Io. Baptistae Doni patricii Florentini de praestantia musicae veteris libri tres totidem dialogis comprehensi in quibus vetus ac recens musica, cum singulis earum partibus, accurate inter se conferuntur. Adiecto ad finem onomastico selectorum vocabul

발행: 1647년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Liber Tertius. 99

quam audiuerim, hodiernis praeponam Diuinationi sane propior res esset quam coniecturae, nisi eiusmodi mihi suppeterent argumenta, quae omne ex animis vestris dubitationis scrupulum pro sus eximere possent. Nam praeter ea quae communiter supra diximus de tot tantisque adiumentis,quae veteri Musicae affatim suppetebant, peculiaribus quibusdam ac magis huius loci proprijs

utendum mihi esse video . Quatuor igitur maxime rebus exacta perfectaque canendi ratio constare videtur . primum Peritia inis quibusvis interuallis enuntiandis, etiam dissicilioribus deindo Ornatu idest ijs cantuum condimentis, quibus meliores quique cantore plus minus utuntur tertio Elegantia, seu gratia quadam ac decore, qui in simplicioribus etiam canticis nonnunquae lucet demum suauitate vocis quae a naturali vi maxime Oritur arte vero atque exercitatione perficitur. His omnibus quatuor dotibus eximie praeditas fuisse veterum Melodias pro certo habeo. Et deprima quide nemini potest esse dubium . nam cum CXChromatico atq. En armonio Genere interualla quaedam ii solitari σιηφων α nascantur, ut Spondiasmus, Ecbole, Eclysis;

qui illa in usum adhibuerint ac rariores quasdam atq artificiosiores Diatoni chromatis species usurpaverin ut supra innuebam, necesse omnino est ut mirificam quamdam peritiam assiduis nil editationibus ac longissima canendi consuetudine adepti fue rint quod nostris minime usu vcnit inter quos, si verum fateri volumus,pauci oppido reperiuntur, qui paulo minus usitata intem ualla prompte ac facile proferre queant. Quantum vero huc c5- tulisse putatis, concertationes illas, praemia atque honores, quos publicis insolemnitatibus, qui victores canendo renunciati fuisient, ut nuper dicebam,consequebantur Θ An simile quidquam hoc seculo, ijsque quae vastitatem Imperi consequuta sunt, factum dicere possumus Quanto studio , quanta diligentia, qua corporis animique contentione veteres illos Cithaioedos elaborasse creditis ut in Pythijs celeberrimo nempe totius Graeciae Muscorum conuentu aut in Atheniensium theatro aut Alexandrino postea, vel Antiocheno , caeterisque Graeciae ciuitatibus, aut denique in Romanis , Neapolitanis, Tarentinis, Italicisque reli

122쪽

ro o De Praestantia Musicae Veteris

eo tempore non haberet) victores coronarentur amplissimosque illos honores, atque uberrima praemia referrent Θ At hodie per Deum immortalem quanta pigritia cantorum est' Quantus suae professionis neglectus quam pauci enituntur, praeter Vulgatas, tritasque cantiones, quidquam expromere queant Similis est in studio tuendar, augendaeque vocis socordia . Nam quem vos mihi hodie reperietis, qui a cibis voci officientibus abstineat eaque reliqua faciat quae luxuriosissimus Princeps, ac voluptati

maXime deditus Nero facere sustinebat Terpnum clibaroedum inquit Suetonius vigentem inno praeter alios accers,t diebusque

continuis pos caenam canenti in multam noctem aspι dens, paulatim ipse meditari exerceriq; cepit: nec eorum quidquam omittere quae generis eius artifices, vel conseruanis vocis causa vel augeno facti

νareut Sedor plumbeam chartam supinus pectore sustinere, dici . sere vomitu purgari is abfuere pomis cibi , cientibus donee blandie meprofectui quamquam exiguae vocis fascri pro ire in scenam concupiuit: quae sequuntur. At enim hodie si quis vel citharoedus, vel tragoedus aut alius qualiscum l. cantor huiusmodi quidpiam factitet deridendum se cunctis vltro propinet Ebrietas vero&crapula, petulantioresque voluptates quantum voci Obsint, peruulgata res est quibus tamen quam libenter pleriq. cantorum hodie sese ingurgitent, dicere erubesco. Nec tamen is sum qui temere credam cantores priscos, semper Musis, nunqlrra Veneri ac Baccho litauisse immo eorum multos scio, fortast plerosque gulae ac libidini mancipatos , voluptariam consueui se degere vitam underi prouerbio locus facitis sit Musice vivere, idest luxuriose atque intemperanter Verum non adeo illos effuse assidueq. ganeis lustris , indulsisse crediderim inde si non vim

tutis amor, at certe laudis studium, quo etiam vili fissimi homines assici solent,& praemiorum ingentium spes; que toties sunt a nobis

commemorata, retrahere aliquatenus potuerunt. Hic Polygnus,

Non dicis inquit Charidore fibulas tunc in usu tiisse, quibus

constricti adolescentes vocales, vellent nollent, continere cogerentur jocique consulere. Quid suid est subdit 4 Ioponus rem clarius explica quaeso. iue, Machinati sunt veteres, inquit

Videte illorum solertianis fibulae quamdam speciena, ut plurimu

123쪽

Liber Tertius. Io I

aereor, quae per summam genitalium partem traiecta, non sineret eos qui illam gestarent, libidinari eoq. pacto Vocem corrumpere . Atq; ne id me fingere putetis,Iuuenalis non uno in loco eius meminit Martialis in eam alicubi locatur Celsus Latinorum medicorum princeps, infibulandi etiam modum, rationemque declarat . ad quem te Philopone remitto, si forte exemplum sequivis in pueris tuis. Tunc iue eum Eumolpo in risum susu D pr clara mi inquit veterum prouidentiam: quam vellem consu tudinem hanc in usum reuocari ut nostri cantores tamdem disse rent,ea qua par est castitate ac sanctimonia, Musarum sacra obire Nisi mei inqui Eumolpus memoria fallit, obseruasse videor no- nullas eiusmodi fibulas cum Romam recens venissem, atq; ut fi ri solet rariora quae q. lustrarem, in cimeliothecis antiquariora Gualdi Ariminenfis, Menetri Vesontini, Angelon ij, ut arbitror Fulginatis. Subj iiibaridorus, Habent quidem isti antiquarii nonnullas ex aere fibulas acuminatas sed in eo falluntur, quod huic officio deseruisse putant cum potius astringendis vestibus adhibitae ille fuerint cuiusmodi chlamydes erant; sagorum quedam species; quam propteret uiatoriam Trebellius Pollio

vocat. Verum quae puerorum prςputij inserebantur , circellorum formam, immo: nomen habuerunt priscus certe Iuuenalis scholiastes sic eos appellat. Tales etiam sunt, quibus apud Tu cas Sodalitas quedam utitur Galenderos vocant ut continentia suam apud imperitum vulgus ostentent. Caeterum indicabo tibi, quoniam curiosus es Eumolpe, ubinam generis utriusque fibulas delineatas inspicias, modo aliquod indicinae priemium, ut Appi letus ait, mihi constituas: quidem boni viri arbitratu , ut est in vetcri formula. Tum Pol aenus, Odiosus es reqM Charidore, cum

tuis istis praemijs, indicaturis, diuerticulis. Ego gratis id praestabo scilicet: quandocum l. tibi Eumolpe libuerit, eruditum illum Pignori comentarium De Seruis ostendam; ubi complures eiusmodi schematismos agnosces. Addo etiam tamquam mantissan apud Plinium legi, adhibitas olim fuisse argenteas fibulas mancipijs ad transitum virilitatis hoc est circa pubertatem quo potiLsimum tempore, ut vetus poeta ait, vox gallulascit atq. infusca

risolet. Ei Charidorusinonis deo tibi, inruit, istae quam

124쪽

ro De Praestantia Musicae Dieris

quam uterque nostrum, ut nuper grammatici solent, in must ceo quaesitum ibat. Sed, ut ad propositum reuertar, non lucri tantum gloria cupiditas Verum etiam poenς metus Xcitaro olim adolescentes poterat ad laborem ac meditationem assiduam: qui hodiernis moribus locum habere vi potest . Antiquitus enim florentibus Graeciae atq. Italiae rebus, symphoniacorum plerique seruilis erant conditionisci qui nullo negotio, si quid perperam facerent, aut non satis strenue assidueque sese exercerent, verberum metu a magistris qui plerumque domini etiam erant in ossicio continebantur . Multos enim tunc fuisse scimus professione musicos, puta Tragoedos, Comoedos, Citharoedos, Chorod dascalos, Pantomimos, qui numerosos symphoniacorum choros seu greges emptos habebant domi quos alerent, ac priuatim instituerent: quandocumque opus esset, in publicum producerent. Fingite igitur vobis homines huic studio apprime deditos, locupletes, gratiosos, harum rerum scientissimos, undecum quo conquirere solitos vocalissimos puerosi quod tunc licebat Graecorum principatu, dein Romanorum imperio per tot cultissimas gentes diffuso eosque domi assidue dies noctesque e Xercentes; ac nihil eorum omittentes, quae sibi famam atque opes conciliare possent: at l. ex eo facite coniecturam quales concentus ac symphonidienici potuerint. At enim hodie nec ingenuis pueris,quaquam infimae plerum a sortis;nec tam assidue nec tam seuere magistri instare possunt atque exinde uenire videmus, ut plerique adeo immorigeri atque insolentes evadant, ut vix tolerariqueant. Videtis vos passim delicatulos hos cunuchos, qui singuli plus lucrantur quam decem ludi magistri choro didascali; qui

soli locupletes fiunt, quas delicias faciant quam se venditent quam alios floccipedant quam eruditos derideant quam Omnem musicae penu possidere se credant I)e morit, enim atq interiori vita non loquor; nequis putet nonnullorum domestica probra ad alios immerentes deriuarc me velle. Sed quod in oculis omnium sit negari non potest cxcusari non debet. Non vidistis quaeso subinde per Hiliariorum dies cum modulata ramata tanta magnificenti ad comitate Barberinorum I ncipum ederentur, eorum

quosdam ipsis etiam donainis pertinacissime reluctantes atqui

125쪽

Liber Tertius. Io 3 audacter cum ijs altercantes quosque sibi libuisset, admittere in

theatrum conantes': si quando tesseris admissiones fiebant, non paucis esse contentos sed illas propemodum e diuisorum maniabus insolentissime extorquentes Nunquam equidem per Deum immortalem ullum genus hominum refractarium magisvi conti ma vidi: quibus viiij qui laborant equi, indociles prorsus h bentur ab equisonibus vos quid plene atque exacte addiscere ii possint iudicabitis. Faces at hinc procul igitur ridicula eoru opimo qui no valde frequente olim fuisse musice usum putant:ideo l.

multo plus admirationis habuissse; atq; in comouendis animis esticaciae. cum viceversa nihil olim frequentius,nihil vulgatius, quam haec facultas,eius' professores fuerint Nait missa faciam ouae de Graecorum certaminibus eorum libris supra delibaui; flore

tibus Romanorum rebus, non pauci reperiebantur, qui numero-1Oscantorum ac syphoniacorum greges, inter alia seruitia possiderent quorum nonnullos quae tamdem inuidia erit hic comm

morare' Lyso quidam mediocris homo conditionis symphoniamidest symphoniacorum grege,habuisse legitur in Cic.Epist.Adol scens nescio quis ex Asia apud A. Gellium memoratur; qui co plurcs utriusque sexus habuerit, voce organisque scitissime canentes. Hinc apud Africanum duuentiu Celsum I. CC eae species ponuntur,in quibus Chorus symphoniacorum videlicet vel Comoedi legati fuissent. De Maris 3. in titulo De duitio edicio. Milonis etiam illius uxor, quem Cicero defendit, symphoniacos pueros habuit, de illa oratione cognoscitur. Quin immo non deerant angones scena litiarij, qui integros symphoniacorum choros, negotiationis causa pararent erudirent ac poste durenderent qualis fuit Toranius ille Flaccus, qui suos Au usto Caesari inter carnam, ut Macrobius testatur, exhibuit. Quid quod

hodie insessis a maxime barbaris gentibus Turcis videlicet atque Arabibus temperatissimis prouincijs Graecia, Asia, Syria, Fi: pto in maximas angustias vocum electio redacta est Antiquis enim temporibus plerique musici atque cantores e Graecia atque Asia petebantur multi ex Syria, atque sypt, quidam ex Italia e Gallia vero , atque Hispaniare quamuis primorum C in temporibus mansuefacto iam suill en eae nationes

126쪽

Io Praestantia Musicae Veteris

paucissimi sic enim est quod dicitur, Non omnis fert emniarauus neque Deus Opt. Max non huic genti propria quamdam laudem, illi diuersam elargitur. Nimirum Occidentalibus nationibus bellicam gloriam, robur, atq; audaciam dedit Orientalibus ingenium potius atque solertiam. Vocis autem suauitas ad canendum aptitudo apud minoris Asiae gentes,non modo ob luxum atq; diuitias, animortiq. mollitiem, ingeniaque eget ac laeta, sed etiam propter caeli magnam temperiem, aquarumque' bonitatem proecipue excelluit.quae quanta in eo vim habeat, nuco vobis exemplo patefaciam De quo pariter cognoscetis quam diligentes antiqui fuerint in lectissimis vocibus undecumq; comparandis Scribit igitur Vitruvius architectorum eruditissimus audiuisse se ex Massanis a Numidarum regis filio , cuius erat ho pes, locum quemdam fuisse in terra Africa Zamam discimus ex Plini, qui eiusmodi fontes haberet, ut qui ibidem procrearentur, voces ad cantandum egregias haberent . ideoque in more hoc positum fuisse Zamensibus, ut assidue catulastros sic enim loquitur transmarinos, idest Graecos, aut Asiaticos emerent Ormosos,in puellas maturas, eosque coniungere ut qui nascerem tu ex his, non solum egregia voces quod eius aqua assiduus pintus praestabat sed etiam forma essent non invenusta ; qua noria

Afri, sed Asiatici excellebant. Similis aquaru proprietas apud Sabaudia oppidum sub ipsis Alpibus positum Laneburgum n. q.

enim id illi caelo competere videtur deprehensa me est. nam cum eo sub vesperam aliquando pervcnissem die quodam festo, cum incolae in templo nescio quas Deo laudes incinerent, mirum in modum canoras voces eos habere animaduerti. Quae an eiusmodi sunt ut magnam optimarum vocum copiam , Graeci e teres, Romani habuisse videantur. Hodie vero frequenti s mi quidem cantores hac in urbe reperiuntur, qui neget nusquam enim canendi ars sic viget, aut quaestuosior est ysed ex tanto numer, absit dicto inuidia ymediocri voce sunt sane compi res obsolutissima suauissimaque omnino perpauci . atqui

haud scio an Thebarum portas numero aequent Boeotiarum inquam, non Argyptiarum, ne sorte cruretis. At enim urgebit me

quispiam ea copia Eunuchorum, quam in canendi usum mirum

127쪽

Liber Tertius. Ios

in modum excreuisse hodie videmus, quaque meres caruisi silentium arguit magnum quippe ornamentum hodiernis concentibus hinc addi putant . Atqui non desunt magno iudicio viri, qui contra censeant non modicam inde labem ac detrimentum musicae arti es e confatum . Primum enim multo iucundior in uniuersum est mulierum ac puerorum non exsectorum VOX, quam eunuchorum deinde cum plerique tenera adhuc euirentur ari te, qua nondum se naturalis vocis bonitas satis prodere potest; ex eo fit ut vervecum potius naultiplicetur cohors, quam benicanentium chorus tertio id ipsum eiu cit ut pauci hodie filios suos canendi arte instrui velint: chim enim illinc videant tot eun chos in o deis regnantes;hinc porro aestiment qua cito acuta atq; incetiva pueror ii vox deflorescat nec diuinare queant an post pubertate immutata, suauitatem habitura sit, non satis operaepretium facturos se putant, si eos edoceri curent. Ex quibus iam liquido apparet, priscos cantores ieritia simul ac bonitate vocis hodiernis praestitisse. Quod autem tertio loco probandum erat, summam etiam sirisse in eorum calicis elegantiam ac decorem, vel

ex alijs antiquorum studij atque operibus coniicere quis possit. Quis enim paulo doctior ignorat quam studiosi fuerint veteres Graeci atque Romani eximi cuiusdam decoris uratiae omnibus prope in rebus P quis nam igitur credat a Mufis c haritas abfuisse, adeo illis affines atque coniunctas,ut vel ipsa leporis ac venustatis vocabula e Musarum mysterijs ferme oriantur Quid enim

aliud Eurythmus sonat atque Eurythmia, quam concinnus at I. concinnitas siue id magis vobis arridet, venustus ac venustas.

Hancisi quid mihi creditis,antiquitatum studiosi summam in operibus priscis deprehendunt ut in aedificijs, statuis, vestimentis quae cum simplicitate quadam venustatem nescio quam simul adiunctam habent. Quis porro ignorat, quanta sollicitudines cura in actione cum oratoria, tum histrionica omnem decoris ac venustatis laudem affectauerint vel unicus in primogenerem

mosthene, in secundo Roscius documento sit . Qu9d si in palestrae exercitatione, quae in viribus corporis praecipue consistit,tantum elegantiae decorique studebant, ut vel prouerbio id locum

feceris, quid in Musicae operibus fecisse cledemus, quorum maxi,

128쪽

ros De Praestantia Musicae Veteris

ma laus in lepore posita esse videturὸ Facile hoc mihi dabitis opinor alioquin ad germanam eius Poesin prouocabo praesertim ad clegantissima illius Sapphus relliquias quas ut eximium Venustatis specimen, libellus is qui Demetrio Phalare tribui solet a. Xime proponit Qtiis autem credat talem poetriam ac musicam non suauissimam quoque ac venustissimam fuisse cantricem P Leite fortasse videbitur vobis quod dici urus suis dicam tamen nihilominus, vel eorum causa qui grauiores ac leuiores res non suo pondere aestimant Mantores priscos existimo , cum magnifico decentiq. culiuexornarentur; non squalido obsoletoq. vestitit, ut hodierni symphoniaci solent, nec ut hi in seducto abstrusoque odeo; sed in propatulo dc seorsim saepius, quam confertim in choro canerent, vehementer incitari consueuisse non modo ad decorem corporis orisque tuendum 'uod nostroruni pleri q. susde l. habent verum etiam ad summam artis peritiam cum dulcedine vocis, concinna l. ecphonesi ostendendam Vix enim credibile est quo cultu ornatu 1 corporis antiqui citharoedi prodire soliti sint. Audite si placet autorem Rhetoricorum ad Herennisi.

qui rem graphice prorsus describit. Vii Cuharoedus cam roaιινIt

optime vestitus , palia inaurata indutis , cum chlamyde p.rpurea, co-uribus varjs intexta C cum corona auream Nnt ac fulgentibus gemmis illuminata citharam tenens exornatissimam Pauν ebs re distinctam is e praeterea forma se species c statura apposita ad Eunitatem cum magnam 'opulo commouerit his rebus expectationem. e. peni silentie ecto voce memittat acerbis mam, cum turpi imo coryoris motu quo melιus orna uri , magis tuerit expectatus . eo magis δε-rioso contemptus ejcitur: ita c. Quam in sententiam videre

etiam licet quemadmodum Appuleius in excerptis , Mae Florida

viilgo vocant, festiue ut solet, cluaaristriam ornatam describat talij a quos aduocare huc. supersedeo mittere autem non possum quasdam fuisse citharoedici certaminis leges , decoris atquOelegantia causa inuentas ac religiose usque adeo seruatas , ut Neroni quoque eas subire libuerit nempe ut capillo promisso csct barba rasa ne fessus resideret ne sudorem nisi ea quam , indutui gerobat veste detergeret ut nulla oris aut narium X crementa viserentur postremo sexus genu,&manu coetum adora,ret;

129쪽

ret; certaminis iudices reuerentissime alloqueretur: ut Suet nius scriptum reliquit. Ex quibus omnibus satis superque manifestum fit, quam non modo antiqui Musici atque cantores, non incuriosi fuerint venustatis gratiae; sed ad miraculum potius hanc partem custodierines: in superuacuum quoque eorum cura processerit. Superest ut de ornamentis cantuum videamus: quibus opici quidam ac rupices caruita veteres satis imprudenter existimant verrim non sic docti ores; quibus vel complura Graeca vocabula, quae omnes eoru species ac minutias designant, non usitata tantum sed cum magna varietate ac solertia usurpata fuisse persuadent. Huiusmodi sunt Plasma, Vibratio, Melismus, Melisma, Prolepsis, Eclepsis, aliaue, quae a Donio nostro non indiligenter explicantur in quibus haud equidem dubito,

quin sicut proprietate uocabulorum, ac subtilitate discriminum ;feliciores nobis extiterunt; usu quoq. fuerint praestantiores. ψd argumentu qui aspernantur,velim scire an ex Cicerone satis coi stare putent, non insuetas antiquis fuisse delicatas quasdam uoculas, quas in hodiernis cantibus nonnulli sic demirantur. Oanibmolire juni inquit lib. 3.de Oratores o ιlicaiines in cantu 'Aione false oculis , quam ceriae se seueri quibus tamen non modo reseri te is ius fiant multitudo ipsa reclamat. Quem locum eo potissimum attuli, ut cognosceretis quantominus co

ruptum olim quam hodie fuerit vulgi ac multitudinis iudicium siquidem nunc videre licet, quo crebrius huiusmodi cantuum deliciar a symphoniacis nostris inculcantur, eo maiores ij plausus dari atque illud subinde repeti Enge vel vel Non 3otet melius At enim Eumolpe dices , Audis nimirum ac vides quam tinnulis vibrationibus , quam molliculis plasmatis,quana mellitis fusisq; melismatis Eunuchi nostri sermo suli ac venustuli luxurientur Video nimirum ac rideo quid enim tu in eo sitam putas summam musicae pulchritudinem atque elegantiam Psi

ita putas, falleris essed falleris cum plerisque. Quotus enim quisque nouit quid distem ara lupinis Adoliscens mihi crede vel

poetae potius, Invitium ἐμcit culpς ga,s aret arre . Atquihic

ulla prorsus ars sed prava potius atque inueterata consuetudo cemerariatatur dum enim cantores nostri vitare student r.

130쪽

tos De Praeissantia uti cae Veteris

dem quamdam cantus siccitatem, ac rigorem, eum ita emolliunt ac si ustillatim, ut ita dicam, conc1dunt, ut ferendi non sint. Qia' Vitio nostrates Itali praeter caeteros tenentur qui belli nimirum . ac scstiui saperda sibi ipsis videntur ac reliquos meras pecudes ac stipites putant. In quo merito sane ab exteris deridentur; qui iudicione an insciti, certe eiusnodi ineptij parcius indulgent: neque enim id quaero stantum dico, tam frequentibus prolixis l.

melismatis nihil insulsius, nihil leuius , nihil effeminatius, nihil magis inessicax fieri posse. Quam tu quaeso vim vel emphasini si

hoc exprimit illud quod Aerem vulgo vocant haut affectum habere posse putas, ciuscemodi modulationes, in quibus tertia' usque syllaba, cantantis vox, repetitis usque ad satietatem ijsdem fere excursibus, nusquam consistit iusquam aures implet nusquam ullum concentus saporem percipi sinit sed saltuatim ac volutatim huc cilluc celerrime ducta, nullum sui vestigium relinquit. An hoc canere tamdem est , vel cantillare potius, Musasq. discerperes Verumtamen ferende fortasse essent huiusmodi deliciae, si in clausulis ac longioribus syllabis, non ubique si in rebus

ludicris, non in grauissimis si in lasciuioribus carminibus, no in sanctissimis sententijs si in scena, non in sacris aedibus si in comessationibus, non in supplicationibus adhiberentur. Illa vero speciatim Melismata, quae eatenus extenduntur, ut uno spiritu proferri nequeant ac necessario diuulsa sint at 1 hiulca in Mumicis fortasse modulationibus, atque agonismatis quae ostentationis causa fiunt, tolerari possient caeterum in sacris p ijsque amgumentis; ac saepe etiam flebilibus; qualia sunt quae Christi Domuni cruciatibus ac Passioni dicanturi dicam equidem quod sentio;

nec sine stomacho magno seculi nostri dedecore tamdiu toleram tur. Sed totum hoc partim inscitiae , partim incuria illorum, qui haec moderandi: corrigendi potestatem habent, tribuenda sunt. Ideo pio, ur quippe specti Adi paucique oppido reperiuntur qui suavitatem a mollitie artificiu ab assectatione, varietatem&copiam a supersultate seiungere sciant. Interim hoc vos habetote, non tantum eiusmodi clismata niani a prolixitate peccantia, diuulsa, incoherentia earumdemque pericoparum inculcatione

fatiscentia, parui esse facienda; sed etiam quae breuior ambitu

SEARCH

MENU NAVIGATION