장음표시 사용
101쪽
lationem, et ex omni parte patitur angustiam; quia interiori consolatione caret, et exteriorem quaerere prohibetur. Religiosus extra disciplinam vivens, gravi patet ruinae. oui laxiora quaerit et remissiora, Semper in angustiis erit, quia aut unum aut reliquum sibi displicebit.
8. ouomodo laciunt tam multi alii Religiosi, qui satis arctati sunt sub disciplina
claustrali 2 Raro exeunt, abStracte vivunt, pauperrime eomedunt, groSSe veStiuntur, multum laborant. parum loquuntur, diu vigilant, mature Surgunt, oratione S prolongant, frequenter legunt, et se in omni disciplina custodiunt. Attende Carthusienses, cistercienses et diversae Religionis monachos ac moniales: qualiter omni nocte ad psallendum Domino assurgunt. Et ideo turpe esset, ut tu deberes in iam Sancto opere pigri lare, ubi tanta multitudo Religiosorum incipit Deo jubilare. s. o si nihil aliud faciendum incumberet,
nisi Dominum Deum nostrum toto corde et ore laudaret O si nunquam indigeres comedere nec bibere nec dormire, Sed Semper pos-
102쪽
ses Deum laudare, et solummodo spiritualibus studiis vacare: tunc multo felicior esses quam modo, cum carni ex qualicumque necessitate servis. Utinam non essent istae necessitates, sed solum spirituales animae refectiones, quaSheul satis raro degustamUS. Io. ouando homo ad hoc pervenit, quod de nulla creatura consolationem Suam quaerit, tunc ei Deus primo perfecte sapere incipit; tunc etiam bene contentus de omni eventu rerum erit. Tunc nec pro magno laetabitur nec pro modico contristabitur, sed ponit se integre et fiducialiter in Deo, qui est ei omnia in omnibus; cui nihil utique perit nec moritur, Sed omnia ei vivunt et ad nutum incunctanter deserviunt
li. Memento semper sinis, et quia perditum non redit tempus. Sine sollicitudine et diligentia nunquam acquires virtutes. Si incipis tepescere, incipies male habere. Si autem dederis te ad fervorem, invenieS magnam pacem et senties leviorem laborem, propter Dei gratiam et virtutis amorem. IIomo fervidus et
103쪽
diligens ad omnia est paratus. Major labor est resistere vitiis et PasSionibus, quam corporalibus insudare laboribus. Qui parvos non vilat desectus, paulatim labitur ad majores. Gaudebis semper vespere, Si diem expendas fructuose. Vigila super te ipsum, excita teipsum, admone te ipsum; et quidquid de aliis sit, non negligas te ipsum. Tantum proficies, quantum tibi ipsi vim intuleris. Amen.
110쪽
Dominus. Converte te ex toto corde ad Dominum et relinque hunc miSerum mundum, et inveniet anima tua requiem. Disce exteriora contemnere et ad interiora te dare,
et videbis regnum Dei in te venire. Est enim regnum Dei pax et gaudium in Spiritu Sancto, quod non datur impiis. Veniet ad te Christus, ostendenStibi consolationem Suam, Si dignam illi ab