장음표시 사용
241쪽
sui ipsius, et homo abnegatus valde liber est et securus. Sed antiquus hostis, omnibus honis adversans, a tentatione non cesSat: sed die noctuque graves molitur insidias, si forte in laqueum deceptionis possit praecipitare incautum. Vigilate et orate, dicit Dominus, ut non intretis in tentationem.
Quod homo nihil honi ex se habet et de nullo glqriari potest.
Domine, quid est homo, quod memores ejus, aut filius hominis, quia visitas eum ouid promeruit homo, ut dares illi gratiam tuam' Domine, quid possum conqueri, Si me deseris' aut quid juste obtendere poSsum, Si, quod peto, non feceris' Certe hoc in veritate cogitare possum et dicere: Domine. nihil sum, nihil possum, nihil boni ex me habeo, sed in omnibus desicio et ad nihil sempertendo. Et nisi a te fuero adjutus et interius informatus, totus emcior tepidus et dis
242쪽
2. Tu autem, Domine, semper idem ipse es, et permanes in aeternum, Semper bonus, justus et sanctus, bene, juste et Sancte agens omnia et disponens in sapientia. Sed ego, qui ad desectum sum magis pronuS, quam ad
proseotum, non sum Semper in uno Statu perdurans, quia septem tempora mutantur super
me. Verumtamen cito melius sit, cum tibi placuerit, et manum porrexeris adjutricem: quia tu solus sine humano suffragio poteris auxiliari et in tantum confirmare, ut vultuS meus amplius in diversa non mutetur, Sed in
te uno cor meum convertatur et quiescat.
3. Unde, si bene scirem omnem humanam consolationem abjicere, sive propter devotionem adipiscendam, sive propter neceSSitatem, qua compellor te quaerere, quia non eSt homo, qui me consoletur: iunc merito possem de gratia tua sperare et de dono novae consolationis exultare. . Gratias tibi, unde totum venit, quotieS- cumque mihi bene succedit. Ego autem vanitas et nihilum ante te, inconstans homo et
243쪽
infirmus. Unde ergo possum gloriari, aut cur appeto reputarit Numquid de nihilo Et hodvanissimum est. Vere inanis gloria pestis mala, vanitas maxima, quia a vera trahit gloria et coelesti spoliat gratia. Dum enim homo complacet sibi, displicet tibi; dum inhiat laudibus humanis, privatur veris virtutibus. 5. Est autem vera gloria et exultatio sancta, gloriari in te et non in se, gaudere in nomine tuo, non in propria virtute, nec in aliqua creatura delectari, nisi propter te. Laudetur nomen tuum, non meum; magnificetur opus tuum, non meum; benedicatur nomen sanctum tuum, nihil mihi autem attribuatur de laudibus hominum. Tu gloria mea, tu exultatio cordis mei. In te gloriabor et exultabo tota die, pro me autem nihil, nisi in infirmatibus mei S. 6. Quaerant Iudaei gloriam, quae ab invicem est: ego hanc requiram, quae a Solo Deo est. Omnis quidem gloria humana, omnis honor temporalis, omnis altitudo mundana, aeternae gloriae tuae comparata, vanitas est et
244쪽
stultitia. o veritas mea et misericordia mea, Deus meus, Trinitas beata, tibi soli laus, honor, virtus et gloria, per infinita saeculorum
De eontemptu omnis tempora Iis honoris.
Fili, noli tibi attrahere, si videas alios honorari et elevari, te autem despici et humiliari. Erige cor tuum ad me in coelum, et non contristabit te contemptus hominum in terris. 2. Domine, in caecitate sumus, et vanitate cito seducimur. Si recte me inspicio, nunquam mihi facta est injuria ab aliqua creatura, unde nec juste habeo conqueri adversum te ovia autem frequenter et graviter peccavi tibi,
merito armatur contra me omnis creatura.
Mihi igitur juste debetur confusio et contemptus, tibi autem laus, honor et gloria. Et nisi me ad hoc praeparavero, quod velim libenter ab omni creatura despici et relinqui, atque penitus nihil videri, non possum inte-
245쪽
rius pacificari et stabiliri, nec spiritualiter illuminari neque plene tibi uniri. CAPBT XLII.
Quod pax non est ponenda in hominibus. Fili, si ponis pacem tuam cum aliqua Per-Sona propter tuum sentire et convivere, instabilis eris et implicatus. Sed si recursum habes ad semper viventem et manentem veritatem, non contristabit amicus recedens aut
moriens. In me debet amici dilectio stare, et i l propter me diligendus est, quisquis tibi bonus
visus est et multum carus in hac vita. Sine me non valet nec durabit amicitia, nec est vera et munda dilectio, quam ego non copulo. Ita mortuus debes esse talibus assectionibus dilectorum hominum, ut, quantum ad te Pertinet, sine omni humano optares esse con Sortio. Tanto homo Deo magis appropinquat, quanto ab omni solatio terreno longius recedit. Tanto etiam altius ad Deum ascendit, quanto prosundius in se descendit, et plus sibi ipsi vilescit.
246쪽
2. oui autem sibi aliquid boni attribuit, gratiam Dei in se venire impedit, quia gratia Spiritus sancti cor humile semper quaerit. Si
scires te perfecte annihilare atque ab omni creato amore evacuare, tunc deberem in tecum magna gratia emanare. ouando tu respicis ad creaturas, subtrahitur tibi aspectus Creatoris. Disce te in omnibus propter Creatorem vincere; tunc ad divinam valebis cognitionem pertingere. Quantumcumque modicum sit, si quid inordinate diligitur et respicitur, retardat a summo et vitiat.
Contra vatiam et saecularem scientiam.
Fili, non te moveant pulchra et subtilia hominum dicta. Non enim est regnum Dei in sermone, sed in virtute. Attende verba mea, quae corda accendunt et mentes illuminant, inducunt compunctionem et variam ingerunt consolationem. Nunquam ad hoc legas verbum, ut doctior aut sapientior possis videri. Stude mortificationi vitiorum, quia hoc
247쪽
amplius tibi proderit, quam notitia multarum difficilium quaestionum. 2. Cum multa legeris et cognoveris, ad unum semper oportet redire principium. Ego sum, qui doceo hominem scientiam, et clariorem intelligentiam parvulis tribuo, quam ab homine possit doceri . cui ego loquor, cito sapiens erit et multum in spiritu proficiet. Vae eis, qui multa curiosa ab hominibus inquirunt, et de via mihi serviendi parum curant. Veniet tempus, quando apparebit magister magistrorum Christus, Dominus Angelorum,
cunctorum auditurus lectiones, hoc est, Singulorum examinaturus conscientias. Et tunc scrutabitur Ierusalem in lucernis, et manifesta erunt abscondita tenebrarum, tacebuntque argumenta linguarum. 3. Ego sum, qui humilem in puncto eIevomentem, ut plures aeternae veritatis capiat rationes, quam si quis decem annis studuisset in scholis. Ego doceo sine strepitu verborum, sine confusione opinionum, Sine fastu honoris,
sine pugnatione argumentorum. Ego Sum,
248쪽
qui doceo terrena despicere, praesentia fastidire, aeterna quaerere, aeterna Sapere, honores fugere, Scandala Susserre, omnem Spem in me ponere, extra me nil cupere, et super omnia me ardenter amare.
. Nam quidam amando me intime, didicit divina et loquebatur mirabilia. Plus profecit in relinquendo omnia, quam in studendo Subtilia. Sed aliis loquor communia, aliis Specialia; aliquibus in signis et figuris dulciter
appareo, quibusdam vero in multo lumine re- velo mysteria. Una vox librorum, sed non omnes aeque informat: quia intus sum doctor veritatis, Scrutator cordis, cogitationum intellector, actionum promotor, distribuens Singulis, sicut dignum judicavero.
De non attrahendo sibi res exteriores.
Fili, in multis oportet te esse inscium, et aestimare te tanquam mortuum Super terram, et cui totus mundus crucifixus sit. Multa etiam ο portet Surda aure pertransire, et quae tuae
249쪽
pacis Sunt, magis cogitare. Utilius est oculos a rebus displicentibus avertere et unicuique Suum sentire relinquere, quam contentiosis sermonibus deservire. Si bene steteris cum Deo et ejus judicium aspexeris, laciliuste victum portabis. 2. O Domine, quousque venimus ' Ecce damnum destetur temporale, pro modico quaestu laboratur et curritur, et spirituale detrimentum in oblivionem transit, et vix sero reditur. Quod parum vel nihil prodest, attenditur; et quod Summe necessarium eSt, negligenter praeteritur: quia totus homo ad externa defluit, et nisi cito resipiscat, libens in exterioribus jacet.
250쪽
ouod omnibus non est ere- cdendum, et de facili lapsu verborum.
Da mihi auxilium, Domine, de tribulatione, quia vana salus hominis. Quam saepe ibi non inveni fidem, ubi me habere putavi Quoties etiam ibi reperi, ubi minus
praesumpsi Vana ergo spes in hominibus, salus autem justorum in te, Deus. Benedictussis, Domine Deus meus, in omnibus, quae accidunt nobis. Infirmi sumus et instabiles, cito fallimur et permutamur.2. Quis est homo, qui ita caute et circumspecte in omnibus Se custodire valet, ut aliquando in aliquam deceptionem vel perplexitatem non veniat' Sed qui in te, Domine, confidit, ac simplici ex cordo quaerit, non tam facile labitur. Et si inciderit in aliquam tri-