장음표시 사용
561쪽
quae in ripit Intolerabilis. Hic observandum cum Navaira Manual. cap.rs.
num .io 8. & io'. his duabus Constitiuionibus nihil prohiberi quod jam
antea non fuisset prohibitum ; atque ita non esse illicitam aut vetitam confidentiam, qua quis sine ulla pactione confidit Collatorem collatu rum renunciatum Beneficium ei cui renuncians conferri desiderat, vel supplicat , aut Patronum nullo adhibito pacto praesentaturum ad id cui renim-ciatur Beneficium. Eademque ratione non est prohibitum conferre Beneficium , vel procurare citra pactum ullum ut conferatur alicui ea intentione& spe , quod is aliquando cedet in favorem alterius a se nominandi, vel sui ipsius conferentis aut procurantis , dummodo nullum pactim , nullusque modus , nullaque conditio adjiciatur. Qitae cum licita sint attento iure antiquo , nullatenus evasere illicita per has geminas Constitutiones. Ita fere loquitur Navarra , cui reliqui suffragantur Doctores. Nulla it que superaddita prohibitione nova , tantum novae inaronuntur , & gra viores quam olim poenae ab utroque Pio infliguntur rcis simoniacae conia fi dentiae.
XI. In primis enim duabus his Constitutionibus utriusque Pii statuitur , ut simul atque aliquis accipit confidentiari e Beneficium antequam lsromissa impleat, sit jam inde ipso jure excia inmunicatus , adcoque coluatio ei facta nulla sit ipso jure , teneaturque renunciare Beneficio, S rest, tuere quoscunque de illo fructus perceperit: cum remen supra viderimus has poenas non incurri in simonia beneficiaria , nisi postquam utraque ex parie simonia completa fuerit. Praeterea reservantur solius Apostolicae Sedis collationi & dispositioni Beneficia collata & accepta in confidentiam nondum ex utraque parte completam : cum tamen sinonia realis B neficiaria , etiam ex utraque parte exequutioni mandata, non auserat Ordinario potestatem conserendi, neque reservet Papae. Potest enim simonia utrimque completa smoniacus renunciare in manus Ordinarii; hic verbsic renunciatum Beneficium conferre cui libuerit. Qxiare monent provide
Navarra, Lessius aliique, ut sibi caveant qui Beneficia per confidentiam vacantia accipiunt per ordinariorum collationem ; non enim iure illa possident. Sed tamen in Galliae Regno nulla hujus rei habetur ratio, ejusque perpetua inobservatio ius habet praescriptae consuetudinis. Insuper cum paulo ante docuerim simoniam beneficiariam non privare ipso jure aliis Beneficiis antea legitime obtentis, neque inhabilem facere ad Beneficia post
absolutionem obuciatura , secus evenit in cons d cntiariis ; deperdunt enim
Beneficia antea quaesita, & prorsus inhabiles fiunt ad sutura in perpetuum, nisi specialiter hac de re citin eis dxspensetur, saltem scubi pars illa praefatae Bullae Pii V. recepta sit. Insuper fructus Beneficiorum per hujusmodi confidentiam acqui storum, & pensionum confidentiariis constitutarum reservantur Camerae Papae ab ipso die collationis & constitutionis: quod est notandum ut inquit Navarra quo cis consulatur qui hac in re deliquerundi. XII. Porrb
562쪽
XII. Porri, Papae reservatam excornmunicationem simul incurrunt resignans per confidentialem coiiventionem, S Iesignatarius , de mediatores , auxia extrav. cim deiems iis a. de simon. Ita censet Navarra cap. 23. mim. ii o. vers. Uniscitus quia mediator: Lessitis lib. 2. cap. 31. dub. 26.
num. i 7. Stephanus aranta verb. Si tria , sol. penult. vers. Est Opae . LicEt enim Pii Cotistit itiones adversus considentiam loquantur quoad incurrendas poenas de solo recipiente ; quia tamen confidentia est quaedam species simoniae in Beneficio , statuendum videtur omnes hujus criminis reos & participes subjici potatis generalibus , quibus a jure communi assiciuntur simoniaci circa Beneficia : poenales ei m novae Constitutiones non abolent antiquas , nisi eis palam derogent. Secus tamen sentiendum circa Beneficiorum quorumcunque , aut pensionum vacationem. Haec enim poena non decernitur a iure communi & veteri contra relignantes , nisi ratione solius Beneficii per realem sinoniam resignati: de aliunde Constitutiones Pii Iv. & V. poenas novas non superaddunt ratione confidentiae , nisi contra solum illum qui per confidentiam prohibitam recipit Beneficium , ut ex earum lectione perspicuum est, & speciatim ex verbis istis : Omnes ct singulos qui Benepcia .rut penseres hoc intere dente visio receperint. Itaque jacturae caeterorum Beneficiorum atque pensionum & ossiciorum reliquorum, & inhabilitati in futurum perpetuae soli subjiciuntur recipientes, non ' autem resignantes sub pactione confidentiali , aut ad id cooperantes. Verumtamen neque ista excommunicatio, neque caeterae hic expressae poenae incurruntur ab illis qui Beneficia in confidentiam receperint, dummodo statim ad se reversi & resipiscentes celeri dimissione male accepti Beneficii sbi prospexerint, ut expresse decernit ipsa Pii V. Constitutio. XIII. Altera nascitur discultas ex verbis Pii V. circa materiam confidentialem , se dicentis: Etiamsi fla dimittentis intentione receperit. Et
ibidem: Consciemia tantis unim Partu. Utrum recipiens Beneficium ab eo qui cum manifestata conditione ac intentione confidentiali sbi res gnat, is res gnatarius non intendit recipere in e fidentiam , incidat in excommuaticationem aliasque poenas praefatae Constitutionis a Negant incidere Navarra loco cit. vers. Sext. quod hac extra Iani. Suare et de censeris disp. ai. stet. 6. num. I S. Lessius d. cap. 33. diib. 26. num. I S. Rationem dant, quia mens Lepissatorum in hac parte non fuit reddere illicita , &his poenis subjicere illa quae antea fuerant licita. Sed antea licitum erat tale recthere Beneficium sine consensu , & sine ulla significatione consensus ad illam confidentiam ; ne scilicet resignans aperti in contrarium declaratione repulsus , alium quaereret & inveniret qui pravae ejus voluntati consentiret: atque ita utraque ex parte contra Ius Divinum graviter peccaretur , & transmitteretur id Beneficium ad indigniorem personam. Sed i cdiu ad exstirpandum confidentiarum abusum Papa diversas proserat
563쪽
praesumptiones, ex quibus in extento foro judicari velit initam fuisse
utrimque confidentialem pactionem , iubet eam ob rem iit ubi constiterit de prava offerentis intentione, conjiciatar pravam fuisse receptantis a ceptationem: ideoque non dicit per hoc fieri mutuam confidentiam , sed censendam esse talem, hoe est ita praesumi velle in externo & contentioso foro. Nam in foro poenitentiae interiori non praesumptio , sed rei vetitas a poenitente secundἰim propriam conscientiam prolata praevalet. XIV. Omnes vero unanimi conseiisu Authores admonent, istas multiplices confidentiarii delicti praesumptiones in his Constitutionibus contentas referri ad forum duntaxat exterius. Et utique , ut monet Suareet,
iste recipiens dici non potest quod Beneficium recipiat in confidentiam, supponendo ejus mentem ab ea intentione esse alienissimam , licet alter ei det in confidentiam. Nec malitiam confidentiae ex parte sua habet qui screcipit, cum nec verbo, nec intentione, nec ipso facto annuat voluntati dimittentis ; sed possit insuper apud Deum promereri ex pio affectu impediendi effectum confidentiae , quam offerens cum alio sibi consentiente
completurus erat; modo, ut dixi, neque assensum , neque externam talis
affensus significationem iste recipiens praebeat. Si verδ praebuerit, quan vis sic recipiens non intendat opere id exequi quod pollicitus fuit , hoc ipse
peccavit mortaliter , suoque expresso actu se complicem effecit nefariae confidentiae. Atque in hoc solo Bonacinae assentior docenti sic recipientem incidere in omnes hujus Constitutionis poenas, tilis in tractatu de simonia, disp. I. q.7. S. I. num. . tum in tractatu de censuris in particulari, disp. i.
XV. Si objiciat quis , Ecclesiam de internis non judicare , & consensum intrinsecε malum non subjacere poenis canonicis, argumento cap. Sirare , de smon. Respondendum cum Suareet & aliis , non puniri praecise actum internum , sed effectum externum 1 pravitate actus interni procedentem. Qi ianuis autem dimittens confidentialiter Beneficium non minus peccet quim recipiens, non tamen pares cum recipiente poenas sustinet, quia tota geminae hujus Constitutionis severitas solos quos exprimit , recipientes perstringit, hac seran ratione , quia homines procliviores sunt ad recipiendum qu m ad dandum.
XVI Eisdem pariter subjicitur poenis hujusce geminae Constitutionis
confidentiaria pen nonis Ecclesiasticae receptio, quibus & Beneficii, ut patet ex Bullae Pii IV. verbis: Omnes ct pa Beneficia , vel pensi ei Deintercedente vitio recepemni, vel qui in tale admiserint in futurum. XVII. Denique hic observa tres simoniacae pravitatis casus inducentes privationem omnium quae quis possidet Beneficiorum , dc inhabilitatem ad futura recipienda. Primus occiirrit in hac materia confidentiali. Secundus in simoniaca Summi Pontificis electione, ut statuit Concilium Later ense sub Iulio IL sesi s. rtius in simonia,pet quam Examinatores
564쪽
siturorum Parochorum aliquid accipiunt, sive ante, sive post examen, iit sanxit Concilium Trident. sessa . cap. i8. de resonia. Docent vero Na-varra consit. 31. de simonia, Lelsius lib. r. cap. s. dub. 26. n. I 8. Laiman. lib. . traist. Io. cap. 8. num. 73. & 7 . in his omnibus non videri usu receptum , ut non teneatur quis sua Beneficia dimittere ante Judicis sententiam. De aliis Beneficiis antea canonice acquisitis , aut de iis quae postquam absolutus aliquis a censura suerit, sine simoniaca , vel confidentiali culpa acquirere potuerit, alii viderint. At verὁ de simoniace acquisitis, vel confidentiali culpa adeptis : itemque de illis quae proveniunt quomodocumque , nondum ablato per absolutionem censurae impedimento, nullatenus admittenda est tanta laxitas , quam qui introduxerit, non video qua ratione a gravi & toti Ecclesiae perniciosa culpa excusati possit. Tum quia Canones innumeri ab exordiis Ecclesiae ad haec nostra tempora constantissime ita sanxerunt. Tum quia casuum atrocitas , & hominum propensissima cupiditas , quae innumera in Sanctuarium Dei scandala invehit, his frenis de quasi repagulis necesse est ut coerceatur. Tum 9uia non adeo
collapsa est Ecclesiastica disciplina, quin videamus ubique sere ista , piis
de peritis animarum directoribus ex ossicio, & ut ad aeternam salutem necessaria poenitentibus praescribi : ipsosque poenitentes , quos verus de sincerus timor Dei urget, his bona fide praescriptis remediis canonicis obtemperare. Itaque praetexi non potest universalis in oppositum consuetudo:& ubi tam exitialitet cum Ecclesia Christi actum edet, ut talis existeret,& praevaleret consuetudo , omni ope collaborandum nobis foret, ut sancti sumis , & iii rebus tanti momenti absolute necessariis Ecclesiae regulis, quarum desectu Ecclesia Christi in speluncam latronum evaderet, pristina
De facienda restitutione rei simoniace accepta.
: Ui pretium accepit, sed rem spiritia alem non tradidit, te- netur restituere , non quidem Ecclesiae , vel pauperibus , id enim nullo jure constitutum est ; sed eidem , quo accepit. Hic enim habet jus repetendi , quippe qui non dedit nisi
sub conditione non adimpleta, & ob causam minime sequutam , neque pretio exequendam. Cajetanus in Sum. Verb. Simonia, Navarra in Manual. cap. 23. num. IO . Bonacina citans pro hoc Doctorum catervam , tract. desimonia, disp. i. quaest.7. punct- .diff. I. n. I.& 2.
565쪽
II. Pretium simul & simoniace contra virtutem religionis , & injustὸ contra virtutem iustitiae acceptum , restituendum est illi qui inculpabiliter , neque liberE dedit, etiamsi res spiritualis suerit eidem collata, quandoquidem res illa spiritualis eidem ex justitia gratis debebatur. Hujuinio di est pretium datum ad redimendam vexationem injustam in causa spirituali, quale est Beneficium. Item datum Parocho ad sacramentum administrandum. Haec aliaque similia subsunt obligationi Juris Divini naturalis , ut fiat restitutio Parti quae pretium contribuit. III. Iure autem Ecclesiastico nulla extat lex obligans ad restituetidum pretium simoniace acceptum, nisi per modum poenae , non vero in vim iuris naturalis , ut docent Suareet , Lessius , Bonacina. Et istiusmodi poenali restitutioni censent Ecclesiam astringere tribus casibus eos gui pretium simoniacum acceperunt. Primus est ubi pretium acceptum suit pro collatione Beneficii, aliove actu ad hunc finem ordinato , ut sunt electio, praesentatio, confirmatio, dcc. Idque statuitur per cap. De hoc, de simon. Atque iste casus obligationem inducit in jure restituendi totum simoniacum pretium ipsi met Ecclesiae , eui haec injuria facta fuit , etiam ante omnem Iadicis sententiam , quatenus haec ibidem ratio redditur : a ceptum istud sine Iravi saturis sis pericula retinere mis posui. Clim tamen constet id quod non est restituendum ante Iudicis sententiam , posse interea sine ullo salutis periculo retineri. Porrb istud caput versatur circa pretium simoniacum ab eo persolutum quibusdam electoribus & seculi Principibus , qui hoc modo emerat sui ipsius ad aliquem Episcopatum electionem, & qui non modo non tantlim electionem sui obtinuerat, verum etiam confirmata electione fuerat demum ordinatus Episcopus , ut inde patet, quia ibi Papa illum non aliter qu,m nomine Episcopi designat. Unde generaliter concludunt Doctores , acceptum pretium ab ill simoniach contributum , qui demdiu factus voti maligni compos rem spiritualem, quam captabat, impetravit, non esse ei rem tuendum , sed ipsi Ecclesiae , cui facta fuit tam insignis injuria. Nisi sorte obtineatur compositio 1 sacra Poenitentiaria dum crimen est occultum , aut ab Apostolica Dataria, si sit publicum: aut nisi consuetudine alicubi receptum sit ut restituatur pauperibus. IV. Secundus casus haberiir in cap. , de simon. circa pretium simoniacE acceptum in Religionis ingressu. Ibi enim statuitur compellendum elle Monasterium quod in Religionem interveniente pecunia admiserat , ut eandem pecuniam restituat ali qui admissus est qui utique bona fide exactam a se iure consuetudinis , quam nesciebat esse illicitam , largitus fuerat j ipsique Religioso injungatur ut aliud Monasterium in quo Deo deserviat ingrediatur. Ista Constitutione longE posterior Extrava- pans I. de simo n. his aliqua ex parte derogat. Concedit enim ut persona in Monasterium pretio ingressa ibidem pernianeat, & id quod ab eadem
566쪽
erat exactam & receptum, retineatur in Monasterio, dummodo impendatur ad communem Monasterii usum , non vero in particularem Abbatis, vel Abbatillae. Et Lessius d. cap. i. dub. o. num i 69.& Bonacina d.disp. I. quaest. 7. punct. difficult. I. num. 2 o. tract. de silmon. ex vel bis d. cap.
Heniens, ibi: Abbatem ct Monachos ad restit etiam 'ciniam compellis, Abia batem ab Oscii exequutione suspendas, praecipias dicto Fratri su in alis Monast ris in habitu monastico Domino studeat deservire ; concludunt non aliter decerni hanc restitutionem quam ex Iudicis sententia. V. Tertius casus communiter allegari solet in pretio simoniacE accepto pro collatione ordinum , vel aliorum Saci amentorum , aut acramentalium , si res data notabiliter excedat id quod pro congrua sustentatione poterat deberi. Plerique Canonistae docent, id quod excedit et se restituendum : sed plerique alii negant. Potest esse fortassis obligatio restituendi ex jure naturali divino, non tam ratione simoniae qua fit injuria Deo, quam ratione adj in hae adversus hominem injustitiae , qua compellitiit pecuniam pro re contribuere , quae gratis illi conserenda erat. Quae restituendi obligatio est de genere obligationum de quibus est hoc ipso capite, irum. Et nullatenus spectat ad eas quae Iure Ecclesiastico adstringunt, cum nulla Ecclesiastica Constitutio , vel Canon quidquam providerit de
restitutione acceptorum pro Ordinum collatione. Neque assentior Bonacinae dicenti traist. de simon. d.disp. I. quaest. T. 3. I. n. 2I. non
esse in hoc tertio casu acceptum illud pretium obnoxium restitutioni ante Iudicis sententiam , quia scilicet existimat non esse obligatoriam istam restitutionem ex divino jure quod conscientiam statim adstringit, nec hominis jussionem exspectat. Itaque exinde sequeretur , Sacerdotem qui in remoto aliquo deserto , aut in partibus Infidelium noluisset alicujus ibidem Fidelis confessionem audire, vel ei sacram ministrare Eucharistiam nisi pretio trium millium aureorum, posse tuta conscientia illud sibi pretium retinere : quativis enim suo ponas Sacerdotem non fuisse Parochum, neque obligatum ad ista exhibenda Sacramenta alio quMn christianae charitatis vinculo ; huic tamen obligationi comitem adjunxit gravem injustitiam dum pretium indebitum exegit: quemadmodum homo cui non reneretur alteri pecuniam mutuare nisi debito charitatis, teneretur nihilominus obligatione restituendi ex injustitia , qua noluit ei mutuari nisi
VI. Cum itaque satis ostenderim, praefatum , qtu solet allegari, tertium casum nullatenus ad hanc materiam Ecclesiasticae obligationis , sed potius ad J.is Divinum pertinere, alius convenientior tertius casus huice st subrogandus , desumptus ex cap. AudiVimηs, de simo n. ubi aperte continetur obligatio Ecclesiastica pretium simoniaco acceptum restituendi.
Etenim Episcopi quidam qui compuleram Ecclesias sibi subditas ad pecuniariam contributioncm, ad hoc ut in ipsis Rectores instituerent: &Υ γ y 3 praeterea
567쪽
praeterea Monasteria quaedam quae pro admissione ad Religionem, aut pro defunctorum septili uia similiter pecuniam exegerant, simul & indifferenter damnantur pecunias sic exactas in duplum restituere. Caput istud duo complectitur diversa iura. Quatenus enim sancit ut pretium his casibi is restituatur , hoc pertinet ad Ius naturale & Divinum, quatenus peccatum injustitiae conjungitur simul cuin peccato simoniae , quae religioni opponitur ; M in hoc minime exoechanda est humani Iadicis sententia. Illa verbin duplum condemnatio Octat ad Ius Ecclesiasticum ; non enim Jus Di vinum oblisat ulterilis qu ura ad aequivalens. In eo verd quod superat, non
abnuo polle exspectati humani Iudicis jussionem.
VII. Diseusus circa pretii simoniaci restitutionem ambiguitatibus, restat ut de rei spiritualis simoniace obtentae restitutione quid sentiendi imsit exploremus. Dicendum spiritualem rem simoniaia acceptam , non esse restituendi obligationi obnoxiam Jure Divino naturali. Haec est communis Doctorum assertio , Lessii lib. a. cly. 31. diib. 29. Suareet de limon. cap. 39. num. 28. de seqq. Bonacinae de umonia disp. I. quaest. 7. punct. 3.dissic. a. num. i. a quibus multi alii allegantur Authores. Probatur de Beneficio in quo praesertim versatur disticultas , quia illa naturaliter collatio tenet, in qua concirrunt ex parte conserentis potestas simul & voli,ntas; ex parte vero subjecti recipiendi capacitas : haec enim sufficiunt in quavis re ad transferendum dominium. Nec obsistit si quod in his interveniat peccatum , ut patet in Sacramentis cum peccato & illicite collatis , quaeramen valide conseruntur. Et constat simoniace prosessum vere elle Religiosum. Et qui sibi peccati mortalis conscius suscepit Sacerdotalem ordinnem , fecit contra Dei voluntatem ; sed postquam peccatum poenitentia deleverit, nihil agit contra Dei voluntatem dum Sacerdotio illicitὸ suscerro fungitur. Quod autem dicit S. Gregorius Magnus can. Ias. Si psis , r. quaest. i. eum qui simoniacE Sacerdotium vel Dignitatem Ecclesiasticam acceperit, nisi sponte reliquerit, in aeternum periturum , nihil aliud probat quis Ecclesiastici Iuris , quod tunc vigebat, antiquitatem ; non verbasstinat id esse Divino & naturali Iure constitimim. VIII. Q inetiam solis exceptis Beneficiis jus Ecclesiasticii m neminem obligat ad restitutionem rei spiritualis per limoniam adeptae : de de solis Beneficiis renunciandis praecepit d. n. Si 'vis, a. quaest. I. & extraV. n detestabile, de simon. Et constat res alias spirituales validE conferri, Sacramenta , Ordines sacros, Religiosam Prosessionem , Consecrationes Altarium , Ecclesiarum , Virginum. I X. Q iemadmodum ex Canonum praescripto qui Beneficium simoniace acquisivit, debet ei quam primum reminciare, idem ius valet in sei ctibus ex Beneficio per simoniam adepto perceptjs ; tenetur namque universos restituere ante omnem I. idicis sententiam. Cium enim nihil juris habeat in beneficio , nullum pariter jus in fructibus habet. Ita edicit d
568쪽
extravag. Cum detestabile , his verbis : Nec inde faciat aliaruu 'UIm sis sed ad illarum omnium , quae perripis , restitutionem sub anima sua periculo sta id . Restitutio illa fructuuin fieri potest vel Camerae Apostolicae, ubi spolioruin jus viget, quod non est receptum in Gallia I aut quod menti
S.Thomae accommodatur, vel Ecclesiae quae laesa suit, vel egenorum necessitatibus , a. a. quaest. io. art. 6. ad . quo loco S. Thomas non requirit Superioris authoritatem ut laeta Ecclesiae restituatur , sed eam requirit ut pauperibus fiat restitutio , vel alteri Ecclesiae quae per simoniam illam ODrensa non fuerit. Mediatores quoque simoniae tenentur ad eandem stu-ebium restitutionem in defectum Beneficiarii simoniaci non restituentis, cum ipsi causam damni sua culpa dederint. Navarra cap. 23. num. IO6. Eademque excommunicatione Papae reservata ipso facto ligantur, extrari
De censuris Ecclesiasticis generatim.
I. R Do nunc postulat , ut poenas delictorum Ecclesiasticas discutiamus , cujusmodi sunt censurae in tres species distina istae , Excommunicationem , Sustensionem , Interdictilin. Sunt aliae insuper poenae quas infligit Ecclesia , ut sunt Irregularitas illa quae ex delicto exoritur : item inpositio 1 Beneficio , vel ossicio , & Degradatio. II. Excommunicatio est censura seu poena Ecclesastica , per quam Christianus bonis Ecclesiae communibus privatur. Haec bona sunt triplicia: Sacramentorum usus , Suffragia dc orationes Ecclesae , exterior Fidelium conversatio. III. Duplex recensetur excommunicatio , scilicet major de minor. Minor privat sola Sacramentorum receptione passiva, sed non eorumdem collatione. Q io fit ut qui hanc incurrit, si conserat Sacramentum , etiam citra necessitatis casum , non peccet saltem mortaliter. Si enim peccaret mortaliter, falsa esset Iuris suppositio , quod scilicet non privet excommunicatio minor communicatione activi Sacramentorum. Sed tamen juxta Sotum , Avitam, Sayrum, Reginaldum , Coninch , Alterium ἰ peccat venialiter ubi non est necessitas , cum expresse dicat cap. Si celebrat, de
Clerico excomm. ministr. Peccat oum conserendo Eccles isa Sacramenta. At vero secundum Navarram cap. 27. num. 2 . Covarruviam in cap. AlmamWcr, I .p. f.8. Suarea tom. c. δ0.2 . sech. 2. num. I 2. Bonacinam de Gn
569쪽
seris in genere, disp. 2. quaest. 3. num. 4. nullatenus nec quidem venialiter peccat. Istique exponunt dictum cap. Si celebrat, quod peccet quidem , atque adeo mortaliter, si celebret ad communicandum alios , non quidem quatenus aliis confert , sed quatenus ipse suscipit Eucharistiae Sacramentum. Ea tamen expositio violenta est, cum dicat textus signanter, Peccatu conferendo. Privat praeterea minor excommunicatio electione , non activa
quidem , sed passiva ad Beneficia , ut possit quis cligere , sed non eligi, d.
cap. Si celebrat. Quod idem caput statuit praeterea non privari quemquam per minorem excommunicationem Eccles astica jurisdictione. Est verbi nicus in Iure receptus casus, quo ista minor excommunicatio incurritur, scilicet communicando cum excommunicato vitando , cap. Nuper, desint. ex comm . & cap. C- excommπnicatio , II. quaest. 3. Dico cum vitando , quia per Extravagantem Martini V. quae incipit , evitanda scandala, nemo tenetur alios excommunicatos evitare , nisi solos illos qui nominatim & publice de nunciati sunt , & notorios Clericorum perciissores. H*c de minori excommunicatione. Major autem & activa & passiva Sacramentorum communicatione , & suffragiis pariter Ecclesiae , simulque externa Fidelium conversatione privat, nec nisi per mortale peccatum
IV. Praeterea excommunicationum aliae sunt comminatori ae , seu ferendae sententiae ; & istae non ligant ipso solo contraventionis facto , nisi accedat posterior Iudicis Ecclesiastici sententia. A liae ver b mcimtur latae sententiae, seu ipso facto , quae statim sola contraventione incurruntur.
Harum specierum discrimina ex ipsis Canonis verbis dignosci possitiat. Si enim Canon dicat his verbis aut particulis , Uso facto, vel jγὴ fure , vellata sententia ; aut his adverbiis , statim , confestim, continuo, extunc, illico, 'iu continenti, protimu ; aut si verbis utatur praesentis , aut praeteriti temporis , qui hoc fecerit excommunicatur, suffenditur aut, si excomnunicatus, se suspensus,st anathema; aut, noverit se excommunicatsm, vel sustensum I aut, πο- verit se excommunicari, susteras ; aut, excemmunicamus , suspendimus, fudi mus , declaramus, decernimus esse excommunicatum, suspensim i aut, incurrat, vel incidat in excommunicationem ι vel, habeatur pro excommunicato ,sus'nso, intem . dicto: haec omnia connotant censuram latae sententiae. V. At vero comminatoriam , seu ferendae sententiae censuram connotant istae verborum expressiones , Praecipimus sub poena excommunicationis, vel suspensionis, vel interim, vel sub interminatione anathematu ; vel, incurrat re sinam comminatoriam . vel, decernimus excommunicandum. Haec & smilia satis insinuant non incurri censuram solo ipso facto.
VL- Si verb Canon sic dicat, ricommunicetur, suspendasur, vel sibi erat, aut sudatur excommunicationi, quae formulae ambiguae sunt, eo quod intellisi possint & de praesenti, quod ex se infert poenam latae sententiae situro, quod non nisi ferendam a Iudice significat; in his casibiis explo
570쪽
exploranda erit ex aliis verbis in Canone contentis ipsa Le statoris mens. Sed si neque hae via explorari possit, tunc judicandum esse censent communiter Doctores censi ram non esse latae, sed ferendae sententiae : quia in poenis benignior est interpretatio facienda, cap. D pauis, de reg. jurilia 6. Ide inqxie sadicandum ce hae sormula , Excommviri uionem novem tei πω sinum,.tanquam de comminatoria , juxta Felinum in cap. Rodulfum, de rescripsi Bonacti iam de censuris in communi, disp. i. quaeit I. puncti I.
VII. Praeterea censurae aliae sunt , Iure , quae scilicet Canone , vel statuto decernuntur : aliae ab homine , quae ger Iudicis sententiam infitiaguntur. Ambae inter se differunt. Primo , quia quae a jure est, semper generalis est ; quae autem ab homine, potest esse indiscriminatim aut generalis, aut particularis, contra determinatas aliquas personas. Secundo, quia prior perdurat & viset etiam post Legissatoris mortem, aut amotionem ab ossicio : secunda desinit per mortem, aut ab ossicio amotionem Iudicis.
Tertio , quia prior si non sit specialiter per Canonem reservata , potest absolvi per quemlibet Consessarium approbatum : secundam autem , idest ab homine, solus tollere potest Iudex, sive Praelatus qui eam decrevit, aut ejus successer, aut ejusdem Superior, aut is etiam cui Iudex ipse hane delegaverit potestatem. Neque ullatenus potestas ista absolvendi censuras quae sunt ab homine, comprehenditur sub generali potestate absolvendi ,
censuris etiam reservatis , sed est specialiter exprimenda. Censurae enim reservatae non aliae intelligi solent quam quae , jure sunt. VIII. Ut verδ aliquis potestate polleat serendi censuras, neces le est esse Clericum , atque in externo foro Iudicem, cujusmodi sunt Praelati. sve Seculares , si ve Regulares, sive ordinarii, sive delegati, cap. Transmissem , & cap. Si rataneis, de eleα & cap. Cum ab Ecclesia , de ossici
IX. Episcopus porrδ in aliena Dioecesi existens ne suos quidem si
ditos poteth aliqua censura assicere, quia nullam ibi habet contentiosam iurisdictionem: potest tamen extra luam dioecesim uti gratiosa jurisdictione , suumque subditum in aliena dioecesi non modδ in Sacramento Poenitentiae absolvere a peccatis & censuris , quin etiam extra Sacramentum potest 1 censuris eundem absolvere , itemque dispensare , delegare, literas dimissorias aut testimoniales expedire. Sed si Episcopus indebitEsuerit a propria dioecesi expulsus, potest in vicinia commorari, petitaque a loci Episcopo venia, jurisdictionem ibi contentiosam exercere inter proprios subditos , de ubi opus fuerit excommunicare. Clement. unica de soro compet. His adjunge, posse in sua dioecesi censuras decernere in alienum subditum ratione vel delicti in sua dioecesi seii territorio admissi, vel contractus ibi sata , vel rei aut praedii ibidem siti, cap. fines. de sero compet. cap. i. de privile g. in 6. Zetae X. Inter
