장음표시 사용
621쪽
Quanuis exinde praeter ipsius testis intentionem sequatur ut calumniator ultimo puniatur supplicio; id enim contingit per accidens. Testis enim qui abditam veritatem manifestavit, solam intendit innocentis rei liberationem , non vero , ut supponimus , accusatoris poenam. Hoc sapienter
docent Ugolinus, Avita , Sayrus , Suare et, Fidiucius , & qui hos allegat& sequitur Bonacina de irregularitatibus , disp.7. Pq. punct. 3. n. . Atque
ita nulla inde nascitur irregi aritas. XXI. Laicus C hirurgiam aut Medic nam exercens iuxta suae artis regulas, non incurrit irregularitatem, eis membrum resecet aut resecari mandet ; non enim est desectus lenitatis si pars adimatur ad totius conservati
nem. Sed si per gravem culpam Chirurgi, vel Medici homo deformetur,
vel intereat, incurritur irregularitas ex delicto.
XXII. Qui sunt sacris Ordinibus initiati prohibentur mederi per abscissionem , aut adustionem membri alicujus, cap. Sententiam sanguinis, necter. vel monach. cap. Tua mi, de homicid. sed neque peccant iidem, neque irregularitatem contrahunt, si absque abscissione, vel ustione Me dicinam exerceant secundum artis regulas, & sine avaritiae labe, aut alio abusu , periculo, vel prava suspicione, ex communi sententia. Potest etiam Sacerdos consulere secundum rFulas Medicinae, vel exhortari ut membrum amputetur sphacetismo assectum, dum caveat ne abscissionem per
se exequatur ; id enim, ut dixi, Canones ei prohibent. Neque peccato, aut irregularitati subditur Sacerdos qui juxta Medicinae praescripta jusserit,
vel conuiluerit membri amputationem, aut Venae sectionem , tametsi fortui id ex accidenti mors inde sequuta suerit. Bonacina citans ad hoc Molinam . Rodriguer & alios. XXIII. Multd minus ergo peccant, vel irregularitatem incurrere diei possint, si ve sacerdotes , si ve laici, qui bona intentione, neque credentes aegrum ex hoc citius moriturum , ei jusculum propinant unde fiat ut aeger inopinaid citilis moriatur & suffocetur, aut ex motione sui corporis exspitet, ut contra Toletum ali uni Suare et , Ugolinus , Bonacina de irregul. disp. 7. quaest. . punct. 7. num. 1 2. Conincti rom. a. disp. i 8. dub. . num . . de seqq. etiamsi aliqua venialis culpa intervenerit, ut ipsi docent. Hujusmodi enim ossicia per se directE non tendunt ad mortem , neque ad ejus accelerationem. Itaque nihil commune habent Oim irregularitate
quam incurrunt illi qui essicaciter influunt ad hoc, ut citids perveniatur ad lacum supplicii: illa namque itineris acceleratio directe & per se operatur accelerationem supplicii, de qua dubitare non potest ille ipse qui accelerat prosectionem ad patibulum. Ille itaque infirmo administrans non alteri obnoxius est impedimento, quὶm quae memorantur in c. I 3. I .rs .i 6.
de homicid. volunt. ut si dum pulsatur campana, ipsa cadens, aut lignum campanilis hominem peremerit: vel Clerico equitante, s equus serociens ruptis habenis, cum retineri a sessore non ponet, infantem obvium occideriti
622쪽
derit, qui est castis eapitis Dileam sitim, eod- tit. Hicc pertinent eap. Extiteris, it i. &cap. Ex literis , it a. eod. tit. Ubi autem mortalis culpa interventilet, ut si quis periculum praevidi iter , neque tamen ullam dignatus suis let adhibere praecautionem , tunc locus ellet ita uiaritati, non quidem ex desectu, sed ex delicto; quia culpa mortalis cauim praecessit. XXIV. Qui somno , vel furore correptus alterum occidit, aut etiam qui mentis compos violentum aggrellorem interemit cum moderamine inculpatae tutelae , non valens per Lgam evadere , hic neque lethali cilira, neque irregularitate obstringitur. Clement. unica de homicid. Disputat ut de eo qui alterum occidit invasorem alienae vitae , ut patris, filii, fratris, uxoris, non valens aliter succurrere periclitantibus. Fieri hunc irregularem assirmat Glos L in d. Clement. unica de homicid. in verb. Si m : de Sylvester verb. Nomicissimn i. n. i 3. Martinus Navarra cad 27. n. 237. Negantverd recentiores , Covarruvias , Petrus Navarra, Minus, Suare et, Bonacina, Fili luctus, Coninch de Sacram. tom. z. disp. I 8.dub. 2. num .77.dc seqq. hac ratione, quia nullo jure generatim statuitur, illum esse irregularem qui quacum ue actione hominem occidit; sed eum qui hoc facit, aut cum peccato mortali, aut sine peccato quidem mortali, sed tamen planἡ voluntarie , ut sunt Iadices, milites, qui omnes publica freti sunt authotitate. Privata verb, atque involuntaria homicidia non subduntur irregularitati, nisi casum lethalis culpa praecesserit, d.cap. Ex litoris, it i. de homieid.
De ἱ, regularitatibi ex delicto.
D incorrendam uregularitatem ex delicto , requiritur juxta aequiorem Sc communiorem Doctorum sententiam mortale peccatum. Navarra cap 27. num. 232.de 213. Suareet , Avita,
Solus εc alii. Ratio est, quia poena debet habere cum delicto proportionem , cap. Blicis , de poenis in c. Cani ergo irregularitas ex delicto nascens sit gravissima poena . non debet incurri nisi ter grave d lictum, de non per veniale. Si ergo contingat aliquem in delicto eui Ius poenam imposuit irregularitatis, non plus peccasse quam venialiter, sive ex subreptione , sive ex imprudentia , aut ignorantia tant lim veniali, aut ex oblivione, itaui non adli bita fuerit sussiciens deliberatio , ille quan vis in externo foro haberi possit pro irregulari, non tamen in foro conscientiae. poteritque sua Beneficia retinere , fructusque percipere , de ad alios Ordines a irate sine dispensitione, modδ nihil inde oriatur scandali.
623쪽
II. Requi itur secundb actus externus consummatus. Canon quippe ipsum factum requirit, non solarn voluntatem, can. ult. II. q. I. III. Infamiam collocari mos est inter deliciorum irregularitates, quan vis aliquando contingat eam contrahi sine delicto vero , sed sola imputativo praesumpto : & innocens qui per falsas probationes aut praesumptiones condemnatus in judicio fuit, tenetur se purgare , alio iiii judicatur incapax ordinis , Beneficiorum , dc jurisdictionis, a. quaest. s. per totam , & toto tit. de purgat. canon. Est porro duplex infamia: una juris, alia facti; & utramque irregularitas comitatur, can. I a , 6. quaest. i. Infamia juris inducitur quidem ab ipso jure , sed depetulenter a sententia declaratoria criminis , ut praeclarὸ disputat de docet Vasqnez a. a. q. i cap. i. adversiis opinantes non requiri seirientiam 'i dicis in delictis quibus lex infamiae poenam imponit, modb sint notoria. Infamiam facti eam dicimus quam gravia delicta proprio alii hori inurunt, ex quo satis not ria evaserunt. Infamia facti tollitur per morum notoriam emendationem, sed non infamia juris , nisi accedat vel Apostolica dispensatio, vel can nica purgatio. IV. Ex delicto irregularitas multimode inciirritur. Primδ per haeresim, vel apostasiam a Fide, can. in , dist. 1 i. can. bis, de consecti dist. . adeo it filii quoque haereticori in inis constet parentes ante ino rem conversos fuisse ) sint irregulares, cap. Statutum, de haeret. ubi haee verba sunt : talo esse, vel decessi se 'ubantur. Unde colligitur oppositum , si tales non decesserint. 2. Ex allicita mutilatione , vel homicidio. 3. Ex indebita ordinis faeri susceptione, vel exercitio , in illis nimirum qui censura aliqua astricti sacros Ordines susceperunt , vel exerciterimi, cap. Cum disrum, de sent. excom. de toto tit. de cler. excom. depos. vel interdominist. & can. Si quis Epimp M , 6. & 7. causae I i. q. 3. Praeterea qui ordinem quo caret, solenniter celebrat, deponitur , & est irregularis, cap. i. de Σ. de cleri non ordin. minist. Dicus vero cantans in Missa Epistolam etiam cum dat marica , sed sine manipulo, non contrahit irregularitatem. Covarruvias in Clement. de homic. p. i. s. l. in initio: Suare et disp. o. sect. a. num ii. Coninch. disp. 18. dub.6. nam. 6. Praeterea qui Bapti linum iterat fit irregularis, cap.1. de apostat.
V. Denique praecipuam ex delicto irregularitatem producit homicidii
crimen , tam ex parte mandantis & considentis, quam ex parte exequentis , si factum sequatur. Hoc tamen discrimen inter mandantem de consulentem assignant Doctores, ut is qui mandavit, revocato ante factum suo mandato non amplius sit irregataritati obnoxius , tametsi mandatarius post mandati revocationem exequatur demandatum homicidium;
considens verδ non sit immunis ab ista de aliis canonicis poenis , etiamsi consilium revocaverit, Ze pro viribus dissuaserit, si is qui consilium accorit suerit delictum exequutus postquam es fuit intimata revocatio consilii. Ita
624쪽
Ita communiter Doctores , hujus diversitatis hanc rationem adducentes, quia mandatum fit in ipsius mandantis commodum & gratiam ; consilium verb dirigitur in gratiam & commodum ejus cui datur : ideoque is qui dat consilium non censetur suasionis suae influxum revocare , nisi is cui, de cujus commodo consilium datum est destiterit velle consilium sibi datum exequi. Dispositio enim ejus quod nostra interest, nostro subest , & non alieno arbitrio. Qtia eadem ratione sufficit mandanti suum revocasse mania datum , quod in ejus commodum refertur: ideoque si post revocationem mandatarius velit illud exequi , non id tribuetur innuxui praecedentis mandati, sed propriae ejus qui exequitur malitiae. Ideoque mandans post 'revocationem opportunam non tenebitur canonicis pinuis , neque obligatione damna quae mandatarius intulerit resarciendi.
VI. Qui abortum procurat postquam foetus animatus est, homicida existit, simul de irregularis : secus autem si fiat abortus ante animationem. UcEt autem incompertus sit dies quo foetus animari incipit, tamen existi matur communiter animam masculino foetui infundi quadragesimo die. foeminino autem post dies octoginta , juxta Levit. I a. ut annotat Glossa recepta Summae, verb. Udramia, dist. s. Ideoque abortus crimen non habetur pro homicidio ante diem quadragesimum. VII. Sed jam graves occurrentes circa abortum dissicultates compellunt ut pleniorem de illo notitiam tradamus. Quaestio ventilatur, utrum ad servandam praegnantis matris vitam liceat ei pharmacum praebere, ex quo foetus quem utero gerit, metus sit ne moriatur Z Admittitur passim distinctio S. Antonini pari. 3. tit.7. cap. 2. 3. 2. cujus authorem rcfert Joannem Neapolitanum: Si id fiat ad praegnantem morte liberandam dum periclitatur in puerperio , tunc secundum Ioannem quodlibeto i o. distinguendum esse. Si enim est scelus animatus , tunc Medicus directe se homicidii reum constituit coram Deo. Refert verb S.Cyrillus Alexandrinus ex sapientum , ut ait, judicio foetum humanum masculiun vix anima informari die , conceptu quadragesimo ; si autem foemina futura sit, non nisi octogesimo post conceptionem die. Ita Cyrillus lib. I s. de adorat. inspir. &verit. Idque colligi solet ex diebus purificationis computatis Levit. 12. Sed ea conjectura non est planE certa. Hippocrates quidem lib. de
natura foetus , num. Io. ex motus emerientia , quem praegnantes in utrici
sentiunt, si scelus sit masculinus , refert ut tardi ininc consor ri die trigesimb , si autem scemininus , ut tardissime die , conceptu quadragesimo recundo. Id pariter probat ex temporibus quibus menstrua in mulieribus sortis redeunt post parium. Sed clim incertum sit de scelus informatione, seu animatione clonge enim diversae res sunt conformatio dc informatio scelus J incertumque pariter maneat , utrum intercedant dies aliquot 1 perfecta sormatione, donec partus fortasse vita vivens vegetativi magis confirmetur, & ut embryon ad animam rationalem plenius disponatur,
625쪽
certe res in incerto admodum nutat. Stat autem veritas inconcussa, proliubitum omninδ esse homicidium innocentis , praecipuE vero si periclitati foetus de vita aeterna, si ante Bapti sinum extinguatur. Porro unusquisque tenetur aeternae saluti partus magis quis praebiantis incolumitati, aut etiam propriae vitae eonsulere. VIII. Quin etiam ubi exploratum esset scelum non esse animatiam, urgeret adhuc gravis dissicultas, num liceat embryonem nondum viventem disperdere 3 Potest quidem & debet sapiens Medicus pharmacum praegnanti praebere, quod matris vitam si fieri potest conservet, sed quod
em yonem non extinguat: neque fas est abortum matris procurate ad hunc finem , ut ejus aut vita aut fima in tuto sint, ne admittatur inia
centis homicidium & aeterna gratiae privatio. Antonini quidem distilicho nem allegant & probant Sylvester verb. Medictu, quaest. . Fumus seu Armilla veri . Abortus, num. 2. Sanchez lib. '. de matrim. disp. 2 o. num. 6. de Io. Navarra cap. ros .num. 62. melius judicantes extinguere iactum nondum animatum quam matrem viventem. Sed obsistit Apostolus dicens non esse ficienda mala ait bonum finem di & aliunde consentiunt Catholici Doctores, non polle intendi aut procurari pollutioncm etiam ad conservandam vitam , utendo, pharmaco aut talibus cibis, ex civibus sutura si tetur. At verb abortus procuratus majorem habet mali speciem qu in pollutio quae est destructio unius tantum seminis , abortus autem desiniit duorum seminum conjunctionem , quae propterea propius ordinatur ad
hominis productionem quam simplex semen. Igitur solicitior dc t esse
cautio circa abortum qu im circa pollutionem. Confirmatur his Tertulliani verbis in Apologet. cap. v. Nobis homicidio semper interdicitur, ct etiam cem ceptum in utero Alsolvere, dum adhue sangitis in hominem delibour ; luiscidii festinatis est prohibere nasci: nec refert natam quis eripiat animam, aut aestu λ: nascentem. Homo est ιγ fuimu est ; nam 'citur is semiine est. Praeterea cap. Si qius , de homicid. ait eum qui secerit ut scemina non possit concipere, aut nasci soboles, teneri mo homicida. Vide praeterea legem Si ali Ud 3 8. abortionis, D. de poenis. His adducti rationibus Covatruv. in
Clement. Si Driosem , pari. Σ. j. 3. num. I. Petrus Navarra lib. 2. cap. 3. num. t o. Lessius lib. 2. cap. 9. diib. io. hanc directam intentionem de abortu inanimato unanimes damnant , ut prohibitam divino & naturali iure: sed in sextu animato , quocumque praetextu intendatur, detestantur. Salus enim animae propriae vitae corporeae indubie praeferenda est. JIX. Circa irregularitatem ex mutilationis me bri delicto nascentem communis docuina est, nomine membri comprehendi partem quae per se habet distinctum & completum in corpore ossicium, qualis manus , aut pes , non vero digitos, aures, nares. Ita H Navarra , Covarruvias, sua- ακ, Henrique et , Mila , ac sere omnes adversus Cajetanum & Sotum, qui membrum hoc luco intelligendum volunt omnem patrem ad corporis organia
626쪽
organici integritatem pertinentem. Ad muriurionem de qua hie agitur,
non sussicit aliquem ita caedere , aut torquere , ut aliquod membriam reddatur inutile , nisi abscindatur , aut ita tabescat, ut amputari necesse sit. Soto lib. s. de justitia, q. a. art. i. Navarra cap. 27. num 1a3. Suaret, Avita, Coninch.
X. Quaeres , utrum castiale homicidium pariat irregularitatem γ Γst vero casuale illud quod ex aliquo facto nascitur praeter agentis intentionem. Respondemus, casuale homicidium , ubi lata culpa , hoc est scum mortali peccato conjuncta, praecessit casum , parere irregularitatem , si scilicet negligentia mortalis in eo casu praeveniendi & impediendi intervenerit, ut liquet ex cap. fin. de homicid. in s. Levis autem culpa, seu venialis negligentia non sufficit ; nam ut antea ostendimus, irregularitas ex d licto praesupponit mortale peccatum. Idque ulterius ex hoc probatur , quiadscernitur in cap. magi tum,de poenit. parentes qui noctu inter dormiendum infantem oppresserunt, non ei se irregulares , quanVis id aliqua eorum in.ςuria , quibus poenitentia imponitur, acciderit, sinquit) ea ne stentia fuerit sud D. X I. Quando verδ ex opere mortaliter illicito sequitur casuale homicidium , diversimodὸ sentiunt Doctores. Sylvester enim verb.Homicidium,nsem. a.& Cajetanus 2.2. quaest. 6 .art. 8. & alii nonnulli censent locum tunc esse irregularitati, ut si quis alium in ebrietate occiderit. Negant verδ Sotus lib.I.de just. quaest. i. artic. 9. Covatruvias in Clement. Sisurissim , pari. a.
que. Qiri tamen concedum ex hujusmodi actu illicito emergere irregularitatem siualis & non intenti homicidii, si actus prohibitus involvebat in se periculum homicidii, ut est hastiludium. Nam alioqui dici homicidium
Voliuatarium non posset, nisi maximh impropriE ac remotissime. Itaque is qui temulentus hominem occidisset, aut qui telo intendens occidere equum inimici, hominem ibi latentem occidisset, non ligaretur irregularitate homicidii. XII. Missam celebrans in Ecclesia polluta , vel coram excommunicato vitando,nequaquam cst irregularis, cum id nullus Canon fecernat. sed qui scienter in loco interdicto celebrat, fit irregubris ι quisquis enim per ordinis
exercitium violat aliquam censuram Ecclesiae, in irregularitatem cadit, cap. Is qui tu Ecclcsia, i8. de sentent. excomm .in s.
XIII. Iteratio Confirmationis, vel Ordinis nullam inducit irregularitatem , quan vis aliqui contrarium doceant. Id enim proprium est selius
iterationis Baptismi, cap. a. de apostat. Poenae enim non sunt ampliatadae uti
in Canouum praescripta , scd politis restrinpendae , ut putii odiosae, cap.
627쪽
odia, de reg. jur.lib. 6. Nee admitti debet in his ratio , pari, inquit Pon1-eina. Et ratio quoque disparitatis haec adduci potest, quia solus Bapti sinita
est Ecclesiae janua, de ad reliqua sacramenta introduclio. Igitur iteratione Baptismi major injuria Ecclesiae irrogatur, qu m iteratione caeterorum sacramentorum. mi enim baptizatur, ipso actu protestatur se non sitisse hactenus Ecclesiae subditum, aut ejus legibus astrictum. XIV. Quaeritur an qui dubitat se aliquid secisse ex quo nascitur irregularitas , ha,ndus sit pro irregulari r AEquitati consentanea & communis assertio est, non esse pro irregulari habendum in aliis facti dubiis, solo excepto dubio homiei dii. Ratio est, quia ut dixi , odia sunt restringenda potius qu)im extendenda ; de quia clim iunt partium jura obscura, reo p tilis favendum est quis actori, cap. Crum sunt, de regul. jur. in s. Ratio verδ eut hinc excludamus dubium tacti homicidii, findatur in dispositione Canoniam ita statuentium, cap. ad audientiam,cap.Ag'ificasti id si, de homicid. Idque peraequὸ obtinet tam in homicidio irregularitatem ex defectu inducente, qutim in homicidio cum delicto. Et probatur ex cap. Petitῖα tua, de homicid. ubi dubitanti Presbytero , num in defensione Castri quod Infideles vi de armis adorti erant, aliquem de infidelibus aggretatibus occidisset, jubelut ut ab Altaris ministerio abstineat. X V. Ex his sequitur , Medicum qui cum rationabili sundamento sus. picatur aegrotum sua mortali culpa interiisse , non posse citra dispensationem ordinari. Item neque eum qui clim abortum procuraverit , de secerit, dubius est utrum scelus esset animatus. Similiter eum qui postquam consilium dedit homicidii, dubitat utrum consilium suum enicaciter in hoc malum influxerit.
XVI. Sanὲ eommunis est Canonistatuum sententia, dubium tacti homicidii non esse spoliandum propriis Beneficiis. Etenim d. cap. Ad audis tiam, de cap. Significani, de homicid. non longilis extendit effectus hujusce dubiae irregularitatis, quὶm ad cessationem a sacro ministerio. Suarea disp. o. seci. 6.num. 6. Boiiacura disp.7.q. I. punct. J Iazu 7.
628쪽
De Ecusarum consecratione , possutione , seu
profanatione, & reconciliatione.
I. Iscussis personarum Eclesiasticarum eanonicis inhabilitatibus, reliquum est ut desectus circa loca sacra, Eclesias de
Coemeteria occurrentes exploremus , de occurrentes in hae re
tii aestiones diluamus. In primis hoe sciendum , Ecclesiam aedificare neminem posse sine assensu Episcopi, cujus est locum aedificationis assignare. dotationem ad ministerium & ad reparationes necessarias praescribere, Crucem figere, lapidem primatium collocare , cap. Nemo Ecclesiam , de consecrat. dist. r. Potest tamen lapidis primarii positionem delegate alteri, iuxta gloss. ibid. II. Is qui Ecclesiam aedisi eat, tenetur eam dotare sufficienter pro ministrorum stipendio, pro necessariis ornamentis providendis, pro sartis temps. pro juribus Episcopalibus exsolvendis. Et permittens Episcopus indotatam construi, tenetur ex propriis dotare,cap.cum sciit,juncta Glossa e conicerat. Eeclec de ibidem Abbas num. 3. III. AEdificata Ecclesia vel benedicitur per Episcopum,vel per delegatum ob Episcopo Sacerdotem , vel consecratur : sed consecratio ista heia non potest nis ab Episeopo,sive Diceresano , sive quem Di cesanus comis miserit ad id munus; nullatenus vetδ simplici Sacerdote, cap. Ckm de consecrat. Eccles Ostiensis ibid.in summa,num. i. Abbas ibid. num. i. At vero semel consecrata Eeclesia non potest denuo consecrari, nisi occurrente aliquo ex sequentibus casibus. IV. Primus est , si dubitetur an suerit eonsecrata , cap. Eccisa , da consecr. distin h. i. Creditur autem unius testis probi, & honesti a Crtioni,sve de vise , sive de certo auditu : vel si aliqua ejus rei nota appareat in Ecclesae libris , vel in pariete , vel in columna , Praesiumitur Olim consecrata, can. Solemitates, junti Glossa in verb. Scripturai,de consseer. dist. r. Speculator tit.de probationibus, s. Via natim , vers. Non per βιποι : Abbas in cap. Proposuisti, num. 6. de consecr. Eeeles suscitque ad hoc semiplena probatio, si nemini nascatur inde praeiudicium. Innocentius in cap. I. de
V. Secundus est , ubi patietes ineendio absumpti si erunt, aut diciati, 'ς in totum, sive majori Ct pitte, Gn. Ecclinis, distinct. i. de consecr. Si
629쪽
tamen solirm tectum corn bi istum , vel dirutum fuerit, aut etiam modica pars rarietum, non reconsecrauir , can. De se rica , de eonsecr. dist. i.
cap. Propositim, juncta Glossa , de conssecrat. Eccles. Quod tantum dependere ex judicio Episcopi docet Ostienus in Summa , de consecrat. Ecclesi
VI. Tertius conting t in Ecclesia quae fuerit ab Episcopo haeretico consecrata, can. Ecclesias , & can. Axiassorum, de conrecrat. distin l. i. Q iem casum extendit communis sententia ad quemcumque Episcopum public Eexcommunicatum propicr aliud quodvis delictum. VII. Q artus , D sepeliatur in Ecclesia idemque asserendum de Coeameterio in paganus , vel haereticus, vel excommunicatus notorius: non potost autem aliter reconciliari nisi cadavere ex humato , si discerni queat, ean. Ecclesiam, de consecrat.dist. I. Ostiensis loco cit.num. 7.Censent tamen aliqui cum Bonacina circa finem tractatus de matrimonio , non pollui Eecteliam , vel Coemeterium per sepulturam hominis catholici, qui fuerit ob aliud aliquod delictum excommunicatus modo non fuerit publice denunciatus : hac ratione, quia post Extra ag. Ad evitanda,non tenentur Fideles funmod i ex communicatos devitare. VIII. Qii intus,si in Ecclesia, vel Coeaecterio suerit voluntariὸ effusum humanum semen ,etiamsi contigerit ex copula inter conjuges habita,cap. fin. de consecrat.Eccl. Osticnsis ibid. in Summa. IX. Sextus per iiij itiosam humani satagninis effusionem , aut per homicidium, licet factum sine effuso sanguine , ut per venenum , alit strangulationem , cap. unic. de consecrat. Eccl. in 6. Vcx i iuris .im,excludit homicidium , aut sanguinis e frisonem fortuitam , ut si in casu lapi dis, aut ligni supra hominis caput. Itemque hominis aggresseris occisio. nem, aut cruentum vulnus cum inculpata tutela , aut vulnus inflictum per hominem furiosum , seu mente captum. Vox quoque effusio , copiam denitat. Si ergo modicus sanguis fusus sit ex injuriosa percussione , locus saete non polluitur. Ioan . Desilva 1. p.de Beneficiis,q-J Navarra cap. 27. num. 16s. Armilla verb. C isecratio Ecclclis :& apertὸ decernitur eap. Cum istorium, tincta Gloss.de sentent excomm Iino Grassius lib. . cap.Αs. Coninch,Ed pleiarique alii dicunt, non sussicere sanguinis ex naso effusionem illam quae solet accidere in rixa puerorum. X. Necesse est autem ad hujus pollutionis effectum , ut vulnus rete-ptum suerit in loco sacro : si enim aliquis existens intra sacrum locum jactu injurioso teli alterum foris existentem vulneret aut interimat, non inde polluitur locus sacer , licci vulneratus accepto vulnere ingrediatur Eccle-clesiam , vel Cozieterium , ibique sanguinem effundat. Ex adverso polluitur sacer locus , si vulnere ibi accepto saucius foras egrediatur, nec nisi post egressionem sanguinem effundat. Bonacina , aliique communiter
630쪽
niter. sussicit enim quod quis percussionem passiis sit dum erat in loeu
X I. Nullatenus requiritur sacri loci reconciliario, si ejus profanatio non sit publich notoria , nisi posset per duos , aut tres testes probari. Abbas in cap. Significasti, num . a. de adulter. Ostiensis , Armilla, Navatra
X I I. Non est opus reconciliatione , si pollutio contigerit extra spatium muroium Ecesesiae , vel Chori , vel adjunctarum Capellarum , quae quidem censendae sunt partes corporis Ecclesiae. Non ergo requiritur reconciliatio , s contigerit pollutio intra sacristiam , vel campanile , vel supra tectum Ecclesiae , vel in subterraneo specu , nisi foret specus ad sepulturam. Navat. de Grassius loc. cit. Suarez tom. i. de lig. lib. 3. cap. 9.
XIII. Post notoriam sacri loci pollutioncm nefas est, donec reconciliatus fuerit , Divina Ossicia in eo peragere , aut mortuum sepelire. Sacerdos autem,quo sacrum faciente contigerit Ecclesiam violari, O nondum inchoavei it sacrum Canonem, debet Missam inchoatam interimittere. At si sacrum Canonem jam inchoaverat,prosequi Missam debet usque ad finem.Iam enim hostia proximὶ praeparari coepit ad consecrationem,ut docent praeallegati, aliique communiter Doctores. XIV. Polluta etiam consecrata Ecclesia , potest ex permissu Episcopi, aut ejus Vicarii ablui aqua benedicta per Sacerdotem , adhibitis ordinariis benedictionum precibus,& postea intra eam Divina Ossicia celebrari, donee per Episcopum consecretur. Si velis Ecclesia tantiim benedicta, nec consecrata polluatur, suscit ejus ordinaria reconciliatio per simplicem Sacer dotem cum Orginarii venia,cap. fin.de consecr. Eccles juncta GloT. Armilla
loc.cit. num. 2. Piasecius praxis Episcopalis p. I. cap. x.art.Α.num .7. Bonacina de Sacram. Matrimon. ad fin.
X V. Denique polluta Eecles a polluitur simul contiguum eidem Cc
meterium , sed non rcmotum. At E converso pollutione Coemeterii non polluitur contigua Ecclesia. Verum polluto uno Coemeterio, nequaquam polluitur aliud , quativis contiguum Coemeterium , etiamsi ab uno esset ad alterum accessiis per intermediam portam , cap. unico, de consecr. Ecclesian in s.' X VI. Intra Ecclesiam consecratam die quodam sisto, de titubari ejusdem Ecclesiae , suborta gravis est rixa inter duas ex plebe mulierculas, quatum una in aemulam irruens jugulum illius adeo violenter suis minibus pressit , ut illa iii humum cadens animi deliquium passa sit, respir tibiae interdicta , alienisque brachiis in vicinam transportata domum. R gati Medici invisunt decumbentem aegram , scriptoque attestantur eam do
vita periclitari. Vacante tune Episcopali sede, tota jurisdictio penes Capi-
