장음표시 사용
201쪽
et insundere, super omne gaudium et jubilationem, quam poteSt mens capere et sentire; denique super omnes Angelos et Archangelos et Super omnem exercitum coeli; super omnia visibilia et invisibilia et super omne, quod tu, lueeuS meus, non es: quia tu, Domine Deus meus, Super omnia optimus eS. 2. Tu solus altissimus, tu solus potentissimus, tu solus sufficientissimus et plenissimus, tu solus suavissimus et solatiosissimus, tu solus pulcherrimus et amantissimus, tu solus
nobilissimus et gloriosissimus super omnia: in quo cuncta bona simul et perfecta sunt et Semper fuerunt et erunt. Atque ideo minus est et insumi ciens, quidquid praeter te ipsum mihi donas et de te ipso revelas vel promittis, te non viso, nec plene adepto: quoniam
quidem non potest cor meum veraciter requi-eScere nec totaliter contentari, nisi in te requiescat et omnia dona omnemque creaturam transcendat.
3. O mi dilectissime sponse Iesu Christe, amator purisSime, dominator universae crea-
202쪽
turae: quis mihi det pennas verae libertatis ad volandum et pausandum in te' O quando ad plenum dabitur mihi vacare et videre, quam suavis es, Domine Deus meus' ouando ad plenum recolligam me in te, ut prae amore
tuo non sentiam me: sed te Solum, Supra omnem sensum et modum, in modo non omnibus noto. Nunc autem frequenter gemo et
infelicitatem meam cum dolore porto; quia multa mala in hac valle miseriarum occurrunt, quae me saepius conturbant, contristant et obnubilant, saepius impediunt et distrahunt, alliciunt et implicant, ne liberum habeam accessum ad te, et ne jucundis fruar amplexibus, praesto Semper cum beatis spiritibus. Moveat te suspirium meum, et desolatio multiplex in terra. . O Iesu, splendor aeternae gloriae, Solamen peregrinantis animae, apud te est os meum sine voce, et silentium meum loquitur tibi. Usquequo tardat venire Dominus meus Veniat ad me pauperculum suum, et laetum faciat. Mittat manum suam, et miserum eri-
203쪽
piat de omni angustia. Veni, veni: quia sine te nulla erit laeta dies aut hora, quia tu Iaetitia mea, et Sine te vacua eSt menSa mea. Miser sum et quodammodo incarceratus et compedibus gravatus, donec luce praesentiae tuae me reficias ac libertati dones, vultumque amicilitem demonstres.
5. ouaerant alii pro te aliud, quodcumque libuerit: mihi aliud interim nil placet nec placebit, nisi tu Deus meus, spes mea, SaluSaeterna. Non reticebo nec deprecari cessabo, donec gratia tua reveriatur, mihique tu intus loquariS. 6. Ecce adsum, ecce ego ad te venio, quia invocasti me. Lacrymae tuae et desiderium animae tuae, humiliatio tua et contritio cordis inclinaverunt me et adduxerunt ad te. T. Et dixi: Domine, invocavi te et desideravi frui te, paratus omnia respuere propter te. Tu enim prior excitasti me, ut quaererem te. Sis ergo benedictus, Domine, qui secisti hanc bonitatem cum Servo tuo Secundum multitudinem misericordiae tuae. ouid habet
204쪽
ultra dicere servus tuus coram te, nisi ut humiliet se valde ante te, memor Semper propriae iniquitatis et vilitatis' Non enim est similis tui in cunctis mirabilibus coeli et terrae. Sunt opera tua bona valde, judicia vera, et providentia tua reguntur univerSa. LauSergo tibi et gloria, o Patris Sapientia: te laudet et benedicat os meum, anima mea et cuncta creata simul.
De recordatione multiplicium beneficiorum Dei.
Aperi, Domine, cor meum in lege tua, et in praeceptis tuis doce me ambulare. Da mihi intelligere voluntatem tuam, et cum magna reverentia ac diligenti consideratione beneficia tua tam in generali quam in speciali memorari, ut digne tibi exhinc valeam gratias referre. Verum Scio et confiteor, nec pro minimo puncto me posse debitas gratiarum laudes persolvere. Minor ego sum omnibus bonis mihi praestitis; et cum tuam nobilitatem atis
205쪽
tendo, deficit prae magnitudine illius spiri
2. Omnia quae in anima habemus et in corpore, et quaecumque exterius vel interius, naturaliter vel supernaturaliter possidem VS, tua sunt beneficia et te beneficum, pium ac bonum commendant, a quo bona cuncta accepimus. Etsi alius plura, aliuS pauciora accepit, omnia tamen tua sunt, et sine te nec
minimum potest haberi. Ille, qui majora accepit, non pote Si merito suo gloriari neque super alios extolli nec minori insultare; quia ille major et melior, qui sibi minus adscribit et in regratiando humilior est atque devotior. Et qui omnibus viliorem se existimat et indigniorem se judicat, aptior est ad percipienda
majora. 3. Qui autem pauciora aceepit, contristari non debet nec indignanter ferre neque ditiori invidere. sed te potius altendere et tuam ho nitatem maxime laudare, quod tam amuenter, tam gratis et libenter Sine perSonarum acceptione tua munera largiriS. omnia ex te, et
206쪽
lo a ideo in omnibus es laudandus. Tu scis, quid unicuique donari expediat; et cur iste minus et ille amplius habeat, non noStrum, Sed tuum est hoc discernere, apud quem Singulorum desinita sunt merita. d. Unde, Domine Deus, pro magno etiam reputo beneficio, non multa habere, unde exterius et secundum homines laus et gloria appareat: ita ut considerata quis paupertate et filitate personae suae, non modo nullam gravitatem aut tristitiam vel dejectionem inde concipiat, sed potius consolationem et hilaritatem magnam; quia tu, DeuS, pauperes et humiles, atque huic mundo despectos, tibi elegisti in familiares et domesticos. Testes sunt ipsi Apostoli tui, quos principes Super omnem terram constituisti. Fuerunt tamen sine querela conVerSati in mundo, tam humiles et simplices, sine omni malitia et dolo, ut etiam pati contumelias gauderent pro nomine tuo, et quae mundus abhorret, ipsi amplecterentur olfectu magno. 5. Nihil ergo amatorem tuum et cognitoremit m
207쪽
beneficiorum tuorum ita laetificare debet, sicut voluntas tua in eo, et beneplacitum aeternae dispositionis tuae: de qua tantum contentari debet et consolari, ut ita libenter velit esse minimus, sicut aliquis optaret esse maximus, et ita pacificus et contentus in novissimo, Sicut in loco primo, atque ita libenter despicabilis et abjectus, nullius quoque nominis et famae, sicut ceteris honorabilior et major in mundo. Nam voluntas tua et amor honoris tui omnia excedere debet, et plus eum consolari magisque placere, quam omnia beneficia sibi data vel danda .
De quatuor magnam importantibus pacem.
Fili, nunc docebo te viam pacis et verae libertatis. 2. Fac, Domine, quod dicis, quia hoc mihi gratum est audire. 3. Stude, sili, alterius potius facere voluntatem, quam tuam. Elige Semper minus, quam plus habere. Quaere semper inferiorem lo-
208쪽
los cum et omnibus subesse. Opta Semper et ora, ut voluntas Dei integre in te stat. Ecce, talis homo ingreditur fines pacis et quietis. a. Domine, sermo tuus iste brevis multum in se continet perfectionis. Parvus est dictu, sed plenus sensu et uber in fructu. Nam si posset a me fideliter custodiri, non deberet tam facilis in me turbatio oriri. Nam quoties me impacatum sentio et gravatum, ab hac doctrina me receSSiSSe invenio. Sed tu, qui omnia potes et animae profectum semper diligis, adauge majorem gratiam, ut possim tuum complere Sermonem et meam persicere
salutem, oratio contra cogitationes malas.
5. Domine Deus meus, ne elongeri S a me; Deus meus, in auxilium meum respice: quoniam insurrexerunt in me variae cogitationes et timores magni, affligentes animam meam. Quomodo pertransibo illaesus Quomodo perfringam eas S. Ego, inquit, ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo. Aperiam ja-
209쪽
-DE IMITATIONE CRRISTInuas carceris, et arcana Secretorum revelabo tibi. . Fac, Domine, ut loqueris, et fugiant a facie tua omnes iniquae cogitationes. IIaec spes et unica consolatio mea, ad te in omni tribulatione confugere, tibi considere, te ex intimo invocare et patienter consolationem
tuam expectare. Oratio pro illuminatione mentis.
S. Clarifica me, bone Iesu, claritate interni luminis, et educ de habitaculo cordis mei tenebras universas. Cohibe evagationes multas, et vim facientes elide tentationes. Pugna fortiter pro me, et expugna malas heStia S, concupiscentias dico illecebrosas, ut fiat pax in virtute tua, et abundantia laudis tuae resonet in aula sancta, hoc est in conscientia pura. Impera veniis et tempestatibus; dic mari: ouiesce; dic aquiloni: Ne flaveris; et erit tranquillitas magna. s. Emitte lucem tuam et veritatem, ut luceant Super terram; quia terra sum inanis et vacua, donec illumines me. Effunde gra-
210쪽
tiam desuper; persunde cor meum rore coelesti; ministra devotionis aquas ad irrigandam faciem terrae, ad producendum fructum honum et optimum. Eleva mentem preSSam mole peccatorum, et ad coelestia totum desiderium meum SuSpende, ut gustata Suavitate supernae felicitatis pigeat de terrenis cogitare. io. Itape me et eripe ab omni creaturarum indurabili consolatione, quia nulla res creata appetitum meum valet plenarie quietare et consolari. Iunge me tibi inseparabili dilectionis vinculo, quoniam tu solus sufficis amanti, et absque te Divola sunt universa.
De evitatione curiosae inquisitionis super alterius vita.
Fili, noli esse curiosus nec vacuaS gerere
sollicitudines. Quid hoc vel illud ad te Tu me Sequere. Quid enim ad te, utrum ille sit talis vel talis, aut iste sic et sic agit vel loquitur' Tu non indiges respondere pro aliis, sed pro te ipso rationem reddes. Quid