptorum , a pictorum , fabrorum lignariorum , nullatenus serviles censeri debent, quia sunt magis inpenii quam corporis operationes : ideoque studii loco censentur, modb in charta sola exarenturiideo- que sacris diebus fieri non vetantur. Soto lib. a. de justitia, quaest.ε. arti .

Navarra cap. I 3. n. Ia. Toletus lib. q. cap. 2 . n.7.

III. Necessitas quoque, sive publica, sive privata , remoto quoad fieri potest scandalo , facit licita diebus sestis opera servilia, cap. Liser, cap. CVP m. in fine, de seriis. IV. Concilium Aurelianense tertium nationale viginti & sex Episcoporum, habitum sub Vigilio Papa, regnante Childeberto , anno Domini 1 o. recenset quatuor species operum etiam servilium , quae dic bus etiam Dominicis licita declarat. i. Aurigarum. 2. Coquorum de Pistorum. 3. R h 1 Famulorum

285쪽

xso Iuris Canonici Georia

Famulorum domum adornantium. 4. Eorum mit corpora hominum adornant. Eius verba haec sunt can. h. cina per jum est populo, die Domi moui cum Goassis , atu bobus , am vehi is itinera non debere, neque usum νem ad victum praeparare, vel ad nitorem δε- , vel hominis pertinentem ullatenm exercere , qua res ad Iudaicam magis quam ad Christianam observantiam pertinere probatur: Statuimus ut die Dominico od ante fieri licuit hceat. De ope e aurem rurali censemmus abstinendum. Adeo periculosum judicabant Sancti Antistites hominum conscientias peccatis implicare per duriores & rigidiores praeceptiones , atque doctrinas, quibas rudis populus per alienas persuasiones

fuerat imbutus. V. Observa post Sanctum Antoninum 2. p. tit, y. cap.7. g. F. Vers. Item viatores. & Suarcae de Religione lib. r. cap. 27. itinerationem , sive pedibus, sive j imento , sive vehiculo, sive remigio fiat, non esse absolute diebus Dominicis aut festis prohibitam , sed tum ratione accidentitum,

aut circumstantiarum quarumdam, ut si ab ite nece ssitate auditio Missae omitteretur , aut bestiae onustae, vel currus onerati agerentur , ac servilia munia in onerando & exonerando impenderentur. Sed licere festis diebus itinerari, bestias onere solutas , vel currus vacuos agere , equites , aut curru vectos comitari, eosque qui lectici , aut vehiculo, aut navigio deseruntur , iuvare , lecticam mulas, & vehicula navigiis superimponere ad trajiciendum amnem aut mare , onera ad itineris uuam necessaria bestia-riim dorso imponere , atque levare. Addit his Suareet lectum Domini alicujus transmigrantis, si itinerando in hospitiis commodum non esset repe lucus. Muliones quoque, & quotaimque corrus oneratos agentes , dummodo primo protectionis die non se sto iter ingressi suerint, si postquam itinere provecti sunt dies Dominicus, aut festus occianat, non teneri uitastere, quod eis mapno damno Se jacturae foret ; scd iter antea coeptum cum mulis Sc curribus onustis prosequi, modo Sacrum audire curent diligenter ; adeo ut postquam prima discessio licita fuit ob diem non festum. iit quoque itineris prosequutio in hujusmodi licita, occurrente Festo: timi ob publicam necessitatem, quia interest Reipublicae ne frugum , piscium

atque mercium comportatio retardetur: tum etiam ad grave incommodum

mulionum de aurigarum evitandum , qui ob quietis expensas jacturam in- mirrerent, ut non valentes arte, laboreque suo victitare, praesertim si plura Festa, Dominicaeqtie dies sequerentur , necesse esset cum publ:co , privat rumque pravi damno prorsus ab hujusmodi comportationibus desistere. Haec Suareet authoritatibus confirmat sapientissimotaim Casu istarum, Ca-Jetani, Angeli, Rosellae, Navatri, quibus adde Sanctum Antoninum loco sipra laudato , cujus haec sunt verba : Item vectores, tum alimentorum , tum 'sonarum au loca remota, cum alias non possent sine grata incommoda vitam transigere, creduntur exempti Ad F sis.

286쪽

s Praxis. Lib. II.

CAPUT XXXII. Nonnulla de Diminis ossiciis recitandis, es audienda Missa.

Eu M nobis exemplar esse vitae activae sex hebdomadae diebus. quibus Mundum fabricavit; septimo autem quo ab opere

creationis requievit, formam nobis & exemplum contem

elativae perhibuisse, docet Philo Iudaeus in suo de Decalogo

tractatu , ut sive laborantes, sive quiescentes Deum imitari studeatnus. dienaque septimum , quem Mundi opifex cultui suo consecravit, religiose sacris precibus de meditationibus sanctis impendamus. Transacta vero veteris Legis nocte , atque illucescente novae per Christiim gratiae luce , se cessit in locum Sabbathi subsequens feria, quae in Evangelio nominatur prima Sabbathi, & in Apocalypsi dies Dominica, qua Christianis ab omni opere servili feriandum est, & sacris orationibus incumbendum , praeseristim autem sacrosancto Sacrificio attendendum. II. Obligatio de audienda devotE Missa diebus Dominicis, aliisque occurrentibus per annum festis , habetur de consecrat. dist. i. cap. Mi as, quae duplex ab omnibus Christianis exigit officium , ut scilicet nisi aegritudine, aliove necellario impedimento distineantur, corpore intersint, dc animo intenti sint, id est ne homo alid divagetur voluntaria mentis di-nraehione. t III. Quaeritur utrum Misse auditioni satisfaciat qui simul obligationifatisfacit Di Vini Osticii recitandi, vel injunctae a Confessario poetinentiae precibus 3 Et quanuis negativam tueantur Sylvester & Angelus , longὁ tamen probabilius assirmant Toletus lib. 6.cap. 6. &quos allegat Authores, Adrianus, Medina , Cajetanus, Navarra, Sotus, Rosella , Armilla : item Suare et , Aetorius , Lopea , Bona cina de Sacram. Eucharist. disp. 4. quaest. illi. num. 21. Graisus, Henrique et, Filllucius. Ratioque in promptu est. quia hic reperitur de corporis & animi praesentia, quae ad Miuam exigitur, quoties per devotas preces mens ad Deum erigitur , ut fit in recitatione satisfactoriae poenitentiae vel Divini ossicii, cum ad utramque obligationem una eademque attentio possit sufficerc. Hoc idem pariter docent Adrianus trach. de satisfactione, quaest.7. Medina trach. a. de poetiit. injuncta ,& Tolctus lib. 6. cap. 6.n: m.A. IV. Quaeritur etiam, utrum Missae audiendae praecepto satisfaciat qui tempore celebrationis Missae peccata sua confitetur sacramentaliter 3 Ne

287쪽

gativa pars mihi onmind placet cum Suare et de Aetorio , quos sequitur

Bonacina retractans suam pristinam opinionem affirmativam trach. de Sacram. Etichar. disp. . quaest. vlt. punet. II. num. 26. Ratio est, quia quan-vis Confessio sacramentalis sit actus religiosus, tamen talis actus cum colloquiis quae fiunt inter Sacerdoteni & poenitentem ad explorandas peccatorum circumstantias, aliam existi attentionem oti,in quae in Milia requiritur ; attentio enim quam Missa requirit debet esse per modum orationis, qualis non adest in peiscrutandis culparum momentis de circumstantiis , de

in dialogismis intervenientibus inter poenitentem & Consessarium , & in prolixis narrationibus jurgiorum. V. Qia aeritur tandem an satisfaciat qui duas Missae medietates , duobus Sacerdotibus audiit, ut si Ecclesiam ingressus inchoata jam Missa, cons crationi, de iis quae subsequuntur interfuit, deinde sequentem Missam us. que ad consecrationem audit dc discedit Z Satisfacere assirmant Major, Nauar. Solo : haeret Toletus super non servato partium Missae ordine, &super diversitate Sacerdotum, non quidem secundum speciem , sed secundum individuum : quae diversitas cum sit mere accidentaria , non videtur impedire adimpletionem praecepti , ut contingere etiam posset in Missa inchoata ab uno Sacerdote, qui provectus usque ad Canonem incidit iii deliquium aut moritur , quae unum & idem sacrificium constituit cum pro sequutione quae per siccedentem alterum Sacerdotem fit, , quo Sacrum

inchoatum perficitur. Nec dubium est quin is qui utrique parti sub duobus Sacerdotibus interfuit , audiendae Missae praecepto satisfaciat. Quapropter ipse Toletus opinionem illam Majoris, Navarrae , & Soti, quos allegavit,

iudicat e Te probabilem. Bonacina vero num. 13. cum aliis quos ibi citat Authoribus hunc strii pulum aufert. VI. Satisfaciunt pariter qui Sacro inservientes discedunt ut deserant thus, Vinum , aquam, hostiam , candelas , vel quid sinite. Toletus loco cit. de alii. VII. Disceptatur inter Summistas quaenam pars Missae omissa pertingatusque ad mortale peccatum Z Et quanquam diversi diversa semiant, communior tamen & probabilior sententia est docentium omissionem auditionis a principio adusque Epistolam exclusve non esse partem notabilem; sed si ipsa quoque omittatur Epistola, neque ulla excuset necessitas, materiam esse mortalis delicti. Ita censent Tabiena, Navarrus, Suare et, Grassus, Henriqite et , aliique quos citant & sequuntur Toletus lib. 6. cap. 7. num .A. dc Bonacina dicta disp. . quaest. uir. punct. I I. num. I 6. Nonnulli tamen cum Sa & Bartholomaeo ab Angelo , materiam notabilem non ponunt

nisi ab initio Evangelii. VIII. De privata Missae celebratione temporibus ossiciorum Chori,

Panormitanus in cap. Cum olim , de sent. dc re judic. ia. 6. Azorius rari. a. lib. 3 .cap. 13. quaest. 19. A ugustinus Balbosa ad Concitarid.sess. a . cap. I a.

288쪽

es Praxis. Lib. II. 263

Bonacina uast de his quae ad Divini ossicii recitat. pertin. disp. 1.

quaest. s. punct. 3. 3. . num. I. Riccius in Prax. distrib. decis. 92. num. 1. ubi etiam allegat decretum Sacrae Conpeg. Cardinalium, aliique Canonum

seriti docent unanimes, Canonicum celebrando Missam in Ecclesia propriaucrari non poste aistributiones ejus officii quod tunc in Choro canitur, nisi hoc fiat ex rationabili causa approbata a Praefecto , putri ob supervenientem advenarum Processionem , aut sublimis dignitatis personam. Et perniciosi quidem exempli foret, si laborantibus in Choro destinata sti pendia, praetextu Millae quae in aliam horam remiti posset, alid transferre fas esset , cum publici cantus diminutione , propter quem distributiones diariae sunt institutae. IX. Praecipit verδ Clericis Officio Divino astrictis Concilium IV. La

teranense Generale, sub obligatione sacrae obedientiae , ut Divinam O cium nocturnum pariter ct diur rum , quamum in eis Deus dederit, studisse cele- Lot pariter 2 devotὸ. Ita cap. Dolentes , de celebr. Misis Devotio pondnulla est sine animi attentione : frustra vero quis opposuerit Ecclesiam nihil praecipere de internis; quandocumque enim exterior praecipitur actussiecum involvens actum aut dispositionem interiorem , illa interior actio eodem praecepto continetur. Atque ita dum mandatur recitatio Divini officii, non aliter mandatur quim ut actus religiosus , seu ut oratio in Deum directa. Similiter lex annuae confessionis obligationem complectitur actuum internorum poenitentiae , sine quibus sacrilega esset ejusmodi apud Sacerdotem consessio. Praeterea dum jubet conferri aliquod Sacramentum , intendit ut minister necessariam adhibeat animi intentionem, exseratque actum humanum ac liberum , non autem elusorium aut belluinum, qualis esse posset homini ebrii, aut amentis vel impii, prorsusque ab Ecclesiae intentione alieni. X. Triplex distingui solet intentio, scilicet actualis , qua reipsa mens

cogitat eodem momento quo actus producitur externus: virtualis , qua

homo liberὸ actum exserit exteriorem in virtute deliberationis quae praecessit , ut cum quis ex vi praecedentis decreti proficiscendi Massiliam itineri se accinxit, etsi proficiscendo in alias res distrahatur, neque de Massilia cogitet: & habitualis, qua homo ex habitu repetitis actibus aut aliter acquisito aliquid agit. Habitualis attentio neque numana vere est, neque rationem sequitur, neque siliscit ad ullum ossicium : ut si qui, ex habitu pridem acquisito ebrius aut mente captus baptizaret, aut si nocta inbutus dormiens aliquid de Canonicis Horis recitaret. Actualis autem aut virtualis sive attentio, sive intentio, sufficere seorsim ac singulae possint sive ad Sacramentorum,sive ad C sticior in & Orationi ni Divinarum ministerium. Actualis attentio habetur si quis actu exercito advertat ad verba ipsa, vel ad sensit in & intelligentiam verborum, vel ad Deum ipsum aut ad Divina Mysteria. Virtualis attentio ea est, quae ex ea, quae paulo

ante

289쪽

ante praecessit, deliberatione actuali movetur , tamets cogitatio illa assi, lis interrupta mox fuerit superveniente indeliberata distractione animi aedi vagatione mentis. Hoc enim commune habent asentia naturalia cum moralibus causis, ut operentur non solum immediatione , ut vocant, suppositi ; ut quum ignis agit in lignum sibi conjunctim mutuo contactu sed etiam immediatione virtutis , ut si quis lignum haud procul distans calefaciat, aut si stupra consumat modico intervallo distantes. Ita etiam causae morales suam promovent virtutem ad aliquos distantes effectus; sed tamen limitatam habent suae activitatis circumferentiam , ut neque ignis in remotiora subjecta quidquam possit operari neque expressa intentio animi pertingere queat multiplices aut nimium diuturnas remotasique interruptiones & intercapedines : quas animadvertens quisquis orationi vacare studet, pristinam debet intentionem revocare , ne hac indignantis Dei voce notetur : Popiam hic iam me honorat, cor arauem e rom

XI. Istud quoque tenendum , eos qui sunt simul Canonici 5e Consi Ilatii Cutiae Partamenti, dum Curiae intersunt jurisd:ctione fungentes, potiri quidem suarum fructibus Praebendarum , sed privari distributionibus quae solis reservantur Clericis qui Divinis inteisunt Officiis. Verrumtamen remporibus quibus vacat Curia , possunt Regii Consiliarii canendo in Choro distributiones luctari. Ad haec confirmanda iura multa congerunt Supremae Parisiensis Curiae judicia Louerus ejusque Scholiastes Brodeus lit.C, num. 24. Simile quid observatur circa Regiae Capellae Cantores, oui postquam servitii sui vices compleverint , ejusque scriptam attestationem retulerint, nisi quamprimum ad Ecclesiarum residentiam , quarum Praebendas possident revertantur, amittunt illarum s tactus , quibus tamen potiebantur quandiu praefixis sibi vicibus Regiae Capellae inservierunt, juxta Edictum Melodunense anni isso. Regia Capella Reym quocumque ierit sequitur. Sancta vero Capella Parisiis ama est. J

290쪽

LIBER TERTIUS

In quo agitur de Sacramentis.

CAPUT PRIMUM.

De Sacramentis generatim.

Uoo sapientissune docet S. Dionysus lib. de Divinis Nominibus, cap. A. Dei bonitatem atque inres , se creatas dilectionem circulum essicere admirabilem , dum extra se suam in nos effundit beneficentiam , nosque mirificae bonitatis suavibiis illecebris, quasi hamo illaqueatos trahit ad se in funiculis Adam ; in vinculis charitatis , ut loquitur Propheta , pellicit ad seipsum , qui est rerum omnium principium & finis, ut ab ipso profecti per creationem, ad ipsum regrediamur per amorem dc gratiam , atque in ipse aeternum conquiescamus , qui finis noster est summumque bonum & felicitas consum mala: id experimento in Divinis comprobatur Sacramentis , quorum Deus author est & institutor ; per haec enim ut sanctitatis instrumenta Deus omnipotens suum in nos Spiritum effundit, quo veluti nexu nos ad sepellicit, sibique tam seliciter copulat, ut cum eo c juxta Apostolicum testimonium) unus idemque spiritus essiciamur. ri enim Oharet Deo,

SEARCH

MENU NAVIGATION