장음표시 사용
551쪽
Utrum si onia committatur 7n pensionibus Beneficiorum Z iura quoque harum pensionum a sutiuntur, necnon Ecclesiasticarum dirip nsationum.
AM Hc quaeri mr qua ratione Papa possit absque delicto
simoniae permittere de constituere pensiones , etiam cum
obligatione illas largiore pecunia redimendi super Beneficiis& Episcopatibiis , de qui ous pleno jure providet; aut ipse
per se conserat Dignitates Ecclesiasticas Se Beneficia cum pensio m oblingatione in tertias personas , quae nihil unquam juris habuerunt circa Dignitates illas aut Beneficia 3 Multa quidem speciem mali habent, de multi in Ecclesia malis dc abusionibus causam praebent, de praestaret nunquam introducta fuisse ; sed ex quo introductii sunt, magnum sibi Theologi MCanonistae laborem praescribunt . de diverticula tenuissimarum rationum hinc inde perquirunt, quibus illa semel introducta justificari poste videantur : clim tamen satius foret praejudicia nimia facilitate , aut etiam per adulantium de Partibus addictorum quorundam Curialium Doctorum consilia de suggestiones introducta nunquam de caetero in consequentiam, vel exemplum proponi, sed quam primum aboleri. Diversi ergo divertarespondent. Quidam existimant, Papam nullam posse committere sim
niam , de qui uid ejus permissu fit, eo ipso ab omni simonia purgari. Alii este rerum Ecclesiae dominum, de proinde posse ad libitum de illis
pleno iure disponere. Alii nullam contra Jus Divinum esse simoniam, nisi praecise intendatur ratio pretii circa illam Beneficii partem quae spirioialis est I ratione autem motivi conserre pecuniam pro Beneficio , non esse Iure Divino , sed tantum Canonico prohibitum , sed isto jure Papam non astringi. Aliis placet ad solum Summum Pontificem pertinere jus ac potestatem sejungendi a spiritualibus ea quae sunt spiritualibus annexa temoporalia, tum in re beneficiaria , tum in aliis quibuscunque rebus ; atque ista temporalia ita sejuncta posse sub eadem authoritate qua suere sejuncta, tradi pecuniae interventu. Caeterhm opiniones istas satis superque resutavi hujusce libri cap. t. de cum S. Thoina probavi Phram & seccare posse delicio simoniae , eundemque non esse dominum , Ad tantino dis.
552쪽
pensatorem , Domino Deo constitutum rerum Ecclesiae, reddendae rationi Donae aut malae dispensationis obnoxium apud Deum quo constitutus fuit. Iride Sahomam 2.2. quaest. Ioo. art. 1. ad T. Hoc insuper probavi initio libri, omnem pectiniae contributionem ad Beneficia consequenda
directὰ opponi tam divinae de naturali , qutun canonicae seu ecclenasticae prohibitioni. II. Itaque ad stabiliendam illam in summo Pontifice potestatem circa Beneficiorum dc Dignitatum diminutiones pro constituenda clericali pei sione in alterius gratiam , susscit non esse Jure Divino prohibitam , quando justa 3c rationabilis causa suadet: sed ubi non subest iusta causa in his dispensandis, peccare tum ipsum Summum Pontificem , tum illum qui ex nac dispensatione lucrum percipit, eo quδd non fuerit fideliter oc ad mentem supremi omnium Domini dispensatum ; quemadmodum sanctus Bernardus innumeris locis , tum in libris de consideratione ad Eugenium Papam , tum in suis passim epistolis , tum in tractatu de praecepto & dis. Pensat. applicat Summo Pontifici illud Pauli Apostoli : his quantur inter diqensa res, is fidelis q- mmmatur. Idemque Apostolus testatur d tam sibi , Domino potestatem in aedificationem , & non in destructionem, 2. Cor. I 3. Talis esset exempli gratia pensio super proventibus viscopatus unius ad gratificandum alteri Praelato praediviti, & in Aula sive Apostolica, sive Regali magnum consequuto favorem, quique titillum speciale jus ad illum sic oneratum Episcopatum habuerit. Talis enim dita Pensatio sacrilega est & mera rerum Ecclesiae dissipatio ad gratificandum luxui de ambitioni seculari, vel avaritiae hominis , qui vel uno ex his vitiis se plane arguit indignum omni Praelatura de Ecclesiastico Gradu. Sed ubi pensio applicaretur necessitatibus Ecclesiae , aut alimoniis pauperum,
aut reservaretur ad vitam resignantis in favorem , aut constitueretur in ejus
gratiam qui studio pacis transigit in lite mota super Beneficio , iterr que
in mutua Beneficiorum habentium inaequales proventus permutatione, ut
statuta pensione illa inaequalitas compensetur : his certe casibus Superior dispensans nullo modo peccaret, quia tunc justae & rationabiles causae id suaderent. In hoc similiter licitarum super Beneficiis pensionum genere illae sunt quae reservantur ad victum Coadjutoris constituti in loci in piovis de Beneficio , qui prae animi , vel corporis infirmitate non potest munera de ossicia quibus obstrictiim est Beneficium exercere. Sed plemus de pensionibus egi supra, lib. 2. cap.r 3. quo Lectorem remitto. III. Quaedam sunt etiam Divini Iuris oblisationes , non omnes latique , sed illae solae quibus nemo astringitur nisi dependenter a propria dc libera hominis electione , a quibus Ecclesia ad salubre animarum reg men accepit non a seipsa , sed a Christo Domino potestatem ex justa & r tionabili causa dispensandi , in his verbis contentam : Udcuxque solveris super terram, erit solutum re in casis. Hoc enim prorsus necesse est ad regi
553쪽
men animarum quod primariis Ecclesar suae Pastoribus Deus contulit,
habita ratione infirmitatis & mutabilitatis humanae. Frequenter enim con- tingit ut homines insolito quandoque fervore , nec satis praevisis quae postmodum se exerent dissicultatibus & incommodis , astringant se religione voti satis quidem voluntaric , sed non satis provide aut consideratE: unde in eas prolabuntur angustias, ex quibus si Ecclesiae miseratio ac potestas illos per dispensationem aut commutationem aliquam non expediat , aeterna illorum salus ex animi desperatione , aut inconstantia infirmitateque deplorata sit. Neque habent hac in parte novatores haeretici
unde sanctae Christi Ecclesiae insultent, quasi sibi jura Divinitatis usurpet,
Him ipsi omnia Orthodoxoriim vota & supererogatoria opera despiciant,& violanda esse doceant: eorumque Patriarchae post integri anni probationem & deliberationem , nuncupata Deo solennia vota audacissim eL fregerint , & adhuc videamus effringere libidinis effrenatae stimulis percitos , habentes damnationem , manifesto Apostoli testimonio , quia primam fidem fregerunt. i. Timoth. s. Adolescentiores inquit vidos detita: cum
enim lkxuriata fuerint in Christo , nubere volunt , habentes damnationem , quia
primam fidem irritam fecerunt. J us itaque Divinum duplex spectandum est: nnum quidem quod omnes indiscriminatim homines astringit, quale est
falsos Deos non colere , non pejerare , non adulterari, Superioribus se esse, Deum venerari, proximo in necessariis opitulari. Haec & similia nurulam admittunt dispensationem Ecclesiasticam. Aliud verd genus neminem astringit nisi eos qui se propria libertate & spontanee devinxerint, religiosa scilicet pollicitatione apud Deum, cum ejus tom materia non nisi insupererogatoriis operibus subsistat. Atque in his dispensatione laxandis potestatem habet a Christo Ecclesia, a quo regimen accepit animarum , ut quae ad hunc fi irem solverit in terris , soluta habeantur de in coelis , dummodo non temere ac abusivE, sed iudicio & ratione procedat, quemadmodum debet in aliis quoque dispensationibus , cum potestas ista collata es fuerit, teste Apostolo, in aedificationem, non in destructionem.
IV. Ut autem tractationem istam pensionum materia concludat,
sciendum tres esse pensionum species earum quae ex alieno Beneficio percipiuntur , scilicet temporalem , spiritualem & mediam. Temporalis est quae datur ab Ecclesia propter aliquod ministerium lcmporale, sive praestitum , sive praestandum Ecclesae : ut s penso ex Beneficiis vel Decimis praestetur alicui Principi ad hoc ut suis armis tueatur Ecclesiam adversus Infideles ; aut Oeconomo negotia Ecclesiastica gerenti, aut Advocato pro Ecclesia patrocinanti, aut Prociiratori ad lites. Spiritualis est quae fundatur
in ministerio mere spirituali, qualis est quae datur Coadjutori Episcopi, vel Parochi. Media est quae in causa quidem spirituali constituitur , non tamen refertur ad praestandum officium spirituale , qualis est quae inopi Clerico ad vitae sustentationem conceditur. Harum trium prima species est laica,
554쪽
laica, reliquae duae Ecclesasticae. Ad has iusta requiritur causa, sine qua ii qui obtinent, peceant etiamsi cum eis Papa dispensaverit, ut docet Toletus lib. s. cap. 3. Lessius lib. 2. cap. 3 . dub. 38. num. 2O . eaque communis est Theologorum sententia, duce S. Thoma a. 2. qiuaest. Icio. art. I. ad 7.
qui aequiparat peccatum ejus qui pectiniam accipit a dispensatore aut procuratore, quem scit male commiss am sibi pecuniam dispensare, cum eo qui sine justa causa quae vergat in Ecclesiae commodum aut utilitatem, recipit pensionem Eccles asticam ex Papae dispensatione. V. Pensio laica quae propter aliquod ministerium temporale tribuitur sve laico, sive Clerico de bonis Ecclesiae , potest redimi, atque etiam pretio vendi sine simonia : nee spectatur conditio personae , etiam Sacerdotis , si tribuatur pro ministerio mere temporali, qualis est pulsatio campanarum , aliquorum negotiorum gestio. At veris pensio clericalis quae non nisi Clerico dari potest , & traditur pro ossicio spirituali, non potest vendi, ac pretio commutari citra smoniam. Et praeclare dicit Toletus lib. cap. 83. num. i. rum Papa cum dissensu in voto non facit hominem securi se conscientia , nisi causi adsit , ita in pensio m ct Beneficiorum distributiois. Causa autem hae debet esse in militatem Ecclesia, cupiu βχt bona : s enim nutavia in Ecelem hujus, vel universarii utilitatem tendat, non est cosa legitima.
Uaee Toletus. VI. De onere imposito vel imponendo in renunciatione Benefici rum aut Dignitatum Ecclesiae , ut resignatarius , aut quicunque de novo provisus teneatur annuam pensionem oblata protinus integra summa redimere atque extinguere, quativis sortasse moriturus si eodem ipso anno, eodemque per ejus mortem , quae omnia solvit, extingui pensionem necesse sit; & quativis alia haec succurrat ratio, quia pensio clericalis quae in vim Bullae Pii V. quae incipit, Ex proximo, editae anno I 17 I. rensiones super Beneficiis, & aliae quaecumque Ecclesiasticae factae suerint Iuris sacri & spiritualis , atque ex consequenti non possint in pactionem pecuniariam deduci, ne quidem in Gallia , ubi videmus hanc Pii Bullam vigere de servari ab omnibus qpi timoratae sunt conscientiae : his tamen si-cris repagulis non obstantibus , illi qui aperta nundinatione suos Episcopatus δ: Praebendas lubenter venditioni exponerent, nec alia impediuntur ratione quam quia id sibi successurum desperant, excogitarunt demdmnovam vafritiem, cujus nullum est in toto iure Canonico vestigium , ut scilicet impostioni annuae pensionis adjungatur obligatio illius vel statim, vel paulo post extinguendae , oblata illa summa multd copiosioris pecuaniae , quo pretio cupivissent Episcopatum aut Praebendam vendere , nisi pudor aut despcratio successus obstitisset. Caeterum id ipsum quod sinoliciori & directa via non succederet, id moliuntur de obtinent per amoanes δc viae circiti tum , superadjuncto ad vitium simoniae altero calliditatis nominibus illudentis vitio per excogitatam istam sacrae pensonis pet
555쪽
septuplo arripliorem pecuniam simul δc semel extinguendae obligationem, ut his postremis seculis evidentilis quam olim veri ficetur Dincti Davidis querimonia ista : In circium impii ambulant. Certe duo meritissimi Cardinales inter eruditissimos praecipui , diuque in Romana Curia versati, Ca-jetanus opusc. I 6. quaest. Io. dc Toletus lib. F. cap. num. 2. constanter
assirmant illum esse simoniacum , quicumque cedit alteri Benc ficium cum pensionis onere , addito pacto ut statim pensio redimatur , qui nunc abu- Ius est usu in Curia frequentissimus. Quanuis idem Toletus admittat licitum esse ex postfacto , de praeter habitam ab initio conventionem, si successu temporis Partes inter se .conveniant libertate mutua & spontanea, ut extinguatur pensio solutione quinque annatarum , irrequisita etiam Summi Pontificis aut Ordinariorum approbatione: qua tamen in re neminem Toletus suffragatorem habet. VII. Idemque nunquam satis laudatus Cardinalis Toletus , qui ex omnium Theologorum sententia damnat simoniae omnem super Beneficiis etiam 1 Summo Pontifice constitutam pensionem , nisi justa & rationabili caus nitatur, & hanc causam asserit in ipsius Ecclesiae, cujus sunt bona, utilitatem necesse esse provenire, his verbis concludit libri s. caput 83. Secundo requiritur modus, ne tot cumulentur pensiones ut sustentationem excedant convenientem hominis. Unde mirabilis est abusio eorum qui multis hine
inde se onerant pensionibus , cym unde vivere possint pro conditione sua habeant. Et γ'd pejus est , nulla adest causa propter quam vel unam possint habere ; qui-bm vix potest persuaderi, ut vel minimam pensionem a se expellant, sed morte coguntur male podsessa ct retenta dimittere. Tam frequens est hic abusus , &quod ex illo sequitur animarum exitium , ut nunquam satis damnari , vel deplorari ri piis & sanctis hominibus possit , quos cum Rege Propheta zelus domus Domini comedit, dc cum eo diligunt decorem domus Dei : domus , inquam, illius quam decet sanctitudo in lon iudinem dieriim. Idemque Toletus d.lib. s. cap. 8 i. num. 4. ait dispensationem Papae valere in foro externo, sed nullatenus in foro conscientiae , nisi nitatur justa causa utilitatis aut necessitatis Ecclesiae. Eadem asserit Caietanus Verb. Beneficium, num. 9. dc ante hos sanctus Bernardus lib. de cons-derat. cap. t o. Ubi necessitas urget, distensatio excusebilis est: ubi utilitas priscat, dispensatis laudabilis est militiis dico communis , non propria ; sem cum
nihil horum est, non plane fidelis distensatio est , sed crudelis dissipatis. Haec
S. Bernardus secundum alteram editionem lib. 3. de considerat. Versus
556쪽
OEMAE quas simoniacis Canones infligunt, tres distinguntur in Extravag. C r detestabile, de simon. Prima est censurae , ni minim excommunicationis latae sententiae , quae
ipsis facto incurritur , particularibus ; & sit spensionis ab
Ordinum exercitio , cum utriusque podnae reservatione ad Supremam Sedem. Secunda est invaliditatis actus simoniach facti, quod spectat ad Beneficii aut pensionis Ecclesiasticae collationem , ut teneatur sic provisus Beneficio qhiamprimit m aut clericali pensione se absolute abdicare , omnesque perceptos i se fructas restituere. Tertia est onus restituendi pretium , de quo inseri tract. 6. tit.'. Mediatores item simoniae eadem censura Papae reservata ligantur, si realiter completa simonia suerit in Beneficio, vel in Ordine , aut etiam in Religionis ingrestu, sicubi viget Extravagans SMe. de simon. II. Porro simoniacorum poenae canonicae, praesertim verd excommunicatio , non habent locum nisi ex quo simonia ab utraque parte completa fuerit reipsa , hoc est ut ex una parte datum fuerit pretium smoni cum , sive in totum, sue etiam ex parte I & contributa suerit altera ex parte res spiritualis ac sacra. Unum enim horum sine altero minime sussi est ad hoc genus poenae. Ita docent Ginnesus in regul. Cancellariae de
triera. quaest. ra. Navarra Manual. Cap. 23. num. Io ambo allerentes hanc
esse praxim & stylum Romanae Curiae & Rotae, ut beneficium smoniacEreceptum non vacet ipso jure , de qui se provisus fuit, non fit excommunicatus 1, dc si rtε Sacrum celebret, non evadat irregularis quamdiu pollicitum pretium non fuerit saltem pro parte exsolutum , quanuis ob eam culpam juste possit per Iudicis sententiam excommunicari, aut privari malia parto Beneficio. Filii ucius quoque qui tot annos Romae docuit de scripsit, asscivat hanc pariter esse Romanae Poenitentiariae praxim. Ze-
rota quoque p. I. vel b. Simma, num.7. & Bonacina tract. de simoia.disp. io quaest.7. punct. 2. num. 11. aliique communiter docent, posse in conscientia retineri Beneficium ab eo qui ut illud obtineret, passiis fuerat de pretio , quod tamen realiter non solvit, neque promissis stetit. III. Si quis bona fide Beneficium obtinuit alieno interventu , ignorans sinoniam pro hac re ab altero commissam, juvabitur beneficio triennalis possessionis pacificae, si integro triennio hujus simoniae notitiam non X xx a habuerit.
557쪽
habuerit. Gomesius ad regul. de trien. polis quaest. 12. Rebussus tract. de pacis posse iis nunt. 2 I. Bonacina de si non. disp. i. quaest.7. S. 2. n. i . sed nondum dilapso triennio, ex quo provisus sit non iacE istam sinoniani se inscio factam resciverit , tenebitur pure resignare , praeterqtiain duobus in casibus. Primδ si ea simonia ab altero malitiose facta fuerit ad infirmandam Beneficii suturam collationem. Secundo si is qui sic provisus fuit,
expresse admonuerat ne ad hunc finem ulla fieret pecuniaria conventio,
cap. fuit, Se cap. Sicia tuis literis , de simon. Utroque ex his duobus casibus provisus nulli indiget dispensatione, quia Ius et sussicienter providit. Verumtamen qui citra duos casus istos ignorans alterius pro se factam simoniam fuerit bona fide provisus, sed ante exactum triennium simoniae hujus notitiam habet , poterit a priis rio Episcopo dispensari, quativis pretium simoniacum fuerit ab altero sine provisi culpa persolutum, Je sie a suo Ordinario reliabilitatus poterit de novo provideri de eodem Beneficio citra recursum ad Papam. Ita Grillelmus Darandus speculi juris lib. 1. tit. de diversis sententiarum formis , num. 1 o. Ioannes Andreas ejus Commentator ibid. Navarra consit. 97. num. s. de simo n. Zeroia p. i.
de simon. num. . de p. 2. eod. tit. nil m. . Deselva, caeterique communiter.
Quin etiam G lossa hoc idem docet in cap. De s mace, de cap. Ex in Ἀ-tione , de simon. Licet igitur cap. Nobis fuit, in ilia. eod. tit. neget posse per Episcopum in facta electione simoniaca dispensari, hoc esse intelligendum Glossa docet de simonia quam provisus rescivit dc ratam habuit. Secus autem si bona fide ignoraverit , ut facit E colligitur ex d. cap. De simulaee. Sed nihil est opus Doctorum decisiones scrutari , ubi Canones
ipsi decernunt. At verb Canon 3. Concilii Placentini Generalis , cui Urbanus Papa II. praesedit,.& refertur can. Si qm is simoniacis, I. quaest. i. decernit, inquam, Placentinus Canon 3. Si qui tamen a smaniacis non simoniace ordinati Aut, si quidem probare 'tuerint, se cum ordinarentur eos nescit iresse simaniae , ct tune pro Catholicis habebantur in Ecclesia, talium ordinati mi misericorditer sustinemus ; se tamen laudabilis eos vita commendat. Deinde Canon qui sequitur quartus haec addit : sin vero Henter se a simoniacis consecrari, imo exsecrari passi sutat , e rum consecrationem omnino irritam esse decernimus. Et demd ii qui sequitur Canon s. ita constituit : incureque sane cupiditate parentum. Acm adhuc parvuli essent, Ecclesias, vel Ecclesiarum partes per pecunias adepti βης, postquam eas omnino dimiserint, se canonice in eis vivere voluerint, pro misericordia ibidem eos esse concedimur ; neque pro haefecto a sacris Ordinibus removemus , si ivveniantior aliau digui. His succinit caput De simulace , de simonia. De smoniace ordinarii certum non possumus dare re ponsum , nis plenius cognoscamus qualiter fuerint ordinati ; cum quidam licet secundum quaotam specim simonia , W'te simoniace , imis ignorantibus σμdinentur , possint , quia smoviaci πω sint , in suis ordinibus remarere. Concilium itaque Placentinum sic distinguit de iis qui innocenter ordines , aut
558쪽
pari ratione Benefici a innocenter per aliorum I se ignoratam simoniam, aut per si inoniacunt Collatorem , sed iit talem a seipsis ignoratum susceperint, ut Ordines ciui dein , cum sint in amovi biles , retineant, et ite uti permittit: sed Benencilina, cum sit amovibile , simpliciter resignent. Idque aperte significatur his Concilii verbis , eas omnino dimiserint, sed mox 'ceriore collatione de novo resumant. I V. De pensione clericali certum est quidem materiam esse simoniae ei qui pretio illam in alterum transfert , aut per anticipatas Glutiones
privata authoritate extinguit. Sed controversia est inter Doctores , utrum in his incurratur excommunicatio 3 Respondeo cum Navarra cap. 23. ii. i i i. Suare E de Relig. tom. I. lib. . cap. 11. num. 22. Lessio lib. 2. cap. 3 s. dub. 21. nunt. I 37. Reginaldo lib. 23. cap. I 2. num. III. caeterisque communiter, non incurri censi iras in pensionibus. Non enim poenae sunt ampliandae ultra casus a iure expressos , sed potias restringendae , cap. Poena, de poenit. dist. i. cap. Odia, de reg. jur. in 6. l. AG secta , . ult. D. de poenis. Et nomine Beneficiorum non comprehendi solent pensioues temporales super Beneficiis impositae. V. Item quaeritur de Praelaturis Regularium , ut sunt Abbatum, Priorum, Guardianorum , Provincialium , aut Generalium , quae non consistunt in commissione ad nutum revocabili, sed per electionein alismve providendi rationem alicui tanquam munus ordinarium deferuntur, utrum simonia in his completa de realis perinde ac in Beneficiis inducat nullitatem actus , obligationem ad dimittendam Superioritatem , & excommunicationem Papae reservatam. Respondendum ad haec singula affirmative; non mod5 quia eadem est ratio quae in Beneficiis , aut quia hae quoque Superioritates haud improprie inter Beneficia computantur ; sed etiam quia extrava g. Crum detestabile , de simon. haec perspicue decernit his verbis: Per ese nes vero, postulationes, eo malionei , profisiones , seu qua vis alias dispositiones , critas si noniaca contigerit labe fert, ct qua viribin omnino careant
in Ecelsis, Manasteriis, Dignitatibui, Frioratibus , O iii Ecclesiasticis, requibusυis Beneficiis. Eademque Constitutione Paulus Papa II. simoniae realis crimen in his commissum a quocumque, etiam si Cardinalitia , vel Regali dignitate fulgeret, reservat solius Apostolici Culminis absolutioni.
Ita docent Cajetanus in Summula , Verb. Excommescatis , cap. E. Armilla
verb. Excommunicatio, cap. 39. Navarra cap. 23. num. III. vers. At nullus
uiacus, & cap. 27. num. Io 6. Saarc Z de censuris dist. 22. seM. s. num. x . Lessius lib. 2. cap. 3 s. diib. 2 s. num. I 37. Qui omnes asserunt, valere hanc
constitutionem quoad supradusta, δύ quoad easdem poenas cxcommunicationis , quas declarat incurri ab hujus simoniae mediatoribus; simulque asserunt illas Regulares Praelaturas inter Beneficia recte computari: verba
vero Extra vagantis Ofili Ecclesiastiris , si de aliis quam illis electivis aut fixis Beneficiis , sed in significatione strictiori S communi intelligantur,
559쪽
non esse usu & consuetii dine recepta. His consequenter iidem Authores qua parte Extravagans illa districte injungit iis qui resciverint hanc factam alietibi simoniacain pravitatem , ut admoneant hujus facti Summum Pontificem , asierunt non esse usu receptam, nec ad id obligari ullum , nisi sorte sit Curialis Sedis Apostolicae. Eadem Extravaganti declarantur omnes qui Beneficia aut Regulares Praelaturas per simoniam adepti fuerint, sub animae suae periculo adstricti oblisatione fructus omnes quoscumque inde perceperint restituendi. His assentitur Bonacina trach. de simonia, disp. i. quaest. . g. a. Dbi hanc n ateriam multδ Alidius pertractat quam in alio traliatu suo de Censuris in particulari, disp. a. q. s. punct. 24. ubi opposita quaedam concludit contrarius sibi, & allegat Doctores quos ego exacte legens adverti planὶ oppositum docere quam ipsis Author hic alia tribuat in hoc posteriore tractatu. Nec id vitio vertendum viro erudito, & de Ecclesia optime merito. VI. Extravagans i. de simon. inter communes, declarat ipso facto incurri , singularibus personis dantibus & accipientibus , vel exigentibus pastus , jocalia, pecuniam pro Religionis ingi essu excommunicationem; S Capitulis autem & Conventibus suspensionem ipso facto incurri, cujus utriusque vinculi solvendi extra mortis articulum potestas sit penes solum Romanum Pontificem. Sed hanc poenalem constitutionem non recipi docet ipsa ejusdem Extravagantis Glossa , & quamplurimi veteres & recentiores, quotquot docent excommunicationes de simonia ad solas restringi ordinationes & Beneficia. VIL Simonia in materia Beneficii omni ex parte completa facit reii inhabilem ad idem Beneficium. Disputatur an privet aliis pariter Beneficiis antea rite obtentis ὶ Item an reddat incapacem ad alia in futurum o tinenda 3 Quoad Beneficia legitime antea obtenta tenendum est non vacare per simoniam supervenientem; nulla enim talis poena in Jure hac in parte exprimitur, neque fieri in poenalibus permittitur exten sto ab unae delicti specie in alteram, juxta textus supr, citatos , num. 4. Ita concludunt Mare et de religione, tom. I lib. q. cap. 36. num. I9. & cI .38. num. . Ruila de censuris p. 3. disp.f. ad fin. Bonacina de simonia, disp. I. quaest. 7. punct. a. dissicultate i. num. a. & 2. ubi pariter hanc excludit poenam ab anterioribus actibus ad acquirendum Beneficium ordinatis , ut electione,
Praesentatione. Adeout si electio , aut praesentatio purae sint , simoniae Jabe, sed subsequens collatio facta sit per simoniam , ipsa quidem collatio sit nulla & invalida , sed praecedens tamen electio & praesentatio validae perseverent, quo fiat ut post obtentam , collatione simoniaca dispensationem nullatenus opus sit nova electione , vel praesentatione , sed solam.
VIII. Idemque Bonacina trach. de suspension. in particul. disp. 3. Paest. I. puncti . n. I 3. & inter Canoni stas Felinus in cap. Insinuat , de
560쪽
sinon. Abbas in cap. Clan Clerici, de pactis num. 2. Ugoynus de simo n.
tab. i. cap. 19. de Gallicani Doctores Gregorius Tolosanus instit. bene sic. cap. 26. num. 2. Papo tom. I. Notariorum , lib. 2. pag. 9o. Pastor lib. 3. de benefic. tit. IS. num. i7. Bengeus de simon. in benes num. 3. secus de Beneficiis post simoniam acquisitis judicant. Cum enim admittant nullatenus vacare antea legitime acquisita Beneficia , consentiunt tamen quaecunqtie acquiruntur poli excommunicationem Beneficia, necdum obtenta dispensatione ac re habilitatione a Summo Pontifice , nullatenus teneri posIe, eorumve fructiis pcrcipi, sed perceptos esse restituendos ; Beneficia vero ipsa vacare ipso jure , Extrav. Cum detestabile , de simon. junctis Constitutionibus Pii IV. de Pii V. quas in hoc Regno usu receptas testatur ibidem Pastor. Iunge his can. Erga smniacos, i. quaest. I. quo statuitur simoniacos esse omnino deponentis. Ratio petitur ex incapacitate quam producit praecedens simonia. IX. Verumtamen sublato per absolutionem illo incapacitatis obice, tum demum debite absolutus capacitatem recuperat ad nova Beneficia, juxta Martinum Navarram consit.' i. num. s. dc consit. 92. de sinonia : de Petrum Navarram lib. 2. de restitutionib. cap. a. num. I. & seqq. Suareet de Religione tom. r. lib. . cap. 18. ad fin. dc plerosque alios dicentes ipsam Pii V. Bullam nec in ipsa Italia esse receptam quoad istam quam continet clausulam : Et perpetuo sit inhabilis ad quaecunque alia Beneficia obtinem da. Sed ne huic Bullae praejudicium fiat, nego eam esse intelligendam de interno , seu conscientiae soto , secundum quod semel debith absolutu,
pristinam resumit capacitatem ad Beneficia futura, quanuis omnino excia
dat a Beneficiis vel simoniace , vel durante smoniaca labe acceptis, nisi specialiter cum eo dispensatum sit a Suprema Sede. Quod ergo Bulla haee de solo externo seu contentioso soro sit exponendae, perspicuum faciunt haec ejus verba : Vmm iu detestabile crimen smoniaca pravitatis commisisse comidius fuerit. Nec ullatenus obstat Bonacinae objectio ista , quod in dis. pensationibus Romanae Poenitentiariae solet plerumque apponi clausula dispensitas occultos quoscunque smoniacos circa istam ad sutura Beneficia inhabilitatem. Stylus enim Scribarum & Notariorum vim juris nullam habet. Et saepenumero clausulae superfluae apponi solent, vel ad excludendos in justos litigantium cavillos , aut ad sedandos cumulatius hominum scriipulos , aut ad largitis captandum lucrum ab iis quorum requisitioni
X. Qiiod attinet ad simoniacam in Beneficiis confidentiam , sciendum pri md istiusmodi confidentiam esse conventionem, sive tacitam, sive aperiatis verbis expressam , ut qui Beneficium recipit, illud ipsum posthae in aliam certam personam transferat, aut Beneficii fructiis ab alio percipis nat. Pius Papa IV. multa constituit ad istam reprimendam pervertitatem,
quae succestar ejus Pius V. confirmavit de ampliavit per Bullam anni is 6m
