Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quam contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & romani, sed etiam juris francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1685년

분량: 850페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

541쪽

ue is furis Canonici Theor a

er de lacte istius non mandMat ' Secundd idem probat ex stipendiis Clericorum ad sacra obeunda ministeria , ad psallendum in Choro , ad Millarum onera seu pro vivis , seu pro defunctis; ad assistendum Processioni. Deinde ad . argumentum quod ipse sibi objecerat de Monasteriis in quibus aliquid , personis quas recipiunt exigitur , respondet his verbis : D cendum quod pro ingressu Monasterii non licet aliquid exigere , vel accipere q pretium : licet tamen s Monasterium sit tenue, quod non sussciat ad tot presoninnutriendas, gratis quidem ingressum Monasterii exhibere , sed accipere aliquid pro victu pesona qua in Monasteris fuerit recipienda , si ad Me Ton sussciuis Monasterii opes. Haec ultima verba, Si ad hoc non sussciunt Monasterii opes, omnem praecludiuit evasionem illorum qui verba sancti Thomae restringenda praesumerent ad sponte oblata ; quandoquidem in consella est apud omnes, licere sponte aliquid offerre , etiamsi uissicerent Monasterii opes; non enim sponte & liberaliter oblata, sed pactiones pecuniariae simoniam

constituunt.

VII. Sanctus verb Bonaventura non posset dilucidius mentem suam explicare. In libello enim Apologetico adversus illo qui ordini Fratrum Minorum adversantur , & habetur in primo tomo opusculorum ejus, proponit quaest. 18. hanc adversantium suo Ordini objectionem. Cum ergo sitis informatores earum loquitur de Monialibus Sanctae Clarae in quare permittitis quod plures apud ear impure, idest per pecuniam , recipiuntur, qua si nihil sicumferrent nullatenus recterentur , ct aperte smonia videtur ' Responsio : Si illud alii faciunt , de hoc non a nobis, sed ab illis est ratio exigenda. Sed tamen ut satisfaciamus quarentibus , sciendum quod quantum Ffectat ad hane materiam quadruplex est forma recipiendi ad Ordinem qualemcunque. Frima quando alia quis recipitur nec pro pecunia , nec cum pecuuia , sed pure pro Dra : ct ista est purisma coram Deo ct hominibus. Secunda quaiso aliquis recipitur non pro pecunia , sed cum pecunia , itaue si nihil afferret, tamen reciperetur pro Deo : st similiter hoc purum est coram Deo , sed caute agendum est coram hominibus , ne detur eis occasio scandali , ct ne si ibi assectas avaritia infectus ex sse lucri. Temtia quando quis recipitur non Pro pecunia , nec tamen reciperetur sine pecunia , eo quod non habent aliter ei qui eum recipiunt in necessitatibus corporis providere, cum tenues facultates domus vix su aut iam receptis , nec ad eas audeant plures

recipere , ct istos sis necessitatibus stolare : ita quod talis persona qua se recipiatur , si abundaret locus . me pecuniis reciperetur. Similiter aliquis duxit uxorem propter divitias ct nobilitatem ejus qua habet nasum I nec tamen propter hoc ducit eam quia nasium habet , quam tamen si naso careret, nullatenus duxisset. Et hae non est impurum , licet non appareat 'stan pulchrum. Guarta cum aliquis recipitur amore pecuniae, ita quod si poeni illam pecuniam habere sine persona , non reciperent personam ; sed ut habea ut pecu etiam , personam recipitini. Et hoc y tus impurum s ct simoniacum ; quia ibi pecunia est causa receptionis persona, ct non e convers. Ubi ergo recipitur persona propter 'cuniam , simonia est ; quia ibi

venditur

542쪽

' U Praxis. Lib. V. 3IT

Creditur stirlitiale , idest consortium stiritolii societatis , pra temporali , stiliora

pecunia. Et hoc plerique faciunt etiam ex mera impia , optantes aluiuem venire cum pecunia , quem reciperent ut eorum inopia retararetur, vel debita contraila siserentur, vel bona concupita emerentur , vel auisicia consuerentur. De talibus

dicit Ecclesiasticus cap. 17. Propter inopiam multi deliquerum. Ubi vero pecunia recipitur propter per οηam quam alias libenter reciperent si haberent unde eam pascerent, non videtur esse simollia , dummodo forma cum intentione concordet. Ghoc modo sustinemus quod Sorores sancta Clara recipium pecuniam cum personis, siquand. oportet eas plurei personas recipere quam de facultatibus Monasterii coms e valeant sistentari. VIII. Doctor ergo Serapiticiis negat esse simoniacum , si Monasteritim non habens sufficientes facultates ad victum ejus quae de novo postillat admitti, recuset illam admittere , nisi augmentum temporale pro suo victu conferat in Monasteriam ; sed si conserat, tunc postulans recipiatur, dummodo duo ista quae sola exprimit, simul concurrant: primo ut Monasterium sit inops & insufficiens ad victum personae postulanti stippeditandum: secundo ut persona propter Deum solummodo admittatur , &non propter pecuniam quam deseri, adeout si Monasterii facultates eius quoque victui sussicerent, nec per ira postulans quid am sectim affer ret, nihilo tamen minus in Monasterium reciperetur. Primam conditio nem illam notent Monasteria quibus facultates suppetunt ad victum novae postulantis ; quam tamen admittere volunt sub obligatione dotis pecunia riae , sed plane recusant citra talem obligationem : Sancti enim Doctores Ecclesiae Thomas & Bonaventura aperte docent id esse illicitum & simo niacum. Secundam verb conditionem nolent ipsa etiam Monasteria quae inopia laborant, sed recipiunt personas non pure & simpliciter propter Deum solum , sed propter dotem. Illa namque impura intentio nullatenus excitiatur a simonia praetextu pauperi. atis , ut generale Concilium Laletanense d. can. 6 . aperte declarat: de Sancti Tnomas & Bonaventura locis citatis docent , ad evitandam simoniam debere personam admitti propter solum Deum, adeout si Monasterii opes sufficerent, nihilominus periona reciperetur sine ulla dotis conditione aut exactione. Dos verb nul latenus in pactum deducatur , nisi hac sola consideratione alimentorum, quae tenues Monasterii facultates exhibere non possunt. IX. Utrum vero contributio postulantis pecuniaria deducatur in pactum cum duabus praedictis conditionibus quas Sancti Thomas & Bonaventura apertὰ requirunt ad hoc ut simonia vitetur, an vero sine pacto sponte offeratur , nihil pertinet ad quaestionem. Nam Sc in contributione spontanea sine ulla pactione interveniret mentalis simoniae crimen juxta utriusque Sancti disinam , tam in indigente , quim in opulento Monasterio , si persona postulans reciperetur propter te orate commodum ψonte oblatum, alioqui ne quidem in opulento Monasterio recipienda.

543쪽

X. Petrus etiam Cantor Parisiensis Doctor qui duodecimo seculo so- ruit , sic loquitiit in triabitu de Verbo abbreviato , cap. 38. Si nonast

rium Miso inops est in non post recipere mu nutrire me pecunia contributione issum qui se ossent ad Religionem , paterit huic concedere Constaremitatem spiritualem, non autem corporalem : vel etiam habito restectu ad domus inopiam ct ad necessa rias pro alimentis ipsus postulantis expensas , Exic ERE ab illo ut sua EA CONDITIONE ADMITTAT uR , pia suppeditabit Monaste is redditas temporales ad sed saeum ct alimoniam vita sua. Hie Author aperie approbat pactiones de exactiones pro alimentis quando Monasterium est inops I &aperte reprobat quando Monasterium est commodum. Scripsit de obiit hie Alithor ante ortum Mendicantium Ordinum , de ante memoratum ipsum Lateranense Concilium. XI. His adstipulatur Canoni starum coryphaeus , 2 quo Decretalium volumen Gregorio Papa IX. jubente habemus , quique primus traditur Summam casuum conicientiae composuisse Sanctus Rai mundus lib. I. tit. r. 3.1 1. in haec ipsa verba r Si Monasteriam est adeo tenue vel paupertate δε-

pressum , quod redditus vel vix, vel non susscerent persenii prasentibus, nan μiam intentionem possent habere, sed etiam erias pio possent disere, Non sistisiurambis, libenter suseipimus te ad spiritualia ; ad temporalia non possumus nis habeamus plures possessiones: ct tunc ille erat se ct sis. Quod autem dicitur hi constitutisne nimirum jamdicti Lateranensis Concilii) eodem eap. Gomam, vers. Paupertatis pretextu, de simon. intelligitur cum hoc dicebant in fraudem.

Hactenus S.Raimundus. XIL Franciscus Suareae de censuris disput. 22. sect. s. num. II. jur merito reprehendit Dominicum Soto, qui lib. s. de justitia & jure, quaest. 6. in fine , contra Sancti Thomae aliorumque veterum doctrinam asseruit licitum divitibus Monasteriis pacisci titulo alimentorum ante admissionem. Clim enim Monasteritim satis habeat unde admissa alatiir , eaque bona sint ag Moniali iuri alimoniam destinata, falsδ praetexitur ad n uam contributionem causa viebas ; atque ita pactio , vel exactio ista non radit super alimentorum necessitatem , sed se pra admissionem. Idem Suarea eadem repetit tona. r. de Religione, lib. . cap. II. Cujus vestigiis insistens Filii ucius idem docet circa commoda Monasteria , trach. 61. cap. 4. num. 13. Eandem approbant distinctionem pauperis , vel divitis Monasterii

latus lib. I cap. 36. num.9. aiserentes licere pacisci praecise pro solis alim niis in Monasteriis inopibus, non in divitibus. XI I L Taxatio vero facilitatum Monasterii temporalium , secundanuquam minime liceat amplius exigere ab admittendis, imprudentius , quibusdam determinatur ad arctam necessitatem. Majore prudentia & circumspectione sic providit Tridentina Synodus se T. x s. cap. 3. de Regular si temporalibus Monasteriarem fatidiaritas se ineundam Ust ratis , ut Monialium

544쪽

s Praxis. Lib. V. 379

niaxum mammu eo MMons fustentarii possit. Praefatus Sanebas Bonaventura non est Doctor , cum fuerit totius ordinis sui Generalis Mitrister , qui argui possit modicae circa res Monasteriorum experientiae , neque permittit ejus eximia sanctitas ut i quoquam arguatur nimiae erga Dei providentiam diffidentiae. Ipse verb in tractatu determinationum quaestionum circa Regbilam Saucti Francisci, quaest. 19. inter causas citu Communitas c ut loquitur θ in religionis spiritu deficiat , allegat paupertatem nimiam : Exq inquit in Moriosi regu mor feri P . inarii, dum sibimu videtur quisque

providere , crina ob nimiam impiam mn procidetin eis in commune. Hoc docent quotidiana quae videmus Monaturiorum Montalium infortunia, & casus commiseratione digni; virorum namque Monasteria facilius ab hujiusmodi damnis emergunt. Videmus in permultis virginum Monasteriis ad gravem inopiam redactis fuisse ed quandoque redactos Praelatos , ut soluta clausura virgines ad proprios parentes transmiserint nutriendas , suasque operas ne a propriis parentibus repellerentur , famulitia & opificia pro pane apud eos quaerendo locaturas. Vidimus multoties facile dissipatis Monasteriorum exiguis ficultatibus , necesse fuisse quasi in communi naufragio , ut singulae Moniales privatim suo victui consulerent, sitas operas externis pretio ad vitae subsidium exhiberent, proprietatem rerum quancumque corradere possent sibi ad vitae privatae necessitates assererent, tempora orationi, vel lectioni destinata manuum labori insumerent, colloquia cum externis , , quibus sebsidium aliquod sperabant , miscerent, ex quibus contingeret omnem interiorem de exteriorem disciplinam pro

sus evanescere.

XIV. Et utique si adhibitis duabus seperios praescriptis conditionibus , adhuc illicitum , de simoniacum esset de alimentorum contributione in Monasteriis convenire : pari, aut etiam fortiori ratione simoniacum esset Sacerdotibus circa justam & approbatam taxationem pacita inimillis qui ab eis Milsas , aut Missarum anniversarias celebrationes postulant: nec enim sacratior est , aut augustior intra Monasterium adm:ssio quam incruentum corporis de sensuinis Dominici Sacrificium , cam n hil habeat Ecclesia quod hujus celebrationis sanctitatem aequiparet. Pari quoque ratione vocabitur simoniaca quaecunque protestatio , converuto dcoactio distributionum pro Ossiciis Divinis in Choro , dc quoririn cunque stipendioriim pro Ecclesiasticis & sacris ministeriis , dc proortati mim pro Ecclesiarum visitationibus. Et certε justissima horum stipendi rum causa , omniumque praecipua eadem est tum in sacris Ecclesiae minis steriis , tum in religiosa Monialium societate victus de alimonia Deo inianistrantium.

XV. Inter Sanctissimos Praesules qui omnium seculorum decitra commissas sbi Ecclesias sanctissimἡ administrarunt, vix , imo ne vix quidem ullus censeri queat canonicae disciplinae tenacior Sancto Carolo Bor-

romaeo

545쪽

lio Iuris Canonicis eorta

minaeo Mediolanensi Antistite , quem proposuit Deus omnibus Ecclesiae Pastoribus in exemplum sacri zeli, constantiae & vigilantiae Episcopalis

Cum verb ejus omnes Constitutiones tum ad dioecesin ampli stimam, tum ad universam , cui ut Metropolitanus praeerat, provinciam spectantes ex Mctissima diligentia collectae fuerint in ampli ininum volumen inscriptum Mediolanensi Ecclesia i cumque accuratissima ipsus vitae historia , pluribus qui diu cum illo versati fuerant Scriptoribus edita fuerit, nullum tamen tum in illis Constitutionum ejus collectionibus , tum in ejus vitae serie , vel leve indicium reperitur, quo possit quis judicare sanctissimum vigilantissimum Antistitem conatum fuisse ex tam multis, quibus invigila. bat Monasteriis , imaginarium istud simoniae genus pro necessariis in pauperibus Monasteriis postulantium puellarum alimentis eradicare. XVI. Circa istas ingredientium Monasteria , sive ultroneas, sive conventionales obligationes temporalium facultatum , orcra pretium fueri:

referre Constitutiones ejusdem Sancti Caroli, per quas prudenter consulitur & puellarum ingredientium libertati circa professionem, S ipsorum. Monasteriorum indemnitati. Constitutiones istae habentur in duabus quibus vir Sanctus praesedit Synodis provincialibus , scilicet in prima anni cap. de novitiis ad professionem recipiendis : & in secunda anni I 160. tit. 3. de iis quae ad Moniales pertinent. In his ergo statuitot , ut ii, ipso initio admissionis puellae intra Monasterium contributio dotalis neque relinquatur in manibus parentum puellae , neque in manus Monasterii consignetur , sed deponatur in manibus probi & facultatibus commode

instructi viri ab ipso Monasterio approbati , hac lege, ut si puella vel moriatur novitia , vel professionem emittere nolit, reddatur pecunia illis qui eam contribuerant. Sic enim providetur libertati puellae, si dos de manibus Montalium non sit repetenda, sed de manibus depositarii, vel seque stri. Si verd contingat puellam exacto probationis anno profiteri, consulitur juri Mon steriorum , quae plerumque non possunt a morosis parci tibiis promissam dotem recuperare, qua ex causa Monasteria saepe ad paupertatis angustias redigi solent. XVII. Extravagans Urbani IV. quae est l. de simonia, excommunicat cum reservatione ad supremam Sedem omnes exigentes aut paciscentes atque solventes aliquid , tam viros qu in sceminas , pro ingressu Monasteriorum cujusvis sexus, coenas, prandia pastus , pecunias, jocalia, ali De quascunque res etiam ad usum Ecclesiae vel pietatis destinatas. Ipsos verὁ Conventus , Capitula , Monasteria suspensionis sententiae subjicit. Hanc Extravagantem posteriores Summi Pontificcs mitigarunt, Innocentius VIIL Martinus V. Clemens VII. Ex his M. artinus V. declaravit se eximere ab hujus Extravagantis poenis Moniales , aliisve per nas de dote

negotiantes aut convenientes ad ingressum foeminarum in Manasseriis re-icipiendarum, ut refert Sylvester verb. Simonia, num. II. Hoc idem decla

546쪽

Prax s. Lib. V. tia

rauit per speciale breve Clemens VIII. non esse Moniales simoniae rea, paciscendo de dote recipiendarum pro suffcienti & congrua sit stentatione. refertur a Bassaeo Eapucino in compendio privile g. verb. Moniales,niim. 16. & a Ludovico Miranda trach. de Monialibus, quaest. 8. art. 7.conclus. i. Navarra in commem. ad cap. cmmam , de sinon. & in Maianua l. cap. 27. n. Ios. Lessio lib. 2. cap. 3 1. dub. 23. n. I I. Bona cina tract. de excom. in parric.disp. 2.quaest. . punct. 29.num 6. Qitatenus autem Sylvester verb. Simonia , quaest. I 9. & NaVarr. Manual. cap. 23. n. I II. dicunt

excommunicationem nullam incurri nisi in Ordine dc Beneficio , significant hoc laso non esse receptain istam ExtraVagantem quae excommunicat simoniaco in Religionis ingrestu ; quod idem absolute alserit loco citi Lessus. Verumtamcn cum mitigationes praedictae Summorum Pontificum sola exonerent sceminarum Monasteria , polliet adhuc ista Extra vagans insun robore perdurare circa Conventus & Monasteria virorum. V III. Statuit cap. unicum, S. Sane , de stat. Regul. in s. in hune finem , ut Montalium clausura commodius observetur , ne in Monasteriis Ordinum non Mendicantium aliquae deinceps recipiantur in Sorores, nisi quot poterunt de ipsorum Monasteriorum bonis, sive proventibus absque penuria sustentari. Ne, ut ait ibi Glossa, contra proprium institutum cogantur mendicare. Concilium vero Trident. scit. 2 s. de Regul. cap. 3. - constituit ut in Monasteriis de domibus, tam virorum, quam mulierum bona immobilia possidentium, vel non possidentium , cujus generis declarat solas esse de caetero Fratrum Capucinorum de Minorum de Observantia domos , is tantum numerus constituatur & conservetur , qui vel ex redditibus propriis Monasteriorum , vel ex consuetis eleemosynis continode possit sustentari. His verb Constitutionibus cumulate satisfaciunt &obtemperant Monasteria , quae cum non habeant sessicientes redditus ad victum noviter postulantium , requirunt ab eis contributiones , quarum praesidio possit Monasterium eis victum commode subministrare. Cum enim nova illa contributio inter monasterii facultates computetur, sequitur per novas illas admissiones in Religionem nullatenus excedi numerum ostrum qui ex redditibus Monasterii, aut ex consuetis eleemosynis ali possunt. Et intentio Concilii violaretur , si ad Religionem tales postulames absque I gentatione admitterenzur. ι

547쪽

CAPUT VI. Alia quadam circa simoniam di cultates

elucidantur.

I. CTAvδ quaeritur , an sit smoniaca Reliquiarum venditio, aut locatio 3 Respondendum affirmative, cum Reliquiae sintres sacrae, & in venditione de locatione pretium necessario interveniat. Ita decernit Concilium Generale sub Innocentio III. can. 62. dc habetur in cap. fin. de Reliquiis & vener. Sanct. His suffragatur Ius Civile, i. 3. C.de sacrosanch. Eccles. Sane ut de Vasis sacris superilis docui, ac de Calicibus consecratis , possunt eadem ratione vasa emi aut vendi, in quibus conditae sint sacrae Reliquiae , dum nullatenus intendatur Reliquiarum venditio , neque harum ratione pretium augeatur. Abbas in cap. fin. de Reliq. Sylvester verb. Reliq- , SuareΣtom. I. de religione , lib. 4. cap. I . num. 24. Praeterea licitum est Reliquias de infidelium aut impiorum manibus pretio redimere. Proinde cele- 'bratur pietas sancti Bonifacii Martyris, qui Martyrum Reliquias de carniuficibus pretio redimebat; necnon Luitprandi devotio Longobardorum Rogis , corpus S. Augustini Ecclesiae Doctoris de manibus Barbarorum qui Sardiniae dominabantur, ex ea insula ingenti persoluto pretio Ticinum

transferentis.

II. Quaeritur nonδ , utrum aliis quoque titulis praeter jam recensi fas sit pecuniam pro rerum spiritualium contributione dare , vel accipere Respondeo licere , tum ratione laboris, trum ratione debiti ad ministri sustentationem stipendii : nunquam tamen praecise ratione sacri ipsius munisterii. Haec propositio divinis testimoniis adstruitur; dicit enim Christus Dominus de sacris Ministris : Dium est operarim mercede sua , Matth. io. Apostolus quoque i. Cor. 9. militat sitas stipendi unquam ' pumtat vineam , ct de stactu eis non edit ' Vim pascit gregem , ct de lacte e non manducat ' Si nos vobis stiritualia seminatamin, magnum est si nos vestra

carnalia metamu ' Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, qua de sacrarisse it edunt; ct qui altari deserviunt, de altari participant ' Ita ct Dominus omdi vis iis qui Evangelison annunciam, de Evangelio vivere. Idemque r. Timoth. s. .. bene praesunt Presbyteri taplici honore digni habeantur, maximὸ qui laboraut in verbo ct doctrina. Idque apud omnes gentes etiam infideles naturalis luminis ductu receptum est. Ideoque Gentiles AEgyptiorum Sacerdotes sumptibus publicis alebantur, Gn.67. III. Decimb

548쪽

ω Praxis. Lib. V.

III. Decimδ quaeritur, num possit Episcopus aut Parochus pecuniam exigere ad sacrum & spirituale ministerium , quod ipse tenetur ex ossicio praestare 3 Supponimus enim , posse exigere in iis quae non tenetur exhibere ex oblisatione ossicit. Distinguendum ita est: Vel ad ea praestanda quae sunt ossicii sui habet congrua, & vitae suae honeste sustentandae stipendia ; vel non habet. Si habet, nihil potest exigere ; & s quid exege

rit , tenetur restituere , ut docent Cajetanus ad a. a. quaest. ICO. art. 3. Pe

trus Navarra lib. . de restitutionibus , cap. 12. num. 97. & Ius ita disponit cap. m nobis , de simon. ubi Papa Capellanum condemnat qui pro exequiis defunctorum, & pro nuptiarum benedictionibus pecuniam exigebat, de Episcopo ejus mandat non sollim ut ei prohibeat, sed etiam compellat ad debitam restitutionem. Ibique Glossa docet, quando redditus ad vitam sussicientes desunt , licitum elle Parocho aliquid pro exequiis exigere

etiam ab invitis , modo justam & rationabilem summam praesertim squae ab Episcopo , vel statuto taxata fuerit non excedat, neque exigat per debiti ministerii sui subtractionem, ut docet S. Thomas 2. 2. q. IOO.

art. 3. in corp. Qui ibid. ad 3. perspicue dicit, quod si habet statuta stipendia ex Ecclesiae redditibus i bona enim patrimonialia huic exactioni minime obstant ) nihil potest emagitare pro debito suscepti ossicii: quod pariter docet & probat C et. ad art. a. d. quaest. Ioo. Caeterum ubi Canones

aut approbata statuta permittunt exigi etiam a Ministris Ecclesiastico proventu iussicienter provisis pro certis quibusdam debitis functionibus , qu lis est Episcopis permissa a jure procuratio pro dico sis vi statione , aut pro Ecclesiarum consecratione ; itemque Canonicis distributiones diariae pro assistentia in Choro, tametsi fructus habeant ex Praebendis suffcientes ; his de aliis casbus jure communi aut statuto particii lari expressis po-rerit stipendium eiusnodi exigi,& non aliter. Vide Glossam in d .cap. bis. His adde ubi pia fidelium consuetudine receptum fuerit ut aliquid Parocho contribuatur, eam servari consuetudinem jubere Concilium Ἀ-nerale relatum in cap. Ad Apostolicam , de simon. IV. Sponte quoque oblata recipi non prohibentur, dum absit abusus, vel scandalum. Sane quae sit mens Ecclesiae circa exactiones pro debitis invisitatione procurationibus , non melius resciri potest quam ex duobus cecit menicis Conciliis Lugdunensi & Tridentino. In primis Lugdunense sub Gregorio X. prohibet Praelatis visitantibus aliquid nomine procurationis etiam sponte oblatum recipere praeter sola victualia moderata, cap. i. de χ. de censib. in 6. Deinde Bonifacius VIII. hoc limitat, ut pos. snt debitorum victualium accipere a volentibus aequivalentem pecuniam, sed praeterea nihil , cap. 3. eod. tit. Postremo Concilium Trident. se si . 1 . cap. 3. praedictam Constitutionem Concilii Lugdunensis in statirat, jubetque visitatorum , sed non ipsius vis tantis arbitrio relinqui optionem suppeditandi moderata victualia, aut horum loco pectiniam illis aequivalet

549쪽

3α iuris Canonici me orta

tem. Districtisque prohibet, ne cujhiscunque veteris consuetudinis o tentu aliud quidquam , visitantibus petatur , aut etiam sponte oblatum

accipiatur.

V. Cum igitur vetet Tridentinum visitantibus quidquam aliud accipere, licet vetus consuetudo eis indulgeret oppositum , praeter sola victualia moderata , pari ratione non facile indulgendum in sacris ministeriis ex ossicio debitis , ut minister sussicientibus aliunde proventibus Ecclesiasticis provisus , obtentu consuetudinis & authoritate d. cap. Ad Aristolicam , de simoia. indiscriminatim a particularibus exigat. Neque enim pia liberalitas parochianorum quorundam fortasse ditiorum aliis parochianis praejudicare , aut cupiditati Parochi obsecundare debet. Hae enim ratione turpis aspergitur Ecclesiae labes avaritiae , sacrorumque mini steriorum nundinationes prostant, decor & honestas status Ecclesiastici disperditur ex effusiore licentia lucrum captandi, vel munera recipiendi. Sic enim fit ut pudefiant,& ut cum Apostolo loquar, confundantur ii qui non habent, nec ausiat prae pudore Parochum interpellare. Evenit

etiam quandoque, ut ministrorum cupiditas quasi jure piae & praescriptae consuetudinis illud exigat quod ab initio fuerit in aliquibus forte voluntarium , in aliis verb ex pudoris respectu coactum. Sic verb introductas consuetudines dicit Lessius lib. 2. de justitia, cap. 3 s. dub. 8. num. 69. Op-randum esset ut abrogentur, quia speciem quandam referunt negociationis , & tenuibus parochianis sunt onerosae. Quicunque vero cxistimam quaestum esse pietatem, audiant monentem Apostolum I. Timoth. 6. υμ tem magnus quaestus pietas cum susscientia. Nihil enim intulimus in hunc mira dum : haud dubium quod nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta ct quibus tegamur, his contenti simus.

VI. Undecimo quaeritur, an licita sit composito pecuniaria in causis dispensationum , sive penes Romanam Curiam, sive penes Ordinarios Pro certo statuendum est , nihil polle exigi, vel dari in pretium dispens tionis, nec summo ipsi Pontifici: cum dispensatio sit actus Ecclesiasticae& spiritualis potestatis, quae non potest citra simoniam Juri Divino opinpositam pecunia compensari, Christo praecipiente Matth. Io. Gratis ac pistis, gratis date. Et Concilium Trident. sess. 21. cap. I 8. decernit aperte,

non nisi gratis & cum justa causa, simulque urgente dispensari poste per

quoscunque Praelatos. Sanc hac voce , gratis, non vetat onus imponere

erogandi eleemosynam pauperibus, vel Ecclesiae ; sed hoc solam prohibet , ne ipse Praelatus ex dispensatione lucrum sbi suisve captet, ut benὰ

Lessitis notat.

VII. Duodecima difficultas , utrum Vasa sacra , Altaria, sacrae Vestes, de Ecclesiarum aedificia vendi possint 3 Respondeo asscinativε de Vasis & Vest.bus sacris, & de Altaribus , cum haec omnia sint secundum substantiam uiaterialia, spiritualibus vero tantummodo antecedenter an

nexas

550쪽

nexa , dummodo pretium & intensio versentur solummodb circa id quod est materiale, nullo respectu habito ad consecrationem, vel benedicti

nem his accessoriam & annexam. Ita post s.Thomam a. 2. quaest. roo. art. 1. Navaria Manual. cap. 2 3. num. 99. in fine , & Bonacina de simon. disp. i. quaest. . num. I 2. & ibid. S.I I. num. L. At verb secus dicendum de

Ecclesiis ; et si namque in his quoque par videatur ratio, earumque sit ma terialis substantia cui accesserie jungitur benedictio, vel consecratio ; Iustamen Canonicum de his jeciatim declarat, neque vendi, neque redimi posse, cap. , de simon. minimo dispar quoque in his ratio existit; Calices enim , portatilia Altaria, Coronae, vel Imagines benedictis, quibus est annexa Indulgentia, possunt ad Privatorum dominium pertinere ; templa vero semel Deo dicata publici juris sunt, cap. Noverint, io.

VIII. Postremδ qiuaeritur, utrum sine simonia vendi possit terra ad sepulturam 3 Quanuis terra ad sepulturam benedicta censeatur inter res antecedenter spiritualibus annexas, quarum materia , quae adhue superest, antecessit qualitatem illam , seu accidens spiritualitatis 1, atque ita videati; idem in hac parte statuendum, quod de Cilicibus & Altaribus consecrastris , quae fatentur omnes propter eandem materiam pretio aestimabilem vendi posse , attamen vendi sepulturas multiplices prohibent Canones. Concilii Meldensis canon 1. hoe ficti districte vetat. Item canon si a , clim tribus canonibus seqq. I s. quaest. x, de caput AH mia. de sepulcα caput Auinta u. de simon. Quin Legislatores sapienter perspexerunt. sepulturam esse ultimum Christianae pietatis ossicium , de maximε odio iam fore Sacerdotum avaritiam, si exinde quaestum captarent. Caeteitim si qui, sibi suisque haeredibus velit Sepulturae locum ira proprium acquirere, ut non sit deinceps liberum aliorum Fidelium corpora eo inferre , tunc ratio prohibitionis canonicae cessat , propter peculiare , & cum aliis incommunicabile dominium loci, atque sub hac ratione pretio rationabili vendi posse locum sepulturae docent Suareae de Relig. traa. 3. lib. . cap. i num. 18. & s. q. Reginaldus lib.23. cap. 16. num. 22. & alii. Sicque usus ubique receptus obtinet. Ratio liquet , quia debitae sepulturae denegatiq, quam urget canon si Eccissi stio, i 3. q. a. non secum involvit perpetuam& haereditariam dominii transsationem , neque ipsius ad alicuius personae aut familiae servitutem perpetuam : quae quidem obligatio de servitus nuI- latenus est ad debitam de Ecclesiasticam Fidelium sepulturam necessaria, cum possit cadaver xliquod tetrae mandari, eadem remanente terra sub

dominio de potestate Ecelesiae : illa veco perpetua servitus, & dominii alienatio est proculdubio pretio aesti inabilis.

CAPUT

SEARCH

MENU NAVIGATION