Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quam contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & romani, sed etiam juris francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1685년

분량: 850페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

iuris Canonici veoria

in cordibus msbis per Spiritum s πιirum, qui datus est nobis. Itaque non modὁ

per aliquam vimitem aut habitum creatum Deo conjungimur, sed insuper eodem ipso Spiritu Sancto, quo Divinae inter se Personae ab aeterno copulantur. Sicque impletur in nobis illa Christi pro nobis ad Patrem deprecatio : Ut sicut tu Pater in me , ct ego in te ; ita ct ipsi in nobis unum sint. Jo . 17. Ibidemque : Ego charitatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut με unum, sicut oe nos unum sumus: ego is eis , ct tu in me , ut sint consummati iis unum. Omnia ista felicis me complentur in nobis , ut admonet S.Augustinus tract. i ii . in Ioan. in fin. quatenus membra Christi essicimur, unumque cum ipso corpus constituimur : sic enim Sancto Christi Spiritu quasi membra Christi vegetamur ac vivimus , ut nos edocet Apostolus Gal. . misiam autem estis filii, misit Deus Spiritum Elii sui in creta vestra , et mantem Abba Pater. Hoc tamen subest discrimen , quia Christus Iesus vere Filius Dei est naturalis in sua etiam humanitate ι quatenus in solo Verbo subsistit, ut adversus Eli pandi Urgelitani errorem definivit Ecclesia : Nos verd per Spiritus Samai gratiam, atque ipsummet in nobis inhabitantem Spiritum Christi , promovemur in filiorum Dei adoptivorum

dignitatem dc conditionem. II. Hoc enim onanibus novae legis Sacramentis commune est , ut vel

suscipientes justificent , quod proprium existit Sacramentorum Baptismi& Poenitentiae ; vel jam praeexistentem gratiam novo adaugeant incremento , quod ad caetera pertinet Sacramenta. Istam inconcussam veritatem Sacrae nos Literae docent. De Baptismo enim legimus Ioan. 3. Nisi quis reuatus fuerit ex aqua ct Spiritu Sancto , non potest introire in regnum Dei. Et Ephess. Emuaedam eam Ecclesiam ) lavacro aqra in verbo vita. De Confirmatione vero , Act. 8. Cum viasset autem Simon, qκod per impositionem manus daretur Spiritus Sanctus. De Eucharistia, Ioan. 6. Qui manducat me, vivet propter me. De Poenitentia, Ioan. 2o. rum remiseritis peccata, remittuntur ei. De Extrema-Unctione, Jacobi Et si in peccatis fuerit, remittentur ei. De Ordine, i. Timoth. . Ut resuscites gratiam qua data est tibi eum impositione manuum Presuterii. De Matrimonio denique Ephecue. Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo ct in Ecclesia. III. Eadem nobis prisci Ecclesiae Doctores tradidere. In primis Tertullianus lib. de resur. carnis : Caro abluitur, ut anima maculetur. Cara --gitur , ut anima consecretum Caro signatur, ut anima muniatur. Caro manus --

positione adumbratur, ut anima Spiritu illuminetur. Caro corpore Christi O sa guine vescitur, is anima de Deo saginetur. S. Ambrosius lib. i. de Sacram. cap. s. exponit ablutionem Naaman in Iordane , per quam a lepra mundatus est , praefigurasse animarum a peccatis emundationem , quam eff-ciunt Ecclesiae Sacramenta. Idemque sisnificatum ait per Spiritus Sancti

descensum in specie columbae i quando Jesus in Iordanem descendit baptizandus. Idem lib. 1. de Sacram. cap. 2. confert cum gratia Sacramcntorum sanationem

292쪽

S' Praxis. Lib. III. 267

sirrationem unius hominis infirmi , qui prior descendebat in piscinam ι &subjundit: n re est Iratia EcclUM, in piae omnes silvamur pQ ι cendunt 8 S. Augi istinus trach. So. in Joan. in illa Christi vel ba , iam . Os mundi estis vropter verbum q-d uermatu son vobis, haec tradit: c re non ait, Mu 63M propter Baptismum , q- uti estis ; sed ait, Propter verbum, quod loquutus sum vobis ' Nisi quia ct in aqua verbum mundat. Detrahe verbum, 2 quid est viro , nisi arra ' Accedit uretam au elementum, ct sit Sacramem

tum. Unde ista tanta vinus aqua, ut corpus tangat, ct cor abluat, nisi facieme

verbo p no quia dicitur, sed quia creditur ; nam ct is ipso verbo aliud est se stransiens, aliud virtus mons.

IV. Neque ver b requirit eo loco Augustinus, ut necessarid adhibeatur a Sacramenti ministro aliqua elementaris substantia , cui verba Sacramentum consummantia applicentur. Et si enim hoc ipsum in aliquibus , ut in Baptismo , requiratur, non tamen in omnibus Sacramentis. Sed omnia Z singula Sacramenta id requirunt , ut constituatur in eis pro materia aliquid tensibile, cujus signiscatio sacramentalis determinetur, sive qitibundam verbis, sive alia quipiam re sensibili, quae verborum loco sit , de rinae vicem teneat, cujusmodi sunt in Poenitentiae Sacramento poenitentis actus, qui locum tenent materiae : & in Matrimonio signa consensus, quae sint loco formae. Ita exponit hanc Augustini sententiam s. Thomas

3 p. quaest. 84. ari. I.

V. Sacramenta omnia consistunt in communi genere signi. signum definit S. Augustinus lib. 1. de doctr. Christ. cap. 2, rem quae praeter speciem quam ingerit sensibus, aliquid aliud facit incognitionem venire. Sie fumus dum se oculis prodit, deducit animum in latentis ignis cognitionem. Cum vero Sacramenta non sint naturalia signa , qualis est fumus respectu ignis , sed ex instituto Christi , propterea exigunt aliquam fmilitudinem externi signi cum operatione interna , quam significant. Qita ex

causa idem Augustinus epist. 13. ad Bonifacium,ait: Si Sacramenta quandam sumsitudinem earum rerum, quarum Sacramenta sunt, mu haberent, omnino Sacra- menta non essent. Sic per aquam ablutio militudinem refert ablutionis peccatorum , quam Bapti sinus operatur. Ideoque a Patribus Graecis Sacramenta vocari solent orisυσα , eo quδd similli sint speciei ac formae eum requam significant. VI. Neque soluin gratiam interi sis productam significant , sed eandem ipsam producimi Sacramenta novae Legis Gratiae: quippe quae id habent, ut sint gratiae practica , ejusque sub genere instrumenti operativa. Qiiod

sine non semper velificatur secundum actum , sed secundum aptitudinem; ut si quis Baptismum suscipiat cum affectu, aut intentione peccati mortalis, id Sacramentum non producit pro eo tempore gratiam, ob suscipientis incapacitatem,& pravae voluntatis obicem; sed satis est ad Sacramenti rationem , quod ex se habeat aptitudinem gratiae productivam, quam si non Ll 1 producat,

293쪽

L68 Iuris Canonici Tieoria

producat, id contingit per accidens ex opposito obice. Ex hactenus disputatis colligitur ista Sacramenti definitio , ut sit Signum gratiae sensibile ad

nostram sanctificationem divinitus institutum. VII. Hoc denique memoria tenendum est , ad c jussibet essentiam Sacramenti tria exigi, materiam , & formam , & ministri operationem hoc facere intendentis, quod in similii facere consuevit Ecclesia : quorum trium si vel unum desit , nequaquam erit Sacramentum. Haec docet ac definit Florentina Synodus in Decreto Unionis.

CAPUT II. De Baptimo.

I. RIA Sacramenta characterein indelebilem in anima imprimunt, ideoque nunquam iterari possunt , scilicet Baptis

Dia mus, Confirmatio, & ordo. Sic enim sanxit Concilium

Trident. seis. . de Sacramentis in genere, can.9. Si quis diaxerit in tribus Sacramentis, Baptimo , Confirmatione ct Ordine, non impris sic, iracterem in anima , hoe est signum quoddam spirituale ct indelebile, unde ea iterari non possunt, anathema set. II. Triplex recensetur Baptisini genus. Primum aquae , qui solus ad Sacramentum pertinet. Secundum flaminis ac spiritus, qui est pei fecius ά Deo ipso insimis amor Dei, aut perfecta, & a Spiritu Sancto excitata contritio cordis. Tertium est sanguinis ac martyrii, qualis fuit sanctae Emerentianae , sancti Genesii dc aliorum Martyrum, quos aquae Baptismus non abluerat. Horum enim singula Baptismata polumi ad salutem aeternam sussicere , can. Baptiseni vicem, de consecrat. dist. . modo contineant Bap

tismi Sacramentum in Volo.

III. Quando probabiliter dubitatur, an fuerit aliquis baptizatus, hic erit sub ista conditione baptizandus: Si bapti tus es, ego non re baptiara; snon es bapti tus, ego te baptieto in nomine Patris, O c. cap. 2. de Baptismo. IV. Quanuis forma Baptismi, aut aliorum Sacramentorum non ad Grammatices amussim ex balbutie aut imperitia linguae , aliove ex casu pronunciaretur , si tamen servetur juxta communem intelligentiam verborum sensus δc significatio, non ideo minus erit validum Sacramentum, neque quidquam debet iterari. Idcirco in can. Retuderint, de consecrat.

dist. . declaratur validus Baptismus , in quo fuerat ita pronunciatum : Ego te bapti o in nomine Satrias, σ Filias , ct Spirituas siritas. Proclivius tamen est ut irrita sit forma Sacramenti, si verborum immutatio contingat in

294쪽

oe Praxis. Lib. III. 269

ipso initio vel medio , quam in sine dictionis ; ut si diceretur, In nom me Aratris, ct a filii, ct Acritiis mansti ; quia in fine.non immutatur verbi substantia, sed casus; atque ita immutatio ista solum cst accidentaria , nec substantialis, iuxta Sahomam 3. p. q. 6O. ar 7. ad 3. V. Effectus Bapti sint quinque recensentur : i. Gratia sanctificans cum donis Spiritus Sancti , & virtutibus infusis ac supernaturalibus. a. Remissio omnis culpae , & originalis , dc actualis quoad adultos suscipientes. 3. Remissio totius poenae quoad futuram vitam , & temporalis quae luenda esset in purgatorio , & aeternae quae in inferno. 4. Characteris in anima impressio. s. Subjectio sub Ecclesiae potestate , ad quam Baptismus qu. asi janua introducit. VI. In adultis baptizandis praerequiritur fides ad hujus Sacramenti gratiam suscipiendam, necnon voluntas Baptismi suscipiendi: item dolor de peccatis cum proposito suturae emendationis, juxta illud Ach. 2. vers. 3 8. Paenitentiam agite , ct bapti tur unusquiseriae vestrum. Aitque Augustinus lib. de vera & falsa poenit. cap. 18. Baptismus sine paenitenti nunquam profuit ei qui stomanee peccavit. V II. Dispositioni ad Baptismum necessariae opponitur fictio, ut idem

docet Augustinus. Sicut autem dispositionum ad Baptismum quaedam necessariae sunt ad valorem Sacramenti, ut est in adulto voluntas suscipiendi Baptismum , aliae ad effectum duntaxat & gratiam Sacramenti, ut fides,

de poenitentia: similiter fictionum aliquae impediunt ipsam Baptismi substantiam, aliorumque Sacramentorum, ut quum aliquis ex sola dissimulatione & sine intentione interna abluitur; aliae validitati Sacriamenti minime obsistunt, sed quibusdam ejus effectibiis , ut gratiae, remissioni peccatorum , debitaeque eis poenae, sed non characteri, aut sub Ecclesia su jectioni: Attamen cum prinasim fictio ista desinet per sequentem veramque poenitentiam, tum demum , ut docet S. Augustinus lib. i . de Bapti Lino , cap. I 2. effectus omnes Sacramenti qui fuerant in suspenso, resultabunt id de novo producentur. Hoc ficti otiis genus consistit in defectu poenitentiae , aut in affectit ad aliquod lethale peccatum.

VIII. Disputat idem Sanctus Doctor de fictione, lib. i. de Baptismo

contra Donatistas , cap. II. I 2.& 13. occasione objectionis Donati starum quaerentium, an per Baptismum ab ipsis Donatistis collatum remitterentur peccata, & Spiritus Sanctus daretur , an non 3 Si enim remittantur peccata : crgo in schismate Donatistarum fit peccatorum remissio , & coiisertur Spiritus Sanctus ; quae res arguit veram esse penes Donatistas fidem de Christi Ecclesiam. At si non remittuntur peccata per Donatistarum Baptismum : ergo denub baptizandi sunt a Catholicis quotquot a Donatistis baptizati ad unitatem redeunt Catholicae Ecclesiae. Hoc argumentum dissolvit Augustinus c. ip. ia. hac responsione : Valere quidem in Donati starum schismate collatum Baptismum , non tamen salutem operari quo

295쪽

27o Iuris Canonici Theoria

tempore confertur, sed tunc primum duntaxat, quando sic baptizatus ad poenitentiam & unionem Eccilesiae Catholicae convertetur. IX. Utrum vero aliorum a Baptismo Sacramentorum, absque debita dispositione,atque indigne susceptoriam gratia reviviscat, disputant Scholastici Theologi, atque in varias discinduntur opiniones , aliis hoc soli Baptismo proprium asserentibus ob summam ejus necessitatem , quae aliunde reparari non possit; alii hoc extendunt ad alia duo Sacramenta quae characterem infigunt , neque possimi iterari ; alii denique id omnibus Sacramentis astruunt esse commune : ipseque S.Thomas diversis locis diversa & opposita docet ; quae causa est ut in quaestione ista discipuli ejus inter sese dissentiant. Hoc unum , cunctis citra exceptionem Catholicis asseritur , indigne suscepti Baptismi gratiam reviviscere per subsequentem poenitentiam : in caeteris vero Sacramentis nihil de hac re indubitatum referri, sed omnia niti conjecturis rationibus ambiguis. X. Non modb collatus ab haeretico Baptismus valet, neque permittitur iterari, juxta editam a Sancto Stephano Pontifice & Martyre de fim-tio nona adversus aliquot Africana Concilia , ipsosque sanctos Episcopos Cyprianum Carthaginensem, Dionysium Alexandrinum , & Firmilianum Caesareensem ex Cappadocia , qui oppositum dogma tuebantur : sed valet etiam Baptismus a non baptizato quovis homine, etiam Iudaeo vel Pagano collatus, dum habuerit intentionem id faciendi quod facit Ecclesia. Sane quaestionem istam de ministro Baptismi non baptizato ac infideliserius dijudicavit Ecclesia , neque hac de re quidquam asserere ausus fuit Sanctus Augustinus , sc dicens lib. 2. contra epist. Parmeniani, cap. I 3.

Et hae quidem alia est , utrum ct ab his, qui non uam furemit Chri stiani, pusit Baptisenus dari r nec aliquid temere inde a mandum est sine ausiaritate tanti Concilii, quantum tanta rei si in De iis vero qui ab Ecclesia unitate separati sunt, nulla jam quoio est , qui ct habeant, ct dare possint. Hactenus Sanctus Doctor. Caeterum quaestio haec ipsa postmodum soluta fuit a Nicolao I. Pontifice, cap. 2o . responsionis ad consulta Bulgarorum ; valere scilicet Baptismum ab infideli non baptizato datum , qui caetera adhibuerit quae sunt necessaria, ut refertur de consecrat. dist. . can. A quodam

rudes. Quod idem ante Nicolaum definiverat Concilium Compendiense articulo 9. anno Christi ue .XL Id quod superiore art. 3. dixi de dubio facti, an aliquis fuerit baptizatus , extendi porcst ad reliqua Sacramenta, & ad Ecclesiarum consecrationes , de quibus ambigitur. Sic enim decernit Concilium Carthaginense V . can. 6. itemque Africanum generale : Si de odio Baptismi, C. firmationis , Consecrationis dubitetur, nee 'sst ulla probatis inquisitione fasta si cumrere, perinde agendum est ac si nihil horum factum fuisset. Citatur , Gratiano in can. Placuit de infantibus , dist. i. de consecr. Concilium pariter Qui- nisextum can. 88. necnon Meldense can. s. ut habetur can. Ecclesa , de

consecrat.

296쪽

s Prisaeis. Lib. III. 27 I

consecrat. dist. . eadem tradunt : Sanctus item Leo Magnus epist. 3 1. ad Leonem Ravennatem , cap. i. eadem sancit, at lcgatur can. CVm inutim de consecrat. dist. . Sanctus Gregorius l: b. i 2. epist. i. ad Feliccm Episcopum Siciliae , circa med. ita scribit: De dedicationum vero Ecclesian m dubiatasione , super qua inter catera nor consuluistis , hoc vos rite tenere debetis, qhod nos ab a recessoribus nostris traditum accepimus , idest ut quoties tam de Baptismo Atyuorum, vel de Confirmatione , quam de Ecclesarum consecratione dubitatio habetur, ct nec scriptis , nec testibus certa ratio habetur, uirum baptizati, vel confirmati, sive Ecclesia consecrata sm, ut baptiet enim tales, vel confirmentur, atque Ecclesia canonicὸ dedicentur , ne talis dubitatio fidelibus ruina flair q-niam non monstratur iterarum quod certis indiciis non ostenditur rite peractam. Eodem spectant can. Solennitates, de consecrat. dist. i. & can. iness=γteri

De confirmationis Sacramento.

Uio conserat Confirmationis Sacramentum , tradit Pontifex Melchiades can. Spiritus Sanctus, de consecrat. dist.

Spiritus Sanctus qui super aquai Baptismi salutifera descendit illusi, in Fonte plenitudinem tradit ad ismocentiam , in Con m tione augmentum praestat ad gratiam. Et quia in hoc mundo tota aetate victuris,

intre i isibiles hostes ct pericula gradiendum est , in Raptimo regeneramur ad vitam , post Baptismum c. rmamur ad pug m et in M'imo abluimur, post

Baptimum roboramur. Id commune inter se habent Ecclesiae Sacramenta, ut digne suscipientibus gratiam conferant habitualem , de praeterea conve nientibus occasionibus de temporibus gratias quasdam actuales , sive specialia quaedam auxilia ad peculiares singulorum Sacramentorum fines pertinentia , quae dici solent gratiae Sacramentales , cujusmodi sunt in donia firmatione praevenientia qiuedam & concomitantia auxilia ad Christi fidem constanter profitendam : idque significatur per sacri unctionem Chrismatis ex oleo balsamoque compositi, quasi quae luctatores corroboret , δί cor hominis ad pHgnam animet atque confortet. II. In canone Ut Jejuni, de consecrat. dist. s. praescribitur, ut jejuni accedant qui sunt confirmandi , & admoneantur ut prius confiteantur delicta. Neutrum tamen est absoluti, necessarium ; consuetudo enim passim invaluit ut disseratur hoc Sacramentum post horas Iomeridianas , atque

etiam post vespertinam horam. Et praeterea ille sufficienter est dispositus, qui

297쪽

iqiii ni illitis est sibi conscius mortalis culpae ; atque ubi conscius esset mortalis citi pae , sul licere potest si conteratur , quia de sola perceptione venerabilis Eucharistiae praecipitur conseis:onem praemitti. Concit. Trident. scit .i 3. cap. 7. Ideoque d.can. Ui jUMI, non praecipit consessionem con- firmandis, sed sollim ait esse monendos ad confessionem. III. Iubet can. plaret, Io I. de consecr. dist. . ut uniciis sit si Dceptor confirmati, seu vir , seu mulier. Et can. In baptismate io 1. ibid. statuit, ut nemo suscipiat confirmandum , nisi sit ipse confirmatus. Et contrahitur a suscipiente in Confirmatione spiritualis cognatio, quae potest esse

matrimonii contrahendi impedimentum dirimens. IV. Ordinarius Confirmationis minister est solus Episcopus , can. De his ven, & can. Manus quoque , de consecr. dist. s. Sic definit Concilium Trident. seir. . de Confirm. can. 3. Probatur Ach. 8. ubi ad Samaritanos dudum baptizatos mitti quosdam de Apostolis oportuit, qui baptizatis per

manuum impositionem Spiritum Samstum conferrent. Attamen simplex Sacerdos ex magna & urgente causa chim Summi Pontificis immediata delegatione conjuncta potest fieri Conficinationis minister extraordinarius: Samstusque Pontifex Gregorius Magnus lib. 3. epist. 26. hanc permisit potestatem Prcsbyteris Sardiniae : & habetur in can. Pervenit, dist. 91. In D

creto quoque Eugenii IV. quod est ad finem Concilii Florentini, habetur, poste aliquando per Summi Pontificis dispensationem , cum rationabili &urgente causi, simplicem Sacerdotem chrismate ab Episcopo consecratis administrare hoc Sacramentum. Idem docet S. Thomas. Allegantur ad hoc

ipsum antiqui Commentatoris, sub nomine Sancti Ambrosi, vel ba ista in cap. . ad Ephes Apud OEgyptior confirmant Presbyteri, si non si Episcopus. Q udam tamen explicant hunc locum de ceremoniali Chrismatione quae Baptismo solet adhiberi. V. Sciendum est enim , non licuisse olim smplici Sacerdoti quemquam linire chrismate, imo neque baptizare , nisi jubente, aut procul absente Episcopo , & aliqua urgente necessitate : aperteque ait can. Omnitempore 2 . de consecrat. dist. . Presbyter vero prasente Episcopo non signet

infantes , nis ei fuerit ab Episcopo praeceptum : nec liceat Presbytero prius Episcopo intrare in Baptisterium. Et Concilium Tolcianum primum can. 2 o. hem que Arausicanum cap. 2. & Innocentius I. epist. I. S. 6. decernimi Presbyteros ex venia Episcopi, aut ex necessitate premente, dum Episcopus abest, posse alios chrismate inungere. Sanctus quoque Leo Papa epist. 88. subfin. ita dicit : Sed neque coram Episcopo licet Presbyteris in Baptisterium introiare, nec promte Antistite infantem tingere, Mu signare. Qitae loca omnia intelligenda sunt non de Confirmationis unctione , sed de unctione baptizatorum, qui consignandi erant adhibita chrismatis unction in vertice. Istam enim confirmandi potestatem solus Papa concedere Sacerdoti potest, neque ullatenus potest hoc jus alteri, qui non sit Episcopus, delegare nisi

298쪽

U' Praxis. Lib. III. αγ 3

c ut decernit E igenius Papa IV. in Decreto Unionis θ ex rationabili de uria

gente admodum c. ausa.

V L initia etiam ne ipse quidem Papa potestatem habet committendi simplici Sacerdoti Chrismatis sacri consectionem seii consecrationem , sed nece irarium est fuisse ab Episcopo confectum Chrisma, quo usurus est sacerdos ab ipso Papa delegatus ad Confirmationis sacramentum. Si secus fiat, nullum erit Sacramentum. Sanctus enim Papa & xlartyr Fabianus tradit, Jesum Christum in ultima coma docuille Apostolos ritum Chrismatis conficiendi , eodemque Christi Domini instittito consciendum ab Episcopi, Clitisina esse seria quinta majoris Hebdomadae. Sanctus praeterea Dionysius in fila Ecclesiastica Hierarchia ritum & consectionem exponens sacci Chrismatis , aperte tradit elle ab Episcopo consociamlum. Concilium Toletanum I. cap. Lo. statuit a solis Episcopis esse Christia conficiendum. Praeallegatuiti Eugenii IV. Decretum ea quae sunt de singulorum Sacciamentorum essentia pertractans , ait Confirmationis materiam

esse Chri sua ex oleo & balsamo ab Episcopo benedictum. Et subinde mcliens, Disse nonnunquam ab Apostolica Sede urgente ex causa dispensa tum , ut posset Sacerdos confirmare , eo tamen ipse casu exigit ut adhibeat u Cntisma ab Episcopo benedictum. Quam Discopalem Chrismatis

consecrationem esse de Confirmationis essentia , altarit S. Thomas 3. p. q. 72. art. 3. de cum eo communis Doctorum consensus. Existimant tamen

nonnulli , balsami admixtionem non requiri ad hujus sacramenti essentiam , sed esse tantum de praecepto, adducti praecipue aut horitate cap. i. de sacra unct. ubi interrogatus Innocentius Papa III. de illo qui fuerat in Confirmatione non Chri sinate, sed oleo solo delibutus, respondet nihil ibi iterandum esse , sed caute supplendunt id quod fuerat incaute praeterminsim. Ita censent Cajetanus in d. q. 72. sancti Thomae , & Navarra Ma

nual. cap. 22. num. 8.

VII. Formam Confirmationis istam tradit praeallegatum Eugenii ad Armenos Decretum: Silvi te signo cri cis , ct confirma te chrismate Muris, in nomine Patris, ct Filii, ct Spiritus saucii. Multorum persuasio est , Aposto-him vel ad formam, vel ad effectum Sacramenti hujus alludere r. Cor. i. ubi dicit: cui istem confirmat nos in Christo vobisium, ct unxit nos Deus, qui signavit nos, ct dedit puniu Spiritus in cressibiti nostris. VIII. Quaestionem movet Saliomas d. quaest.72. art. 8. utrum dc beat hoc Sacramentum omnibus fidelibus conserti λ Et assicinative rc spondet. i. 'ia Actuum α. omnes qui erant in eadem cum Apostolis domo accepere Spiritum Sanctum: per eam ver b domum Ecclesia significabatur. 1. Qita sicut natura quos generat intendit ad persectum statum deducere , ita DeusN Ecclesia quos genuerunt per Baptismum , intendunt per Confirmatione n ad statum perfectum adducere , quod fit per Confirmationem, attestante Uibano Papa I. caia...de consecrat. dist.3. bis verbis : Omnes Deus

299쪽

per minis impositionem Di omim Spiritum Rictum post Baptismum accipe,

debent, M plene Christia inveniantur. Ex inultis sane veterutra telii moniis compertum habemus, quoties citra urgentem necessitatem solennitet baptizabantur catechumeni , morem futile , ut statim i Baptismo consim rentur per impositionem manus ab Episcopo ; de subinde Sacramento Eucharistiae communicarent , etiam infantes ipsi recens baptizati, ut ex S.Cypriano liquet in libro de lapsis. IX. Qua vero aetate conveniens sit baptizatos confirmari , praestat audire, de sequi monitum Catechisini Romani se docentis : Illud etiamissima dum Ut, omnibus qindem post Baptismum Onfirmationis Sac rentum posse administrin, ; sed misio tamen expedire Me feri anteqMm pueri ratis sustis habuerint. Virare se duodecimus anmu expectividus non videatur, Urue ad septimum disserre hae Sacramentuin maxime comerit. Catechisino astipulati irratio , quia factu contingit ut plerumque infantes, quin etiam ipsi eorum parentes suscepti hujus Sacramenti recordationem nullam habeant post aliquot annorum decursum , nutentque inter duo perio la, vel non providendi de hoc sit seipiendo Sacramento , vel illud per oblivionem iterandi, quod nullateians sis eth iterare. Non enim solent Confirmationes in acta referri, ut solent Baptismi & Matrimonia , quia major obstat di Gulta, in promiscito multorum confirmandorum concursu. X. Clim dicat Concilium Trident. seis. 13. cap. 4. de reform. Trima Tonsista non initientur eis Confirmationem non βψceperint; quaerunt Doctores, an si secus fiat. incurratur mortalis culpa 3 Et quidem communiter negant de mortali , & concedunt de veniali, quia nullum hic verbum exprimitur , quo strictum praeceptum imponatur. Ita quoque ulteri sis sentiunt, etiam ulterius progrediendo ad ordinum collationes , modo contemptus absit, Navaria cap. 22. num.'. Candelabrum Aureum de Confirmatione num. i. Victoria de Sacramento ordinis num. 232. Suaret in s. p. quaest. 71. art. 8. disp. 38. se h. i. Conlach de Confirmatione art. 8.

CAPUT IV.

De Generabili Eucharistia Sacramento.

I. Ucu AnisTi A. duplicem habet rationem , & Sacramenti, &Sin Sacrificii; sed non constituitur sub ratione Sacramenti nisi per Sacrificium: ut enim existat hoc Sacramentum, prae requiritur consectatio ; ipsa vero consecratio est ipsummet Sacrificium, quo Christus immolatur

300쪽

immolatur, ut docet Saliomas q. 83. Mi.3. sciendum porro utrumque, &Sacramentum , & Sacrificium censeri nomine syi externi de sensibilis, di verso tamen respectu: Sacramentum enim est fgmim gratiae quam Deus confert suscipietui ; Sacrificium ver δ est signum exterius ejus cultus in te rioris , quem Deo dcferimus spectato tanquam rerum omnium si prenio Domino. Qii a ratione sapienter dicit S. Augustinus lib. t o. de civit. Dei cap. . IIulia deniq- de radiu Aviis usurpata sunt, pra honoribus Aferuntis Donams, sive humilitate nimias, sis adidarione pestifera : ita tamen ψ bus ea deferuntur, homines habeamur, qui dicuntur colendi ct venerandi ; si a veis iis multinis additur, ct adorandi. ins ven scrificandum censui, nisi ei, quem Deum aius scitat, adit putatat, aut finxit ' Nec vero stat tota Sacrificii tauo

in illa sueremi dominii recognitione , cum possit illa recognitio dominii si premi fieri , nobis per simplices protestationes, orationes, aliosque diversses a S .ictificio actus. Aliquid aliud igitur requirit Sacrificii ratio, ejus specificae differentiae constitutivum. Istud porro est alicujus creaturae religiosa destructio facta in sgnum & protestationem supremi dominii &excellentiae Dei valentis destruere quaecunque cre Vit, & pro cujus gloria nulla creanira est quae destrui non debeat, si sit opus, aut s Deus ita vetalit ; sve sit illa destriamo realis & physca , qualis contigit humanitatis Christi in crucis Sacrificio cruento ; sive sit destructio ac immolatio mystica, qualis evenit in Sacrificio Eucharistiae incruento , mortis Christi

cruentae commemorativo.

II. Antiqui Ecclesiae Sanctae Patres istud mysterium simplicius specii lantes, non aliam in Sacrificio Eucharistiae sacratissimae praedicant immolationem Christi , quam illam quae facta fuit in cruce , cit jus exhibet

commemorationem sacra Eucharistia. Horum menti adhaeret S. Dioma, 3.p. q. 83. art. i. cujus haec est inscriptio , Utrum in hoc Sacramento Christis,isin latur ' Cui affirmativε respondet, duasque. profert responsonis suae rationes. Primam quidem, critia hujus celebratio Sacramenti, imago quaedam est passionis Christi: solent verb imagines earum rerum nominibus appellari, quas repraesentant. Secundam vero rationem subjungit, quia

per istud Sacramentum participamus fructibus passionis Christi. Authori lateque sebnititur Sanctorum Augustini & Ambrosii. Ait enim S. Augusti nus apud Prosperum in libro Sentent. Sones immolatus est Christus in semis ipse, ct tamen qmotidis immolatur in Sacramento. Qui locus desumptus est ex

Augustini epist. ad Bonifacium , de habetur in cati. Semel immolπικι, de consecrat. dist. 1. Ambrosius verb, seu potios Commentator epistolarum Pauli, oui nomine Ambrosii circumfertur , sic ait in cap. Io. ad Hebr. IIchristo Imri oblata est hostia ad salutem si temam potent et quia ergo nos'

Nonis per singulos dies cierimu ' Sed ad recordationem mo is e us. Denique allegat s. Thomas Ecclesiae Collectam Dominicalem dicentem : cvitio hujus hostia commemoratio celibratur , Fur nostra redemptismi exercetur. Et M m a quia

SEARCH

MENU NAVIGATION