Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quam contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & romani, sed etiam juris francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1685년

분량: 850페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

571쪽

Iuris Canonici Theoria

X. Inter injustas quoque censuras aliae validae sunt & subditos liganti aliae invalidae ac nullae sunt. Validae porro, simulque injustae sunt illae quae offendunt in reo causam materialein, scilicet mortalem culpam : sed habent in Iudice causam injustam , scilicet odium aut vindictam , non vero laudabilem disciplinae telum. Item illae in quibus Judex ordinem Juris non

servat, qualis est trina praemonitio aut censura in scripturam cum expreΩsione causae redacta, cap. I. & cap. Staimmm , de sciat. excom. in 6. ordinem , inquam , Iuris accidentarium , servato tamen necessario & essentiali Iuris ordine, qui consistit in una saltem praemonitione. Atque de hujusmodi censuris , non autem de prorsus invalidis Doctores communiter exponunt effatum illud S. Gregorii Papae homil. 6. in Evangel. Sententia γ

mmis, si isa , sive injusta sit, timenda est.

XI. Caeterum censura quae non fundatur in culpa mortali personae contra quam fertur, etiamsi falsa, quae mortalis foret, causa fuerit suis- cienter in judicio probata, nulla penitus δc invalida est apud Deum , neque conscientiam rei ligat, ut omnes unanimiter docent. Rario est , quia cum sententia sit achus sustitiae, cujus est suum cuique tribuere ad aequalitatem, eatenus soldm obligat de valet, quatenus veritati & justitiae conformatur. Suffragantur his sancti Patres, ex quibus S. Hieronymus in Levit. 3. scribit: Si quta non recto judicio earum qui prasini Ecclesia depellatur cur foras mittatur, si jse non ante exiit, hoc est si non ita egit ut mereretur exire, nihil laeditur in eo quia non resto iudicio ab hominibus videtur expulsus. Et ita fit ut interdum ille qui foras mittitur, intus sit ; ct illa foris qui intus retineri viae tur. Citatur in cap. Si vis non redist, 2 . quaest. 3. Sanctus pariter Augustinus hoc idem fusius docet lib. de vera religione, cap. 6. dicens: Sape etiamst divina providentia , per Mnnullas nimium turbutimas carealium hominum se ditiones expelli de congregatione Christiana etiam bovis viror. Vsem centumeliam, vel injuriam βam cum patient Usime pro Ecclesia pace tulerint, neque ullas novitates , vel schismatis , vel haresis moliti fuerint, docebum homines quam vera assectu, ct quanta sinceritate charita is Deo serviendum sit. Talium virorum postin est aut sedatis remeare turbinibus, auis id non sinantur, vel eadem rem restare perseverante, vel ne sis reditu talis , aut serior oriatur, tenent voluntatem considendi etiam eis ipsis νη- motibus perturbationibusque reserunt, sine u conventisiorum fera egatione usque ad mortem defendentes , ct testimonio tisantes eandem fidem quam in Ecclesia Catholica praedicari sciunt. Hos coronat in occulto Pater in occulto videns. Rarum hoc videtur genus , sed tamen exempla non desunt , imo plura sunt quam credi potest. Ita omnibiu generibus hominum strvemplorum ad animarum curationem ct instiικtionem Isiritualis populi utitur d vina Providentia. Haec S. Augustinus ad eorum solatium qui per aemitas de infensas factiones calumniis & insectationibus qua vi , qui dolo

impetitiatur. .

XII. Communis est Doctorum affertio contra Navarrum , posse iu-

572쪽

s Praxis. Lib. V.

nocentem , contra quem censura materialiter injusta lata fuit , privatim, sectumque scalidalo Missam celebrare, atque adhibita eadem praeca

tione sacramentum Poenitetitiae administrare. Tametsi enim in externo foro habeatur pro excommunicato; apud Deum nihilominus , de in conscientiae soro perinde est ac si talis censurae judicio non fuisset ab hominibus sive per malitiam, sive per errorem notatus. Quod idem sentiendum de omni censura intolerabilem errorem continente , idque multo sortiusquὶm de errore qui nascitur ex saltibilibus probationibus , & incomperta

facti veritate. Navaris quidem cap. 27. num. 3. & Covarruvias in cap. Atina mater, p. r. 3.7. num.7. cones. q. volunt talem censuram esse veram

censuram, si saltem justa sit quoad forum exterius , hoc est iuridicὸ prolata ex in rinationibus quativis falsis , tamen sufficientibus ad j iiii ianserendam censuram in externo ro ; & reum , qtamvis apud Deum innocentem , si transgrediatur, tum demam subjici secundum conscientiam de in occulto omnibus violatae censurae poenis , atque adeo ut dicit Covarruvias , verae apud Deum ipsum irregularitati, si violet per actum ordinis etiam occulte exercitum. Docent verδ contrarium omninδ Cajetaniis intractam io. quaest. 1. de effectis ex comm. Suarea de censuris disput. . num. t . & i . aliique serE Omnes communiter , nullum aliud nocumentum inferre talem censuram , qu m novam obligationem vitandi scandali& contemptus Ecclesiae , unde tamen nulla exurgat irregularitas , alii e coram Deo poena canonica , licEt ud homines veritatis inscios de in tocontentioso judicetur illa s incurrisse , de verE ac justE puniri possit etiam apud Deum propter peccatum scandali palam exhibiti. Sed tamen ubi non timetur id scandalum , posse ab eo quem talis censura perculit Mita

sim in occulto celebrari, absolutionem de caetera sacramenta in occulto ministrari, aut etiam in publico , si accedat in eum locum ad quem fama hujus censurae nulla pervenerit. Itaque tota ex occasone talis censurae urgens obligatio conscientiae versatur per accidens in sega scandali de contemptus Ecclesiae, pumbilis ri Deo de hominibus, linde tamen non exurgunt per se canonicae poenae, quia deest secundum rei veritatem canonicum si indamentum, nimirum justa censurae causa. Vide s lulin pro hae sententia Myrinia lib. i.de censuris , cap. II. Mnacinam de censuris incommuni, disp. i. quaest. i. punct. Io. Vasque et tract. de excommi inicari

XII l. Suspensio est censura privans usu Ecclesiastici omesi s om-cium autem in ordine & jurisdictione consistit in aut usu Beneficii. Ause verb omni tib ipsim Ossicium aut Beneficium , spectat ad poenam deposinonis, aut quae gravior est degradationis. XI V. Interdictum est Ecclesiae censura privans perceptione quoriindam Sacramentorum , , divinis quoque ossiciis , & ab Gclesiastica sepultura. Et dividitur in Personale, quo una, vel plores personae 1, locale, Z a et a quo

573쪽

quo certus aliquis locus ; de mistum, quo tam locus ipse quis loci ineola

Metuntur.

X V. Tempore interdicti generalis conceditur moribundis sacrum Viaticum , non tamen Extrema-Unctio. Clerici tamen defuncti qui servaverunt interdictum , sepeliri in coemeterio Ecclesiae possunt sine campanorum pulsatione aliive solennitate, Sc cum silentio. In Conventualibus Eeclesiis bini & bini, aut tres simul legere possunt sine ullo cantu, & ianuis clausis Canonicas Horas, demissa voce , ne exterilis audiri queant, exclu-ss praesertim personis interdictis aut excommunicatis. Crucesignatis 3e peregrinis poenitentia concedi potest durante interdicto. Haec omnia si tuuntur in cap. Qiod in te, de poenit. δc remis s. Ibique Glossa verb. Paemunia , rem infert ex speciali privilegio Criace signatorum & peregrinorum caeteros non esse ad poenitentiam admittendos de absolvendos , nisi instante mortis periculo. Privilegium quoque Clericorum qui servaverunt interdictum , ut possint in coemeterio Ecclesiae tumulari, insinuat quosvis

alios ab Ecclesialfica sepultura excludi tempore generalis interdicti. Cert Ereliqui in Ecclesiae communione defuncti, qui tempore interdicti publici fuerint in profano loco sepulti, transferendi erunt in Ecclesiasticam sepulturam postquam desierit interdictum. XVI. Post Innocentii III. Constitutionem d.cap. QMd in te, neces si Bonifacit VIII. Sanctio in cap. Arma nister, fi n. de sent. excomm. in 6. per quam mitigatur prioris illius severitas. Concedit enim ut tempore generalis interdicti, sive , iure , sive ab homine decreti, quilibet Fideses etiam corpore sani possint ad Poenitentiae Sacramentum admitti , modo non sint excommunicati , quo casu reconciliandi non sunt sub interdicto nisi in mortis articulo , quemadmodum de illi quorum culpa causam interdicto dedit, de illi etiam qui con silium , opem aut favorem eiulpae isti dederunt, nisi prius satisfecerint ; aut si in praesenti non possint, suseientem dederint cautionem ; aut si neque hoc possint, saltem se quum primum valebunt, satisfacturos jiuaverint. Sed in istis non idcirco relaxatur interdictum , quanuis indulgeatur ipsis Beneficium Aoeamentalis absoli conis. Addit praeterea posse durante interdicto generali in Ecclesis de Monasteriis specialiter non interdictis , quaeve causam interdicto nullam dederint , sed tamen in loco interdicto sitis c hae enim circumstantiae si pia plendae sunt ex Glossa in d. cap. Alm nister, verb. Ecclesis, in celebrari Missa; aliaque divina Ossicia sicut prius , submissa tamen voce , januis elausis , excommunicatis & interdictis hominibus exclusis , nec pulsati, campanis : acquiri quoque ,vel amitti ex Clericorum praesentia , vel a sentia distributiones quotidianas, scut ante interdictum. In festivitatibus autem Natalis Domini , Paschae, Pentecostes , & Assiimptionis gloriosae Virginis pulsabuntur campanae , de januis patentibus alta voce divina onficia solenniter celebrabuntur, excommunicatis prorsus exclusis, sed interdictis

574쪽

Praxis. Lib. V. 1.9

terdictis nihilominiis admissis , dui iodo illi qxii sua culpa causam inter

dicto dederunt, Altari nullatenus appropinquent. XVII. Praefatae mitisationes valent in loco generaliter Interdicto, sed non valent in loco specialiter interdicto. Caeteram in ipsa Ecclesia specialiter interdicta potest occulte celebrari Missa , quantum duntaxat opus est ut renovetur ranctissimum Sacramentum , quod infirmis pro Vi rico reservari debet , de renovari potest etiam singulis hebdomadis , eap.

Peramitimiu, de sent. excomm.

XVIII. Quod attinet ad formas in singulis censuris servandas , ce surae quidem tam , Iure quim ab homine dimanantes circa si mirum aliquod delictum, nullam exigunt Iaris formam praeter promulgationem, ad hoc ut sciti de observari possint. Ea vero sola censura quae ab homine infertur circa delictum praesens cum contumacia conjunctum, ad hoc ut sortiatur effectum has requirit conditiones. Primo ut trina praecesserit admonitio ad obediendum, can. Omus decim , I 6. quaest.7. dc can. Detera n , i 7. quaest. . cap. Comisgis, it a. cap. S Wro, de sint. excomm.& cap. Costitutionem, e . in 6. Inter singulas admonitiones intervallum esse debet auorum saltem dierum , cum dicat d. cap. Constituti rem . in pli rati, Observent altimi di m comperemia inervata. Atqui pluralis loquutio duorum numero est contenta, cap. Auraru , de reg. jur. in 6. Et clim disebim eap. Constitim em, dicat unam monitionem pro omnibus posse sessi cere, hinc Navarra Mamini. cap. 27. num. t r. eumque sequuti Suareet , natana, aliique communiter docent, necessarium esse sex dierum inter uniscam , quae sit peremptoria monitionem , & censurae sententiam : sed eo casu admonenda est Pars quod haec sit unica & peremptoria monitio; alioqui enim non censeretur susscienter contumax. Ubi vero periculum esset in mora, posset illud sex dierum tempus abbreviari , d. cap. Constituationem, in fine. Declarat porro Concilium generale sub Innocentio III. Praelatum qui excommunicationis sententiam promulgare praesumpserit non praemissa competenti admonitione, neque adhibitis personis praeseu

tibiis idoneis , per quos possit , ubi opus fuerit , praemonitio probari, etiamsi causa exeommunicandi justa fuerit , interdici ipse facto ingressu Ecclesae uno mense, de aliis insuper se bjici poenis , si videbitur superiori,

cap. Suro, de sent. excomm. Clim verb Concilium generale testes requi-- rat ad probandas praemonitiones, multd magis requiritur juridica probatio

delim quae praecelserit praemonitiones & censuram , cui delictum illud

causani dederit. XIX. Sententia contra eum lata qui nullo modo citatus fuit, nulla est ipso jure, cap. inter qπ-- , de maiorit. & obed. Praesertim verὁ citatio, seu praemonitio necessaria est ad ferendam excommunicationis sententiam , quae maxima poena est earum quas instigere selet Ecclesia , ut anserit S. Augustinus lib. de corrept. & grat. cap. t 1. 3c citati r 2 . quaest. 3.

575쪽

can. Corripiamin; quia ut ibidem asseritur , hoc genus correptionis institiatum est ad medicinam peccantium , & animarum salutem. X X. Bonam esse praxim aiunt Felinus in cap. Gran nm ab homine, de judici & Armilla verb. Citatio, num. 6. ut Iudices habita prius bona in sormatione per testes , incipiant ri citatione ; sic enim praecavetur ejus

figa & subterfugia qui reus iudicandus erit: de videt judex si sit justa citandi causa.

XXI. Quaevis censura , praesertim excommunicatio , serri debet inscripti ira cum expressione causae; debetque istius scripturae exemplum reo requirenti tradi intra mensem. Qui autem unum aliquod istorum I udex violaverit, suspensus ipso facto remanet ab ingressu Ecclesiae divinisque Ossiciis. Et Superior ejus non modδ hanc sententiam relaxabit, sed etiam latorem sententiae ad expensas reo sarciendas , & ad interesse aliasque poe-rras condemnabit. Ipse verb Jadex qui praedictam suspensionem incit irerit, si eam violaverit, incidet in irregularitatem , a qua solus eum Papa poterit dispensare, cap. Clan medicinalis . de sent. excomm. in 6. Ibidem tamen Glossa in verb. Iudic an , benὸ monet in piscopos non incidere in has suspensionis poenas , quia hic non nominantur : & statuit cap. Fericia um, hoc tit. in omnibus Constitutionibus quae ranam sis pensi nis , vel interdicti decernunx , nullatenus comprehendi Episcopos , ni si specialis de eis mentio ibi fiat. Qua eadem ex causa suspenso quam G nerale Concili vin Lateranense sub Innocentio III. indicit in eum qua sine competentibus praemonitionibus excommunicat, non habet locum in Episcopis , quia ibi speciatim non exprimuntur. . XXII. In summa itaque tenendum est , multis modis injustam esse risi iram. Primὁ si seratur ab incompεtente Iudice , quo etiam casu irrita& nulla est. Secundd censura lata per inferiorem Praelatum postquam arpellatum fuit ad superiorem , non sollim injusta , sed etiam nulla est defectii potestatis. Tertio ubi nulla praemissa fuit admonitio, simul erit iv justa& nulla censura. Ubi vero non tres , sed una aut altera praecessit admonitio circa praesentem seu praeteritam culpam, valida quidem erit censura , sed ramen injusta , de per Superiorem relaxanda. Quarid idem judicandum decensura aliter lata quam per scripturam , vel sine causae expressione. Quin- id censura nullatenus ligat, s Judex qui sententiam tulit, non intendit ut ligaret, etiamsi mentem suam non expresserit, & reus existimet se ligatum. Idemque sentiendum de certis personis quas Iudex intenderit exim re , quanius reliquos intendat illigare. Censurae namque non aliter ligant quiui secunddin Iudicis a quo infliguntur intentionem. Navarra cap. 7.

num. ir. Sex id conveniunt unanimes Doctores, quando censora decernenda est in aliquam , vel aliquas particulares personas , si admonitionessant, non ad domum , sed esse faciendas coram ipsis persimis. Tum qu adistrictilis agendum est in materia censurarum , questi in aliis judiciariis . aci bas,

576쪽

s Penaeis . Lib. V. syr

actibus , in quibus jura permittunt citationem fieri in ipsa domo , absentereo , l. Scire oportet, autem , D.de excusat. tutor. & cap. Causim , de dolo de contumac. vel ad Ecclesiam , cap. Venerabilis, in fin. eod. tit. Tum quia ciria surae ferri solent contra contumaces , qualis sorte non erit absens

qui nihil de admonitione resciverit. Excipe hinc si reus per dolum absit, aut se occultet, aut per vim ne admoneatur impediat: sed istiad quoque probandum erit , qui probatione convincatur eius contumacia. Plaeterea postquam fuit in persona propria commonitus lemel, poterunt fieri reli quae commonitiones ad ejus domicilium , quativis absentis , juxta Ugolinum tab. r. cap. I 8. g. r. Bonac. de censuri in cOm, disp. l. quaest. I. punct.'

n.'. & plerosque alios Scriptores. Atque ita decrevit Rota Rcnuana de ccis. 39'. in novis. Praeterea Glossa in d. cap. r. de sent. excomm. in 6. semel & iterum notae latam sine scripto aut expressione calata censuram esse nihilominus validam. Idque colligit ex his Canonis verbis et Superior hane sementiam relaxabit. Ita pariter sentium Summistae. XXIII. Et ne quid omittatur in hac materia scitu necessarium , o

serva quando non Uitur de nova infligenda censura , sed de declarando quod aliquis in censuram pridem vel a jure , vel ab homine latam inccide

rit, tunc non utendum esse praemonitionibus, sed citationibus, ut reus injus veniat rationem sui facti redditurus. Non enim lumina habetur judi cium , praesertim in causa criminis aut poenae , nisi parte legitimὸ citata, ut jus u quod habeat, tueatur , suasque proferat exceptiones, sibique o

jecta refellat, aut culpam suam agnoscat de fateatur. Alioqui rescindenda merith sententia est quam citatio non praecessit, l. i. f. Item ex eo edicto, D. quae sent. sine appellat. rescind. cap. uter quamar, de majorit. & obed. Ideoque Abbas Siculus in cap. Ammis i. num. I. de anpellat. asserit non esse denunciandum aliquem Clerici percus rem , nisi ipso antὸ citato, & examinatis probationibus super rei veritate. Idem tradit Glossa in cap. Sacro, verb. Constiterit, de sent. excomm. Nisi forte tanta esset facti notorietas ut nullum tergiversationi locum relinqueret, juxta cap. Pervenit, de appellat. XXIV. Caveat denique Praelatus , ne in monitoriis ad criminis testiscationes elicirendas ullatenus reus nominetur aut designetur, nisi per voces individui vagi, ut a iis , quidam. Injuriosum enim foret si ejus persona publicaretur nondum probato delicto : sicut superius adincinui lib. . cap. . circa juridicam criminis inquisitionem , juxta cap. Inquisitionis, de cap. Voluer, ii 1. de accusation. XXV. Contingere facile potest, ut Praelatus certam habeat notitiam criminis a subdito admissi per dignas fide aliorum relationes secrctas ; neciamen expediat litem Clerico intentare ob evitanda emersura scandala, aut graves quae praevidentur difficultates. Si ergo Praelatus post privatam admonitionem in poenam praeteriti delicti, de praecautionem recidivae, privatim

577쪽

simis Canonisi Theoria

privatim interdicat aut suspendat Clericum sine scriptura, tenebitur Cieri,cus in conscientia mandato Praelati obedire. Id conlarmatur cap. Tam iij m, de testibus : ubi Papa sine praecedentibus solitis formis Cispendi jubet Clericum ob praecedens deli bina. Ex alia vero parte supponendo suspensionem aut interdictum privatim fuisse significatum , si Clericus sibi conscius attentet has violare censuras per ordinis sacri exercitium , peccabie proculdubio ; non tamen in irregularitatem cadet , quia Praelatus non processit per modum juridicum , sed per modum privatae poenae , sive medicinalis , sive vindicativae. Ira Zerola I. p. Verb. , g. 7. Bonacina de censuris in communi, disp. I. quaest. I. punct. 0. n. 3. Secus judicandum de excommunicatione quae hoc peculiariter habet, ut praeter delictum requirat pariter contumaciam , ideoque infligi non potest pro praeterito delicto.

CAPUT XI.

De est inibis excommunicationis.

Ceto recensentur majoris excommunicationis effectus. Horum primus est privatio communium Ecclesiae suffragiorum. Privatim autem potest quilibet fidelis Deum precari pro quolibet excommunicato , etiam minime tolerato. Imb Sa- cerdos quilibet ad Altare potest orare pro excommunicatis , sive vivis, sive deliinctis , in secretis & particularibus commemorationibus, quae fiunt in Canone Missae. II. Secundus effectius est privatio, tam activae quam passivae participationis Sacramentorum Ecc sae. Sane validε, sed tamen illicite Sare menta administrare potest omnis excommunicatus toleratus Sacerdos. At verd non toleratus, seu vitandus Sacerdos , quanuis valide , nec tamen licite possit alia Sacramenta , nullatenus tamen validὸ potest administrare Poenitentiae Sacramentum , quia excommunicatio vitandi & non tolerandi omni privat iurisdictione, praeterquam in articulo mortis. III. Soli autem censendi sunt excommunicati vitandi omnes illi qui publice & nominatim denunciati fuerunt, necnon ille qui adeo manifestε de publich in personam Clerici, aut in res ei cohaerentes vim aliquam ii juriosam ad h. ouerit , ut nulla possit hoc delictum tergiversatione celari, vel excusari, juxta Concilii Constantiensis canonem quem M. irtinus Papa V. approbavit, cujus textus hic est : Ad evitanda sicandala ct multaperiacula quae conscimiis timordiis contingere possum, Christi Helibus tenore prob

578쪽

tiam miserio iter india us , quia nemo deinceps a co unione alicujus , Smcramentorum administratione, vel receptione, aut aliis quibuscumque divinis, in-rm oe extra , praetextu ci usiumqtie sententia inu censura Eccles si ea a jure, humiis seueraliter promulsata tentiatur abstis e , ves a luem evit e, aut inter

dicitum Ecclesiasticum observare i nisi censim , uti sentcntia his, semodi faerisiilata contra personam, Colletium, Uriositarem, Ecclesam , Communitatem, vel locum certum, aut certam a iudice publicata, vel denunciata Preciliter Erexpresse di Gustitutionibus Apostolicis Cr aliis in contrarium facientibus non ob astantibus qmbuscumque. Si quςm pro si iuga mβnuum iniectisne in Clericum

sententiam Iaram a canone adeo notorie constiterit incidissejquod factum nolla post tergis satione celari , nec aliquo suffragio excusarie nam a comminusne illius cluet deis etaim non fuerit imus astis i juxta canonicas sanEHonec

Per hoc tamen non intendimu rcle re, Wqim juvare sic excommunicatos, si1-peus, ct interdicitos alis Prohibiisti. Ita referunt hanc Constitutionem S. Antoninus 3.p. Summae Historialis , rix. 22. cap. 6. f. . & in s. pari. Summae Theologicae , tit. 2 s. cap. a. & 3. Item Angclus de Clavasio an Summa, verb. Excommunicatio 8. num. . Gabriel Biel in A. sciit. dist. i S. art. i. notabili 3. Joan. Major Professor Sorbonicus in . Sent. dist. i 8. quaest. 3.

Adrianus Papa in Sent. tit. de Sacram. Euchar. de in trach. de Clavib. Eccles. 3. principaliter quaesito : Cajetanus in Summula, vel b. Excommunicatio , & verb. Absolutionis impcaemcnta .r & in 3 . p. Sancti Thonate , *6 .art. 6. Armilla verb. Ex mn icatio, num. C. Dominicus Soto in . Sent. dist. ΣΣ. quaest. i. art. . CQvarruVias in cap. Alma mater, p. I. f. a. num. 9.Suareet de censuris disp.9. siet. 9. num. s. di in tradi. de fide , disp. 1 i. seet 3. Toletus in Summa, lib. i. cap. i 2. de alii plerique : qui simul omnes meminere posterioris immutationis in hoc canone factae a Conciliis Basileensi& Lateranensi , a Pragmatica sanctione , de a Concordato Bononiensi inter Leonem Pontificem & Franciscum Regem. In quibus extenditur Constantiensis Constitutionis exceptio ad quoscunque etiam non denunciatos qui facti notorietace dignoscuntur in excommunicationem incidisse, hitice generalibus clausulis r Aut si notorie in excommunicationis sentem tiram constiterit incidis, quod nulla tergiversatione celari possit, aut aliquo iuris sustragis excusari, eum a communione illius abstinere volumus , juxta canonicas sanetiones. Supradicti omnes negant cile ulli bi receptain generaliorem istam exceptionem , sed solam Constantiensem exceptionem de notorio Clerici percussore vigere. Qt d idem de recepto Galliarum usu testatur novissime Jacobus Evellonius in suo Gallicano Tractam de excommunicationib. Tot vero anxietates & perturbationes pariebant illae cum excommunicatis communicationes, tum in sacris , tum in profanis , ut pluia Quam trecentis ante Constanti ense Concilium annis gravissimus Scriptor Ivo Carnotensis epist. 8 i. conatus enixe fuerit omnes prorsus abolere pi

hibitiones communicandi cum e communicatis , prae; erquam cum soli

579쪽

illis qui publice convicti 5c nominati fuissent, sic enim admonet: De G inmmticatis commimi sententia , non tarnen nominatis , sive in Capisulo, sis inoisilis facta sis ilia ex nimi callo, sis sint oniaci, sive I 6btera norati, idem consilium est quod de aliis cinninosis , pila - sunt a comminione suIθω- dodi, nisi ' inlice convicti, vel 'd Me oonfessi. IV. Ex ista Constantiensi Sanctione multa addiscimus. Primb severitatem antiqui Iuris mitigari, prohibentis olim participationem quamcunque cum excommunicatis non denunciatis perinde ac nominatim denunciatis , tam in Ecclesiasticis , quis in civilibus rebus. Secund5 permitii communicationem cum excommunicatis etiam in Divinis & Sacramentorum receptione, modb non sint publies 3c nominatim denunciari: quibus addititu Clerici percussi r , quanuis non divulgatus , respectu saltem eorum qui cecid scicini. Tertio hoc privilegium nullo modo ravere excommunicatis, quantumvis occultis , de hos teneri ex parte sua conversationem aliorum evitare tam in civilibus qtiam in Divinis. Manifeste porro falluntur Contanch disp. I . num. 13. & Bonacina de censuris in com. disp. 2.

quaest. 2. punct. 2. f. a. num. 7. ad fin. dum asserunt communicanetes cum

notorio Clerici percussore , si non fuerit nominatim denunciatus , nulla affici minori excommunicatione. Constantiensis enim Constitutio prorsus oppositum decernit secundisin utramque editionem, quarum una expressε dicit hanc exceptionem de percussore Clerici, quod quanuis non fuerit publice notus aut de nunciatus nominarim , is tamen qui sciens talem cum eo communicaverit, incurrat poenas δc censuras antiqui Iuris. Altera vero editio quae non loquitur specialiter de percussore Clerici, comprehendit simul, & pares facit eos qui non sunt noni inatim dc publicd denunciari; de quibus tamen manifestὸ constat incurrisse in sententiam excommunicationis , ut non possint occultari, neque exciasari, cum illis qui fueriint specialiter promulgati, & Iudice expressὸ denunciati. Et quidem Bonacina sibi contrarius oppositum passim alibi docet, atque adeo in isto ipse tractatu δc eadem dimul. 2. quaest.2. Punct. 6. s. a. mim. r. V. Tertius effectus majoris cujuscunque excommunicationis est privatio a Misi e & cujusvis Divini Ossest auditione. Non tamen excluditur ab auditione praedicationis verbi Dei, ut per eam compungi & converti

possit, dummodδ si fieri possit, se conspectui publico subducat. Constat

verb fius se veteris Ecclesiae usum & praxim , ut excommunicati de Ecclesia non expellerentur, nisi tempore offertorii, post decantatum Evangelium, de finitam, quae post Evangelium fieri solebat, Verbi Dei praedicationem,can. Episcopus nullum , de consecrat. dist. I. Rianuis autem Sacerdos sacrum ficiens gerat publicam nomine totius Ecclesiae personam , non tamen exuit omnino privatam personam , 3c ut talis potest mentaliter sve in Romemo, sive in aliis Missiae partibus orare pro excommunicatis, tam vitandis quam toleratis. Avita P. disp. a. conclus 2. Navarra cap. 27. n. 36-

580쪽

Praxis. Lib. V. 33S

Silarer de censetis disp. s. sech. s. Bonacina disput 2 quaest.2. punct. I. f. 3,n.7. Vasqueet trach. de excommunicatione, dub2. num. a.

V L Q ianus est privatio Ecclesiasticae sepulturae , cap. Sacris, de sepultur. Clement. I. eod. tir. ut enim ait S. Leo Papa I. relatus in can. i. causae et . quaest. i. cantas viventibus non c-Municavimus , mortuis communia care non possumur. Addit d. cap. Sacris, si contingar corpus excommunicati

loco sacro tumulari, ex humandum esse, & procul ab Ecclesiastica se putitura jactandum, si modo ab aliorum fidelium corporibus discerni possit,

alioqui enim toleranda esse zizania , ne eradicetur triticum. His adde ex cap. Consulmsti, de consecrat. Eccles. ves Altari non solom ex Ecclesiastica sepultura esse eruendum excommunicati cadaver & ossa, sed etiam locum ipsem esse repurgandum di reconciliandum aspersone aquae silenniter benedictae : sicut fit in Ecclesiae dedicatione aut reconciliatione. Si vero non potuerit ab aliis inhumatis ibi corporibus dignosci , non minus est locus ille reconciliandus , ut docet Suare et de censuris disp. i 3. sech. . num. . Excommunicatus qui ante mortem dederit signa poenirentiae , nec tamen fuerit absolutus , non est sepeliendus in loco sacro , donec superioris aut horitate post mortem suerit ab excommunicatione solutus : si vero jam sepultus fruerat, non est extrahendus, sed in ipso loco aut horitate Ordinarii aut alterius facultatem habentis ab luendus , censura. Si vcrd poenitentiae indicia nulla exhibuerit , arcendus est ab Ecclesiastica sepultura. Borracina & alii communiter d, disput et . quaest. 2. Punct. 3. . 3.

num. 7.

VII. Obiter lila observa septem genera personarum Ecclesiastica sepultura excludendarum , recensita in Rituali jussu Pauli V. Pontificis edi to. Primi sunt Pagani, Iudaei, haeretici, schismatici, eorumque fautores,

omnesque majori excommunicatione ligati. Secundo loco sunt quicunque ex desperatione, vel iracundia sibi mortem intulerunt, aliove ex pravo affectu , nisi ante mortem si gna ediderint poenitentiae. Huic poenae non subjacent qui per insaniam sibi necem consciverunt. Tertio mortui in duello , etiamsi ante mortem signa ediderint poenitentiae , ut sancitur

Pontificiis Bullis & Regiis Edictis. inarto manifesti & publici peccatores, qui sine poenitetitia interierunt. Quinto illi de quibus publice constat

quod semel eo anno non fuerint contissione expiati, aut in Pascha sacram Eucharistiam non sumpserint, s ante mortem non dederint si a contritionis. Sexto infantes sine Baptismo vita functi. Septimo nominatim interdicti, de insuper quicunque sunt in loco interdicto laici morientes di

rante interdicto. VIII. Quintus excommunicationis effectus est inhabilitas ad quae vix Beneficia obt:nenda. Itaque electio, praesentatio , instit itio, collatio factae in favorem excommunicati etiam tolerati, nec evitandi, nullae sunt, cap. Postulastii, de cler. excomm . Circa quem effiactum sciendum est, quod ex-A A a a a commu

SEARCH

MENU NAVIGATION