De imitatione Christi libri quatuor ad fidem optimorum librorum et praecipue vetustissimi codicis de advocatis accurate editi curavit Joannes Hrabiéta

발행: 1847년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

Ηi saepe in magnas tentationes et peccata propter Suam superbiam et curiositatem, me eis adversante, labuntur. . Time judicia Dei, expavesce iram omnipotentis. Noli autem discutere opera Altissimi, sed tuas iniquitates perscrutare, in quantis deliquisti, et quam multa bona neglexisti. ouidam solum portant suam devotionem in libris, quidam in imaginibus, quidam autem in signis exterioribus et figuris. Ouidam habent me in ore, Sed modicum est in corde. Sunt alii, qui intellectu illuminati et assectu purgati, ad aeterna Semper anhelant, de terrenis graviter audiunt, necessitatibus naturae dolenter inserviunt; et hi sentiunt, quid spiritus veritatis Io quitur in eis: quia docet eos terrena despicere et amare coelestia, mundum negligere et coelum tota die ac nocte desiderare.

De mirabili affectu divini amoris.

Benedico te, Pater coelestis, Pater Domini mei Iesu Christi, quia mei pauperis dignatus

162쪽

es recordari. O Pater mi Sericordiarum, et Deus totius consolationis, gratias tibi ago, qui me indignum omni consolatione, quandoque tua recreas consolatione. Benedico te semper et glorifico, cum unigenito Filio tuo et Spiritu Sancto paracteto in Saecula saeculorum. Eia, Domine Deus, amator Sancte meuS, cum tu veneris in cor meum, exultabunt omnia interiora mea. Tu es gloria mea et exultatio cordis mei. Tu Spes mea et refugium meum in die tribulationis meae. 2. Sed quia adhuc debilis sum in amore et imperfectus in virtute, ideo necesse habeo a te confortari et consolari. Propterea visita me Saepius, et instrue disciplinis tuis. Libera me a passionibus malis, et sana cor meum ab omnibus assectionibus inordinatis, ut intus Sa- natus et bene purgatus, aptus efficiar ad amandum, fortis ad patiendum, stabilis ad perseverandum.

d. Magna res eSi amor, magnum omnino bonum, quod solum leve lacit omne onerosum et fert aequaliter omne inaequale; nam onUS

163쪽

DE IMITATIONE GERISTI

sine onere portat et omne amarum dulce ac sapidum efficit. Amor Iesu nobilis ad magna operanda impellit, et ad desideranda semper persectiora excitat. Amor vult eSSe sursum nec ullis inlimis rebus retineri. Amor vult esse liber et ab omni mundana assectione alienus, ne internus ejus impediatur aspectus; ne per aliquod commodum temporale implicationes sustineat aut per incommodum Succumbat.

Nihil dulcius est amore, nihil sortius, nihil altius, nihil latius, nihil jucundius, nihil plenius nec melius in coelo et in terra; quia amor ex Deo natus est, nec potest, nisi in Deo, Super omnia creata quiescere. u. Amans volat, currit et laetatur; liber est, et non tenetur. Dat omnia pro omnibus et habet omnia in omnibus, quia in uno Sumno Super omnia quiescit, ex quo omne bonum fluit et procedit. Non respicit ad dona, sed ad donantem se convertit Super omnia bona. Amor modum Saepe ne Scit, Sed Super omnem modum servescit. Amor onus non Sentit, labores non reputat; pluS assectat, quam valet;

164쪽

do impossibilitate non causatur, quia cuncta sibi licere et posse arbitratur. Valet igitur ad omnia, et multa implet et essectui mancipat, ubi non amans deficit et jacet. 5. Amor vigilat et dormiens non dormitat,

fatigatus non lassatur, arctatus non coarctatur, territus non conturbatur: sed sicut vivax flamma et ardens facula, Sursum erumpit Secureque

pertransit. Si quis amat, novit, quid haec vox clamat. Magnus clamor in auribus Dei est ipse

ardens assectus animae, quae dicit: Deus meus, amor meus; tu totus meus, et ego totus tuus. 6. Dilata me in amore, ut discam interioricordis ore degustare, quam suave Sit amare et in amore liquesieri et natare. Tenear amore, Vadens Supra me, prae nimio fervore et Stupore. Cantem amoris canticum, sequar te dilectum meum in altum, deficiat in laude tua anima mea, jubilans ex amore. Amem te pluSquam me, nec me niSi propter te, et omnes in te, qui vere amant te, sicut jubet lex amoris lucens ex te. T. ESt amor velox, sincerus, piuS, jucunduS

165쪽

et 3moenus; fortis, patienS, Iidelis, prudens, longanimis, virilis, et se ipSum nunquam quaerens. Ubi enim se ipsum aliquis quaerit, ibi ab amore cadit. Est amor circumspectus, humilis et rectus, non mollis, non levis, nec vanis intendens rebuS; Sobrius, castuS, Stabilis, quietus et in cunctis sensibus eustoditus. Est amor subjectus et obediens Praelatis, sibi vilis et despectus, Deo devotus et gratificus, fidens et sperans semper in eo, etiam cum sibi non sapit Deus: quia sine dolore non vivitur in amore. S. Qui non est paratus omnia pati, et ad voluntatem stare dilecti, non est dignus amator appellari. Oportet amantem omnia dura et amara propter dilectum libenter amplecti, nec ob contraria accidentia ab eo deflecti.

CAPUT VI.

De probatione veri amatoris.

Fili, non es adhuc fortis et prudenS amator. Quare Domine Quia propter modicam contrarietatem desi-

166쪽

cis a coeptis, et nimis avide consolationem quaeris. Fortis amator stat in tentationibus, nec callidis credit persuasionibus inimici. Sicut in prosperis ei placeo, ita nec in adversis displiceo. 2. Prudens amator non tam donum amantis considerat, quam dantis amorem. Assectum potius attendit, quam censum, et infra dilectum omnia data ponit. Nobilis amator non quiescit in dono, sed in me Super omne donum. Non est ideo totum perditum, si quandoque minus bene de me vel de Sanctis meis sentis, quam velles. Assectus ille bonus et dulcis, quem interdum percipis, erectus gratiae praesentis est et quidam praeguStus patriae coelestis, super quo non nimium innitendum, quia vadit et venit. Certare autem adversus incidentes malos motus animi, Suggestionemque spernere diaboli, insigne est virtutis et magni

meriti. 3. Non ergo te conturbent alienae phantasiae de quacunque materia ingestae. Forte Serva propositum et intentionem rectam ad

167쪽

DE IMITATIONE CURISTI

Deum. Nec est illusio, quod aliquando in exceSSum Subito raperis, et statim ad solitas ineptias cordis reverteris. Illas enim invite magis pateris, quam agis; et quamdiu displicent et reniteris, meritum eSt et non perditio. . Scito, quod antiquus inimicus omnino nititur impedire desiderium tuum in bono et ab omni devoto exercitio evacuare: a Sanctorum scilicet cultu, a pia paSSionis meae memoria, a peccatorum utili recordatione, a proprii cordis custodia, et a firmo proposito proficiendi in virtute. Multas malas cogitationes ingerit, ut taedium tibi faciat et horrorem: ut ab oratione revocet et sacra lectione. Displicet sibi humilis confessio, et, Si POSSet, a communione ceSSare saceret. Non credas ei, neque cures illum, licet saepius tibi deceptionis tetenderit laqueos. Ipsi imputa, cum mala ingerit et immunda. Dicito illi: Vade immundo Spiritus, erubesce miser, valde immundus estu, qui talia infers auribus meis. Discede a me, seductor peSSime, non habebis in me partem ullam; sed Iesus mecum erit, tanquam

168쪽

LIBER III. CAPUT T.

bellator sortis, et tu stabis confusus. Malo mori et omnem poenam subire, quam tibi consentire. Tace et obmutesce, non audiam te amplius, licet plures mihi moliaris molestias. Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo' Si consistant adversumme castra, non timebit cor meum. Dο- minus adjutor meus et redemptor me US. 5. Certa tanquam miles bonus; et si interdum ex fragilitate corruis, resume vires la tiores prioribus, considens de ampliori gratia mea, et multum praecave a vana complacentia et superbia. Propter hoc multi in errorem ducuntur, et in caecitatem paene incurabilem quandoque labuntur. Sit tibi in cautelam et perpetuam humilitatem ruina haec Superborum de se Stulte praesumentium.

CAPUT VII.

De occultanda gratia sub humilitatis custodia.

Fili, utilius est tibi et securius devotionis

gratiam abscondere, nec in altum te esserre,

169쪽

DE IMITATIONE CBRISTI

nec multum inde loqui, neque multum ponderare, sed magis temet ipsum despicere et tanquam indigno datam timere. Non est huic assectioni tenacius inhaerendum, quae citius potest mutari in contrarium. Cogita in gratia, quam miser et inops esse soles sine gratia. Nec est in eo tantum spiritualis vitae profectus, cum consolationis habueris gratiam; sed cum humiliter et abnegate patienterque tuleris ejus subtractionem: ita quod tunc ab orationis studio non torpeas, nec reliqua opera tua exi usu sacienda, omnino dilabi permittas, sed sicut melius potueris et intellexeris, libenter, quod in te est, facias, nec propter ariditatem

seu anxietatem mentis, quam sentis, te totaliter negligaS. 2 Multi enim sunt, qui, cum non bene eis successerit, statim impatientes sunt aut desides. Non enim semper est in potestate hο- minis via ejus, sed Dei est dare et consolari, quando vult et quantum vult et cui vult, sicut

sibi placuerit, et non amplius. Quidam incauti propter devotionis gratiam se ipsos de-

170쪽

LIBER III. CAPUT T.

ss struxerunt, quia plus agere voluerunt, quam

potuerunt, non penSantes suae parvitatis mensuram, sed magis cordis assectum sequentes,

j quam rationis judicium. Et quia majora prae sumpserunt, quam Deo placitum suit, idcirco

gratiam cito perdiderunt. Facti sunt inopes et viles relicti, qui in coelum posuerunt nidum sibi, ut humiliati et depauperati discant non in alis suis volare, sed sub pennis meis Sperare. Qui adhuc novi sunt et imperiti in vias Domini, nisi eonsilio discretorum Se regant,

, faciliter decipi possunt et illudi.3. Quod si suum sentire magis Sequi, quam aliis exercitatis credere volunt, erit eis periculosus exilus, si tamen retrahi a proprio conceptu noluerint. Raro sibi ipsis sapientes ab aliis regi humiliter patiuntur. Melius est sapere modicum cum humilitate et parva intelligentia, quam magni scientiarum thesauri cum vana complacentia. Melius est tibi minus habere, quam multum, unde POSSES Superbire. Non satis discrete agit, qui se totum laetitiae tradit, obliviscens pristinae inopiae

SEARCH

MENU NAVIGATION