장음표시 사용
121쪽
s aeternus et immensus, implens omnia, Solatium animae et vera cordis laetitia.
De laetitia bonae conscientiae.
Gloria boni hominis testimonium bonae conscientiae. Ilabe bonam conscientiam, et semper habebis laetitiam. Bona conscientia valde multa potest portare, et valde laeta est inter adversa. Mala conscientia semper timidal est et inquieta. Suaviter requiesces, Si cor tuum te non reprehenderit. Noli laetari, nisi cum bene feceris. Mali nunquam habent veram laetitiam, nec internam sentiunt pacem; quia non est pax impiis, dicit Dominus. Et si dixerint: In pace sumus, non venient Super nos mala, et quis nobis nocere audebit ne credas eis; quoniam repente exSurget ira Dei, et in nihilum redigentur actus eorum, et cogitationes eorum peribunt. 2. Gloriari in tribulatione non est grave amanti; Sic enim gloriari, est gloriari in cruce Domini. Brevis gloria. quae ab
122쪽
hominibus datur et accipitur. Mundi gloriam
semper comitatur tristitia. Bonorum gloria in conscientiis eοrum, et non in ore hominum. Justorum laetitia de Deo et in Deo e St, et gaudium eorum de veritate. Qui veram et aeternam gloriam desiderat, temporalem non
curat. Et qui temporalem quaerit gloriam,
aut non ex animo contemnit, minus amare convincitur coelestem. Magnam habet cordis tranquillitatem, qui nec IaudeS curat nec VI-tuperia.3. Facile erit contentus et pacatu S, cujus conscientia munda est. Non es Sanctior, SI
laudaris, nec vilior, si vituperaris. Quod es, hoc es; nec melior dici vales, quam Deo teste sis. Si attendis, quid apud te sis intuS, non curabis, quid de te loquantur homines. Ilomovidet in facie, Deus autem in corde. domo
considerat actus, Deus vero pensat intentiones. Bene semper agere et modicum de se tenere humilis animae indicium est. Nolle consolari ab aliqua creatura, magnae puritatis et internae siduciae signum eSt.
123쪽
SE . Qui nullum extrinsecus pro Se teStimonium quaerit, liquet, quod totaliter se Deo commisit. Non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, ait beatus Paulus, sed quem Deus commendat. Ambulare cum Deo intus, nec aliqua assectione teneri foris, status est interni hominis.
Ileatus, qui intelligit, quid sit amare desum,
et contemnere se ipsum propter Iesum. Oportet dilectum propter dilectum relinquere, quia deSuS vult solus super omnia amari. Dilectio creaturae lallax et instabilis; dilectio Iesu fidelis et perseverabilis. Qui adhaeret creaturae, cadet cum labili: qui amplectitur desum, firmabitur in aevum. Illum dilige et amicum tibi retine, qui omnibus recedentibus te non relinquet, nec patietur in sine perire. Ab omnibus oportet te aliquando Separari,
124쪽
2. Tene te apud Iesum vivens ac moriens,
et illius sidelitati te committe, qui omnibus deficientibus solus te potest juvare. Dilectus
tuus talis est naturae, ut alienum non velit admittere, sed solus vult cor tuum Iaabere et tanquam rex in proprio throno sedere. Si scires te ab omni creatura evacuare, deSuS Vellet libenter tecum habitare. Paene totum permditum invenies, quidquid extra Iesum in hominibus posueris. Non confidas, nec innitaris
Super calamum ventosum; quia omnis caro
foenum, et omnis gloria ejus ut flos laeni cadet. 3. Cito decipieris, si ad externam hominum apparentiam tantum aspexeris. Si enim tuum in aliis quaeris solatium et lucrum, SentieS saepius detrimentum. Si quaeris in omnibus Iesum, invenies utique Iesum; si autem quaeris te ipsum, invenies etiam te ipsum, sed ad tuam perniciem. Plus enim homo nocivior est sibi, si Iesum non quaerit, quam totus mull-dus et omnes sui adversarii.
125쪽
ouando Iesus adest, totum bonum eSt, nec quidquam dissicile videtur; quando vero Iesus non adest, totum durum est. Quando Iesus intus non loquitur, consolatio vilis est; si autem Iesus unum tantum verbum loquitur, magna consolatio sentitur. Nonne Maria Magdalena statim surrexit de loco, in quo Ilevit, quando Martha illi dixit: Magister adest et vocat te Felix hora, quando Iesus te vocat de lacrymis ad gaudium spiritust ouam aridus et durus es sine Iesul ouam insipiens et vanus, si cupis aliquid extra Iesumi Nonne hoc est majus damnum, quam si totum perdereS mundum 2. Quid potest tibi mundus conferre Sine Iesu ' Esse sine Iesu gravis est infernus, etesie cum Jesu dulcis paradisus. Si fuerit tecum JeSus, nullus poterit nocere inimicus oui invenit Iesum, invenit thesaurum bonum, immo bonum Super omne bonum. Et qui perdit Iesum, perdit nimis multum et plus
126쪽
et scire Iesum tenere magna prudentia. Esto humilis et pacificus, et erit tecum Iesus. Sis devotus et quietus, et permanebit tecum Ie-Sus. Potes cito fugare Iesum et gratiam ejus perdere, si volueris ad exteriora declinare. Et si illum essugaveris et perdideris, ad quem fugies, et quem tunc quaeres amicum Sine amico non potes bene vivere, et si Iesus non fuerit tibi prae omnibus amicus, eris nimis tristis et desolatus. Fatue igitur agis, si in
aliquo altero confidis, aut laetaris. Eligendum est magis, totum mundum habere contrarium, quam Iesum ossensum. Ex omnibus ergo caris sit Iesus solus dilectus specialis.
d. Diligantur omnes propter Iesum, Jesus autem propter se ipsum. Solus Iesus Christus Singulariter est amandus, qui solus bonus et fidelis prae omnibus invenitur amicis. Pro- pter ipsum et in ipso tam amici, quam inimici s
127쪽
tibi sint cari; et pro omnibus his exorandus est, ut omnes ipsum cognoScant et diligant. Nunquam cupias singulariter laudari vel amari, quia hoc solius Dei est, qui similem sibi non habet. Nec velis, quod aliquis tecum in corde
Suo occupetur, neque tu cum alicujus occu-
peris amore; sed sit Iesus in te et in omni bono homine. 5. Esto purus et liber intus sine alicujus creaturae implicamento. Oportet te esse nudum, et purum cor ad Deum gerere, si vis vacare et videre, quam suavis sit Dominus. Et revera ad hoc non pervenies, nisi gratia ejus fueris praeventus et attractus, ut omnibus evacuatis et licentiatis solus cum
solo uniaris. Quando enim gratia Dei venit ad hominem, tunc potens sit ad omnia; et quando recedit, tunc pauper et infirmus erit, et quasi tantum ad stagella relictus. In his non debes dejici nec desperare, Sed ad voluntatem Dei aequanimiter Stare, et cuncta supervenientia tibi ad laudem Jesu Christi perpeti; quia post hiemem Sequitur aestas, poSt
128쪽
noctem redit dies, et post tempestatem magna
Non est grave, humanum contemnere Solatium, cum adest divinum. Magnum est et valde magnum, tam humano quam divino posse carere Solatio, et pro amore Dei libenter exilium cordis velle sustinere, et in nullo Seipsum quaerere, nec ad proprium meritum respicere. Quid magni est, si hilaris sis et devotus adveniente gratia 2 optabilis cunctis haec hora. Satis Suaviter equitat, quem gratia Dei portat. Et quid mirum, Si onus non Sentit, qui portatur ab omnipotente et ducitur a Summo ductore 2. Libenter habemus aliquid pro solatio, et disssiculter homo exuitur a se ipso. Vicit Sanctus martyr Laurentius saeculum cum Suo Sacerdote; quia omne, quod in mundo delectabile videbatur, despexit, et summum Dei sacerdotem Sixtum, quem maxime diligebat,
129쪽
pro amore Christi etiam a se tolli elementer ferebat. Amore igitur creatoris amorem hominis superavit, et pro humano solatio divinum beneplacitum magis elegit. Ita et tu aliquem necessarium et dilectum amicum pro amore Dei disco relinquere. Nec graviter feras, cum ab amico derelictus fueris, Sciens, quoniam oportet nos omnes tandem ab invicem Separari.
3. Multum et diu oportet hominem in seipso certare, antequam diScat se ipsum plene superare, et totum assectum suum in Deum trahere. ouando homo Stat Super se ipSum, facile labitur ad consolationes humanas. Sed verus Christi amator et studiosus sectator vi tutum non cadit super illas consolationes, nec quaerit tales sensibiles dulcedines, sed magis sortes exercitationes, et pro Christo duros sustinere laboreS. . Cum igitur spiritualis consolatio a Deo datur, cum gratiarum actione accipe eam; sed Dei munus intellige eSSe, non tuum meritum. Noli extolli, noli nimium gaudere, nec inani-
130쪽
ter praesumere: sed esto magis humilior ex dono, cautior quoque et timoratior in cunctis actibus tuis; quoniam transibit hora illa, et sequetur tentatio. Cum ablata suerit consolatio, non statim desperes: sed cum humilitate et patientia exspecta coelestem visitationem, quoniam potens est Deus ampliorem tibi re- donare gratiam et consolationem. Istud non est novum nec alienum viam Dei expertis, quia in magnis Sanctis et in antiquis Prophetis fuit saepe talis alternationis modus.
5. Unde quidam praesente jam gratia dicebat: Ego dixi in abundantia mea: Non
movebor in aeternum. Absente vero gratia quid in se suerit expertus, adjungit dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Inter haec tamen nequaquam desperat, sed instantius Dominum rogat et dicit: Ad te, Domine, clamabo et ad Deum meum deprecabor. Denique orationis Suae fructum reportat et se exauditum testatur, dicens: Audivit Dominus et misertus est mei; Dominus factus est ad-