De imitatione Christi libri quatuor ad fidem optimorum librorum et praecipue vetustissimi codicis de advocatis accurate editi curavit Joannes Hrabiéta

발행: 1847년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

per eligendum. Ut ergo aeterna futura supplicia possis evadere, mala praesentia Studeas pro Deo aequanimiter tolerare. An putas,

quod homines saeculi hujus nihil vel parum patiantur' Nec hoc invenies, etiamsi delicatissimos quaeSieriS. 3. Sed habent, inquis, multas delectationes et proprias Sequuntur voluntates, ideoque parum ponderant Suas tribulationes.c. Esto, ita sit, ut habeant, quidquid voluerint; sed quamdiu, putas, durabit Ecce, quemadmodum sumus desiicient abundantes in Saeculo, et nulla erit recordatio praeteritorum gaudiorum. Sed et cum adhuc vivunt, non sine amaritudine et taedio ac timore in eis quiescunt. Ex eadem namque re, unde sibi delectationem concipiunt, inde doloris poenam frequenter recipiunt. Iuste illis sit, ut, quia inordinate delectationes quaerunt et Sequuntur, non Sine confusione et amaritudine eas expleant. o quam breves, quam sal Sae, quam inordinatae et turpes omnes Sunii Verumtamen prae ebrietate et caecitate non intelli-

182쪽

LIBER III. CAPUT 12.

gunt, sed velut muta animalia, propter modicum corruptibilis vitae delectamentum, mortem animae incurrunt. Tu ergo, siti, post concupiscentia S tuas non ea S, et a voluntate tua avertere. Delectare in Domino, di dabit tibi petitiones cordis tui. 5. Etenim si veraciter vis delectari et abundantius a me consolari, ecce in contemptu omnium mundanorum et in abScissione omnium infimarum delectationum erit benedictio tua, et copiosa tibi reddetur consolatio. Et quanto te pluS ab omni creaturarum solatio subtraxeris, tanto in me Suaviores et potentiores consolationes invenies. Sed primo non sine quadam tristitia et labore certaminis ad has pertinges. Obsistet inolita consuetudo, sed meliori consuetudine devincetur. Remurmurabit earo, sed servore spiritus frenabitur. Instigabit et exacerbabit te Serpens antiquuS, sed oratione fugabitur; insuper et labore utili aditus ei magnus ob Struetur.

183쪽

DE IMITATIONE GERISTI

CAPUT XIII.

De obedientia humilis subditi ad exemplum

Fili, qui se subtrahere nititur ab obedientia, ipse se subtrahit a gratia; et qui quaerit habere privata, amittit communia. Qui non libenter et sponte suo superiori se subdit, signum eSt, quod caro sua necdum perfecte sibi obedit, sed saepe recalcitrat et remurmurat. Disce ergo celeriter superiori tuo te submittere, si carnem propriam optas Subjugare. Citius namque exterior vincitur inimicus, si interior homo non fuerit devastatus. Non est molestior et prior animae liostis, quam tu ipse tibi, non bene concordans spiritui. Oportet omnino verum te assumere tui ipsius contemptum, si vis praevalere adverSUS carnem et sanguinem. Quia adhuc nimis inordinate te diligis, ideo plene te resignare aliorum voluntati trepidas.2. Sed quid magnum, si tu, qui pulvis essit nihil, propter Deum te homini subdis, quando ego omnipotens et altissimus, qui

184쪽

LIBER III. CAPUT is

cuncta creavi ex nihilo, me homini propter te humiliter subjeci' Factus sum omnium humillimus et insimus, ut tuam superbiam mea humilitate vinceres. Disce optemperare, Pulvi S. Disce te humiliare, terra et limus, et sub omnium pedibus incurvare. Disce voluntates tuas frangere et ad omnem subjectionem te dare. 3. Exardesce contra te, nec patiaris tumorem in te vivere, sed ita Subjectum et parvulum te exhibe, ut omnes Super te ambulare possint et sicut lutum platearum conculcare.

Quid habes, homo inanis, conqueri' ouid,

sordide peccator, potes contradicere exprobrantibus tibi, qui toties Deum osseudisti et infernum multoties meruisti Sed pepercit tibi oculuS meus, quia pretiosa suit anima tua in conspectu meo: ut cognosceres dilectionem meam et gratus semper beneficiis meis existeres, et ut ad veram subjectionem et humilitatem te jugiter dares, patienterque proprium

contemptum ferres.

185쪽

DE IMITATIONE CBRISTI

CAPUT XIV.

De Oeeultis Dei judiciis considerandis, ne extollamur in honis.

Intonas super me judicia tua, Domine, et

timore ac tremore concutis omnia oSSa mea,

et expavescit anima mea valde. Sto attonitus et considero, quia coeli non sunt mundi in conspectu tuo. Si in angelis reperisti pravitatem, nec tamen pepercisti, quid fiet de me' Ceciderunt stellae de coelo, et ego pulvis quid praesumo ouorum opera videbantur laudabilia, ceciderunt ad insima, et qui comedebant panem angelorum, vidi siliquis delectari porcorum. 2. Nulla est ergo sanctitas, Si manum tuam, Domine, retrahas. Nulla prodest sapientia, si gubernare desistas. Nulla juvat fortitudo, si conservare desinas. Nulla Secura castitas, Si eam non protegas. Nulla propria prodest custodia, si non adsit tua sacra vigilantia. Nam relicti mergimur et perimus, visitati vero erigimur et vivimus. InStabiles quippe su-

186쪽

LIBER III. CAPUT Id.

mus, Sed per te confirmamur; tepeScimus, sed a te accendimur.3. O quam humiliter et abiecte mihi de meipso sentiendum esti quam nihili pendendum, si liuid boni videar haheret O quam profunde submittere me debeo sub abyssalibus judiciis tuis, Domine, ubi nihil aliud me esse invenio, quam nihil et nihil l O pondus immensum, o pelagus intransnatabile, ubi nihil de me reperio, quam in toto nihili Ubi est ergo latebra

gloriae, ubi considentia de virtute concepta Absorpta est omnis gloriatio vana in profunditate judiciorum tuorum Super me. . Quid est omnis caro in conspectu tuo Numquid gloriabitur lutum contra formantem sel ouomodo potest erigi vaniloquio, cujus cor in veritate subjectum est Deo Non eum totus mundus eriget. quem veritas sibi subjecit; nec omnium laudantium ore movebitur, qui totam spem suam in Deo firmavit. Nam et ipsi, qui loquuntur, ecce omnes nihil; desicient enim cum sonitu verborum. Veritas autem Domini manet in aeternum.

187쪽

DE IMITATIONE cunt STI

Qualiter standum sit ac dicendum in omni re desiderabili.

Fili, sic dicas in omni re: Domine, si tibi placitum suerit, fiat hoc ita. Domine, si suerit honor tuus, sat hoc in nomine tuo. Domine, si mihi videris expedire et utile esse probaveris, tunc da mihi hoc uti ad honorem tuum. Sed si mihi nocivum fore cognoveris nec animae meae saluti prodesse, aufer a me tale desiderium. Non enim omne desiderium est a Spiritu sancto, etiamsi homini videatur rectum et honum. Dissicile est pro vero judicare, utrum Spiritus honus, an malus te impellat ad desiderandum hoc vel illud, an etiam ex proprio movearis spiritu. Multi in fine sunt decepti, qui primo bono spiritu videbantur inducti. 2. Igitur semper cum timore Dei et humilitate cordis desiderandum est et petendum, quidquid desiderabile menti occurrit: maximeque cum propria resignatione mihi totum committendum eSt, atque dicendum: Domine,

188쪽

LIBER III. CAPUT IS. I. S

tu scis qualiter melius est; sat hoc vel illud, sicut volueris. Da quod vis et quantum vis et quando vis. Fac mecum, sicut scis, et sicut tibi magis placuerit, et major honor tuus suerit. Pone me, ubi vis, et libere age mecum in

omnibus. In manu tua sum, gyra et reverSame per circuitum. En Servus tuus ego, Paratus ad omnia: quoniam non desidero mihi vivere, sed tibi: utinam digne et persectet

oratio pro beneplacito Dei faciendo.

3. Concede mihi, benignissime aesu, gratiam tuam, ut mecum sit et mecum laboret, mecumque usque in finem perseveret. Da mihi hoc semper desiderare et velle, quod tibi magis acceptum est et carius placet. Tua voluntas mea sit, et mea voluntas tuam sempersequatur et optime ei concordet. Sit mihi unum velle et nolle tecum, nec aliud posse velle aut nolle, nisi quod tu vis aut nolis. . Da mihi omnibus mori, quae in mundo sunt, et propter te amare contemni et nesciri in hoc saeculo. Da mihi super omnia desiderata in te requiescere et cor meum in te palo

189쪽

DE IMITATIONE LRRISTI

cificare. Tu vera pax cordis, tu sola requies: extra te dura sunt omnia et inquieta. In hac pace in id ipsum, hoc est, in te uno et summo et aeterno hono, dormiam et requiescam. Amen.

CAPUT XVI.

Quod verum solatium in solo Deo est quaerendum.

ouidquid desiderare possum vel cogitare ad solatium meum, non hic exspecto, Sed in po- Sterum; quia, si omnia solatia mundi solus haberem et omnibus deliciis laui possem, certum est, quod diu durare non possent. Unde non poteris, anima mea, plene conSolari, nec perfecte recreari, nisi in Deo consolatore pauperum ac susceptore humilium. Exspecta modicum, anima mea, exspecta divinum promissum, et habebis abundantiam omnium honorum in coelo. Si nimis inordinate ista appetis praesentia, perdes aeterna et coelestia. Sint temporalia in usu, aeterna in desiderio. Non

190쪽

potes aliquo bono temporali satiari, quia ad haec fruenda non es creata. 2. Etsi omnia creata bona haberes, non posses esse felix et beata, sed in Deo, qui cuncta creavit, tota beatitudo tua et felicitas consistit: non qualis videtur et laudatur a stultis mundi amatoribus, Sed qualem exspectant boni Christi fideles et praegustant interdum spirituales ac mundi corde, quorum conversatio est in coelis. Vanum est et breve omne humanum solatium. Beatum et verum solatium, quod intus a veritate percipitur. Devotus homo ubique secum fert conSolatorem suum desum, et dicit ad eum: Adesto mihi, Domine Iesu, in omni loco et tempore. IIaec mihi sit consolatio, libenter velle carere omni humano solatio. Et si tua desuerit consolatio, sit mihi tua voluntas et justa probatio pro summo solatio. Non enim in perpetuum is rasceris, neque in aeternum comminaberis

SEARCH

MENU NAVIGATION