장음표시 사용
171쪽
suae et casti timoris Domini, qui timet gratiam oblatam amittere. Nec etiam Satis virtuose sapit, qui tempore adversitatis et cujuscumque gravitatis nimis desperate se gerit, et minus sidenter de me, quam oportet, recogitat ac sentit. d. oui tempore pacis nimiS Securus eSse voluerit, saepe tempore belli nimis dejectus et formidolosus reperietur. Si scires Semper humilis et modicus in te permanere, nec non spiritum tuum bene moderari et regere, non incideres tam cito in periculum ei ossenSam. Consilium honum est, ut fervoris spiritu con-l cepto mediteris, quid laturum sit abscedente
lumine. Quod dum contigerit, recogita et denuo lucem posse reverti, quam ad cautelam tibi, mihi autem ad gloriam, ad tempus subtraxi.5. Utilior est saepe talis probatio, quam Si Semper prospera pro tua habereS voluntate. Nam merita non sunt ex hoc aeStimanda, si quis plures visiones aut con Solationes habeat, vel si peritus sit in Scripturis, aut in altiori
172쪽
ponatur gradu: sed si vera fuerit humilitate fundatus et divina caritate repletus; si Dei honorem pure et integre Semper quaerat; si se ipsum nihil reputet et in veritate despiciat, atque ab aliis etiam despici et humiliari magis gaudeat, quam honorari.
De vili aestimatione sui ipsius in oeulis Dei.
Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Si me amplius reputavero, ecce tu Stas contra me, et dicunt testimonium verum iniquitates meae, nec possum contradicere. Si autem me vitificavero et ad nihilum redegero, et ab omni propria reputatione defecero, atque, Sicut Sum, pulverigavero, erit
mihi propitia gratia tua, et vicina cordi meo lux tua; et omnis aestimatio, quantulacunque minima, in valle nihilitatis meae submergetur et peribit in aeternum. Ibi ostendis me mihi, quid sum, quid sui, et quo deveni: quia nihil Sum, et nescivi. Si mihi ipsi relinquor, set
173쪽
ecce nihil et tota infirmitas; si autem subito me respexeris, statim fortis efficior, et novo repleor gaudio. Et mirum valde, quod sic repente sublevor et tam benigne a te complector, qui proprio pondere semper ad ima feror.2. Facit hoc amor tuus, gratis praevenienSme et in tam multis subveniens necessitatibus, a gravibus quoque custodiens me periculis, et ab innumeris, ut vere dicam, eripiens maliS. Me siquidem male amando me perdidi, et te solum quaerendo et pure amando, me et te pariter inveni, atque ex amore prosundius ad nihilum me redegi. Quia tu, o dulcissime, facis
mecum Supra meritum omne, et supra id, quod audeo Sperare vel rogdre. 3. Benedictus sis, Deus meus, quia, licet ego omnibus bonis sim indignus, tua tamen nobilitas et infinita bonitas nunquam cessat benefacere etiam ingratis et longe a te aversis. Converte nos ad te, ut Simus grati, humiles et devoti, quia salus noStra tu es, Virtus, et fortitudo noStra.
174쪽
Quod omnia ad Deum, sicut ad finem ulti-
Fili, ego debeo esse sinis tuus supremus et ultimatus, si vere desideras esse beatuS. Ex hac intentione purisscabitur assectus tuus, saepius ad se ipsum et ad creaturas male incurvatus. Nam si te ipsum in aliquo quaeris, statim in te desicis et arescis. Omnia ergo ad me principaliter referas, quia ego Sum, qui omnia dedi. Sic singula considera, sicut ex summo hono manantia; et ideo ad me, tanquam ad Suam originem, cuncta Sunt reserenda.2. Ex me pusillus et magnus, Pauper et dives, tanquam ex fonte vivo, aquam hauriunt
vivam; et qui mihi sponte et libere deserviunt, gratiam pro gratia accipient. Qui autem extra me voluerit gloriari, vel in aliquo privato bono delectari, non stabilietur in vero gaudio neque in corde suo dilatabitur, sed multipliciter impedietur et angustiabitur. Nihil ergo tibi de bono adscribere debes, nec alicui ho
175쪽
mini virtutem attribuas, Sed totum da Deo, sine quo nihil habet homo. Ego totum dedi,
ego totum relictere volo, et cum magna districtione gratiarum actiones requiro. 3. Ilaec eSi veritas, qua fugatur gloriae vanitas. Et si intraverit coelestis gratia et vera caritas, non erit aliqua invidia nec contractio cordis, neque privatuS amor occupabit. Vincit enim omnia divina caritas et dilatat omnes animae vires. Si recte Sapis, in me Solo gaudebis, in me Solo Sperabis; quia nemo bonus, nisi Solus Deus, qui est super omnia laudandus et in omnibus benedicendus.
Quod spreto mundo dulce est servire Deo.
Nunc iterum loquar, Domine, et non silebo: dicam in aurihus Dei mei et Ilegis mei, qui est in excelso. O quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine, quam ab Scondisti timentibus t et Sed quid es amantibus quid toto corde tibi servientibus 8 Vere inessabilis dulcedo eontemplationi S tuae, quam
176쪽
largiris amantibus te. In hoc maxime ostendisti mihi dulcedinem caritatis tuae, quia cum . non essem, secisti me, et cum errarem longe a te, reduxisti me, ut Servirem tibi, et praecepisti, ut diligam te. 2. O fons amoris perpetui, quid dicam de te ouomodo potero tui oblivisci, qui mei
dignatus es recordari, etiam poStquam contabui et periit Fecisti ultra omnem spem mi Sericordiam cum Servo tuo, et ultra omne meritum gratiam et amicitiam exhibuisti. Quid retribuam tibi pro gratia ista' Non enim omnibus datum est, ut omnibus abdicatis saeculo renuntient et monasticam vitam assumant. Numquid magnum est, ut tibi serviam, cui omnis creatura servire tenetur Non magnum mihi videri debet servire tibi, sed hoc potius magnum mihi et mirandum apparet, quod tam pauperem et indignum dignaris in servum recipere et dilectis tuis adunare. 3. Ecce omnia tua sunt, quae habeo, et unde tibi servio. Verumtamen vice versa tu magis mihi semis, quam ego tibi. Ecce coe-
177쪽
turn et terra, quae in ministerium hominis creasti, praesto sunt tibi et laciunt quotidie, quaecunque mandasti. Et hoc parum est; quin etiam Angelos in ministerium hominis creasti et ordinasti. Transcendit autem haec omnia, quod tu ipse homini servire dignatus es, et te ipsum daturum ei promisisti.
. Quid dabo tibi pro omni hus istis millibus bonis 2 Utinam possem tibi servire cunctis diebus vitae meael Utinam vel uno die dignum
servitium exhibere sufficeremi Vere tu es dignus omni servitio, omni honore et laude aeterna. Vere DominuS meus eS, et ego pauper Servus tuus, qui totis viribus teneor tibi Servire, nec unquam in laudibus tuis debeo
fastidire. Sic volo, sic desidero; et quidquid mihi deest, tu digneris Supplere. 5. Magnus honor, magna gloria, tibi Servire et omnia propter te contemnere. IIabebunt enim gratiam magnam, qui Sponte Sesubjecerint tuae sancti Ssimae servituti. Invenient suavissimam Spiritus sancti consolationem, qui pro amore tuo omnem carnalem
178쪽
IIS abjecerint delectationem. ConSequentur magnam mentis libertatem, qui arctam pro nomine tuo ingrediuntur viam, et omnem mundanam neglexerint curam. 6. o grata et jucunda Dei servitus, qua homo veraciter efficitur liber et sanctust Osacer status religiosi famulatus, qui hominem Angelis reddit aequalem, Deo placabilem, daemonibus terribilem, et cunctis fidelibus commendabilem l o amplectendum et Semper optandum Servitium, quo summum promeretur bonum, et gaudium acquiritur sine sine per-
Quod desideria cordis examinanda sunt et moderanda .
Fili, oportet te adhuc multa addiscere, quae necdum bene didicisti. Quae sunt haec, Domine Ut desiderium tuum ponas totaliter Secundum beneplacitum meum, et tui ipsius amator non sis, sed meae Voluntatis cupidus aemula-
179쪽
tor. Desideria te saepe accendunt et vehementer impellunt; sed considera, an propter honorem meum, an propter iuum commodum magis movearis. Si ego sum in causa, bene contentus eris, quomodocumque ordinavero;
si autem de proprio quaesitu aliquid latet, ecce hoc est, quod te impedit et gravat. 2. Cave ergo, ne nimium innitaris super desiderio praeconcepto, me non consulto: ne forte postea poeniteat aut displiceat, quod primo placuit, et quasi pro meliore gelasti. Non enim omnis assectio, quae videtur bona, statim est sequenda; sed neque omnis contraria assectio ad primum fugienda . Expedit interdum refrenatione uti, etiam in bonis studiis et desideriis, ne per importunitatem mentis distractionem incurras, ne aliis per indisciplinationem scandalum generes, vel etiam per resistentiam aliorum subito turberis et
3. Interdum vero oportet violentia uti et viriliter appetitui sensitivo contraire, nec advertere, quid velit caro et quid non velit: sed hoc
180쪽
magis satagere, ut subjecta sit etiam nolens spiritui; et tamdiu castigari debet et cogi servituti subesse, donec parata sit ad omnia, paucisque contentari discat et simplicibus delectari, nec contra aliquod inconveniens muS-
De informatione patientiae et luetamine adversus concupiscentia S.
Domine Deus, ut video, patientia est mihi valde necessaria; multa enim in hac vita accidunt contraria. Nam qualitercumque ordinavero de pace mea, non potest esse sine bello et dolore vita mea. et Ita est, siti. Non enim volo te talem quaerere pacem, quae tentationibus careat aut contraria non Sentiat, Sed tunc etiam aestimare te pacem inveniSSe, cum fueris variis tribulationibus exercitatus et in multis contrarietatibus probatus. Si dixeris te non posse multa pati, quomodo tunc sustinebis ignem purgatorii 2 De duobus malis minus est Sem