De imitatione Christi libri quatuor ad fidem optimorum librorum et praecipue vetustissimi codicis de advocatis accurate editi curavit Joannes Hrabiéta

발행: 1847년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

jutor meus. Sed in quo Convertisti, inquit, planctum meum in gaudium mihi, et circumdedisti me laetitia. Si sic actum est cum magnis Sanctis, non est desperandum nobis infirmis et pauperibus, si interdum in servore et interdum in frigiditate Sumus: quoniam spiritus venit et recedit Secundum suae voluntatis beneplacitum. Unde beatus Iob ait: Visitas eum diluculo, et subito probas illum. 6. Super quid igitur Sperare poSSum, aut in quo considere debeo, nisi in sola magna misericordia Dei et in sola spe gratiae coelestis Sive enim adsint homines boni, Sive devoti fratres vel amici sideles, sive libri sancti vel tractatus pulchri, sive dulces cantus et hymni: omnia haec modicum juvant et modicum Sapiunt, quando desertus sum a gratia et in propria paupertate relictus. Tunc non est melius remedium . quam patientia et abnegatio mei in voluntate Dei. T. Nunquam inveni aliquem tam religiosum et devotum, qui non habuerit interdum gratiae

132쪽

subtractionem, aut uon senserit servoris diminutionem. Nullus Sanctus fuit tam alte raptus et illuminatus, qui prius vel postea non fuerit tentatus. Non enim dignus est alta Dei contemplatione, qui pro Deo non eSt exercitatus aliqua tribulatione. Solet enim Sequentis consolationis tentatio praecedens esse signum. Nam tentationibus probatis coelestis promittitur consolatio. Qui vicerit, inquit, dabo ei edere de ligno vitae. 8. Datur autem consolatio divina, ut homo fortior sit ad sustinendum adversa. Sequitur etiam tentatio, ne se elevet de bono. Non dormit diabolus, nec caro adhuc mortua est; ideo non cesses te praeparare ad certamen, quia a dextris et a sinistris sunt hostes, qui nunquam quieScunt.

CAPUT X.

De gratitudine pro gratia Dei. Cur quaeris quietem, cum natus sis ad laborem' Pone te ad patientiam magis, quam ad consolationes, et ad crucem portandam mam

et Diuitiaod by Cooste

133쪽

UM DE IMITATIONE CRRISTI

gis, quam ad laetitiam. . oui S etiam saecularium non libenter consolationem et laetitiam spiritualem acciperet, Si Semper obtinere posset ' Excedunt enim spirituales consolationes omnes mundi delicias et carnis Voluptates. Nam omnes deliciae mundanae aut vanae Sunt,

aut turpes; spirituales vero deliciae solae jucundae et honestae, ex virtutibus progenitae, et a Deo puris mentibus infusae. Sed istis divinis consolationibus nemo Semper pro Suo assectu frui valet, quia tempus tentationis non

2. Multum contrariatur supernae visitationi salsa libertas animi et magna confidentia sui. Deus hene facit consolationis gratiam dando, sed homo male agit non totum Deo cum gratiarum actione retribuendo. Et ideo non possunt in nobis dona gratiae fluere, qui ingrati Sumus auctori, nec totum refundimus fontali

origini. Semper enim debetur gratia digne gratias reserenti, et auferetur ab elato, quod dari solet humili. 3. Nolo conSolationem, quae mihi aufert

134쪽

compunctionem; nec assecto contemplationem, quae ducit in elationem. Non enim omne altum sanctum, nec omne dulce bonum, nec omne desiderium purum, nec omne carum

Deo gratum. Libenter accepto gratiam, unde humilior et timoratior inveniar, atque ad relinquendum me paralior fiam. Doctus dono gratiae et eruditus subtractionis verbere non

sibi audebit quidquam boni attribuere, sed potius Se pauperem et nudum confitebitur. Da Deo, quod Dei est, et tibi adscribe, quod tuum est; hoc est: Deo gratias pro gratia tri- hue, tibi autem soli culpam et dignam poenam pro culpa deberi sentias. . Pone te semper ad insimum, et dabitur tibi summum; nam summum non Stat sine in-

sino. Summi Sancti apud Deum minimi sunt apud se, et quanto gloriosiores, tanto in se humiliores. Pleni veritate et gloria coelesti non sunt vanae gloriae eupidi. In Deo sundati et confirmati nullo modo possunt esse elati. Et qui totum Deo adscribunt, quidquid boni acceperunt, gloriam ab invicem non

135쪽

DE IMITATIONE GRRISTI

quaerunt, sed gloriam, quae a solo Deo est, volunt, et Deum in se et in omnibus Sanctis laudari super omnia cupiunt, et semper in id ipsum tendunt. 5. Esto igitur gratus pro minimo, et eris dis gnus majora accipere. Sit tibi minimum etiam pro maximo, et magis contemptibile pro speciali dono. Si dignitas datoris inspicitur, nullum datum parvum aut nimis vile videbitur; non enim parvum est, quod a summo Deo donatur. Etiamsi poenas et verbera dederit, gratum esse debet, quia Semper pro salute nostra facib, quidquid nobis advenire permittit. oui gratiam Dei retinere desiderat. sit gratus pro gratia data, patiens pro sublata. Oret, ut redeat; cautus sit et humilis, ne amittat.

CAPUT XI.

De paucitate amatorum crucis I Esti.

Ilab et Iesus nunc multo S amatores regni sui coelestis, sed paucos bajulatores Suae crucis. Multos habet desideratores conSolationis, sed paucos tribulationis. Plures invenit socios

136쪽

LIBER II. CAPUT II.

samensae, Sed paucos abstinentiae. Omnes cupiunt cum eo gaudere, pauci volunt pro eo aliquid sustinere. Multi Iesum Sequuntur US-que ad si actionem panis, sed pauci ad bibendum calicem passionis. Multi miracula ejus

venerantur, pauci ignominiam crucis Sequuntur. Multi Iesum diligunt, quamdiu adverSanon contingunt. Multi illum laudant et benedicunt, quamdiu consolationes aliquas ab ipso percipiunt. Si autem Iesus se absconderit et modicum eos reliquerit, aut in querimoniam vel in dejectionem nimiam cadunt. 2. Qui autem Jesum propter Iesum et non propter aliquam Suam consolationem propriam diligunt, ipsum in omni tribulatione et angu-Stia cordis, sicut in summa consolatione, benedicunt. Et si nunquam eis consolationem dare vellet, ipsum tamen semper laudarent et semper gratias agere vellent. 3. O quantum potest amor Iesu puruS, nullo proprio commodo vel amore permixtust Nonne omnes mercenarii sunt dicendi, qui consolationes Semper quaerunt Nonne amatores sui

137쪽

DL IMITATIO XL cnRISTI

magis, quam Christi probantur, qui sua commoda et lucra semper meditantur Ubi invenietur talis, qui velit Deo servire gratis d. Raro invenitur tam spiritualis aliquis, qui omnibus sit nudatus. Nam verum pauperem spiritu et ab omni creatura nudum quis inveniet Procul et de ultimis finibus pretium ejus. Si dederit homo omnem substantiam suam, adhuc nihil est; et si fecerit poenitentiam magnam, adhuc exiguum est; etsi apprehenderit omnem scientiam, adhuc longe est; et si habuerit virtutem magnam et devotionem nimis ardentem, adhuc multum sibi deest; scilicet unum, quod Sibi Summe necessarium est. Ouid illud' Ut omnibus relictisse relinquat et a se totaliter exeat, nihiriue de privato amore retineat. Cumque omnia fecerit, quae facienda noverit, nil se secisse sentiat. 5. Non grande ponderet, quod grande aestia mari possit, sed in veritate servum inutilem se pronuntiet, Sicut Veritas ait: Cum feceritis omnia, quae praecepta Sunt vobis,

138쪽

LIBER II. LAPUT 12.

dicite: Servi inutiles sumus. Tunc Vere pauper et nudus spiritu esse poterit, et cum Propheta dicere: Quia unicus et paupersum ego. Nemo tamen isto ditior, nemo potentior, nemo liberior, qui se et omnia relinquere scit et ad infimum Se ponere.

CAPUT XII.

De regia via sanctae crucis.

Durus multis videtur hic sermo: Abnegatem et ipsum, tolle crucem tuam, et Sequere Iesum. Sed multo durius erit, audire illud extremum verbum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Qui enim modo libenter audiunt verbum crucis et Sequuntur, tunc non timebunt ab auditione aeternae damnationis. IIoc signum crucis erit in coelo, cum Dominus ad judicandum venerit. Tunc omnes servi crucis, qui se Crucifixo conformaverunt in vita, accedent ad Christum judicem cum magna siducia. 2. Quid igitur times tollere crucem, Perr

139쪽

quam itur ad regnum In eruce salus, in cruce vita, in cruce protectio ab hostibus; in cruce infusio supernae suaVitatis, in cruce robur mentis, in cruce gaudium spiritus; in

cruce summa virtutis, in cruce perfectio sanctitatis. Non est salus animae, nec SpeSaeternae vitae, ni Si in cruce. Tolle ergo crucem tuam et sequere Iesum, et ibis in vitam aeternam. Praecessit ille bajulans sibi crucem et mortuus est pro te in cruce, ut et tu tuam portes crucem, et mori affectes in cruce. Quia si commortuus fueris, etiam cum illo pariter vives; et si socius fueris poenae, eri Set gloriae. 3. Ecce in cruce totum constat, et in moriendo totum jacet; et non est alia via ad vitam et ad veram internam pacem, nisi via sanctae crucis et quotidianae mortificationis. Ambula ubi vis, quaere quodcumque volueris:

et non invenies altiorem viam Supra nec Securiorem viam infra, ni Si viam sanctae crucis.

Dispono et ordina omnia secundum tuum velle et videre: et non invenies, nisi semper ali-

140쪽

quid pati debere aut sponte aut invite, et ita

erucem Semper inVenies. Aut enim in corpore dolorem senties, aut in anima spiritus tribulationem sustinebis. . Interdum a Deo relinqueris, interdum a proximo exercitaberis, et quod amplius est, saepe tibimetipsi gravis eris. Nec tamen aliquo remedio vel solatio liberari seu alleviari poteris, sed donec Deus voluerit, oportet, ut sustineas. Vult enim Deus, ut tribulationem sine consolatione pati discas, et ut illi totaliter te subjicias et humilior ex tribulatione si as. Nemo ita cordialiter sensit passionem Christi, sicut is, cui contigerit similia pati . crux ergo

Semper parata est et ubique te exspectatia Non potes effugere, quocumque cucurreris: quia, quocumque veneris, te ipsum tecum portaS, et semper te ipsum invenieS. Converte te Supra, converte te infra; converte te extra, convertete intra: et in his omnibus inVenies crucem, et necesse eSt te ubique tenere patientiam, si internam vis habere pacem et perpetuam prom

mereri coronam.

SEARCH

MENU NAVIGATION