Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quam contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & romani, sed etiam juris francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1685년

분량: 850페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

Canonici Georia,

quia instare quis posset , Sacramenti immolationem quam memorat, este tantum secundum imaginem , & non secundum rem ; recte ibid. re-jondet , hostiam Sacramenti esse realiter & in individuo eandem ipsam hostiam , quae immolata fuit in Cruce : dc sic quod ubique immolatur in Ecclesia , esse idem corpus cum immolato & oblato in Cruce , dc

non diversa corpora ; atque ita esse unam eandemque victimam & sacrificium in Altaribus , commemorativum Sacrificii Crucis , eadem praesente victima.

III. Placet admodum Gabriel Vasqueet disp. 222. cap. 7. 8. & 9. iisdem cum veteribus Sanctis Patribus & Angelico Doctore vestigiis insistens. Nam cap. 8. in princ. duplex distinguit sacrificitim : unum quidem

absolutum , aliud commemorativum. Porro absolutum , quale fuit in Cruce , requirere ait realem hostiae immutationem , seu destructionem; non vero commemorativum , quale cst Eucharisticiim , quod Christus

de se obtulit in ultima coena in memoriam instantis passionis suae , &quod offert quotidie Ecclesia in memoriam ejusdem praeteritae passionis. Addit stibinde Vasque Σ , non satis esse ad rationem fictificii , quod sat

commemoratio mortis, scd insuper necesse cile ut interveniat eadem numero victima ; alioqui enim non fore sacrificium, sed tantum signum &quasi larvam sacrincii ; sic enim non offerretur Deo res eadem, cujus mors repraesentaretur. Itaque si vera ellet haereticorum opinio, quod

Christi corpus non' contineatur stib speciebus , post et quidem seri commemoratio mortis Christi in tali Sacramento , ut ipsi fatentur ; sed nullatenus sacrificium verum. Itaque secrificia veteris Legis , per quae etiam fiebat aliqua sacrifieii Christi futuri commemoratio , non ideo erant vera sacrificia per illam commemorationem , eo quod aliam traberent hostiam quam Christi cornus : sicque illa mystica commemoratio , seu repraesentatio non erat nisi accideutaria Legis veteris sacrificiis, quae in hac sola reveri sacrificii rationem ac essentiam habebant, quia realiter immutabatur ac destruebatiar res oblata , sive per mactationem & occisionem , ut in pecudibus ; sive per cremationem , ut in panibus ; sive per effusionem , ut in liquoribus. Idemque Vasqueet cap.7. veterum Patrum pleraque profert testimonia, non aliam veri in Eucharistica oblatione sacrificii rationem agnoscentium , quam quatenus idem in Ecclesia offertur Christi corpus, quod repraesentat factam sui in Cruce immolationem, cujus est memoriale sacrificium Eucharistia. IV. Recentiores scholastici conantes argutius Sanctis Patribus &Thoma hanc indagare quaestionem , diversis inter se sententiis dissident.

Q iidam, ut Suarea , absolute negant esse de ratione sacrificii, ut res o lata realiter immutetur. Alii collocant immolationem in verbis consecratismis, quatenus Corpus & Sanguis seorsim ponuntur, quatenus mysticε seri potest ex verbis consecrationis, quae solius corporis meminerunt super hostia,

302쪽

hostia , de solius sata iiiiiis super calice ; adeoiit nisi obsisteret necessaria concomitatuta , rei pra corpus & saliguis separarentiit sicut in cruce. Hosverli rescitens Bellarininus instat , concoluitantiam dum impedit illam separationem , impedire hoc ipso immolationem. Quemadmodum nullum fuisset sacrifici im si Sacerdos Aaronicus , dum intentabat ictum , qui tauro mactando sufficiebat, fuisset superveniente casu ictus aversus, ita ut eam taurus non excepisset; illa utique ictus destinatio non suffectilet ad

sacrifieium aut mactationein.

V. Ipse verd Bella inus lib. i. de Sacrificio Misse , cap. illi. circasin. assigilans in ipso consecrandi actu Eucliaristi cum Sacrificium, fundat

immutationem quae est Sacrificio ellentialis, in horum trium concursu. Primit in quatenus res profanae panis & vinum mutantiu in res sacras carnem & sanguinem Christi. Secundo quia per eandem consecrationem res istae Deo oneruntur. Tertid quia per hanc ipsam consecrationem res oblatae ad veram , realem & externam destructionem ordinantur, quatenus accipiendo formam cibi & potus destinantur ad manducationem & potionem. Quanuis enim Christus per hanc manducationem non amittat suum esse naturale , amittit tamen suum esse sacramentale , desinitque

esse cibus sensibilis. Alii Doctores collocant Christi Eucharisticam destructionem in eo, quod etsi vitam non amittat, amittit tamen vitae ustim dum alligatur Sacramento : non enim potest in illo statu seipsam movere.

neque videre , neque audire , neque tangere , neque alias exercere operationes, ad quas eliciendas necessariae sunt species sensibiles, quae divisibile spatium ema tant ; cum tamen Christiis in Sacramento contineatur modo prorsis indivisibili. Alii recurrunt ad Eucharisticam manducatio nem , neque admittunt rationem sacrificii in consecratione , nisi inchoative de imperfecte. Alii recurrunt ad verba oblationis , quae post consecrationem proferuntur in Missa. Nec desunt qui pro ipsa immolatione assignant specierum hostiae stactionem, quae fit ante consumptionem. Alii, bis explosis , alias comminiscuntur immutationum in Eucharistia rinas. Nobis stiriciat immutatio quam solam agnovere prisci Ecclesiae Patres & sancti Doctores, quibus sum agatur Saliomas, scilicet facta olim in Cruce immolatio, quam in Altari commemoramus per oblationem ea undem numero victiinae, quae litata est pro nobis in Cruce.

CAPUT

303쪽

278 Iuris Canonici Georia

Gnam requiratur praeparatio ad Sacra Eucha

ristia communionem.

L1A requiritur circa Eucharistiae perceptionem quoad animam , alia praeparatio quoad corpus. oad animam praecipitur ut communicaturi sibi conscii, vel ambigui admissi alicujus mortiferi peccati , non ante ad Communionem accedant , quam peccata expiaverint per Sacramentalem Consessionem , ut sancit Concilium Tridentinum sess 33. cap. 7. declarans sic esse intelligenda Apostoli monita l. Cor. ii. Probet aurem seipsum homo , ct sic de pane illaedat , ct de calice bibat. Vm emm manducat ct bibit indi e , fudiciu sbi manducat Ur bibit, non diju icans corpus Domini. Circa ipsius dispositionem animae ad hoc requisitam , ne quis indignc communicet , tres sequentes regulae servandae sunt. Prima, ut quis habeat moralem quasi certitudinem se in statu gratiae esse, qualem habere censetur qui post diligens examen nullum advertit mortale peccatum a se commissum, quod non confessione expiaverit. Huic regulae non obstat scrupulorum anxietas , quando mens judicat vel proprio lumine , vel ex alterius sapienti directione , nequaquam esse his scrupulis attendendum. Secunda regula , ut qui advertit ali

quam in se mortalem culpam, non accedat ad Communionem, quantum

vis contritus sibi videatur, nisi praemissa Consessione sacramentali. Tertia, ut qui officio celebrandi urgetur, nec tamen Confessarii copiam habet, praemittat contritionem, & post celebrationem quamprissim poterit confiteatur. Haec praecipit d.cap. . Tridentinae scis. 1 3. Loquitur vero speciatim de celebrantibus ex ossicio, ubi non est Confessarii copia, quia rard evenire potest in simpliciter communicantibus, cum facilε possint & debeant 1 Communione abstinere, si Confessarii copia desit. II. Itaque necessitas communi candi sine confessione potest occurrere quando Sacerdos tenetur ex ossicio celebrare. Praetere, quando Sacerdos non potest citra scandalum vel infimiam omittere sacrum, etiamsi ad hoe non teneatur ex ossicio , ut s Sacerdos pluribus notificasset mox a se Mis sim celebrandam ; praesertim verd ubi huic rationi altera accederet ex circumstantia diei festi, vel Dominicae , & circumstantia loci, in quo non supersit alia Missa. Item si Sacerdos in publico inclinasset Sacerdotalibus vestibus se induere, ibique veniret ei in mentem recordatio peccati morialis, nec habens Consenarii copiam, grave murmur excitarct, criminis. que

304쪽

que suseicionem pareret exuendo se & abscedendo. Insuper si sacris operans , factaque consectatione recordetur criminis a se admissi , quativis copiam habere possit Confessarii, non tenetur accersere : quia indecens est tune interrumpi Sacrificium, tametsi nulla sequeretur Lcerdotis ac-

versentis nota. Ita Sylvester verb. Eucharistia a. num.9. Soto in . dist. ia. t.'. Navarra Manual. cap. LI.num. . Suare Z ad 3. p. q. 8o. disp. 66.sech. de alii communiter. Sed ii ante consecrationem Sacerdos recordetur ad

Altare Aceati mortalis, tenetur confiteri, si fieri sine nota possit, ut quando privatim celebrat. Alioqui sussiciet si conteratur , ad notam vel

infamiam declinandam. Si quaeras , utrum teneatur ante consecrationem

discedere, dum seri potest absque nota, nec praesto est Consessarius 3 Respondent S. Bonaventura in . dist. 1 3. Soto ibid. q. a.art. 6. Victoria de Eu-cnaristia ra. 79. Navarra cap. x s. num.76. non teneri post incoeptam Mistam discedere. s. vero Thomas p. 3. q. 83. art. 6. ad a. dicit esse tutius eo casi Missam coeptam deserere , non tamen esse necessaxium.

III. Porro non est assentiendum Cajetano in 3. p. quaest. 8o. art. . dicenti cum quibusdam aliis , nullum ad se am usque aetatem extitisse praeceptum iis qui tibi conscii sunt culpae mortalis, consessionem praemittetidi te sacram Communionem, dummodo aliunde contriti uiat ; atque praemissionem confessionis non esse in hoc casu de praecepto , scd de consilio. Etiamsi enim nullum scriptum praeceptum hac de re superesset, tamen constans de universalis Fidelium constetudo haec suit, ut non nisi consessi auderent ad sacram accedere Communionem , quoties lethalis noxae sibi conscii erant. Et aperte declarat Concilium Trident. hunc esse sensum praecepti divini apud Apostoluin , Probet a uem sei um homo. Et ,

IV. Qiiaeritur de pollutionibus nocturnis, an impediant sacram Communionem 3 S.Thomas quaest. So. art. 7. sic distinguendo resolvit. Vel illa pollutio qirae per somnium accidit, procedit a causa mortali, vel non : si a causa mortali, ut sunt antecedentes cogitationes turpes, quibus se vigilans oblectavit , consequens nocturna impuritas impedit a Communione ex necessitate , quan vis interveniat poenitentia subtiequens pollutioncm,

de praecedens Communionem : sed si culpa nulla fuerit causa clus pollutionis, aut etiam si fuerit quidem, sed venialis, non impedit Communionem ex necessitate, sed ex decentia. Quae decentia abstinendi sundatur tum in foeditate corporis, tum in evagatione animi, quae pollutionem sequi selet. Haec tamen decentia postponenda est necessitati coinmunicandi, aut Sacrum celebrandi, ut in die festo, ubi alius deest Sacerdos qui celebret. v. Sed si comperiatur causari pollutiones ex malitia diaboli, ut per hoc arceat aliquem , Communione, non est deserenda Communio propter talem infestationem , modo quis se a peccato custodiae, ut ex collationibus Patrum adducto exemplo probat ibidem Saliomas. VI. Idem

305쪽

VI. Idem citie ad 2. argumentum de congressu conjugum ait iuxta S. Gregorii responsionem ad Augi istinum, quae habetur in cati. Vir npropria, 3 3. q. . si non voluptatis causa, sed prolis generandae , vel debitum reddendi conjugale petenti id factum sit, non alia ratione Communionem impediri, quam sicut dictum est de pollutione quae contigit alicuisne peccato : hoc est , non ex necessitate , sed eX decentia, propter corporis immunditiam 1e animi distractionem recte aliquem a Coi nunione abstinere , dicente S. Hieronymo : Si paui Tyropositi s ab his qui uxorei retigerant, comedi nou poterant , quanto magis ille Panis pii de caelo descendit, non potest ab illis qui conjugalibus paulo ante hasere complexibus , violari atquerantingi ' Et vult Apostolus i. Cor. 7. coniugatos abstinere a complexu ad

tempus, ut vacent orationi, quanto magis ut come ni carnes Agni immac lati,

debent a carnalibus operibus abstinere ' Sed quia hoc secundum congruitatem ait Salionias ) Se non secundum nocessitatem ue ex consilio , & non ex praecepto est intelligendum , S. Gregorius dicit quod talis suo judicio est relinquendus. Si verb non amor procreandae sobolis, sed voluptas domi

natur in opere ut ibidem Gregorius subjungit tunc prohiberi debet ne

accedat ad hoc S. acramentum. Haec S.Thomas.

VII. Altera requiritur in communicarii ro dispositio , ut si perfeci E ejunus , hoc est, nihil cibi aut potus a media nocte in stomachum trajecerit. Sic enim decernunt Concilii Carthaginensis quinti canon 29. &Africani canon p. Ut Sacramenta Altaris non nis a te uvis hominibus rei Mentur. Habetur in can. Sacramenta Altaris , de consecrat. dist. i. Cui su D fragatur S. Augustinus epist. I i 8. ad Ianuarium : Placuit Spiritui Saacto, ut in senarem tanti Sacramenti prius in os Christiani corpus Dominicum serraret, quam ceteri cibi. Ibidemque dicit : Per universum orbem mos iste servatur , in

corpκι Chri li a jejm ii sumatur. Idque statutum ab Ecclesia est , tum in Eucharistiae sacratissimae venerationem , tum etiam ad eliminandas omnes occasiones vomitus aut intemperantiae. Reliquiae tamen cibi hesterni in ore remanentes , si casu post mediam noctem degluti. antur , non impediunt halic Communionem , quia non per modum cibi, sed salivae trajiciuntur in stomachum. Eademque ratio est , si dum os aqua aliove liquore abluit tu , aliquae guttae deglutiantur , dum sit parva eariim quantitas , ut ait S. Thom. ad 4. argum. Eadem ratio est de An ine qui ex cerebro vel ex gingivis salivae permixtus in stomachum demiit, neque consulto deglutitur. VIII. Secus existimandum de iis qui ut faucium raucedinem , aut pectoris tussim , aut defluentium ex cerebro humorum acrimoniam leniant, antequam somnum capessant ori imponunt saccarum aliamve materiam,

quam paulatim liquefactam deglutiunt: his enim non licet postridie communicare , nisi certum habeant, omnem illam electuarii substantiam fuisse in stomachum trajectam ante mediam noctem. Nec refert si objicias deglutitas

306쪽

s Praxis. Lib. III. α si

glutitas post mediam noctem cibi reliquias, quae dentibus haeserant vel

gingivis, non impedire sacram hanc Communionem : In hoc enim differunt , quia illae reliquiae cibi non intenduntur tanquam nova refectio , sed fortuitb haeserunt, dc post completam, quae praecessit, rcfectionem trajectae sunt: At verb electuarium sponte sumitur tanquam refectio , vel tanquam medicina, cujus in stomachum trajectio ex latentione sumentis vel perduravit , vel perdurasse dubitatur ultra mediam noctem. Atque hie est

generalis Summistarum consensus. .

IX. Non jejunus potest communicare, si urgeat periculum mortis.. Tenetur namque in extremis communicare ex divino praecepto , quod est griavibris momenti quὶm Ecclesiae lex , ne communicet aliquis non jejunus. Patet verb ex Ecclesie usu , cam non intendere ut abstineat a Viatico qui non est jejunus , ubi pcricillum est decedendi sine Viatico , & seu strandi tanto praesidio Fidelem in extremo certamine. Sane aeger dum commode potest , debet curare ut jejxinus communicet; non debet tamen propterea suas vices in discrimen adducere, neque in posterum diem ea de causa Communionem differre , si sit rationaollis metus ne praemoriatur, aut accedente nova seu animi, seu corporis infirmitate exequi non possit quod distulerat: quae sane res majoris sunt momenti quam circunstantia illa jejunii. Pia enim Mater Ecclesia cupit liberis suis in discrimine mor-5.ris constitutis quacunque ratione opem serre , dc oppostas dissicultates

amovere.

X. Qiaeres , utrum in eadem aegritudine liceat saepius non jejuno communicare 3 In primis certum est , non licere, absolute loquendo : sed tamen licere duobus his casibus. Primo , quum saepius occurrit aegrum constitui in mortis discrimine praesenti, si nempe nunc remittat, & nunς ad extremum periculum infruat vis aegritudinis. Secundb , quando qusseundem aut diversum in moroum succeinve incidit, cum fere convaluit et. Attamen necesse est intervallum plurium dierum intercedere , ut quis . pluries eodem lecto detentus communicet non jejunus , quale assignant communiter Summistae trium hebdomadarum , aut unius mensis intervallum. X L Celebrare non jejunum ut infirmus communicetur , non est licitum essetque saepe occasio gravis irreverentiae. Et in hoc omnes fere conveniunt Doctores. Neque obstat divinum de communicando praecep

tum in vitae discrimine. Deum enim respondemus pleraque praecepisse non ita absoluti,, quin reliquerit praeceptorum suorum modificationem in iis quae sunt positivi juris prudentiae Ecclesiae, in casibus aut periculis vel circumstantiis gravium incommodorum , quae ex rigidiore praecepti observatione nascerentur: praesertim si talium incommodorum evitatio spe iactet quoque ad Ius Divinum in materia diversa. Exemplo sit illa Dei prohibitio , ne quis nisi sit Sacerdos , panes Propositionis comedere ausit. N ii Levit. 24.

307쪽

181. Iuris Canonici Upeoria

Levit. Σ . vers. 3. & tamen Matth. I 2. Christus Dominus modificationem hujus divinae prohibitionis,admissam , summo Sacerdote Achimelech,approbat , quando deficientibus laicis panibus , Davidem ejusque comites, quos premebat fames, sacris illis panibus vesci indulsit. Et in lege Gratiae

stquam ex divino instituto fuerant abolitae veteris legis ceremoniae , reliquit tamen Deus Apostolorum providentiae earum usum vel permittere, damnare; adeout Ilauerit Paulo Apostolo, AEL is. Timotheum cum rationabili causa circumcidere ; qui tamen alibi juste Petrum Antiochiae reprehendit ritus Mosaicos observantem , neque ullatenus permittere voluit Tirum circumcidi, Gal. 2. Una enim eademque discretionis lex dictabat esse uno eodemque tempore ritus legales Jerosolymis , ubi stabat Iudaicum Templum, Summumque Sacerdotium Legale , & sinumum Legis Concilium ; non verb Antiochiae extra Iudaeam suae , in qua urbe Duci Iudaei, de inmiserabiles Gentiles habitabant. Idem censendum de obligatione communicandi instante mortis periculo , quam Christus Ecelesiae directioni commisit quoad executionis circumstantias , praesertimeas quarum neglectus gravem plerumque contemptum & scandalum pare iret, quod utique aliunde violaret primarium ac praecipuum Divini Iuris mandatum. Circumstantiae namque Divinae Eucharistiae celebrandae omnessere sunt Ecclesiasticae praeceptionis ac institutionis , fundamentum habentes venerationis tantis debitae mysteriis secundum Ius Divinum. Esto enim nulla adhibeatur circumstantiarum Ecclesiasticarum remora, ubi hi get fidelis jam moribundi communicatio , facile continget ut Sacerdos lamiebrius, post opiparam coenam de periculo admonitus , sine animi prae paratione, sine sacris vestibus , sine frecibus panem vulgarem praecipitanter consecret in eadem profana menta , & post ciborum & verborum dissblutionem, post haustam vini aut cervisiae immodicam copiam tremendum Sacrificium semiebrius conficiat, & praecipitanter deferat ad aegro

tum cum morte luctantem.

XII. Aliis pluribus casibus potest non jejunus hoc sumere sacramentum, ut si contingat loco vini fui ilia fusam in calicem meram aquam, de post hostiae communionem de calice haustam, quod facile potest ex

inadvertentia evenire. Tunc enim debet Sacerdos vinum in calicem insundere dc consecrare incipiendo a verbis , Ibnili modo ; deinde illud bibere postquam dixerit, Sanguis Domini nostri Jesu Christi, o c. Praeterea si post

consecrationem recordetur Sacerdos se non esse jejunum , debet nihilo secius perficere sacrificium & communicare. Est enim procul dubio strictior obligatio perficiendi coeptum Sacrificium de communicandi, quim jejunum siniendi hoc Sacramentum. Sed si ante consecrationem Sacerdos meminerit se ad Altare accessisse non jejunum, docet S Thomas 3. p. q. 83,art.6. ad a. tutius esse ut desistat a Sacrificio , si fieri citra scandalum posisit ; noli tamen affirmat ad hoc teneri. Unde colligo Sacerdotem clam de semotis

308쪽

s Praxis. Lib. III. 183

semotis arbitris celebrantem posse ab Altari discedere ante consecrationem , sed non convenire ut discedat, si publicἡ ω coram pluribus celebret : sic enim scandalo erit, & infamiam sibi accerset. XIII. Si celebrans post consecrationem, sive unius speciei, si ve duarum , cordis deliquium pareretur, ut prosequi ii in posset , si nullus praesto sit Sacerdos jejunus, debet non jejunus sacerdos perficere Sacrum &communicare, propter majorem S antiquiorem divini praecepti oblista tionem perficiendi Sacrificium , prae Ecclesiastica prohibitione non eoin municandi, si quis non est jejunus , can. Nital, 7. q. I. XIV. Si Sacerdos ante comi inionem offendat in Altari particulam aliquam consecrat. am, aut de qua dubitet an sit talis , debet illam sumere statim atque sanguinem se serit, ne se exponat periculo communicandi non jejunum,si particulam sumat ante calicem , aut post ablutionem. Sed si particulam post ablutionem advertat, debet eam etiam post ablutionem inmere , eique non nisi post Calicis sumptionem advertenti indulgetiit ad particulae sumptionem totum tempus quo stas ad Altare. Sic enim censetur unum totum, unaque Communio quidquid diversis vicibus sebit dum stat

ad sacrum Altare, ut ait Cajetanus tom. 2. opuscul. trach. 3. q. I.

XV. Sacerdos qui inter celebrandum debet purgare Cibori in quo multae lupersunt exiguae particulae , debet primium eas in calicem in quo factatissimus Sanguis continetur, infundere post semptionem Sacratissimae Hostiae , ut particulas simul cum sanguine sumat. Et quia non possunt aliquando omnes simul cum sanguine hauriri, debet vini novam ablutionem toties infundere in calicem , mris etiam digitis particillas dispersas in unum calicis locum colligentibus, donec omnes illas reliquias ipse Sacerdos hauserit. Eaque est generalis Ecclesae praxis & praeceptio. ΓXUL Si quando hostia consecrata palato communicantis adhaeserit, nec possit per linguam separari , toties multiplicandae sunt intra palatum ablutiones, donec hostia sejungatur, & cum ablutionibus intest ὁdeglutiatur. o XVII. Denique si' pericillum impendet ne Sacramentum irruptione sacrilegorum in eorum incidat manus , debet etiam a non jejunis reverem ter sumi, si jejuni praesentes non occiirrant : aliter enim se gerens non averteret ac impediret, prout jure naturae tenetur, injuriam Divinissimi Sacramenti. Non enim exponendiam est Sanctum canibus, nec margaritae

projiciendae ante porcos. QNn a

309쪽

CAPUT VI.

Utrum carentes rationis usi capaces sint istius

Sacramenti.

usiim ; & quia tales possunt aliquam hujus Sacramenti devotionem concipere, non est eis denegandum noc Sacramenti m. Alii verbnullum proisus habent rationis usum ; & hi quidem aut nullum rationis usum habuerunt, sed sic a nativitate permanserunt: de istiusmodi hominibus non est hoc Sacramentum exhibendum, quia in his nulla praecessit Sacramenti devotio. Aut verb aliquando rationis compotes fuerunt, &tunc si quando erant rationis compotes , apparuerit in eis hujus Sacramenti devotio, debet cis in articulo mortis noc Sacramentum exhiberi, sit si forte timeatur periculum vomitus vel exspuitionis; hoc enim conso inatur canoni 76. Concilii Carthaginensis IV. quo decernitur , ut is qui poenitentiam in infirmitate petiit, de mox infirmitate oppressus obmutuit, vel in phrene si in incidit, accipiat a Sacerdote poenitentiam, & si conti- nud creditur moriturus, reconcilietur per mansis impositionem , S: insundatur ori ejus Eucharistia. Habetur iste canon 26. q. 6. can. D'paeniten- iam. His adde cap. Majores, ultimo , de Baptismo , quo statuitur, dormientes de amentes valide baptizari, dummodo ant a Baptismi suscipiendi propositum habuerint, Sc non aliter. II. Infantibus olim tribuebat Ecclesia Eucharisticam Communionem. Id conisertum est ex sancti Cypriani tractatu de lapsis , in quo miraculum refert circa puellulam, cui post sumpta idolothyta , quae nutrix Gentilis ei procuraverat, data fuit in Ecclesia de sacro Calice communio. Itemque ex S.Dionysio Eccles. Hier. cap. 3. dicente : Illud vero quod pueri quoque , qui non possunt intelligere divina , sacri Baptisinatis , altis reumqtie Communismi sacrosancta signorum parricipes fiant, M. Concilium pariter Trident. sell 2I. cap. . expresse docet, antiquis seculis in more postum sitisse , ut quibusdam iocis parvulis rationis usu carciatibus sacramentalis Communio daretur , dc sanctissimos illorum temporum Patres rationabilem facti sui causam habuisse , quan vis nulli salutis necessitate id secerint , quoniam parvuli per lavacrum Baptismi regenerati, adeptam in ea egeneratione gratiam amittere in illa aetate non possunt. Prodeste quide in

AN c tractat disputationem S.Thomas art. 9. dc Optime concludit cum distinctione. Aliqui dicimtur non habere rationis usum dupliciter: uno modo , quia debilem habent rationis

310쪽

s Praxis. Lib. III. 183

eis posset Eucharistia ad gratiae augmeiritim, sed eam illis subtratiere sitius

else duxit praesentium temporum Ecclesia , magis prospiciens tanti Sacra menti venerationi. Quod verb Christus proteitatur Joan. 6. Nisi mandu- cameritis carnem Filii lis inis, &c. imponit quidem adultis necessitatem praecepti, nemini vero necessitatem medii, qualis est Baptismi, sine quo ne infantes quidem salvantur.

III. Ecclesia illis qui prorsus amentes sunt, non solet sacram largiri

Communionem, nisi in articulo mortis , & hoc rarissime , ob necessarias praecautiones, ne sit exspuitionis aut vomitus periculum, alteriusve gravis irreverentiae & contemptus , sitque admodum probabile, hominem non este in mortali culpa commissa , dum olim esset compos mentis , ut post S.Thomam admonet Conincti in d.art. 9. Caeterum Ecclesiae receptior consiletudo est , ut amentibus sacrum Viaticum denegetur, si nulla in eis supersit rationis scintillula, nec ullus saltem exiguus pietatis sensus. Sed si tantisper aliqua advertitur erga Sacramentum devotio , quantumvis rationis ullis sit imminutus , si non est justus metus praecedentis mortalis culpae , cujus eum non poenituerit , minime privandus est aeger salutifero Viatico. IV. Utrum arreptilii seu energumeni Communione sint privandi,an bigi potest. Diversa fuit ollim variis locis & temporibus observatio in Ecclesiis. S. Dionysius Eccles. Hier. cap. 3. apertE docet tum catechumenos , tum energumenos , tum publice poenitentes a sacris Mysterii, fuisse exclusos. Itaque videtur improbabilis responsio ista Sahomae, sermonem ibi elle de solis energumenis non baptizatis. In oppositum autem decernit Concilium Arauricanum I. cap. i . admittendos csse ad Eucharissiae communionem energumenos , si se Clericorum solicitudini tradant, &obtemperent muniendi virtute Sacramenti adversus daemonum insultus. Hoc idem censuerunt olim sancti veteres per AEgyptum aliasque regiones

dispei si Abbates apud Cassianum , quem refert id sequitur S. Thomas

d. ait. 9. ad 1. Eis cim ab immundis vexantur spiritibus , Communionem sacra- sanctam a senioribus vostris nunquam meminimus interdictam. Et utique non

sunt hoc talito praesidio privandi energument, si agnoscantur ad hoe fusicipiendiim disrosti. Ubi namque majus periculum intenditur, ibi plenius cst consulendum, cap. Ubi periculum, de clection. in 6.

CAPUT

SEARCH

MENU NAVIGATION