Juris canonici theoria et praxis, ad forum tam sacramentale quam contentiosum, tum ecclesiasticum, tum seculare. Opus exactum non solum ad normam juris communis & romani, sed etiam juris francici authore Joanne Cabassutio Aquisextiensi ..

발행: 1685년

분량: 850페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

651쪽

sis Aris Canonici Theoria

quoad supremas voluntates, ob rationis paritatem. Seors in verb utrimie parti hujus sententiae suffragantur qui hoc admittunt in solis contractibus , de qui in solis ultimis voluntatibus , quorum plerosque superius allegavi.

CAPUT IV.

s uanam per Πα contrahere prohibeantur , s destiis milias , eorumque peculio et de Senatu conquito Macedoniano e de mulieribus Se natusconsulto Gyejano.' Uosi AM contractus est actus humanus ac liber, requirit' necessario liberum contrahentis consensum , ac per conse quens sussicientem rationis usum , & praeterea bonorum , de quibus agitur, liberam administrationem. Qua de causa invalide contraherent furiosi ac amentes nisi dum babent dilucida intervalla judicii θ infantes quoque , & prodigi, quibus prohibita fuit a Iure

suorum bonorum administratio , nisi curatoris consensus interveniat, i. Certi condictio , s. s. & 6. D. s certum pet. & l. I bρmi, D. de vel bor. oblig. Insii per pupilli, nisi cum licentia tutoris I & minores annis vigintiqilinque , nisi cum curatoris consensu , l. Si cuina rem habens, C. de in integr. restitui. Valent quidem initi. ab his contractus , sed rescissioni subjacent, ex quo impetrata fuerit pro eis in integrum restitutio , si eis de curatore provisum non fuerat: sed si curatorem habentes sine illius inte ventu contraxerint, declarat eadem lex invalide contrahi, nec opus este ullatenus in integrum restitutione. Simile quid decernit lex D cai se l. D. de in integ. restitui. Ille tamen qui cum p illo pubertati proximo Arationis compote , aut qui cum minore bona fide contraxit, non tenetur ei restituere ante Judicis sententiam , eo quod pupillus aut minor naturalem obligationem contraxerit, ut declarat lex Si pupillus, D. ad te; Falcid. & lex i. D. se novat. Ratio est, quia naturalis obligatio nascitur ex consensu , l. Stichum, s.Naturalii, D. de solui. At pupillus non caret consensu, Instit. de inutil. stipitiat. ρ. pillum. Praedicta quidem sie se habent attento jure communi : sed in Gallia Regio restitutionis diplomate opus

est minori, qui sine curatoris interventu contraxerit, ut ejus contractus rescindatur.

Il. Filii

652쪽

U Praxis. Lib. VI. 627

strensibus de quasi castrensibus bonis horum namque domini atque arbitri sunt de secundum proprietatem dc seci indum usui utaictum. Secus de ofectitiis de adventitiis, nisi ex consensu patris, ne jura quae in haec bona pater habet deteriora fiant. III. Permagni refert filiorum familias jura explorari, ut sciatur quid sibi retinere, quid parentibus , quid fratribus coli. aeredibus debeant, vel non debeant. Horum est peculium quadruplex, castrense , quasi castrense, profestitium , dc adventitium. Ad castrense pertinent militaria stipendia, de hostibus sumptae manubiae ac spolia , Ducum, aut commilitum dona, militaris apparatus ac sii pellex , arma , equi, vestes , pecunia ad militiam prosecturo data sive ab ipsis parentibus , sive ex aliorum liberalitate : illa

item quae Palatini in Aula sive Principis largitione , seu propria in dii stria acquirunt. Quasi castrense illud est quod filiifamilias ex publico munere,

aut ex honorifica professione Iudicis, . alteriusve Magistratus , Doctoris, Advocati, Medici, Scribae , Notarii acquirere solent : illa praeterea quae Clerici titulo clericali luctantur. Quinetiam , ut decidit authent. Proble- i , C. de Episc. 3c Cler. res quolibet modo in Clericatu obvenientes, in potestate sua Clerici habent, ad similitudinem castrensis peculii. Adventirium peculium versatur in bonis quae nec , patre , nec patris intuitu . sed

vel ex propria industria, aut labore , aut ex aliorum liberalitate, aut ex matris , vel avi materni rebus filius adipiscitur. Denique profectiti uim peculium ea comprehendit quae ex patris, aut avi paterni facultatibus , aut aliunde, sed norum intuitu de causa filiosimilias obvenerunt.

IV. In castrens , vel quasi castrensi peculio nihil juris pater habet,

integrum dominium de administratio spectat ad filium , toto tit. D. de C. te castrensi pecul. Adventitiorum bonorum proprietas ad filium , sed usus. fructus ad patrem pertinet, i. n Fretet, C.de bonis quae liber. Profectitia verb bona ad patrem solum δc secundum proprietatem Sc secundum usumfructum spectant. Instit. per quas per n. nob. acquir. Sancitum. Itaque filius milias neque proseu ilia , neque adventitia distrahere , seu alienare potest, i. fin. g. Nui. C. de bonis quae liber. Secus dicendum de castrens diis, vel quasi castrensibus, ut dichiam est. V. Emancipati vero liberi liberum habent disponendi arbitrium, tam

inter vivos, quam mortis causa de bonis adventitiis, eri .am sine consensu patris, eo quod emancipatione acquiratur eis integrum bonorum adventitior uia dominium cum medietate usu sinustus, atera medietate quoad

solum usumfructum apud patrem remanente , ex Justiniani constitutione, i. Clim oportet, M. Cuni autem , C de bonis quae liber. dcb. de l. Si viva, C. de bonis materia. De bonis ver d castrensibus , vel quasi castrensibus filius potest l: bcrb ilisponere ac testari, quanuis de patris potestate non exi verit , L Nemo, C. qui testament. Clericas quoqse adhuc sub patris pote-

653쪽

state constitutus liabet similiter liberam disponendi facultatem, non tantum de bonis quae pro Clerico acquisivit, verum etiam de adventitiis, juxta d. authent. prest yteror, C. de Episc. de Cier. adventitiis , inquam, quae post Clericatum consequutus est. Episcopus autem patria potestate solvitur , authent. Sed vite, C. de Episc. Cler. Q iod jus vigere in universa Gallia testificatur Papo lib.7. placitorum, tit. I. num. 2 . VI. Gravis, & quotidianae praxis quaestio est, utrum ea quae si ius- familias in paterna domo lucratur , pertineant ad ipsum ; an ad patremfPrima resolutio haec est. Lucra ex operibus artificialibus provenientia numerari inter adventitia , eaque proinde recuperati posse a filio post obitum patris. Itaque filius operam suam patri locare potest , ab eoque mercedetripetere, deductis tamen expensis quas pater in ipso alendo fecit. Paternamque alere filium non tenetur habentem propria, idest castrensa, quasi castreiisa , vel adventitia bona , ut colligitur ex l. Si a liberis, D. doliber. agnose. atque in eo Doctores esse unanimes asterit Laiman. lib. s. sect.f. trin. . cap. 8. num. s. Dicit enim lex penult. D.de obseq. parent. praest. Pietatem liberi Parentibin, ων operas ἀebem. Sand si filius opifici, verb. gr. operam suam patri praestet, nulla sive expressE , sive taci se petita mercede , praesumitur illam vellς patri remittere ex pietate , vel gratitudine , ut si mortuo patre repetere illam a scatribas velit, non sit audiendus. Haec tamen praesti mptio cessat in soro conscientiae , si filius certus est de sita contraria voluntate, quam Patri ex metu, vel reverantia non sit ausus significare. VII. Secunda resolutio, si filiussamilias ex bonis paternis nomine ipso de voluntate Patris lucretur , exempli causa filius cauponis, fabri, aut mercatoris, non nabet jus secundum aliquos Authores exigendi mercedem aut lucri partem, quasi ista pertineant ad prosectilium peculium : attamen Bariolus in l. i. s. Nec cobrose, D.de collat. bon. & Baldiis, & salicetus , 5c alii plerique Iurisconsulti, quos citat δc sequitur Decius in

l. Hud, C. de collat. num. io . oc Angelus verb. Peculium, ii .i I. Navarra cap. II. n. I . Lope L p. 2. cap. 21. Lessius lib. 2. cap. I 2. num. 8 i. censent

lueti ejusmodi partem lilio deberi, si ejus industria de labor ad bona paterna accessit: de asserunt filio deberi ad minus tantum mercedis quantum extraneo deberetur. His addunt quod si praemetu reverentiali filius hoe jus petere non ausit, aut sciat s peteret se passiarum reptilsam , nec sibi jus istud computatum iri, stium istum sta clam assumere in compensationem posse, sive vivente , sive mortuo patre. Est enim hoc distinctum peculii genus mixtum ex prosectitio circa paterna bona, de adventitio ratione proprii laboris de industriae , cujus idcirco pretium tanquam adventitium bonum filio concedi debet, ne luctus causa ei detur videnti proprio labore quaesitum ab aliis possideri. Hoc tradit Francisciis Stephanus a sancto IIanne Praeses Aquensis decisa r. pag. 83. juxta , Instituta rer

654쪽

Per quas percinas : de leg. oportet, C. de bonis quae liber. Deduci tali: en hinc debet patri debitus ususscuinas. Laiman quidem loco cit. mim. 6.contrarium opinatur, magisque in id propendet, ut totum acquiratur patri. Oppositam nihilominus Doctorum opinionem judicat probabilem, eamque dieit Consessario ita posse inservire , ut filiumfamilias in bis ter minis non facile ad restituendum compellat , nisi ultra aestimxtionem sui laboris ae industriae acceperit. At Bonacina de restitui. disp. 2. quaest. t o. Punct. i. num .8. sequitur illam Barioli, Decii, Angeli , Navarrae , & Lesiit opinionem, sicut etiam Fili luctus tract. 32. cap i O. quaest. F. num. i 61. cum hac praecautione neces laria , ut filius ille patris negotia gerens deducat in primis ea quae pater expendit in ipso alendo . cum ut alias dixi, nouteneatur pater filium alere qui aliunde possit sibi ad victum necessaria coni parare. Deinde ut filius usi fluctum hujus lucri non sibi vindicet ante sui

emancipationem, aut patris mortem, cum certum sit bonorum adventitio

rum usumfructum ad patrem pertinere, i. Gran epyrret, C. de bonis quae liberis. Et sane deductis alimentis de usustuctu vivente patre , filius non debet esse deterioris conditionis quim extraneus cui ejusmodi merces deberetur; neque tenetur jure naturae pro patre non egente laborare.

VIII. Q ianuis filiussamilias sese contractu obligare possit perinde

ac paterfamilias , l. Euiu familias 3 9. D.de obligat. & action. nullam tamen in Jure Civili obligationem contrahit ex mutuo accenta pectinia , si eam occepit dum esset sub patria potestate i secus autem si erat jam emancipatus , quia Senatusconuitio Macedoniano repcllitur creditoris intentio. i. t. in princ. D. ad Senatuscons. Maced . de Inst. quod cum eo qui in alien. potest. s. Illud propriὸ: ubi hoc extenditur etiam postquam ruerit emancipatus filius, cui dum existeret sub patria potestate creditor mutuo dederat. Insuper valet exceptio ista Macedoniani, licet filiusfamilias mutud acci piens renunciasset expresse Macedoniano : cum enim hoc Senatusconsili tum fuerit introductum non in favorem filii, sed in odium creditoris , renunciatio illa per filium milias irrita est. Molinaeus ad tit. C. de Senatus const Macedon. Bacquetus trach. de juribus justit. cap. 2 r. n. 2 . De spei nnus p. i. de mutuo , se a. i. n. Exceptio Macedoniani transit etiam alhaeredes, sive suos, sive legitimos, sive extraneos, i. Si filius s. s. i. C.ad Senatu se. Maced. & Instit. Quod ciun eo qui in alien. potest. Iaud proni; & l. Item si . io. D.ad Senarii scolis Maced. Iuvatur quoque Macedoniano pater filii citi mutuatum suit, d. l. Item s. g. , del. Sed si patersemilias '. Non serum , D. eod. & d. f. Iaud propn. , Inst. quod cum eo qui in alien. potest. Juvatur quoque Macedoniano is qui pro filiosamilias fideiussit, i. Item si . in princ. vers. Sed Iulianus, & l. Sia spaterfamilii '. f. Pm situm , D. de senatuscons. Maced. de l. Exceptionuque, .ult. D.de exception. Inutilis quippe seret filiosamilias exceptio Macedoniani, si idem posset actione mandati conveniri a fideiustare qui pro

655쪽

eo convenitis solverit, s. ult. Instit. de replicationibus. Cessat tamen exceptio Macedoniani in patre, cuj is mandato creditor filio eius mutuaverit, d. l. Sed se pater milias , f. u solum , D. de Senatuscons. Maced. & l. ZOm yrus , del. Si permittente, Cod. eod. Est enim Macedoniamuri non solum in oliuin creditorum. sed praesertim in favorem parentum introductitio, 3. Dud proprie quod cum eo qui in alien . porcst. Ideoque pollunt

parentes halc renunciare.

IX. Sed si illi qui poterant juvari Macedoniano sponte solverint, sive filius in dias, sive pater, sive haeres, sive fideliasser, non eis licebit solutum repetere : id enim multa jura exprimunt, i. si non sortem, F. Filius milias, & l. cui exceptionem, in princ. D. de condiction. in leb. & l. Sed spaterfamilias, S pen. M ult. D. de Senatuscons. Maced. & l. rim io. D. eod. Ratio ejus rei est, quia obligatio natur. alis praevalet post factam sol citiotanem, ne condicatur ut indebitum quod naturae jure debebatur. Curator tamen filii familias potest solus condicere, seu repetere mutuum a se, vel a minore solutum, quod ei creditum fuerat dum ei set sub patria potestate. X. Macedoniamuri non admittitur si mutuatum fuerit ad mercaturam, sciente & consentiente patre, exercenti filio similias , quoniam partis voluntate contractum videtur, l. Item se . s. Interdum, D.ad Senatus c. Maced . ut docent Ranchinus p. 3. conclus i3s. De speisseus p. i. de mutuo, sect. i. n. . Nec si quis filiosamilias praesertim lonse agenti a patre aliquid in necessitate constituto mutuatus fuerit, quod ipse pater teneretur ei uip- peditare : hoc enim aperta & naturalis ratio suadet. Atque ita in Curiis

Regni hujus saepe judicatum fuit, ut refert ibidem Despei sinus.

XI. Exceptio Macedoniani admittitur in solo mutuo pecuniario , non verδ in aliarum rerum mutuis, vini, olei, frumenti, pannorum. Verum si

hujusnodi merces fuerunt venditae, aut quovis titulo traditae filio familias in fraudem legis, ut filiusfamilias distrahendo illas pecuniam sibi compararet, tunc locus erit Macedoniano ad repellendam fraudulenti creditori, petitionem, l. Si 'iuifamilias crediderit, in princ. de l. Si Is autem,& l. Items . g. Minui dationem, D. ad Senatuscons Maced. Atque ita judicatum Lutetiae refert Papo lib. I a. placitorum , est.q. XII. Mulieres vetat Vellejanum Senatusconsultum pro aliis fidejubere ac intercedere , clim antea ab Augusti temporibus haec intercessio non eis prohiberetur, nisi pro solis maritis, ne maritalis affectus, vel metus etiadem fraudi esset, i. E. D. ad Senatuscons Vellejan. Caeterum cessat Velle-jani privilegium octo casibus quos industriose collegit Acc sius ad i. i. vers Ne pro Ulo, D. ad SC. Vellcjan. Primo in pecunia promissa pro servo manumittendo , l. pen. C. cod. Secundo in favorem dotis , non tantum propriae filiae , pro qua mulier se genero suo ob igat, ut pridem constituerant Valerianus & Gallienus , l. Si dotare, C eod. sed etiam generaliter pro quacumque dote etiam extraneae, ex Constitutione Iustiniani, l.ult. C. eod. Tertio,

656쪽

s Prisaeis. Lib. VI. 63i

Tertid , s oriuilegio Vellejani foemina renuncia verit, i. s n. q. ult. D. eod. Non potest quidem filius milias renunciare Macedoniano, cum non fuerit introductum in ipsius favorem , sed patris, atque in odium creditorum. At Vellejanum est plane & directe in gratiam foeminarum : & licet unicuique renunciare juri pro se introducto , l. Si jurix i. D. de minorib. de l. I ito 69. D. de divers. reg. jur. Caeterum ut ista Vellejani renunciatio Valeat, opus est Deminam prius admonitam fitille , sive a Magistratu, sive a Notario , in qua re consistat istud ei indultum a Iure privilegium.& prudens Notarius, ut ait Papo , hujus admonitionis in scriptis mentionem faciet. Imb vero Corrasius in centur. cap.7 . Charondas iiD. 2. respoli sorum, cap. 3. Despeisseus p. z. tit. de cautionibus, sech. 2. num. I 3. hoc insuper requiri asserunt, ut posteriori actu foemina renuiiciet VellejaRo, alio-

Qui praesumitur foemina eadem facilitate renuncialle vellejano qua consensit fidejussioni , nisi serio deliberandi tempus post primam admonitionem fuerit ei concessum: atque diversa allegant Curiarum placita, quibus invalida prominciata fuit illa Vellejani renunciatio , quativis oppositum bis Curiae Pari sensis placitum referat Papo lib. I 2. tit. J.n. I. XIII. Quarto non juvatur Vellejano Remina si pretium accipiat pro intercessione , t. Ani' , C. ad Vellejan. Quinto , si mulier sponte aementiendo deceperit, i. Si dier in jure, de l. Si decipiendi, D. eod. Et praeclarc dicit lex Et primo , g. 3. D.eod. Deceptu, ct non decipientibus iura optimi, intur. Infirmitas enim foeminarum, non calliditas auxilium meruit. Ideoque si vir sciente de connivente uxore , rem uxoris creditori suo quasi propriam obligaverit, non poterit uxor fraudis ac doli conscia juvari Velle, no adversus eundem creditorem, ut sanxit lex Si sine. C.eod. Si tamen creditor ab initio sciebat esse rem uxoris , poterit Vellcjano repelli per uxorem , d. l. Si sine. Sex id si se ilia seciuido fidei ubeat intra biennium , vel dando creditori aliquod pignus, vel novum fidejussionis instruinem una fata ciendo, non quidem pristinae fidejussioni invalidae ullum robur addit; sed si eandem praestet post biennium, non poterit Velleiano se tueri, l. Si mulier perfecta natis , C. eod. Septi md , si mulieri fide jubenti in rem si aruversiura sit, i. Sed si eum, D. eod. Octavo , si scomina ei pro quo intercc sit succedat, i. summis, 3. Planὸ si mihi, taeod. XIV. His aliam causam intermittendi Vellejani non infrequenter in praxi occurrentem sit peraddunt Gallicani Iurisconsulti liberationem mariti

ex carcere. Et si enim ante ipsum Vellejanum jus Romanorum ab lute reprobaverat uxorum pro maritis intercessionem, de Iustinianus in authent. Si qua mulier, C. eod. irritam faciat omnem uxorum pro maritis contra- ictam obligationem, etiam multoties dc pluribus annis iteratam com tamen forminis permittat valia am Velle jani in exterorum quorumcunque favorem renunciationem , modo post biennium iteriim.confirmetur : in

Galliae tamen Regno, & vicinis quibusdam provinciis, si uxor pro liberando

657쪽

6 3 α Iuris Canonici Theoria

rando ex carceris detentione viro se obligaverit, non juvabitur Vellejano. Antonius Faber in suo Codice, lib. . tit. ad SC. Velleiam Chenutius centur. i. quaest. 3 2. Bacquesus trach. de jurib. just. cap. 2 i. num. I 23. Charoi das responsorum lib. I i. cap. 38. Brodeus in Louctum , lit, cap. s. alliaque plerique multa divertarum Curiarum Senatusconsulta congerentes.

orum ratio in primis pietate fundatur : si enim Vellcjanum cessat obrcausam pietatis in manumittendo servo , l. penuit. Cod. ad Velle jan. & indotanda non solum propria filia, sed etiam extranea, l .ult. Cod. eod. quan-td major est pietatis obligatio in educendo e carcere proprio marito ὶ Hoc tamen intelligendum de incarceratione ob causam criminis, non ve id cbsilum pecuniarium debitum, ut docet Faber loco cit. defin. 16. Hoc enim casu, non autem priore , potest vir de carcere egredi per bonorum ccssonem. Praeterea facith nimis fraus Vellejano fieret ad spoliandam uxorem; hoc enim sine creditores virum capi & carceri mancipari curarem , ut opes uxoris ad se traliptent. H. ec in eisseus d. loco , num. 13. Graves tamen mi illi Gallicani iurisconsulti hanc distinctionem nuthatenus admittunt, inter quos Cho pinus comment. ad consuetudines Paris enses , lib. 2. art. 17. asserit, uxorem quae pro viro debendi reo , ideoque in carcere detento satisdederit, ut eum in libertatem asserat, etiam nulla facta Velit jani renunciatione , ita obligari, ut non admittatur ad impetrandam per Principis

literas fideiussorii nexus relaxationcm : idque astiuit tum adducto supremae Curiae Parisiensis Iudicio, tum Justinianea Aui hentica Si captivi, Ciae Episcop. & Cler. per quam etiam minor obligatur bonorum propriori distractione captivi patris redemptioni.

CAPUT V.

De Mutuo.

ONTRAc Tui3M qui re perficiuntur , quatuor genera sum: Mutuum, Depositum , Commodatum , Piginus. De mutuo uberior est disputatio tractanda ad usurarum cognitionem quae occasione mutui nascitiatur. Sic vero dc finiri potest , ut sit Contraebis quo rei dominium transscrtur in accipientem cum onere de obligatione reddendi similem in specie & bonitate. Aut quod eodem recidit, ut sit largitio rei in quantitate certa consilentis, cum spe tantumdem recipiendi, non in specie , sed in genere. Genus a J.itisconsultis hoc loco dicitur , quod proprie Philosophi speciem vocant, ut communiori conceptu frumentum, oleum, vinum. Speciem vero illi dicunt quod Philosophi

nomine

658쪽

Praxis. Lib. VI. 6m

nomine individui exprimunt, ut hoe numero siumentum, oleum, vinum. Materia itaque circa quam versatur mutuum, est res usu consumptibilis, inquantitate certa consistens , hoc est definito pondere, ut est massa mei auli, lanae, sceni; vel numero, ut nummi, pecudes; vel mensura, tu triticum , vinum , oleum , panni, telae. II. Cumque ordinaria materia quae mutuo datur, sit res usa consim-ptibilis, transtertur eius dominium in accipientem hac lege, ut aliud aequivalens reddat. Itaque dicitur mutuum, quia de meo tuum fit, i. i. D. si cert. pet. Inde fit ut res semel mutuo tradita , quocunque modo pereat, ipsi mutuatatio , non verb creditori pereat, quanuis casii & sine eulpa mutuatarii pereat, qui non minus tenebitur post rei mutuatae qualemcunque jacturam , rem similis generis creditori ex pacto reddere, i. Incendis C. si ceri. pet. Et cum augmentum rei, vel decrementum domino rei cedat , si res credita, seu mutuata melior, aut deterior evadat, id omne cedet in lucrum aut jacturam debitoris. Qitatenus mutuo transfertur traditae rei dominium , eo ipso differt contractibus qui solo consensu , quativis re nondum tradita, perficiuntur, ut sent emptio , locatio: & differt quoque a commodato & deposito, quibus re tradita dominium non transse tur. Hoc etiam distinguitur Ψ commodato , quia in commodato res eademicadenti restituenda est, quemadmodum dc in contractu locationis, & ut-

pluri insim in deposito: de differt , permutatione in qua res alia , eaque diversi generis rependitur. Qiuod si res de sua natura usu consumptibili,

alteri tradatur ad tempus , ut eadem specie ac numero reddatur, ut si re datur alteri pecuniae , vel tritici quantitas non ad usum consumptibilem.

sed ad alium usim legitimum , utput, ad ponendum loco pignotis ; si id

fiat cum pretii conventione , erit locatio; si veris gratis, erit commoda tum , sed nullatenus mutuum. III. Civilis actio ex mutuo consurpens vocatur Condictio cerct , de qua tractatri Digestorum de Codicis tituli Si remos petatur. IV. Porrd clim contrahatur mutuum in solius accipientis gratiam, neccisse est esse gratuitum, praecipiente sic Domino, laicae o. Asini- ι ι nihil sede ster ira. Alioqui esset injustum de usurarium. Hac ratione sic admonet s. Augustinus in psal. concione 3. Si faenera veru homini, ult sminis aedem pecumam tuam , ap- in piam dedisti expectes, non 'ciniam

suam , sed aliqina plui ouam dedit, 'e illud triticum sit , spe vinum , siti

659쪽

luris Canonici Theoria

CAPUT VI.

Te duobus reis in eandem rem insolido obligatis o s de hypothecariis actionibus.

I. U.esrio ista de duobus reis uni creditori pro eadem re obligatis insolidum frequens occurrit, ut in haereditario debito , ubi multi concurrunt haeredes in unam successionem. Iteiri in pluribus constitutis debitoribus , qui in unam eandemque stipulationem pacti sunt cum uno creditore. Praeterea in pluribus circa unum& idem debitum fideiussoribus. similiter in multis reis quos eadem poenalis sententia singulos insolidum damnavit. Insuper in pluribus

qui simul ad idem damnum concurrerunt unanimes. Item in expensis apparitoris qui ad diversas obeundas exequutiones, exactiones , decretorum

judiciariorum significationes peregre profectus in idem oppidum fuit; isngulis quippe reis has potest suae peregrinationis expensas repetere , si alii solvendo non sint, aut alia ratione a solvendo se eximaut. Praeterea in Iudice qui peregrE alicubi degit, ut in pluribus causis simul occurrentibus diversos iurisdictionis actus exerceat; unde fit ut , diversis Partibus pari jure ipsi debeantur victus & profectionis expensae. Denique & in aliis con- . similibus casibus potest ista quaestio agitari. II. Primum igitur naturalis ratio suadet, eum qui rem sibi debitam ab uno aliquo oburictorum sibi reorum integram recepit , non posse ullatenus ab aliis smiliter obstrictis repetere : de de ipsis naturalis juris visceribus emersit regula Iuris sub ultimo Digestorum & Sexti Decretalium titulo posita : Emeta fisi non patitur ut bis iam exigaim Jus idem passim insinuatur sub titulis expressis Digestorum, Codicis, Instituti um & Authenticarum De LM u reis. Sugragatur lex Si pre imprudentiam, s.fin. D. de evictionibus: Si plures inquit mihi insolidum pro et ictione teneamur, δελ-

de 'post evictisnem eum uno fuero expertus , si agam cum careris , exceptione messe repellendum Labeo ait. His consonat S. Si rei alis . Institui. de legatis: Si res aliena legasa fuerit, ct ejus viis testatore legatarisu dominus factus Ioeris, s qindem ex causa emptionis, ex te mota acti m pretium consequi potest : sveri ex causa lucrativa, veluti ex ea a donati ii, ves ex alia suis i cavi, agere non potest. Nam traditis est, δε- causas inerativas in eandem homiram ct

eandem rem concurrere non posse.

III. Iure quidem Digestorum dc Codi ess , tit. de duob. reis , liberum .etat creditori ex pluribus insolidum obligatis reis quem vellet in totum

convenire:

660쪽

s Praxis. Lib. VI.

convenire: sed posteriori Novellarum jure Iustinianus singulis reis beneficium divisionis indulsit, ut eorum quilibet pro parte sigillatim, & non

in xotum conveniarur , in authent. de duob. reis , in princ. & sequenti collat. 7. constitui. s. & inseritur authent. Hoc it , C. eod. tit. Tres tamen in Iure constituti sunt casus, quorum vel uno occurrente, cessat ista

divisio actionum. Primus est , si debitores hujus divisionis beneficio a renunciaverint. Glossa in d. authent. Hac ita , verb. In solidum debentur, C.de duobus reis : Sc novella 99. verb. Cerire. Secundum & tertii im ca- sum exprimit authent. ista dicens : Sit asinus sim, ct idonei. Itaque licet beneficio divisionis renunciatum non tuerit, si tamen debitorum alii praesentes sint, alii procul absint, puta extra Regnum , poterit creditor insolidum experiri advelsus praesentes. Tertius exceptionis casus est , si inter debitores aliqui non sint idonei, puta inopes de solvendi impotentes , d. novet. 99. cap. i. & d. authent. Hoc ita. Ut vero de hac impotentia constet , requirit Iustinianus ut praecesserit impotentium discussio , qua praemissa diligentia concedit, ut caeteris qui uini idonei debitores, accrescat pars illa obligationis quae illi incubuisset cujus fuit comperta impotentia. Docet Charondas lib. . responsorum, cap. Io 3. servari in Regno Franciae legem O , D. pro socio, ut socii teneantur insolidum, si unus ex eis mutuam acceperit pecuniam in causam societatis, & pecunia in arcam communem recondita fuerit.

IV. Postquam creditor rem sibi , pluribus debitam', ab uno , vel altero corum integram recepit, ille qui creditori persolvit, actionem habet, non tamen solidariam , sed pro numero reliquorum debitorum divisam, ut ab his eas partes recuperet, quas eorum loco creditori communi persolvit. Ipseque creditor tenebitur jura sita & actiones in eum transferre, ut

qui integre persolvit, possit a singulis condebitoribus illud recuperare quod ultra eam, quae se contingebat, debiti partem , de ipsorum partibus

creditori erogaverit.

V. Fidebui res perinde ac principalem reum creditor habet sibi obli gatos. Et inne licuit olim creditori pro suo arbitrio adverssim fidejus res expcriri, non disculta principali debitore , l. Nou riate , & l.Iure nostro, C de lide jusser. Veram majori aequitate provisum fuit demum a Iustiniano , ne ullus conveniatur fide juslbr , nisi postquam debitor praecipuus dis.cussus fuerit, aut certe procul absit: sed quum abest , potest ladejusibe dilationem a Iudice postulare, intra quam reum ipsum in judicium deducat conveniendum. Judexque certum ad hoc tempus definiet, quo trans. acto , nec reo com p. arente , compelletur fidejus r creditori satisficere, &ereditor actionibus suis cedet fide jussbri, ut possit a reo solutum repetere. Authent. de fidejus. &mandat. Si cius igitur, 3c Non stam , collat. i. constit. . de inseritur in authent. Pr ente tamen, C. de fidej xi C. Et hoc ju, passim viget. in universa Gallia, testificantibus Mallucrio in praxi, tit. de

SEARCH

MENU NAVIGATION