De imitatione Christi libri quatuor ad fidem optimorum librorum et praecipue vetustissimi codicis de advocatis accurate editi curavit Joannes Hrabiéta

발행: 1847년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

ergo te implicas ' Ecce, ego omneS cognoSco, et cuncta quae sub sole fiunt, video; et scio, qualiter cum unoquoque sit, quid cogitet, quid velit, et ad quem sinem tendat ejus intentio. Mihi igitur omnia committenda sunt: tu vero Serva te in hona pace et dimitte agitantem agitare, quantum voluerit. Veniet super eum, quidquid fecerit vel dixerit, quia me fallere non potest.2. Non sit tibi curae de magni nominis umbra, non de multorum familiaritate nec de privata hominum dilectione. Ista enim generant distractiones et magnas in corde obscuritates. Libenter loquerer tibi verbum meum et abscondita revelarem, si adventum meum diligenter observares et ostium cordis mihi aperires. Esto providus, et vigila in orationibus, et humilia te in omnibus.

CAPUT XXV.

In quibus firma pax eordis, et verus pro

fectus consistit.

Fili, ego locutus Sum: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quo-

212쪽

modo mundus dat, ego do vobis. Pacem omnes desiderant, sed quae ad veram pacem pertinent, non omnes curant. Pax mea cum humilibus et mansuetis corde. Pax tua erit in multa patientia. Si me audieris et vocem meam secutus fueris, poteris multa pace laui.

2. ouid igitur faciam Domine

3. In omni re attende tibi, quid facias, et quid dicas, et omnem intentionem tuam ad hoc dirige, ut mihi soli placeas et extra me nihil cupias vel quaeras. Sed et de aliorum dictis vel factis nil temere judices, nec cum rebus tibi non commissis te implices; et poterit fieri, ut parum vel raro turberis. Nunquam autem sentire aliquam turbationem, nec aliquam pati cordis vel corporis molestiam, non est praesentis temporis, Sed status aeternae quietis. Non ergo aestimes te veram pacem invenisse, si nullam senseris gravitatem, nec tunc totum esse bonum, si neminem pateris adversarium, nec hoc esse perfectum, Si cuncta fiant secundum tuum assectum. Neque tunc aliquid magni te reputes aut specialiter

213쪽

dilectum existimes, si in magna sueris devο-lione atque dulcedine: quia in istis non cognoscitur verus amator virtutis, nec in istis consistit prosectus et perfectio hominis. d. In quo ergo, Domine 5. In offerendo te ex toto corde tuo voluntati divinae, non quaerendo, quae tua Sunt, nec in parvo nec in magno, nec in tempore nec in aeternitate, ita ut una aequali facie ingratiarum actione permaneas inter proSpera et contraria, omnia aequa lance pensando. Si fueris tam fortis et longanimis in spe, ut subtracta interiori consolatione etiam ad ampliora sustinenda cor tuum praeparaveriS, nec te justificaveris, quasi haec tantaque pati non deberes, sed me in omnibus dispositionibus justificaveris et sanctum laudaveris: tunc in vera et recta via pacis ambulas, et spes indubitata erit, quod rursus in jubilo laciem meam sis visurus. Quod si ad plenum tui ipsius contemptum perveneri S, Scito quod tunc abundantia Iacis perlaueris Secundum possibilitatem tui incolatus

irum in

214쪽

MBER III. CAPIT 26.

CAPUT XXVI.

De eminentia liberae mentis, quam Supplex oratio magis meretur, quam lectio.

Domine, hoc opus est persecti viri nunquam ab intentione coeleStium animum relaxare et inter multaue curas, quaSi Sine cura tranSire, non more torpentis, Sed praerogativa quadam liberae mentis, nulli creaturae inordinata assectione adhaerendo. 2. Obsecro te, piissime Domine Deus meus, praeSeria me a curis hujus vitae, ne nimis implicer; a multis neceSsitatibus corporis, ne voluptate capiar; ab universis animae obstaculis, ne molestiis' fractus dejiciar. Non dico ab his rebus, quas toto assectu ambit vanitas mundana, sed ab his miseriis, quae animam servi tui communi maledicto mortalitatis poenaliter gravant et retardant, ne in libertatem spiritus, quoties libuerit, valeat introire. 3. O Deus meus, dulcedo inessabilis, verte mihi in amaritudinem omnem consolationem

carnalem, ab aeternorum amore me abstra-

215쪽

henteni et ad se intuitu cujusdam boni delectabilis praesentis male allicientem. Non me vincat, Deus meus, non vincat caro et Sanguis, non me decipiat mundus et brevis gloria ejus, non me supplantet diabolus et astutia illius..Da mihi fortitudinem reSistendi, patientiam tolerandi, constantiam perseverandi. Da pro omnibus mundi consolationibus suavissimam spiritus tui unctionem, et pro carnali amore tui nominis insunde amorem. . Ecce cibus, potuS, TeStis ac cetera utensilia ad corporis sustentaculum pertinentia ferventi spiritui sunt onerosa. Tribue, talibus lamentis temperate uti, non desiderio nimio implicari. Abjicere omnia non licet, quia

natura sustentanda est; requirere autem Superstua, et quae magis delectant, lex Sancta prohibet: nam alias caro adversus spiritum insolesceret. Inter haec, quaeso, manus tua me regat et doceat, ne quid nimium sat.

216쪽

CAPUT XXVII.

Quod privatus amor a summo bono maxime retardat.

Fili, oportet te dare totum pro toto, et nihil tui ipsius esse. Scito, quod amor tui ipsius magis nocet iihi, quam aliqua res mundi. Secundum amorem et assectum, quem geri S, quaelibet res plus vel minus adhaeret. Si fuerit amor tuus purus, simplex et bene ordinatus, eris sine eaptivitate rerum. Noli concupiscere, quod non licet habere; noli habere, quod te potest impedire et libertate interiori

privare. Mirum, quod non ex toto sundo cordis te ipsum mihi committis cum omnibus, quae desiderare potes vel habere. 2. Quare Vano moerore consumeris' Cur

superfluis curis satigaris' Sta ad beneplacitum meum, et nullum patieris detrimentum. Si quaeris hoc vel illud, et volueris esse ibi vel ibi, propter tuum commodum et proprium beneplacitum magis habendum: nunquam eris in quietudine nec liber a sollicitudine, quia in

217쪽

DE IMITATIONE GERISTI

omni re reperietur aliquis defectus, et in omni loco erit, qui ad veraetur.3. Iuvat igitur non quaelibet res adepta vel multiplicata exterius, sed potius contempta et decisa ex corde radicitus. ouod non tantum de censu aeris et divitiarum intelligas, sed de honoris etiam ambitu ac vanae laudationis desiderio, quae omnia tranSeunt cum mundo. Munit parum locus, si deest spiritus servoris; nec diu stabit pax illa quaesita forinsecus, si vacat a Vero fundamento status cordis, hoc est, nisi steteris in me; permutare te potes, sed non meliorare. Nam occasione orta et accepta invenies, quod fugisti et amplius.

Oratio pro purgatione eordis et coelesti sapientia.

u. Confirma me, Deus, per gratiam Sancti Spiritus. Da mihi virtutem corroborari in interiori homine, et cor meum ab omni inutili sollicitudine et angore evacuare, nec Variis desideriis trahi cujuscunque rei vilis aut pretiosae, sed omnia inspicere Sicut tranSeuntia, et me pariter cum illis transiturum: quia ni-

218쪽

LIBER III. CAPUT 28.

hil permanens sub sole, ubi omnia vanitas et amictio spiritus. o quam sapiens, qui ita considerati 5. Da mihi, Domine, coeleStem Sapientiam, ut discam te super omnia quaerere et invenire, super omnia sapere et diligere, et cetera secundum ordinem sapientiae tuae, prout Sunt, intelligere Da prudenter declinare blandientem et patienter ferre adversantem, quia haec magna Sapientia, non moVeri omni vento verborum , nec aurem male blandienti praebere Sirent; sic enim incepta pergitur via

secure.

CAPUT XXVIII.

Contra linguas obtrectatorum.

Fili, non aegre feras, si quidam de te male senserint et dixerint, quod non libenter audias. Tu deteriora de te ipso sentire debes et neminem infirmiorem te credere Si ambulas ab intra, non multum ponderabis volanii a verba ab extra. ESi non parva prudentia, Silere in tempore malo et introrsus ad me converti, nec humano judieio disturbari.

219쪽

2. Non sit pax tua in ore hominum; sive enim bene sive male interpretati fuerint, nones ideo alter homo. Ubi est vera pax et vera gloria' Nonne in me Et qui non appetit hominibus placere nec timet displicere, multa perfruetur pace. Ex inordinato amore et vano timore oritur omniS inquietudo cordis et distractio SenSuum.

CAPUT XXIX.

Qualiter instante tribulatione Deus invo-eandus est et benedicendus.

Sit nomen tuum, Domine, benedictum in saecula, qui voluisti hanc tentationem et tribulationem venire super me. Non POSSum eam effugere, sed necesse habeo ad te confugere, ut me adjuves et in bonum mihi convertas. Domine, modo sum in tribulatione, et non e Stcordi meo bene, sed multum vexor a praemSenti passione. Et nunc, Pater dilecte, quid dicam' Deprehensus sum inter angustiaS. Salvisica me ex hora hac. Sed propterea veni in hanc horam, ut tu clarificeris, cum fuero valde

220쪽

humiliatus et per te liberatus. Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; nam ego pauper quid agere possum, et quo ibo sine te' Papatientiam Domine, etiam hac vice. Adjuvante Deus meus. et non timebo, quantumcumque gravatus fuero. 2. Et nunc inter haec quid dicam Domine, siat voluntas tua. Ego bene merui tribulari et gravari. Oportet itaque, ut sustineam, et utinam patienter, donec transeat tempestas, et melius sati Potens est autem omnipotens manus tua etiam hanc tentationem a me auferre et ejus impetum mitigare, ne penitu S Succumbam, quemadmodum et prius saepius egisti mecum, DeuS meuS, misericordia mea. Et quanto mihi dissicilius, tanto tibi sacilior est haec mutatio dexterae Excelsi.

CAPUT XXX.

De divino petendo auxilio et confidentia recuperandae gratiae.

Fili, ego Dominus confortans in die tribulationis. Veni ad me, cum tibi non l2

SEARCH

MENU NAVIGATION