De imitatione Christi libri quatuor ad fidem optimorum librorum et praecipue vetustissimi codicis de advocatis accurate editi curavit Joannes Hrabiéta

발행: 1847년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

153쪽

I e interna Christi locutione ad animam fidelem.

iud iam, quid

loquatur in in me Dominu S DEUS.

beatu anima, quae

2 Dominum in se lo- uentem audit, et de

e ejus verbum consolationis accipit. Beatae aures, quae Venas divini susurri Suscipiunt, et de mundi hujus susurrationibus nihil advertunt. Beatae plane aures, quae non vocem soris Sonantem, Sed intus auscultant veritatem docentem. Beati oculi, qui exterioribus clau-

et spu

154쪽

tellectum, ut sciam testimonia tua. Inclina cor meum in verba oris tui, fluat ut ros eloquium tuum. Dicebant olim filii Israel ad Moysen: Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Non sic, Domine, non Sic,oro, sed magis cum Samuele Propheta humiliter ac desideranter obsecro: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Non loquatur milii Moyses, aut aliquis ex Prophetis: sed tu potius loquere, Domine Deus, inspirator et illuminator omnium Prophetarum; quia tu solus Sine eis potes me perfecte imbuere, illi autem sine te nihil proficient

2. Possunt quidem verba sonare, sed spiritum non conferunt. Pulcherrime dicunt, sed te tacente cor non accendunt. Litteras tradunt, sed tu senSum aperis. Mysteria proserunt, sed tu regeras intellectum signatorum.

Mandata edicunt, sed tu juvas ad perficiendum. Viam ostendunt, sed tu confortas at ambulandum. Illi foris tantum agunt, sed tu corda instruis et illuminas. Illi exterius rigant, sed

155쪽

tu fecunditatem donas. Illi clamant verbis, sed tu auditui intelligentiam tribuis. 3. Non ergo loquatur milii Moyses, sed tu Domine Deus meus, aeterna veritas, ne sorte moriar et sine fructu essiciar, si fuero tantum foris admonitus et intus non accenSUS; et ne sit mihi ad judicium verbum auditum et non factum, cognitum nec amatum, creditum et non Servatum. Loquere igitur, Domine, quia audit servus tuus; verba enim vitae aeternae habes. Loquere mihi ad qualemcumque animae meae consolationem et ad totius vitae meae emendationem, libi autem ad laudem et gloriam et perpetuum

honorem.

CAPUT III.

Quod verba Dei eum humilitate sunt audienda, et quod multi ea non ponderant. Audi, fili, verba mea, verba SuaViSSima, omnem philosophorum et sapientium hujus mundi lscientiam excedentia. Verba mea spiritus et vita Sunt, nec humano sensu pen Sanda . Non

156쪽

LIBER III. CAPUT a.

sunt ad vanam complacentiam trahenda, sed in silentio audienda, et cum omni humilitate atque magno assectu Suscipienda.2. Et dixi: Beatus, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum, ut mitiges ei a diebus malis, et non desoletur in terra. 3. Ego, inquit Dominus, docui Prophetas ab initio, et usque nunc non cesso omnibus loqui; sed multi ad vocem meam surdi sunt et duri. Plures mundum libentius audiunt, quam Deum; facilius sequuntur carnis suae appetitum, quam Dei beneplacitum. Promittit mundus temporalia et parva, et servitur et aviditate magna: ego promitto summa et aeterna, et torpescunt mortalium corda. Quis tanta cura mihi in omnibus servit et obedit, sicut mundo et dominis ejus servitur' Erubesce, Sidon, ait mare, et si cauSam quaeris, audi quare. Pro modica praebenda Ionga via curritur; pro aeterna vita a multis vix pes semel a terra levatur. Vile pretium quaeritur; pro uno numismate interdum turpiter litigatur; pro

157쪽

vana re et parva promi SSione die noctuque fatigari non timetur. . Sed, proli pudori pro bono incommutabili, pro praemio inaestimabili, pro summo honore et gloria interminabili vel ad modicum fatigari pigritatur. Erubesce ergo, SerVe pigeret querulose, quod illi paratiores inveniuntur ad perditionem, quam tu ad vitam. Gaudent illi amplius ad vanitatem, quam tu ad veritatem. Equidem spe Sua nonnunquam frustrantur, Sed promissio mea neminem sallit, nec considentem mihi dimittit inanem. ouod promisi, dabo; quod dixi, implebo; si tamen uS-que in finem si delis in dilectione mea quis

permanserit. Ego remunerator sum omnium honorum, et fortis prohator omnium devo

torum.

5. Scribe verba mea in corde tuo, et pertracta diligenter; erunt enim in tempore tentationis valde necessaria. Quod non intelligis, cum legis, cogno Sces in die visitationis. Dupliciter soleo electos meos visitare, tentatione scilicet et conSolatione. Et duas lectiones eis

158쪽

quotidie lego: unam increpando eorum vitia. alteram exhortando ad virtutum incrementa. oui habet verba mea et spernit ea, habet qui judicet eum in novissimo die.

Oratio ad implorandam devotionis gratiam.

6. Domine Deus meus, omnia bona mea tueS. Et quis ego sum, ut audeam ad te loqui Ego sum pauperrimus servulus tuus, et abjectus vermiculus, multo pauperior et contemptibilior, quam scio et dicere audeo . Memento tamen Domine, quia nihil sum, nihil habeo nihilque valeo. Tu solus bonus, justus et

sanctus; tu omnia potes, omnia praeSta S, Omnia imples, solum peccatorem inanem relinquens. Reminiscere miserationum tuarum, et imple cor meum gratia tua, qui non vis esse

vacua opera tua.

T. Quomodo possum me tolerare in hac misera vita, nisi me confortaverit misericordia et gratia tua' Noli avertere laciem tuam a me; noli visitationem tuam prolongare; noli consolationem tuam abstrahere, ne fiat anima mea Sicut terra sine aqua tibi. Domine,

159쪽

ll6 DE IMITATIONE CITRISTI

doce me facere voluntatem tuam; docem e coram te digne et humiliter conversari: quia sapientia mea tu es, qui in veritate me cognosci S, et cognovisti antequam seret mundus, et antequam natuS essem in mundo.

CAPUT IV.

Quod in veritate et humilitate coram Deo

conversandum est.

Fili, ambula coram me in veritate, et in simplicitate cordis tui quaere me Semper. Qui ambulat coram me in veritate, tutabitur ab incursibus malis, et veritas liberabit eum a seductoribus et detractionibus iniquorum. Si veritas te liberaverit, vere liber eris, et non curabis de vanis hominum verbis. Domine, verum est, Sicut dicis; ita, quaeso, mecum fiati Veritas tua me doceat, ipsa me custodiat et usque ad salutarem sinem conse vet. Ipsa me liberet ab omni assectione mala et inordinata dilectione; et ambulabo tecum in magna cordis libertate. 2. Ego te docebo, ait Veritas. quae recta

160쪽

LIBER III. CAPUT d.

sunt et placita coram me. Cogita peccata tua cum displicentia magna et moerore, et nunquam reputes te aliquid eSSe propter opera bona. Revera peccator es et multis passionibus obnoxius et implicatus. Ex te semper ad nihil tendis; cito laberis, cito vinceris, cito turbaris, cito dissolveris. Non habes quidquam, unde possis gloriari, Sed multa, unde te debeas vili sicare; quia multo infirmior es, quam vales comprehendere. 3. Nil ergo magnum tibi videatur ex omnibuS, quae agis. Nil grande, nil pretiosum et admirabile, nil reputatione appareat dignum; nil altum, nil vere laudabile et desiderabile, nisi quod aeternum est. Placeat tibi super omnia aeterna veritas: displiceat tibi semper tua maxima vilitas. Nil sic timeas, sic vituperes et fugias, Sicut vitia et peccata tua, quae magis displicere debent, quam quaelibet rerum damna. ouidam non Sincere coram me ambulant, sed quadam curiositate et arrogantia ducti, volunt secreta mea scire, et alta Dei intelligere, se et suam salutem negligenteS.

SEARCH

MENU NAVIGATION