De imitatione Christi libri quatuor ad fidem optimorum librorum et praecipue vetustissimi codicis de advocatis accurate editi curavit Joannes Hrabiéta

발행: 1847년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

jucunda sunt omnia; te autem absente lastidiunt cuncta. Tu facis cor tranquillum et pacem magnam laetitiamque festivam. Tu sa- eis bene sentire de omnibus et in omnibus te laudare, nec potest aliquid sine te diu placere; sed si debet gratum esse et bene sapere, οportet gratiam tuam adesse, et condimento tuae sapientiae condiri.

2. Cui tu sapis, quid ei recte non sapiet Et cui tu non sapis, quid ei ad jucunditatem esse poterit Sed deficiunt in sapientia tua mundi sapientes, et qui carnem sapiunt: quia ibi plurima vanitas et hic mors invenitur. Qui

autem te per contemptum mundanorum, et carnis mortificationem sequuntur, vere Sapientes esse cognoscuntur: quia de vanitate ad veritatem, de carne ad spiritum transferuntur.

Istis sapit Deus: et quidquid boni invenitur in

creaturis, totum ad laudem referunt sui conditoris. Dissimilis tamen est et multum dissimilis sapor creatoris et creaturae, aeternitatis et temporis . lucis increatae et lucis illuminatae.

232쪽

3. O lux perpetua, cuncta ereata tran Scendens lumina, sulgura coruscationem de sublimi penetrantem omnia cordis mei intima. Purifica, laetifica, clarifica et vivifica spiritum meum cum Suis potentiis ad inhaerendum tibi jubilosis excessibus. O quando veniet haec beata et desiderabilis hora, ut tua me saties praesentia et sis mihi omnia in omnibus ouamdiu hoc non datum fuerit, nec plenum gaudium erit. Adhuc, proh dolori vivit in me

vetus homo; non est totus erucifixus, clon est perfecte mortuus; adhuc concupiscit sortiter contra spiritum, bella movet intestina, nec regnum animae patitur esse quietum. a. Sed tu, qui dominaris potestati maris et motum nuctuum ejus mitigas, exsurge, adjuvame. Dissipa gentes, quae bella volunt; contere eas in virtute tua. OStende, quaeSo, magnalia tua, et glorificetur dextera tua: quia non eSt spes alia nec refugium mihi, nisi in te, Domine Deus meUS.

233쪽

DE IMITATIONE CRRISTI

CAPUT XXXV.

ouod non est securitas a tentatione in hae vita.

Fili, nunquam securus es in hac vita, sed quoad vixeris, semper arma spiritualia tibi sunt necessaria. Inter hostes versaris, et a dextris et a sinistris impugnaris. Si ergo non uteris undique scuto patientiae, non eris diu sine vulnere. InSuper si non ponis cor tuum fixe in me cum vera voluntate cuncta patiendi propter me, non poteris ardorem istum sustinere nec ad palmam pertingere beatorum. Oportet te ergo viriliter omnia pertransire et potenti manu uti adversus objecta. Nam vincenti datur manna, et torpenti relinquitur multa miSeria.2. Si quaeris in hac vita requiem, quomodo tunc pervenies ad aeternam requiem Non ponas te ad multam requiem, sed ad magnam patientiam. Quaere veram pacem, non in terris, sed in coelis, non in hominibus nec in ceteris creaturis, Sed in Deo Solo. Pro amore

Dei debes omnia libenter subire, labores sci-

234쪽

LIBER III. CAPUT M.

licet et dolores, tentationes, Vexationes, anXietates, necessitates, infirmitates, injurias, oblocutiones, reprehensiones, humiliationes, confusiones, correctiones et despectiones. IIaec juvant ad virtutem, haec probant Christi tironem, haec fabricant coelestem coronam. Ego reddam mercedem aeternam pro brevi labore, et insinitam gloriam pro transitoria confusione.

3. Putas tu, quod semper habebis pro tua voluntate consolationes spirituales' Sancti mei

non semper habuerunt tales, sed multas gravitates et tentationes varias magnasque deSolationes. Sed patienter sustinuerunt se in omnibus, et magis confisi sunt Deo, quam Sibi, scientes, quia non sunt condignae

passiones hujus temporis ad futuram gloriam promerendam. Vis tu statim habere, quod multi post multas lacrymas et magnos labores vix obtinuerunt Exspecta Dominum, viriliter age et consortare; noli diffidere, noli discedere, sed corpus et animam expone constanter pro gloria Dei. Ego reddam ple-

235쪽

DE IMITATIONE CRRISTInissime, ego tecum ero in omni tribulatione,

CAPUT XXXVI.

Contra vana hominum judicia.

Fili, jaeta cor tuum firmiter in Domino, et humanum ne metuaS judicium, ubi te conscientia pium reddit et insontem. Bonum est et beatum taliter pati, nec hoc erit grave humili cordi, et Deo magis quam sibi ipsi considenti. Multi multa loquuntur, et ideo parva sides est adhibenda. Sed et omnibus satis eSSe non est possibile. Etsi Paulus omnibus studuit in Domino placere et omnibus omnia factus est: tamen etiam pro minimo duxit. quod ab humano die judicatus fuit. 2. Egit satis pro aliorum aedificatione et Salute, quantum in se erat et poterat; sed ne ab aliis aliquando judicaretur, vel ne despiceretur, cohibere non potuit. Ideo totum Deo commisit, qui totum noverat, et patientia ac humilitate contra ora loquentium iniqua aut etiam vana ac mendosa cogitantium atque pro

236쪽

libitu suo quaeque jactantium se defendit. Respondit tamen interdum, ne infirmis ex sua taciturnitate generaretur Scandalum. 3. ouis tu, ut timeas a mortali homine' Ηodie est, et cras non comparet. Deum time, et hominum terrores non expaveSces.

Quid potest aliquis in te vectis aut injuriis Sibi potius nocet, quam tibi; nec poterit judicium Dei essu gere, quicumque est ille. Tu habe Deum prae oculis, et noli contendere verbis querulosis. Quod si ad praesens tu

videris succumbere et confusionem pati, quam non meruisti: ne indigneris ex hoc, neque per impatientiam minuas coronam tuam, sed ad me potius respice in coelum, qui potens Sum eripere ab omni confusione et injuria, et unicuique reddere Secundum opera Sua.

De pura et integra resignatione sui ad oblinendam eordis libertatem.

Fili, relinque te et invenies me. Sta sine electione et omni proprietate, et lucraberis ig

237쪽

DE IMITATIONE CI RISTI

semper Nam et adjicietur tibi amplior gratia, statim ut te resignaveris nec resumpseris. 2. Domine, quoties me resignabo, et in quibus me relinquamp3. Semper et omni hora: Sicut in parvo sic et in magno. Nihil excipio, sed in omnibus te nudatum inveniri volo. Alioquin, quomodo poteris esse meus et ego tuus, nisi fueris ab omni propria voluntate intus et foris spoliatus' ouanto celerius hoc agis, tanto melius habebis, et quanto plenius et Sincerius, tanto mihi plus placebis et amplius lu

. ouidam se resignant, sed cum aliqua exceptione: non enim plene Deo confidunt, ideo sibi providere satagunt. Quidam etiam primo totum osserunt, sed postea tentatione pulsante ad propria redeunt, ideo minime in virtute proficiunt. Ηi ad veram puri cordis libertatem et jucundae familiaritatis meae gratiam non pertingent, niSi integra resignatione et quotidiana sui immolatione prius facta; sine qua non Stat nec Stabit unio fruitiva. Eset

238쪽

S. Dixi tibi saepissime, et nunc iterum dico: Relinque te, reSigna te, et frueris magna interna pace. Da totum pro toto; nil exquire, nil repete; sta pure et inhaesitanter in me, et habebis me. Eris liber in corde, et tenebrae non conculcabunt te. Ad hoc conare, hoc ora, hoc desidera, ut ab omni proprietate possis exspoliari, et nudus nudum Iesum Sequi, tibi mori et mih aeternaliter vivere. Tunc delicient omnes vanae phantaSiae, conturbationes iniquae et curae superfluae. Tunc etiam recedet immoderatus timor, et inordinatus amor

morietur.

CAPUT XXXVIII.

De hono regimine in externis et recursu ad Deum in periculis.

Fili, ad istud diligenter tendere debes, ut

in omni loco et actione seu occupatione externa sis intus liber et tui ipsius potens, et sint omnia sub te, et tu non sub eis; ut sis dominus actionum tuarum et rector, non Servus nec emptilius, sed magis exemptuS VeruS-la m

239쪽

que Uebraeus, in sortem ac lihertatem transiens filiorum Dei: qui stant super praesentia et Speculantur aeterna , . qui transitoria sinistro intuentur oculo et dextro coelestia: quos temporalia non trahunt ad inhaerendum, sed trahunt ipsi magis ea ad bene serviendum, prout ordinata sunt a Deo et instituta a summo

opifice, qui nil inordinatum in sua reliquit

creatura.

2. Si autem in omni eventu stas non in apparentia externa, nec οculo carnali lustras visa vel audita, sed mox in qualibet causa intras cum Moyse in tabernaculum ad consulendum Dominum: audies nonnunquam divinum reSponSum, et redies instructus de multis praesentibus et suturis. Semper enim Moyses recursum habuit ad tabernaculum pro dubiis et quaestionibus solvendis, fugitque ad orationis adjutorium pro periculis et improbitatibus hominum sublevandis. Sic et tu confugere debes in cordis tui secretarium, divinum intentius implorando Suffragium. Propterea namque Iosue

et silii Israel a Gabaonitis leguntur

240쪽

decepti: quia os Domini prius non interrogaverunt, sed nimium creduli dulcibus sermonibus, falsa pietate delusi sunt CAPUT XXXIX.

Quod homo non sit importunus in negotiis.

Fili, committe mihi semper causam tuam, ego bene disponam in tempore suo. Exspecta ordinationem meam, et senties inde profectum. 2. Domine, satis. libenter tibi omnes res committo, quia parum potest cogitatio mea proficere. Utinam non multum adhaererem futuris eventibus, Sed ad beneplacitum tuum incunctanter me offerrem la. Fili, saepe homo rem aliquam vehementer agitat, quam desiderat; sed cum ad eam pervenerit, aliter sentire incipit: quia assectiones circa idem non sunt durabiles, sed magis de uno ad aliud impellunt. Non est ergo

minimum, etiam in minimis se ipsum relinquere. . Verus profectus hominis est abnegatio

SEARCH

MENU NAVIGATION