De imitatione Christi libri quatuor ad fidem optimorum librorum et praecipue vetustissimi codicis de advocatis accurate editi curavit Joannes Hrabiéta

발행: 1847년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

DE IMITATIONE CRRISTI

S. Si libenter crucem portas, portabit te et ducet ad desideratum sinem, ubi scilicet sinis patiendi erit, quamvis hic non erit. Si invite portas, onus tibi sacis et te ipsum magis gra-Vas; et tamen oportet ut sustineas. Si abjicis

unam crucem, aliam procul dubio invenies et forsitan graviorem. 6. Credis tu evadere, quod nullus mortalium potuit praeterire ' ouis sanctorum in

mundo sine cruce et tribulatione suti Nec enim Iesus Christus, Dominus noster, una hora sine dolore passionis fuit, quamdiu vixit. oportebat, ait, Christum pati et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam. Et quomodo tu aliam viam quaeris, quam hanc regiam viam, quae est via Sanctae crucis

T. Tota vita Christi crux fuit et martyrium; et tu tibi quaeris requiem et gaudium 8 Erras, erras, Si aliud quaeris, quam pati tribulationes; quia tota ista vita mortalis plena est miseriis et circumsignata crucibus. Et quanto altius quis in spiritu profecerit, tanto graviores

142쪽

cruces Saepe inveniet: quia exilii sui poena magis ex amore crescit. 8. Sed tamen iste sic multipliciter amictus non est sine levamine consolationis, quia fructum maximum sibi sentit accrescere ex Susserentia suae crucis. Nam dum sponte se illi subjicit, omne onus tribulationis in fiduciam divinae consolationis convertitur. Et quanto caro magis per amictionem atteritur, tanto spiritus amplius per internam gratiam roboratur. Et nonnunquam in tantum confortatur ex assectu tribulationis et adversitatis, ob amorem conformitatis crucis Christi, ut sine dolore et tribulatione esse non vellet: quoniam tanto se acceptiorem Deo credit, quanto plura et graviora pro eo perferre potuerit. Non est istud hominis virtus, sed gratia Christi, quae tanta potest et agit in carne fragili, ut, quod naturaliter semper abhorret et fugit, hoc fervore spiritus aggrediatur et diligat. s. Non est secundum hominem crucem portare, crucem amare, corpus castigare et Servituti subjicere; honores fugere, contumelias M

143쪽

libenter sustinere, se ipsum despicere et despici optare; adversa quaeque cum damnis

perpeti et nihil prosperitatis in hoc mundo desiderare. Si ad te ipsum respicis, nihil hujusmodi ex te poteris; sed si in Domino considis, dabitur tibi fortitudo de coelo, et subjicientur ditioni tuae mundus et caro. Sed nec inimicum diabolum timebis, si fueris fide

armatus et cruce Christi signatus.lo. Pone te ergo, sicut bonus et fidelis servus Christi, ad portandam viriliter crucem Domini tui, pro te ex amore crucifixi. Praepara te ad toleranda multa adversa et varia incommoda in hac misera vita; quia sic tecum erit, ubicumque fueris; et sic revera invenies, ubicumque latueris. Oportet ita esse, et non est remedium evadendi a tribulatione malorum et dolore, quam ut te patiaris. Calicem Domini assectanter bibe, si amicus ejus esse et partem cum eo habere desideras. Consolationes Deo committe; faciat ipse cum talibus, sicut sibi magis placuerit. Tu vero pone te ad sustinendum tribulationes, et reputa eas

144쪽

LIBER II. CAPUT 12.

lssa maximas consolationes, quia non sunt condignae passiones hujus temporis adfuturam gloriam, quae revelabitur in nobis, promerendam, etiamsi solus omnes

I l. ouando ad hoc veneris, quod tribulatio tibi dulcis erit et sapiet pro Christo: tunc bene tecum esse aestima, quia invenisti paradisum in terra. ouamdiu pati grave tibi est, et sugere quaeris: tamdiu male habebis, et sequetur te ubique fuga tribulationis. t 12. Si ponis te, ad quod esse debes, videlicet ad patiendum et moriendum, si et cito

molius, et pacem invenies. Etiamsi raptus fueris usque ad tertium coelum cum Paulo, non es propterea Securus de nullo malo sustinendo. Ego, inquit Iesus, ostendam illi, quanta oporteat eum pro nomine meo

pati. Pati ergo tibi remanet, si Iesum diligere et perpetuo illi servire placet. 13. Utinam dignus esses aliquid pro nomine Iesu pati; quam magna gloria remaneret tibi, quanta exultatio omnibus Sanctis Dei,

145쪽

DE IMITATIO XL cRRISTI

quanta quoque aedificatio esset proximii Nam patientiam omnes commendant, quamvis pauci pati velint. Merito deberes libenter modicum pati pro Christo, cum multi graviora patiantur

pro mundo.

Id. Scias pro certo, quia morientem te oportet ducere vitam. Et quanto quisque plus sibi moritur, tanto magis Deo vivere incipit. Nemo aptus est ad comprehendendum coelestia, nisi se submiserit ad portandum pro Christo adversa. Nihil Deo acceptius, nihil tibi salubrius in mundo isto, quam libenter pati pro Christo. Et si eligendum tibi esset, magis optare deberes pro Christo adversa pati, quam multis consolationibus recreari; quia Christo similior esses et omnibus Sanctis eonformior. Non enim stat meritum nostrum et profectus status nostri in multis suavitatibus et consolationibus, sed potius in magnis gravitatibus et tribulationibus perferendis.15. Siquidem aliquid melius et utilius saluti hominum, quam pati, fuisset, Christus utique

verbo et exemplo OStendisset. Nam et sequen-

146쪽

tes se discipulos, omnesque eum sequi cupientes manifeste ad crucem portandam hors tatur, dicens: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucems suam, et Sequatur me. Omnibus ergo perlectis et serutatis sit haec conclusio sinatis: ouoniam per multas tribulationes opor-s t et nos intrare in regnum Dei.

148쪽

IMITATIONE CII RISTI

LIBER TERTIUS.

De interna consolatione.

SEARCH

MENU NAVIGATION