De imitatione Christi libri quatuor ad fidem optimorum librorum et praecipue vetustissimi codicis de advocatis accurate editi curavit Joannes Hrabiéta

발행: 1847년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

intus paraveris mansionem. Omnis gloria ejus et decor ab intra est, et ibi complacet sibi. Frequens illi visitatio cum homine interno, dulcis sermocinatio, grata consolatio, multa pax, familiaritas stupenda nimis. 2. Eia, anima fidelis, praepara huic sponso cor tuum, quatenus ad te venire et in te habitare dignetur. Sic enim dicit: Si quis diligit me, Sermonem meum servabit, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Da ergo Christo locum, et eaeteris omnibus nega introitum. Cum Christum habueris, dives es, et sussicit tibi. Ipse erit provisor tuus et fidelis procurator in omnibus, ut non sit opus in hominibus sperare. IIomines enim cito mutantur, et deficiunt velociter; Christus autem manet in aeternum, et adstatusque in finem firmiter. 3. Non est magna fiducia ponenda in homine fragili et mortali, etiamsi utilis sit et dilectus; neque tristitia multa ex hoc capienda, si interdum adverSetur et contradicat. Qui hodie tecum sunt, cras contrariari poSSunt, et

112쪽

LIBER II. CAPUT I.

e convergo saepe ut aura vertuntur. Poneris totam Iiduciam tuam in Deo, et sit ipse timor i tuus et amor tuus. Ipse pro te respondebit, et iaciet bene, sicut melius fuerit. Non ha-jj bes hic manentem civitatem; et ubicumque sueriS, extraneus es et peregrinus; nec re- quiem aliquando habebis, nisi Christo intime i

. Quid hic circumspicis, cum iste non Sit locus tuae requietionis' In coelestibus debet' esse habitatio tua, et sicut in transitu, cuncta terrena sunt aspicienda . TranSeunt omnia, ets tu cum eis pariter. Vide, ut non inhaereas, ne capiariS et pereas. Apud Altissimum sit cogitatio tua, et deprecatio tua ad Christum sine intermissione dirigatur. Si nescis Spe- sculari alta et coelestia, requiesce in pas Sione Christi, et in sacris vulneribus ejus libenter habita. Si enim ad vulnera et pretiosa stigmata Iesu devote confugis, magnam in tribu-

latione consortationem senties; nec multum curabis hominum despectiones, faciliterques verba detrahentium perferES.

113쪽

S. Christus suit etiam in mundo ab hominibus despectus, et in maxima necessitate a notis et amicis inter opprobria derelictus. Christus pati voluit et despici; et tu audes de aliquo conqueri Christus habuit adversarios et oblocutores, et tu vis omnes habere amicos et benefactores Unde coronabitur patientia tua, si nihil adversitatis occurrerit Si nihil contrarium vis pati, quomodo eris amicus Christi ' Sustine eum Christo et pro Christo, si vis regnare cum Christo. 6. Si semel persecte introisses in interiora Iesu, et modicum de ardenti amore ejus Sapuisses: tunc de proprio commodo vel incommodo nihil curares, sed magis de opprobrio illato gauderes; quia amor Iesu facit hominem

Se ipSum contemnere. Amator Iesu et veritatis, et verus internus et liber ab assectionibus inordinatis, potest se ad Deum libere convertere, et elevare se supra Se ipsum in spiritu ac fruitive quieScere. . Cui sapiunt omnia, prout Sunt, non ut di cuntur aut aestimantur: hic vere sapiens est

114쪽

et doctus a Deo magis, quam ab hominibus oui ab intra scit ambulare et modicum ah

extra res ponderare, non requirit loca nec expectat tempora ad habenda devota exercitia. Ηomo internus cito se recolligit, quia nunquam se totum ad exteriora effundit. Non illi obest labor exterior aut occupatio ad tempus necesSaria, Sed sicut res eveniunt, sic se

illis accommodat. Qui intus bene dispositus est et ordinatus, non curat mirabiles et perversos hominum gestus. Tantum homo

impeditur et distrahitur, quantum sibi res attrahit. 8. Si recte tibi esset, et bene purgatus esses, omnia tibi in bonum cederent et profectum. Ideo multa tibi displicent et saepe conturbant, quia adhuc non es perfecto tibi ipsi mortuus nec segregatus ab omnibus terrenis. Nil sic maculat et implicat cor hominis, sicut impurus amor in creaturis. Si renuis consolari exterius, poteris speculari coelestia et frequenter jubilare interius.

115쪽

CAPUT II.

De humili submissione.

Non magni pendas, quis pro te vel contra te sit; sed hoc age et cura, ut Deus tecum sit in omni re, quam lacis. IIabeas conscientiam bonam, et Deus bene te defensabit. Quem enim Deus adjuvare voluerit, nullius perversitas nocere poterit. Si tu scis tacere et pati, videbis procul dubio auxilium Domini. Ipse novit tempus et modum liberandi te, et ideo te debes illi resignare. Dei est adjuvare et ab omni confusione liberare. Saepe valde prodest ad majorem humilitatem Servandam, quod defectus nostros alii sciunt et redarguunt.

2. ouando homo pro defectiuus suis se humiliat, tunc saciliter alios placat et leviter satisfacit sibi irascentibus. IIumilem Deus protegit et liberat, humilem diligit et consolatur, humili homini se inclinat, humili largitur

gratiam magnam et post ejus depressionem levat ad gloriam. IIumili sua secreta revelat, et ad se dulciter trahit et invitat. IIumilis

116쪽

accepta confusione satis bene est in pace, quia stat in Deo et non in mundo. Non reputes te aliquid profecisse, nisi omnibus inferiorem te

De hono pacifico homine.

Pone te primus in pace, et tunc poteris alios pacificare. IIomo pacificus plus prodest, quam bene doctus. IIomo passionatus etiam bonum in malum trahit et faciliter malum credit. Bonus paciscus homo omnia ad bonum convertit. oui bene in pace est, de nullo suspicatur; qui autem male contentuSest et commotus, variis suspicionibus agitatur, nec ipse quiescit, nec alios quiescere permittit. Dicit saepe, quod dicere non deberet, et omittit, quod sibi magis facere expediret. Considerat, quod alii sacere tenentur, et negligit, quod ipse tenetur. IIabe ergo primo Eelum super te ipsum, et tunc juste Zelare poteris etiam proximum tuum. 2. Tu bene scis lacta tua excusare et colorare, et aliorum excusationes non vis recipere. E ci Disit illed by Cooste

117쪽

Iustius esset, ut te accusares, et fratrem tuum excusares. Si portari vis, porta et alium. Vide, quam longe es adhuc a vera caritate et

humilitate, quae nulli novit irasci vel indignari, nisi tantum sibi. Non est magnum, cum bonis et mansuetis conversari; hoc enim omnibus naturaliter placet, et unuSquiSque libenter pacem habet, et secum sentientes magis diligit. Sed cum duris et perversis aut indisciplinatis aut nobis contrariantibus paci- sice posse vivere, magna gratia est et laudabile nimis virileque lactum. 3. Sunt, qui Se ipsos in pace tenent et cum aliis etiam pacem habent. Et sunt, qui nec pacem habent, nec alios in pace dimittunt; aliis sunt graves, sed sibi Semper graviores. Et sunt, qui se ipsos in pace retinent et ad pacem alios reducere student. Est tamen tota pax nostra in hac misera vita potius in humilis usserentia ponenda, quam in non sentiendo contraria. Qui melius scit pati, majorem tenebit pacem. Iste est victor sui et dominus mundi, amicus Christi et heres coeli.

118쪽

De pura mente et simplici intentione.

Duabus alis homo sublevatur a terreniS, simplicitate scilicet et puritate. Simplicitas debet esse in intentione, puritas in assectione. Simplicitas intendit Deum, puritas apprehendit eum et gustat. Nulla bona actio te impediet, si liber intus ab inordinato assectu fueris. Si nihil aliud, quam Dei heneplacitum et proximi utilitatem intendis et quaeris, interna

libertate perfrueris. Si rectum eSSet cor tuum, tunc omnis creatura speculum vitae et liber sanctae doctrinae esset. Non est creatura tam jparva et vilis, quae Dei bonitatem non repraesentet.2. Si tu esses intus bonus et puritS, tunc omnia sine impedimento videres et bene caperes. Cor purum penetrat coelum et infernum. Qualis unusquisque intus est, taliter judicat exterius. Si est gaudium in mundo, hoc utique possidet puri cordis homo. Et si est alicubi tribulatio et angustia. hoc melius inovit mala conscientia. Sicut ferrum missum s

119쪽

DE IMITATIONE cuRISTI

in ignem amittit rubiginem, et totum candenses icitur: sic homo integre ad Deum Se convertenS a torpore exuitur, et in novum hominem transmutatur.3. ouando homo incipit tepescere, tunc parvum metuit laborem et libenter externam accipit consolationem. Sed quando perfecte incipit se vincere et viriliter in via Dei ambulare, tunc minus ea reputat, quae sibi prius gravia esSe Sentiebat.

De propria consideratione.

Non possumus nobis ipsis nimis credere, quia saepe gratia nobis deest et sensus. Modicum lumen est in nobis, et lioc cito per negligentiam amittimus. Saepe etiam non ad- Vertimus, quod tam caeci intus sumus. Saepe male agimus, et prius excusamus. PasSione interdum movemur, et gelum putamus. Parva in aliis reprehendimus, et majora noStra per transimus. Satis cito sentimus et pondera- mus, quid ab aliis sustinemus; sed quantum

120쪽

Tyalii de nobis sustinent, non advertimus. oui bene et recte sua Donderaret, non eSSet, quod de alio graviter ludicaret. 2. Internus homo sui ipSius curam omnibus curis anteponit, et qui sibi ipsi diligenter intendit, laciliter de aliis tacet. Nunquam eris internus et devotus, nisi de alienis silueris et ad te ipsum specialiter respexeris. Si tibi et Deo totaliter intendis, modicum te movebit, quod soris percipis . Ubi es, quando tibi ipsi praesens non es' Et quando οmnia percurristi, quid te neglecto profecisti Si cupis liabere pacem et unionem veram, oportet, quod caetera cuncta postponas et te solum prae oculis habeas.

3. Multum proinde proficies, si te feriatum ab omni temporali cura conserves. Valde deficies, si aliquid temporale reputaveris. Nil magnum, nil altum, nil gratum, nil acceptum tibi sit, nisi pure Deus aut de Deo sit. Totum Vanum existima, quidquid consolationis occurrit de aliqua creatura . Amans Deum anima sub Deo despicit universa. Solus Deus

SEARCH

MENU NAVIGATION