De imitatione Christi libri quatuor ad fidem optimorum librorum et praecipue vetustissimi codicis de advocatis accurate editi curavit Joannes Hrabiéta

발행: 1847년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

fuerit bene. IIoc est, quod maxime consolationem impedit coelestem, quia tardius te convertis ad orationem. Nam antequam me intente roges, multa interim solatia quaeris, et recreas te in externis. Ideoque sit, ut parum οmnia prosint, donec advertas, quia ego sum, qui eruo Sperantes in me; nec est extra me valens auxilium neque utile consilium, sed neque durabile remedium. Sed jam resumpto spiritu post tempeta Stem reconvalescein luce miserationum mearum: quia prope sum, dicit Dominus, ut restaurem universa, non solum integre, sed et abundanter et cumulate.

2. Numquid mihi quidquam difficile est, aut similis ero dicenti et non laetenti' Ubi est

fides tua' Sta firmiter et perseveranter. EStolonganimis et vir fortis; veniet tibi consolatio

in tempore Suo. Exspecta me, exspecta: veniam et curabo te. Tentatio est, quae te vexat et formido vana, quae te exterret. Quid imporiat sollicitudo de futuris contingentibus, nisi ut tristitiam super tristitiam habeas. Suffi-

222쪽

cit diei malitia sua. Vanum est et inutile de futuris conturbari vel gratulari, quae forte

nunquam evenient.

3. Sed humanum est, hujusmodi imaginationibus illudi, et parvi adhuc animi signum tam leviter trahi ad suggestionem inimici. Ipse

enim non curat, utrum veris an falsis illudat et decipiat, et utrum praesentium amore, an suturoriim formidine prosternat. Non ergo turbetur cor tuum neque formidet. Crede in me, et in misericordia mea habeto fiduciam.

ouando tu putas te elongatum a me, Saepe sum propinquior. Quando tu aestimas paene totum perditum, tunc saepe majus merendi instat lucrum. Non est totum perditum, quando res accidit in contrarium. Non debes judicare secundum prae Sens sentire, nec Sic gravitati alicui undecumque venienti inhaerere et accipere, tamquam omnis spes sit ablata emergendi. G. Noli putare te relictum ex toto, quamvis ad tempus tibi miserim aliquam tribulationem, vel etiam optatam subtraxerim consolationem;

223쪽

DE IMITATIONE CERISTI

sic enim tranSitur ad regnum coelorum. Et

hoc sine dubio magis expedit tibi et ceteris servis meis, ut exercitemini adversis, quam si cuncta ad libitum haberetis. Ego novi cogitationes absconditas: quia multum expedit pro

salute tua,. ut interdum Sine Sapore relinquaris, ne forte eleveris in bono successu et tibi

ipsi placere velis in eo, quod non es. ouod

dedi, auferre possum et restituere, cum mihi placuerit. 5. Cum dedero, meum eSt; cum retraxero, tuum non tuli; quia meum est omne datum optimum et omne donum perfectum. Si tibi immisero gravitatem aut quamlibet contrarietatem, ne indigneris, neque concidat cor tuum; ego cito Sublevare poSsum et omne onus in gaudium transmutare. Verumtamen justus sum et recommendabilis multum, cum sic facio tecum. 6. Si recte sapis et in veritate aSpicis, nunquam debes propter adversa tam dejecte contristari, sed magis gaudere et gratias agere, imo hoc unicum reputare gaudium, quod assti-

224쪽

gens te doloribus non parco tibi. Sicut dilexit me Pater, et ego vos diligo, dixis dilectis discipulis meis: quos utique non mi Sil ad gaudia temporalia, sed ad magna certas mina; non ad honores, sed ad despectiones: s non ad otium, sed ad labores; non ad requiem, sed ad asserendum fructum multum in patientia. IIorum memento, fili mi, ver-s borum.

CAPIIT XXXI.

De neglectu omnis creaturae, ut Creator possit inveniri.

Domine, adhuc indigeo majori gratia, si debeo illuc pervenire, ubi me nemo poterit nec ulla creatura impedire. Nam quamdiu reSaliqua me retinet, non possum libere ad te

volare. Cupiebat libere volare, qui dicebat: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam Quid simplici oculo quietius ' Et quid liberius . nil desiderante in terris' Oportet igitur omnem

supertransire creaturam et se ipsum persecte

225쪽

DE IMITATIONE CRRISTI

deSerere, ac in excessu mentis stare et videre, te omnium conditorem cum creaturis nil simile habere. Et nisi quis ab omnibus crea- lturis fuerit expeditus, non poterit libere intendere divinis. Ideo enim pauci inveniuntur si contemplativi, quia pauci sciunt se a perituris

creaturis ad plenum SequeStrare.

2. Ad hoc magna requiritur gratia, quae animam levet et supra semet ipsam rapiat. Et nisi homo sit in spiritu elevatus et ab otiani magni ponderis. Diu parvus erit et infra jacebit, qui aliquid magnum aestimat, nisi solum unum, immensum, aeternum bonum. Et quidquid Deus non est, nihil est et pro nihilo computari debet. Est magna disserentia, Sapientia illuminati et devoti viri et scientialiterati atque studiosi clerici. Multo nobilior est illa doctrina, quae desursum ex divina innuentia manat, quam quae laboriose humano acquiritur ingenio. 3. Plures reperiuntur contemplationem de-

226쪽

siderare, sed quae ad eam requiruntur, non student exercere. Est et magnum impedimentum, quia in Signis et sensibilibus rebus statur et parum de persecta mortificatione habetur. Nescio quid est, et quo spiritu ducimur, et quid praetendimus, qui spirituales dici videmur; quod tantum laborem et ampliorem sollicitudinem pro transitoriis et vilibus rebus agimus, et de interioribus nostris vix aut raro plene recollectis sensibus cogitamus. . Proli dolori statim post modicam recollectionem foras erumpimus, nec opera noStra, districta examinatione trutinamus. Ubi jaeentassectus uostri, non attendimus, et quam impura sint omnia nostra, non deploramuS. Omnis quippe caro corruperat viam suam, et ideo sequebatur diluvium magnum. Cum ergo interior assectus noster multum eo ruptus sit, necesse est, ut actio SequenS, index carentiae interioris vigoris, corrumpatur. Ex puro corde procedit fructus bonae vitae. 5. ouantum quis fecerit, quaeritur; sed ex quanta virtute agit, non iam Studiose pensa-

227쪽

tur. Si fuerit sortis, dives, pulcher, habilis, vel bonus scriptor, bonus cantor, bonus laborator, investigatur; quam pauper Sit Spiritu, quam patiens et mitis, quam devotus et internus, a multis tacetur. Natura exteriora hominis respicit, gratia ad interiora se convertit. Illa frequenter sallitur, ista in Deo Sperat, ut non decipiatur.

De abnegatione sui ipsius, et abdicatione omnis cupiditatis.

Fili, non potes persectam possidere libertatem, nisi totaliter abneges temet ipsum. Compediti sunt omnes proprietarii et sui ipsius amatores, cupidi, curiosi, gyrovagi, quaerenteSSemper mollia, non quae Iesu Christi: sed lio csaepe singentes et componentes, quod non Stabit. Peribit enim totum, quod non est ex Deo ortum. Tene breve et consummatum verbum: Dimitte omnia, et invenies omnia; relinque cupidinem, et reperies requiem. IIoc mente pertracta, et cum impleveris. intelliges omnia.

228쪽

3 2. Domine, hoc non est opus unius diei nec ludus parvulorum; imo in hoc brevi includitur omnis perfectio Religiosorum. Fili, non debes averti nec statim dejici audita via perfectorum, sed magis ad sublimiora provocari, et ad minus ad haec ex desiderio suspirare. Utinam sic tecum esset, et ad hoc pervenisses, ut tui ipsius amator non esses, sed ad nutum meum pure Stares etcrius, quem tibi praeposui, Patris. Tunc mihi valde placeres, et tota vita tua in gaudio et pace transiret. Adhuc multa habes ad relinquendum, quae nisi mihi ex integro resignaveris, non acquires, quod postulas. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum, ut locuplessas, id est, coelestem sapientiam, omnia insima conculcantem. Po Sipone terrenam sapientiam, omnem humanam et propriam complacentiam.

3. Dixi, viliora tibi emenda pro pretiosis et altis in rebus humanis. Nam valde vilis et parva ac paene oblivioni tradita videtur vera coelestis sapientia, non sapiens alta de se,

229쪽

ISO DE IMITATIONE CRRISTI

nec magnisicari quaerens in terra: quam multiore tenus praedicant, sed vita longe dissentiunt; ipsa tamen eSt pretiosa margarita multis abscondita.

CAPUT XXXm.

De insta vilitate eordis et de intentione finali ad Deum habenda.Fili, noli credere assectui tuo; qui nunc est, cito mutabitur in aliud. Quamdiu vixeris, mutabilitati subjectus eS, etiam nolens: ut modo laetus, modo tristis, modo PacatuS, modo turbatus, nunc devotus, nunc indevotuS, nunc StudioSus, nunc acediosus, nunc gravi S, nunc levis inveniaris. Sed stat super haec mutabilia sapiens et bene doctus in spiritu, non attendens, quid in se sentiat, vel qua parte stet ventus instabilitatis, sed ut tota intentio mentis ejus ad debitum et optatum proficiat sinem. Nam sic poterit unus et idem inconcussusque permanere, Simplici intentionis oculo per tot vario S eventus ad me impraetermiSSe directo.

230쪽

IST2. ouanto autem purior fuerit intentionis oculus, tanto constantius inter diversas itur procellas. Sed in multis caligat oculus purae intentionis; respicitur enim cito in aliquod delectabile, quod occurrit, et raro totu Sliber quis invenitur a naevo propriae exquisitionis. Sic audaei olim venerant in Bethaniam ad Martham et Mariam, non Propter Iesum tantum, sed et ut Lagarum viderent. Mundandus est ergo intentionis oculus, ut sit simplex et rectus, atque ultra omnia varia media ad me dirigendus.

CAPUT XXXIV.

Quod amanti sapit Deus super omnia et in omnibus.

Ecce Deus meus et omnia. Quid volo amplius, et quid felicius desiderare possum Osapidum et dulce verbum i sed amanti Verbum, non mundum nec ea, quae in mundo sunt. Deus meus et omnia. Intelligenti satis dictum est, et Saepe repetere jucundum est amanti. Te siquidem praesente

SEARCH

MENU NAVIGATION