장음표시 사용
191쪽
Quod omnis sollicitudo in Deo ponenda sit.
ego Fili, sine me tecum agere, quod volo; scio, quid expediat tibi. Tu cogitas sicut homo; tu sentis in multis, sicut tibi humanus suadet affectuS. 2. Domine, verum est quod dicis. Major est sollicitudo tua pro me, quam omniS cura, quam ego gerere poSsum pro me. Nimis enim casualiter Stat, qui non projicit omnem sollicitudinem suam in te. Domine, dummodo voluntas mea recta et firma in te permaneat, fac de me, quidquid tibi placuerit. Non enim potest esse nisi bonum, quidquid de me feceris. Si me vis esse in tenebris, sis benedictus, et si me vis esse in luce, sis iterum benedictus. Si me dignaris consolari, sis benedictus,
et si me vis tribulari, sis aeque semper benedictus. 3. Fili, sic oportet te stare, Si mecum desideras ambulare. Ita promptus esse debes
ad patiendum, sicut ad gaudendum. Ita liben-
192쪽
ter debes esse inops et pauper, sicut plenus et diveS. c. Domine, libenter patiar pro te, quidquid volueris venire super me. Indisserenter volo de manu tua honum et malum, dulce et amarum, laetum et triste suscipere, et pro omnibus mihi contingentibus gratias agere. Custodi me ab omni peccato, et non timebo mortem nec infernum. Dummodo in aeternum me non projicias nec deleas de libro vitae, non mihi nocebit, quidquid venerit tribulationis Super me.
Quod temporales miseriae exemplo Christi aequanimiter Sunt ferendae.
Fili, ego descendi de coelo pro tua Salute; suscepi tuas miserias, non necessitate, Sed caritate trahente, ut patientiam disceres et temporales miserias non indignanter ferres Nam ab hora ortus mei usque ad exitum in cruce non defuit mihi tolerantia doloris, at defectum rerum temporalium magnum habui.
193쪽
Multas querimonias de me frequenter audivi, confusiones et opprobria benigne sustinui, pro benesciis ingratitudinem recepi, pro miraculis blasphemias, pro doctrina reprehen
2. Domine, quia tu patiens suisti in vita tua, in hoc maxime implendo praeceptum Patris
tui, dignum est, ut ego miSellus peccator, Secundum voluntatem tuam patienter me sustineam, et donec ipse volueris, onus corruptibilis vitae pro salute mea portem. Nam etsi onerosa sentitur praeSens vita, facta est tamen
jam per gratiam tuam valde meritoria, atque, exemplo tuo et Sanctorum tuorum vestigiis, infirmis tolerabilior et clarior: sed et multo magis consolatoria, quam olim in lege veteri fuerat, cum porta coeli clausa persisteret; et obscurior etiam via ad coelum videbatur, quando tam pauci regnum coelorum quaerere curabant. Sed neque qui tunc justi erant ei salvandi, ante paSSionem tuam, et Sacrae mortis debitum, coeleste regnum poterant
194쪽
3. O quantas tibi gratias teneor referre, quod viam rectam et bonam dignatus es mihi et cunctis fidelibus ad aeternum regnum tuum ostenderet Nam vita tua, via nostra; et per sanctam patientiam ambulamus ad te, qui es corona nostra. Nisi tu nos praecessisses et docuisses, quis sequi curaret Ηeu, quanti longe retroque manerent, nisi tua praeclara exempla inspicerenti Ecce, adhuc tepescimus auditis tot signis tuis et doctrinis; quid fieret, si tantum lumen ad sequendum te non haberemus
De tolerantia injuriarum, et quis verus patiens probetur.
Quid est, quod loqueris, sili' cessa conqueri, conSiderata mea et aliorum Sanctorum passione. Nondum usque ad sanguinem restitisti. Parum est, quod tu pateris, in comparatione eorum, qui tam multa passi sunt, tam fortiter tentati, tam graviter tribulati, tam multipliciter probati et exercitati.
195쪽
Oportet te igitur aliorum graviora ad mentem reducere, ut levius feras tua minima. Et si tibi minima non videntur, vide, ne et hoc tua
faciat impatientia. Sive tamen parva sive magna sint, stude cuncta patienter Susserae.
2. Quanto melius ad patiendum te disponis, tanto sapientius agis et amplius promereris; feres quoque levius, animo et usu ad hoc non segniter paratus. Nec dicas: Non valeo haec ab homine tali pati, nec hujuscemodi mihi patienda sunt: grave enim intulit damnum et improperat mihi, quae nunquam cogitaveram; sed ab alio libenter patiar, et sicut patienda videro. Insipiens est talis cogitatio, quae virtutem patientiae non conSiderat, nec a quo coronanda erit, Sed magis personas et ossensas sibi illatas perpendit. 3. Non est verus patiens, qui pati non vult, nisi quantum sibi visum fuerit, et a quo sibi
placuerit. Verus autem patiens non attendit a quo homine, utrum a Praelato suo, an ab aliquo aequali aut inferiori, utrum a bono et sancto viro vel a perverSo et indigno exercea-
196쪽
tur: sed indisserenter ab omni creatura, quantumcunque et quotiescunque ei aliquid adversi acciderit, totum hoc de manu Dei gratanter accipit et ingens lucrum reputat; quia nil apud Deum, quantumlibet parvum, pro Deo tamen paSSum, poterit sine merito transire. . Esto itaque expeditus ad pugnam, si vis habere victoriam. Sine certamine non potes venire ad patientiae coronam. Si pati non vis, recusas coronari. Si autem coronari desideras, certa viriliter, sustine patienter. Sine labore non tenditur ad requiem, nec Sine Pugna pervenitur ad victoriam. 5. Fac mihi possibile, Domine, per gratiam, quod mihi impossibile videtur per naturam. Tu scis, quod modicum possum pati, et quod cito dejicior levi exsurgente adversitate. Em-ciatur mihi quaelibet exercitatio tribulationis pro nomine tuo amabilis et optabilis; nam pati et vexari pro te valde salubre est ani
197쪽
De confessione propriae infirmitatis et hujus vitae miseriis.
Confitebor adversum me injustitiam meam; confitebor tibi, Domine, infirmitatem meam. Saepe parva res est, quae me dejicit et contristat. Propono, me fortiter acturum, sed cum modica tentatio venerit, magna mihi sit angustia. Valde vilis quandoque reS eSt, unde gravis tentatio provenit. Et dum puto me aliquantulum tutum, cum non sentio, invenio me nonnunquam paene devictum ex levi statu.2. Vide ergo, Domine, humilitatem meam et fragilitatem tibi undique notam. Miserere, et eripe me de Iuto, ut non infigar, ne permaneam dejectus usquequaque. Boc est, quod me frequenter reverberat et coram te coniundit, quod tam labilis sum et insirmus ad resistendum passionibus. Etsi non omnino ad consensionem, tamen mihi etiam molesta et gravis est earum insectatio, et taedet valde sic
quotidie vivere in lite. Exhinc nota mihi sit
198쪽
infirmitas mea, quia multo facilius irruunt abominandae semper phantasiae, quam discedunt.
3. Utinam, fortissime Deus Israel, gelator animarum sidelium, respicias servi tui laborem et dolorem, assistasque illi in omnibus, ad quaecunque perrexerit. Robora me coelesti fortitudine, ne vetus homo, misera caro Spiritui necdum plene subacta, valeat dominari, adversus quam certare oportebit, quamdiu spiratur in hac vita miserrima. Ηeu qualis est haec vita, ubi non desunt tribulationes et miseriae, ubi plena laqueis et hostibus sunt omnial Nam una tribulatione seu tentatione recedente alia accedit; sed et priore adhuc durante conflictu aliae plures superveniunt et
. Et quomodo potest amari vita hominis, tantas habens amaritudines, et tot subjecta calamitatibus et miseriis' ouomodo etiam dicitur vita, tot generans mortes et pestes' Et tamen amatur, et delectari in ea quaeritur a multis. Reprehenditur frequenter mundus, quod
199쪽
sallax sit et vanus; nec tamen facile relinquitur, quia concupiscentiae carnis nimis dominantur. Sed alia trahunt ad amandum, alia ad contemnendum. Trahunt ad amorem mundi desiderium carnis, desiderium oculorum et superbia vitae: Sed poenae ac mi-Seriae, ju Ste sequentes ea, odium mundi pariunt et taedium.
5. Sed vincit, proh dolori delectatio prava
mentem mundo deditam, et esse sub sentibus delicias reputat, quia Dei suavitatem et internam virtutis amoenitatem nec vidit, nec gustavit. Qui autem mundum perfecte contemnunt, et Deo vivere sub sancta disciplina student, isti divinam dulcedinem veris abrenuntiatoribus promissam non ignorant, et quam graviter mundus errat et varie sallitur, clarius
200쪽
Super omnia et in omnibus requieSces, anima mea, in Domino semper, quia ipse est Sanctorum aeterna requies. Da mihi, dulcissime et amantissime Iesu, in te Super omnem
creaturam requieScere, super omnem salutem
et pulchritudinem, super omnem gloriam et honorem, Super omnem potentiam et dignitatem, Super omnem scientiam et subtilitatem. super omnes divitias et artes, Super omnem laetitiam et exultationem, super omnem famam et laudem, super omnem suavitatem et consolationem, super omnem Spem et promissionem, Super omne meritum et desiderium; super omnia dona et munera, quae potes dare