Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quam contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & romani, sed etiam juris francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1685년

분량: 850페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

591쪽

sum Sedi Apostolicae reservatum : Quanuis item decernatur per cap. De

Moniatibus , eod. tit. Moniales quae inciderint in excommunicationem Papae reservata ni ob violentam manuum sive in Monuales alias, sive in Clericos , sive in Monachos injectionem, posse per Episcopum absolvi; aliter tamen constitutum fuit de Monialibus a iiive a quibus clausura violata fuerit, ne scilicet ab Episcopo , aut alio quocumque absolvi possint, nisi a Summo Pontifice, cui haec poenalis excommunicatio ob ejusmodi claus: rar infractionem reservatur per Bullas Pii V. & Gregorii XIII. Pontificula . Indecorum est e perspiciebant Summi Pontifices , si clausurae violatae praetextu cogerentur Moniales de suis exire clausuris ad conveniendam personaliter Apostolicam Sedem: sed hoc unum decernunt, ut sese melius in tra septa claustri continentes mittant ad Summum Pontificem pro impetranda absolutione. Eaque excommunicatio reservata non solas adstringit

Moniales, Abbatillas , Ostiarias ; sed etiam quasvis avras foeminas quae sive Virorum , sive Monialium Monasteria ausu temerario ingresst, fuerint; necnon Monachos qui illas ad iniserint, de ouoslibet etiam viros qui par temeritate clausuram Montalium transgressi tuerint. Videri potest: Bonacina trach. de clausuris , quaest. . punct. 6. propos. 2.& qxiaest. s. punct. 3. de

Quin et i m a hor libri Directoris Pacifici, Capucinorum ordinis , qui Galli eo sermone ad usum de directionem Gallicanarum Montalium scripsit,

p. 3. lib. 2. instructione 7. art. a. ex hoc eas absolute affirmat incurrere

cxcommunicationem , si contingat per ipsarum delictum clausuram vi lari , quam solus Papa possit absolvere. Hoc tamen veriun est, praevaluille diuturnam in Regno Galliae consuetudinem , ut per Episcopos a solvantur Moniales hac censura ligatae, non modδ in Monasteriis Ordue . tiatio subditis , sed etiam in exemptis ; quanuis viol tio ista publica 3c n toria foret. Quod ideo dico, quia ubi occulta aut paucis nota foret clausurce violatio, salva remaneret Episcoporum potestas qu.am ipsis Concilium Trident. concessit absolvendi a quibuscunque censuris in omnibus casibus occultis , neo in forum contentiosam deductis , quos alioqui suprema Sedes suae absolutioni reservati et , scis. 2 . c. ap. 6. de resorm. Qain etiam cap. Pommisse , in fin. de statu Regular. in 6. deinde Concilium arident. sessias. cap. 1. de Regul. & Bulla Gregorii XV. incipiens In stabili, conferunt hiscopis plenam' circa clausuras Monasteriorum etiam exemptorum jurisdictionem.

V. Absolvere quoque E piscopi possunt ab omnibus censuris & irre gularitatibus ex delicto provenientibus , si delicta sint occulta, id est ut 'commui uter Doctores explicant in non fimosa, aut publice nota, quanuis

per plures testes probari possient. Ab his Concilium solummodo excipit homicidii crimen , δc qiu dctimque deditistum delictum ad contentiosiim forum. Sed si in foro iplo contentioso reus ipse delicti se falsis etiam asseverationibus aut probationibus lassicienter purgaverit, poterit etiam per

Episcopum

592쪽

Episcopum aut ejus delegati im absolvi, ut est communis Doctorum conia tenso. Et declutavit Sacra Congregatio Cardinalium , attestantibus Saγ-ro & Bonacina , polle istam abi olvendi potestatem alteri per Episcopum delegari. VI. Quisquis eonfitetur Sacerdoti facultatem habenti circa censuras

reservatas , remanet absollitiis ab iis quocaue reservatis censiris quas incurrit ob peccata quae non est consessus ex oblivione , dummodo absolu-rio censurarum facta fuerit in terminis generalibus , qualis est ista vulgaris : Absolis te ab omni vincula excommimicati . Qiiod notandum praesertim temporibus Jubilaeorum , quibus omnes Sacerdotes ad confessiones approbati amplissimam habent circa censuras & peccata jurisdictionem, adeout si quis post transactuin Iubi .ei tempus recordetur peccati reservaticiam censura, cujus fuerat oblitus in sua Jubilaei tempore facta consessione, possit deinde a quovis approbato Sacerdote absolutionem suscipere, quia

Per priorem generalem censurarum absolutionem omnis reservatio fuit ablata. Eadem resolutio extenditur ad alia omnia pecc/ta reservata , quibus non est annexa censura , Qualia plerumque sunt quae sibi reservant Episcopi, adeout is qui fuerat oblitus alicujus eorum in consessone facta coram sacerdote potestate praedito super illis resci vatis , possit com postea eius recordatus fuerit, absolvi ab eo quoque peccato per quemlibet Confessarium approbatum , eo quod omnis reservatio per anteriorem confessionem ablata fuerit, collata absolutione ab eo qui potestatem habebat circa omnes poenitentis reservatos casus. Ita Sylvester verb. fesso i. quaest. . Adrianus quaest. . de confessione , s. Si petat circa dicta r Gaiabriel in . distinct.1 . quaest. i. art. 3. diib. 2. sub finem. Navarra cap. a 6. num ' i 3. Angelus verb. Confisio I. num. I. BOnacina de pernit. disp. 3.

qu. xst. . punct.s. num. . & s. HenriqueZ lib. 6. cap. I 6. ni m. s. aliique fere omnes.

VII. Absens Ioealiter , censetis valide absolvitur. Itaque Consessarius qui poenitentem absolvit 1 peccatis quibus est conjuncta censura , aqua absolvere non poterat , deinceps poterit obtenta de novo facultate eundem etiam absentem ab illa excommunicatione relaxare. Navarra, Suare et, Bonacina. secus verb dicendum de sacramentali peccatorum alia

solutione , quae absentibus de per scripturam consessis conterri nequit , ex Clementis VIII. Decreto. VI n. Valet Sacramentalis absolutio sacerdotis excommunicati tolerati , seu non evitandi, quanuis illicita sit ex parte talis Sacerdotis. At verδ excommunicati vitandi nulla & irrita est. Haec plenitis tractat Bona-cina de censuris disp. a. quaest. 2. punct. 2. 3. & . inii etiam excusat a peccato cum qui scienter petit absolutionem , aut aliud Sacramentum ab

excommunicato tolerato, una cum Soto in . dist. 2 2. quaest. I. ari. 4. deSanchez de matrim. lib. 7. disp.9. num. 8. contra Navarrum cap. '. num. 9.

593쪽

& io. & alios: qui tamen omnes in hoc consentiunt, valere sacramem tum a Sacerdote excommunicato administratum, ino id si toleratus , pra. sertim verδ si sit curatus.

IX. Archie fiscopus non potest absolvere subditos suorum Suffraganeorum a censuris latis ab Episcopis sitffraganeis, nisi in casibus duobus, in quibus Jus attribuit Metropolitanis iurisdietionem in sebditos Suffraganeorum , scilicet in casu appellationis , cap. Venerabilom , s. i. de sint. excomm. in 6. & in casu vilitationis provinciae. Tertium casum adjungit Bonacina disp. i. de censur. quaest. 3. punct.2. inun.7. quando suffraganeus malitiose, aut negligenter negat, vel differt absolutionem poenitemi parato ad satisfaciendum ; tunc enim justus est ad Archiepiscopum recurius. Cui manifeste suffragatur cap. Fer titis; literas, de senti cxcommunicat. X. In ab lutione majoris excommunicationis , ubi non intervcnit damnum Tertii, sufficit promissio , aut juratoria cautio Ioenitentis. Ubi verb alterius haesio intervenit , non est impendenda absolutio antequam

parti laeta si fieri hoe potest 3 satisfactum fuerit, aut si fieri in prassienti

non potest, cautio saltem seniciens exhibita sit. Ipseque Confestarius f cus faciens peccat mortaliter , & injuriam laesae Parti infert, nisi Pars ipsa

condonet, cap. Cum tu, de usur. cap. Porro, & car. Patrachianos, de

XI. Ex mandato Clementis VIII. Sacra Congregatio Cardinalium Decretum edidit declarans in quibuscunque facultatibus ab Apostolica Sede concessis aut concedendis , tam generalibus in favorem Congrcgationum de ordinum secularium de regularium , etiam Societatis leui, quam specialibus in gratiam particularium , quantumvis habeantur in eis

clausulae generales aut derogatoriae , nullatenus includi casus contentos,sve dubie, sive manifeste in Bulla Coenae , neque violationem immunit ris Ecclesiasticae in terminis Constitutionis Gregorii XIV. neque violatio- nem clausurae Monialium ob malum finem , neque provocationem aut pugnam in duello , neque manum violentam in Clericum aut Monachum, neque simoniam realem scienter contractam, neque confidentiam beneficialem : & revocat quoad haec omnes concessiones anteactas , declarans

posthac nullas de sacrilegas talium delictorum absolutiones, nisi ad haec jecialis & nominatim expressa facultas obtenta st. Refertur in Bullario hiarantae , sub tit. Casus reservati, δc passim citari solet. Istud tamen D cretum sibi limites praefigere videtur his verbis , Per universam Italiam. Cujus esse ratio potuit , quia extra Italiam dissicilior est ob longiorem distantariam ad Sedem Supremam recursus. Qitae tamen celsat ratio in declaratione

ibidem pariter expressia : Neminem sive Secularem, sive Regularem poste absolvere a casibus per locorum ordinarios reservatis in virtute generalis ficultatis obtentae ab Apostolica Sede absolvendi a quibuscunque casibus veservatis. In hoc ergo articulo nulla fit Italiae mentio. Quinetiam ut omnis

ambiguita

594쪽

ambigilitatis occaso removeatur, hic postremus articulus absoluid renovatur per posteriores Constitutiones Gregorii XV. Urbani VIII ' Innocentatii X. & Alexandri VII. de quibus egimus stiperius in disciissione jurisdi

chionis Ordinariorum supra exemptos Regulares. XII. Duae sunt species absolutionis ab excommunicatione. Prima simplex est & absoluta , quae vinculum omnino solvit et secunda vero secundam quid , & restricta. Haec dividitur in absolutionem ad effectum c qualis est quam solet impertiri Summus Pontifex in suis litetis ad istum

dumtaxat finem , ut impetrans fiat capax fruendi Apostolica concessione, remanente adhuc quoad reliqua omnia excommunicationis vinculo ;ὶ &in abselutionem ad cautelam , qualem Praelatus ad quem provoeatur ab illata per inferiorem Praelatum excommunicatione , solet indulgere appellanti in hunc finem, ut possit judicio contendere , suamque prosequi appellationem. Etenim ut ait cap. Fertuas literas, de sent. excom. excommunicatus vocem non habet appellandi, utpote ab Ecclesia separatus. Et

Innocentius Papa III. lib. i. epist. 3 . Personam c act) in judicis standi viis

habent ii excommunicatisrii vincula sunt ad UN. Fit mentio istius ad cautelam absolutionis in d. cap. Per tuas literat , & cap. Cum desideres, S cunda, de cap. Venerabili, de sent. excomm. & cap. Ad promtiam , de appellat. & cap. Veniens, de testib. Istud porro cap. nniens, aliam addit eau 1am absolvendi ad cautelam testes excommunicatos, ut scilicet in judicio possint eorum audici testimonia : quanuis indubitatum sit horum testium, quemadmodum & supradictorum appellantium , excommunicationes in caeteris effectibus perdurare. Sed nulla opus est absolutione si constet Dille quemquam excommunicatum post legitimam appellationem, aut ipsam excommunicationem continere intolerabilem errorem , d. cap. Ad praesentiam , de appellat. & d. cap. Per tuas lite ι, 6. Nos igituae, de senti excom. Quo eodem cap. docemur, excommunicationem 1 Iudice latam auferri non posse ni si ab eodem ipso , vel ejus superiore Praelato. stylus aliquando suit in Senatibus Gallicanis , ut excommunicati litigantes absolverentur ad cautelam per aliquem Clericum ab ipso senatu delegatum; adeout Franciscus I. in Edicto anni Is 39. art. 6. hanc praxim approbet.

Charondas in Codicem Henriceum lib. r. tit. II. notat in eundem art. 6.ej ismodi praxim in hoc uno versari , ut praeveniatur exceptio excommunicationis qua litigans , prosequutione causae submoveretur. Neque enim Iudices laici, neque ab his delegati Clerici potestatem habent relaxandi vincula quibus animae spiritualiter alligantur. Neque opus est deinceps externa ista caeremonia: consuetudo enim hoc in Regno praescripsit, ut nulli excommunicati excludantur , litibus fori secularis, sive actorum, sive reorum partes sustineant. Theveneus Pari sensis Curiae Advocatus in suis ad Regias Constitutiones observation bus , tit. de jurisdict. Eccles

595쪽

Iuris Canonici Theoria

retan ; quia hae potestat non competis nisi illi q/ή potest simpliciter absumere,

cap. Solet, de sent. ex m. in 6. Et Curia Micorum nec absolvere potest , nee ad oseisendum delegare ; idrue ei prohibctur per Edictunt Isclodunense. Hach

nus Theueneus.

CAPUT XV

De casibus reservatis tum Papa tum ordinariis.

EsERVATIONEs & censuras Bullae Coenae Domini indiversis provinciis neque recipi, neque ligare diversi Autho- res approbati contestamur. In primis Bonacina in Romana Curia approbatissimus , in qua multos annos adusque finem vitae munus gessit Referendarii Apostolici; & Filbucius qui Romae quoque permultis annis publice Theologiam Moralem professus est, suosque ibidem libros omnes in lucem edidit; de cum his alii plerique scribunt de Rege Hispaniae , & de Republica Genuensi, non teneri excommunicati ne hujus BuIIae , neque eorum Proreges , Gubernatores & Ossiciales , qui nomine illius Regis insulas Siciliam & Sardiniam, aut nomine illius Rebpublicae Corsicam occupant summo & independenti a Papa jure , quativis illa Bulla trium illarum insularum occupatores & detentores anathemate feriat, art. 72. Ipseque Summus Pontifex , quo praesente quotannis Bulla. illa publicE legitur , nullam ejus excommunicationis rationem habere videtur , cam notorios illos detentores in ipsa alim Urbe admittat ad omnia Sacramenta, caeteraque Fidelium privilegia, nulla praemissa ejus rei poenitentia, vel restitutione, sed in ea retinendi voluntate pertinaces. Item nullatenus hac Bulla adstringi Germanos , apud quos nunquam admissa aut recepta fuit, testatur inter alios Becanus tract. de legς humana, quaest. s. De Belgis quoque hoc idem testatur cum aliis Bassaeus. De Galliae pariter Regno omnes terE Gallicani Iurisconsulti & Canonistae. IL Quanuis in corpore Iuris Canonici, & in Concilio Tridentino, de in plerisque Summorum Pontificii m Constitutionibus quamplurima: habeantur excommunicationes Summo Pontifici reservatae; attamen pleraeque illarum, vel non fuere in Gallia receptae , vel abrogatae sint contraria consuetudine, quam sacri Canones vim legis habere decernunt, cap. Consuetudo, dist. i. de cap. Cis olim , de consuetud. Et quemadmodum leges divinae natura constant , ita leges humanae moribus , can. Omnes leges, dist. i. Ipsaque consuetudo jurisdictionem consert, can. conquestus, ρ.

596쪽

q. 3. &cap. cum ramiuat, de foro compet. Unde potest indinariorum iurisdictionein ampliare , & reservationes Superiorum restringere , vel usu non receptas , vel contraria de praescripta consuetuditae abolitas insuper habere. 1IL Casus Papae reservatos, quorum maximὸ necessaria est in Galliae

Regno cognitio , cum caeterorum reservatio vel non si ierit recepta inibi, Vel saltem quamlarissimε usu veniat, reducunt ad quaternarium numerum

qui ad usum Galliae scripsere Gallicani Summistae Ioannes Odo in suo

Consessariorum Directorio, Bertinus Berialdus, & alii. iv. Primus est gravis, aut mediocris percussio Clerici, vel Monach ac violentia, si sit publice notoria : alioquin enim ipso quoque jure communi Tridentinae Synodi potest Episcopus in ipsa quoque Italia absolvere. n. Si q- suadente , 17. q. V. Secundus est simonia realis, & confidentia similiter non occillia,

alioqui ab Episcopis juxta Tridentinum absolvenda. De praefatis duobus deligis susE superius. 1 nobis trinitum est, ubi adduximus duas Pii V.

Constitutiones.

VI. Tertius est incendii crimen ex deliberata inalitia post sactam Eeclesiasticam deni inciationem , nam ante denunciationem publicam est casus solis Episcopis reservatus , cam Pessiniam, 23. q. s. & cap. zia notide sent. ex m.

VII. Quartus est rapina rerum Ecclesiae cum et trachione , postquam sacrilegus fuerit quoque denunciatus , cap. Confusi; . de sent. excom. Ibi tamen solius Papalis reservationis fit mentio, nullatenus autem reservationis Episcopalis ante denunciationem: ad ut ista Episc 'alis reservatio non sit attribuenda canoni, sed seli consuetudini quae suffragantibus Doctoribus invaluit. VIII. Etiamsi verb quaedam reservationes Papales non sint receptae

in Gallia & alibi, remanet tamen adhuc excommunicatio non reservata, quam antiquiora Jura sanxerant. Exempli gratia in Bulla Coenae deserentes arma ad Infideles damnantur excommunicatione reservata Papae : sed ablata illa reservatione perdurat tamen vetus excommunicatio nou rese Vara, statuta contra deferentes arma, aliive hujusmodi adminicula ad partes Infidelium , contenta in cap. Ita quorundam , & cap. olim, dccap. Ad liberandam , de Iudaeis & Sarracen. Similiter Bulla Coenae ex communicatione Papae reservata falsarios literarum Apostolicarum punit: sed ubi reservatio illa non est admissa, remanet tamen adverssis tales excommunicatio non reservata , quam decernit ipso facto incurri cap. Ad falsa rum, de crina. falsi. Haereticos quoque, eorumque fautores & rcceptat res Jus antiquum excommunicat ipso facto sine reservatione ad Summum Pontificem , cap. Sicut ait, de cap. Excommunicamus, de haeret & cap. Noveris , de sent. excom. Hujus excommunicationis absolutionem post-

597쪽

ὶ r. Iuris Canonici Georia

moduin Bulla Coenae reservavit Papae. Concilium verb Tridentinum se T. 2 . cap. 6. de re m. solis reservavit locorum Episcopis. Quo Tridei lino jure in Gallia utimur. I X. Hoc item observandum, in praefatis casibus percussionis Clericorum , simoniae, confidentiae , incendii, sacrilegae rapinae cum effractione, delationis armorum ad Infideles, falsi criminis circa Apostolica r scripta , & haeresis, non tantum ipso facto inciirri excommunicationem 1 perpetrantibus , sed etiam a consulentibus , auxiliantibus de receptatoriabus , ut statuunt citati Canones de Bullae Apostolicae. Solummodo posset dubitari de violentis manibus in Clericum, eo oudd solus ille Canon timcipiens Si quis suadente diabolo, i . quaest. . nihil expresserit de mandantibus , consulentibus, aut faventibus. Verum hanc esse mentem Ecclesiae, ut hi pariter comprehendantur , docet cum multis Navarra cap. 27. num. 78. dummodδ violentia illa efficiatur. Hoc singulariter probatur per cap. Ckm quis, de sent. ex comm . in 6. ubi declaratur excommunicatus etiam ille , qui licet nec mandaverit, nec consuluerit violentiam in Clericum factam , illam tamen suo nomine factam ratificavit ; quia rati habitio retrotrahitur, & mandato aequiparatiar. Et in can. I dieres, j. Hi

vero , cod. tit. decernitur , eos quorum authoritate aut mandato Clerico

violenta manus illata sit, ad Sedem Apostolicam esse mittendos. Denique in can. , cod. tit. sancitur non solii in authorcs hujus in Clericum violentiae ei se excommunicatos , sed etiam consentientes aut horibus , imbetiam eos qui cum manifeste po ssent impedire, non impediverunt. Quam rem tamen Glossa ibi limitat circi eos qui ex ossicio quod gerunt tenentur impedire , adeout caeteri non impedientes, quanuis peccent, non ligentur hac censura.

X. Casus Episcopis partim , jure scripto, partim a jure consuetudinis reservati in Regno Galliae sunt haeresis , duellum , incendium ex deliberata malitia, & rapina rerum Ecclesiae cum effractione , dummodo horum criminum rei non fuerint denuncialitatioqui enim , ut pauid antὶ monui, reservatur Papae duorum istorum criminum absolutio. Item levis percussio Clerici, vel Monachi. His adjunge violationem clausurae Monasteriorum. Et favet consuetudo , quia nil squam videmus in hoc Regno pro

hujus violationis absolutione recurri ad Papam , sed ad locorum Episc pos. De haeresi sigillatim paulo ante disputavi, scut & de incendiariis. Et Benediistus Papa XI. extrav. Ater cuncta , de privileg. recenset incendii crimen inter casus quorum absolutio ad Episcopos remittenda sit: quod intellige ante publicationem per Ecclesiae sive sententiam , sive proclamationem, ut concordare possit cum cap. Tua nos , de sent. excomm. Vidimus similiter pauid ante quid sit sentiendum ex jure scripto de rapina cum effractione in Ecclesia, deque Clerici aut Monachi levi percussione. Duello autem decertantes , quique his consilium, auxilium, aut favorem praestanti

598쪽

F' Praxis. Lib. V.

stant, eorumque spectatores feriuntur excommunicatione ὶ Concilio Tri dent. sess 1 . cap. i 9. sed sine ulla reservatione. At deinde Summi Pontis ces Gregorius XIII. Clemens VIII. Uibanus VIII. hanc sbi absolutionem

editis Constitutionibus reservarunt. Ecclesar tamen Gallicanae experimentis addiscentes her has Pontificias reservationes nullatenus emendari Gallorum duella, ted potius per desperationem & impoenitentiam magis a crescere , solis Episcopis reservarunt hoc delictum in publicis totius Cleli Gallicani Comitiis , atque , Rege missis Oratoribus impetrarunt nova poenalia Edicta clim solenni promissione nullo casu remittendi deinceps has poenas , easque praesertim quae infamiam & ignobilitatem nobilissimi, personis & familiis inurerent : quibus praecautionibus actum videmus ut nunc duella rariora sint qu in fuerint antehac ab ipso Francici Regni con ditu , quia Rex se inexorabilem circa poenas infamis suspendii etiam optimatib is & spectabilioribus Militiae Francicae Praefectis & Ducibus hujus criminis reis cum jactura omnium facultatum se exhibuit. Ipsi vero Epis copi omnia ossicia praestiterunt ad hoc exstirpandum deinceps malum, quae Detant , sacris Gallicani Cleri Comitiis praescripta , quoties duellorum rei poenitentiam postularunt. Aliud quoque remedium efficacissimum huic eliminandae pesti Rex adhibuit. Erexit namque Parisis Tribunal Sum

morum Tribunorum Militiae Francicae , cum summa potestate ex omnibus

Regni Provinciis citandi & compellendi ad honorarias reparationes quos. cumque Nobiles aut Equestres viros , qui aliquam honorariam injuriam aut contumeliam similis conditionis viris irrogassent. Atque Illustrissimi Optimates ac honorarii Iudices tam stremic hoc ossicio funguntur, ut conquerentibus Nobilibus de irrogata sbi injuria, post causae cognitio

nem c unu late satisfiat, & contumeliosi ad eas reparationes adigantur , ut

deinceps nihil perinde reformident ac illud subire judicium, quod illis gravem apud omnem Regni Nobilitatem, atque in ipsa Regis Curia stoliditatis & proterviae ac temerariae improbitatis inurit infamiam. XI. Nonnulli vetδ casus a jure communi Episcopis reservatos sex numero recensent, qui leguntur in extrav. IVter 7 i , de privileg. Primum peccata illa quibus , I ire publica imponitur poenitentia. Σ. Peccata

quibus est annexa major excommunicatio. 3. Peccata quae irregularitatem

ex delicto inducunt. 4. Incendium. s. Publica blasphemia. 6. Homicidium voluntarium aut mutilatio. Sed haec majori cisus habent discussione ; nam haec Extrav. diserte ait, qMd rationabilis consuetudo cΠπonice praescripta in alia quibiu Episcetatibus haec Episcopis reservavit. Unde duo consectanea inseruntur: Calus istos aliquibus Episcopis reservasse non Ius scriptum, sed consuetudinem : Deinde istam consuetudinem non esse universalem , sed aliquorum particularium Episcopatuum. Et insuper consuetudines nons raper eaedemi vigent, sed subinde eodem in loco tractu temporis ex variis occasionibus immutamur. Itaque vetus illa opinio, quod sex illi

599쪽

se, sint , Jure Canonico Episcopis reservati , non potest illo textii sui dari , sed aliquibus tantam glossis quas refellere facile sit. Diserte etiam negant Saareet, Filii ucius , Bassaeus , Fagundea, Barbosa de potest. Episc. p. 3. alleg.s I. num. 3.&alii, esse ullum casum qui in corpore Iuris legatur Episcopis reservatus.

XII. Atque ut singulos praefatos casus discutiamus : Constat in primi, jam inde l. multis seculis desiisse publicas poenitentias. Constat insitis per multis olim delictis publicas fuisse poenitentias ab antiquis Canonibus injunctas , , quibus possit nunc quilibet approbatus Confessarius absolvere , ut est tarnicatio simplex , dc privarum peduclum. Pontifex autem in L Extrav. intendit loqui de piiblicis poenitentiis quae ipsius tempore peragebantur. Iam enim cessaverat priscorum temporum illa severitas, neque indicebantur tempore illius Papae Benedicti XI. publicae poenitet

tiae , nisi propter atrocissima crimina lussu ipsius Episcopi ; ideoque se loquitur : pro pu in fumis est poemientia indicenati , scilicet a bitrio Episcopi. XiIL Id verδ quod addit ibi Papa de casibus majorem habentibus

excommunicationem, non est generaliter accipiendum , sed de solis excommunicationibus ab homine, non autem a jure , nis specialem conti neant reservationem. Alioqui enim contraveniret iis quae statuit his verbis cap. Nuper, In se indo, de sent. excomm. condisor emanu absili tionem excommumcationis sibi stemiliter non retimui, eo ipse incessisse vita rurfacultatem Hiis relaxandi.

XIV. Quod autem irregularitatem Clerici quae ex crimine consurgit, dicta Extrava ans reservari dicit, itaui neget posse 1 Regularibus absolvi, bene intelligi debet de ipsa irregularitate , non de omni delicto ex quo exurgit irregularitas: quaedam enim ex his delictis non sunt rese vata , itaui possint a quolibet sacerdote approbato absilui ; ipsa vero inde nata irregularitas haud dubi ξ referratur, sive Papae, sive omni Episcopis. X V. Incendii reservationem , cujus meminit ista Extravagans , jam admisimus ut consuetudine stabilitam . & Doctorum consensu potius

xvi. Blasi hemiae publicae reservationi non obsistimus, tum ratione haeresis ac infidelitatis quam blasphemia involvit ue tum ratione publiciscandali, quod est iudicio Episcopi resarciendum.

X vi L Homicidium denique non aliter ibi inter reservata connumeratur , nisi quatenus ibidem dicitur, consuevisse hoe delictum a noupaucis Episcopis. reservari, ac etiam . in usu positum esse multis locis, ut ejus delicti absolutio ad Superiorem remittatur. Verum, ut dixi, consae- itudo ista nec viget ubique , neque ubi viguerit, perdurat in aeternum. Ad istam similiter consuetudinem pertinent reliqui casus eadem Extravagantiexpressi,

600쪽

expressi, scilicet criminis sals , violationis immunitatis & libertatis EGclesiasticae , de postremo sortilegii. XVIII. His adjunge , hanc Benedicti Constitutionem fuisse posteariore Clementis V. Constitutione abrogatam & abolitam in Gement. Diuiam , de sepult. ubi postquam prioris illius fecit mentionem , subjungit: Nos omnis. casamo, &c. XIX. Non videntur admittendae duae oppositae diversorum opiniones hac in parte. Non ea opinio quae in Jure scripto contendit permultos esse casus Episcopis reservatos , quos tandat in illa Benedicti Extravagantequam iam onendi male , plerisque contra ipsius Legissatoris mentem e poni ,& praeterea posteriore scripto Iure abolitam. Neque similiter admittenda extrema altera opinio negantium esse ullum casum ab Iase scripto Episcopis reservatum. In primis enim negari non potest, reservari Episcopis leves Clericorum percussiones , cum mortali tamen culpa conis junctas , cap. Pervenit, de tient. excomm. Imd etiam aliquando medi cres , aut etiam nonnunquam graves de atroces , juxta superius elucidata in hoc libro , cap. 2. Solumque istum casum Episcopis ab lare scripto reservatum agnosco, hoc est in toto corpore Iuris Canonici. Toletus vero satis inadvertenter lib. 3. cap. i . solum agnotat Episcopis , Iure Canoni- co reservatum incendii crimen, ex can. quaest. 8. & cap. γω ms , de sent. excomm. Verumtamen Canones illi nihil de Episcopis exprimunt, adeout reservatio quae Episcopis tribuitur ante denunciati nem incendiarii, nullatenus tribui possit Juri scripto , sed sollam unanimi Doctorum consensui , quem firmat consuetudo. At verδ reservationem illam quarundam in Cleticos , aut Monachos , aut Moniales violentiarum luculentissime Canones , me citati exprimunt, & ab Episcopis absolvendas declarant. X X. Est itaque unica in toto scripto Iure facta Episcopis reservatio r. circa violentas quasdam manuum injectiones in Clericos aut Regulares Clini. per nas. Caeterae vero Episcopis sactae generales reservationes emerserunt post Canonici Iuris compilationem , vel ex insequentibus Ecclesiae Constiti itionibus , vel ex approbata ubique terrarum consuetudine & commit- , ni Scriptorum celebrium doctrina Canones ex aequo interpretantium. Hi 1. sunt incendiarii ante factam ipsorum denunciationcm: nam cap. nos, diu ade sent. ex comm . nullius meminit reservationis ante denunciationem, sed δε-n- . post denunciationem reservat soli Papae. Similiter rapina cum effractione in Ecclesia reservatur, cap. cingarin, eod. soli Papae post denunciationem, sed ante denunciationem nullius, nec ipsius Episcopalis reservationis meminit. Et tamen hi duo casus reservantur per Doctores & consuetudinem s. mmuniversalem Episcopis ante factam reorum denunciationem. XXI. His accedit ex Gallicana consuetudine conformi Tridentino Concilio seis. a . cap. 6. de resor. crimen haeresis , quod est quartum.

Duelli

SEARCH

MENU NAVIGATION