Gasparis Contareni cardinalis De magistratibus, & republica Venetorum.

발행: 1589년

분량: 132페이지

출처: archive.org

분류:

61쪽

REPVB. LIBER II. Σῖ

gitur eadem comitiorum ratione, qua omnes magistratus creari supra abunde satis explicuimus . st magistratus iste octimestris, simulque cum Principe Omnium rerum, qua ad rempublicam spectant, curam habet verum instituto admodum veteri uniuersa comitiorum ratio Consiliariis potissimum incumbit si qua etiam de re ad magnum consilium referendum, eiusque auctoritate sanciendum sit, res tota Consiliariis referentibus decernitur, utpote qui soli id iuris obtineant his tamen interdum adiunguntur quadraginta virum ptaefecti, quibus tamen solis referendi ius non esset. nulli praeterea magistratui Ducem semper excipio concessa est ea potestas possim etiam si eis

libeat de re omni, Mad Senatum, ad decem viros referre. Caeterum prie consultoribus ea taecipue cura demandata est, ut denatum cogant, ad Senatum referant: quemadmodum&decem virum priae sectorum officium est, decem viros cogendi,&ad eos referendi de quibus a nobis infra tractabitur. At Consiliarii ampliori auctoritate sunt praediti, utpote qui in Senatu parius habeant cumitae consultoribus, & in Collegio decem virum cum illius collegii, eiectis octo mensibus Duciassident, eoq. munere sunguntur , quod iam explicui. Quatuor vero menses intersunt, vel potius priesunt, quadraginta viris, quibus capitis grauiores cauta sunt demandatae , eis q. decernentibus iudicantur, de quibus suo quoque loco dicetur. Nunc, postquam de magno consilio

quod popularem statum in hac Republica refert in de Principe, qui regiam personam gerit, si minus eleganter, diligence quidem tractatum est: institutum opus po-

62쪽

D VENETORUM

scere videtur, ut dereliquis partibus huiusce gubernationis referamus, quae Optimatium regimen repraesentant. huiusmodi enim ubernatio in Veneta ciuitate Caeteris facile priestat, quam sequenti volumine Deo annuente in-ῆegre explicabimus.

63쪽

MNIS hominum institutio, que quidem recte se habitura sit, natu ram optimam rerum omnium paretcm imitari debet: quae totius mundi vim rationem Comnem ita disposuit, vires sensus intellectu sq. expertes, ab iis, quae mente praeditae sunt, gubernentur idem io itur seruandum est in hoc hominum coetu, quem ciuitaζem appellamus senes nimiunioribus prudentia antecellunt, perturbationibus animi no aeque obnoxii atque illi,& rerum plurimarum, quas in longiori vita experti sunt, usu praediti quare sapientissime Aristoteles in Politicis ait. In unaquaque Republica, quae naturo leatiam&sapientiam aemulari voluerit, senes praeficiendi sunt summae rerum iuuenum vero ossicium esse debet, ea facere quaecunque iusserint senes neque, quando hoc institutum maxime secundum naturam est, seniorum Imperium iuniores detrectare possiant, aut ob hanc rem seditionem ullam concitare, quonia indiserimine hoc, quod aetas facit, nullus inuidia: locus cst, nullaque querela siepotest, quandoquidem iuniorcscerib sperent sibi a minoribus vicem repensum iri. Hanc Aristotclis sententiam comprobant omnes Respublicae, quae quidem alicuius

64쪽

DE VENETORUM

nominis suerunt in iis enim gubetnationi ciuitatis, rerumque omnium publicarum, seniorum consilium pr. sectum est, quem Senatu etiam a senioribus nominarunt. hoc loco leges atque instituta Romanorum proferrem ctiam Atheniensium, Lacedarmoniorum,&Carthaginiensium, plurimarumque aliarum ciuitatum leges, ni res notior esset, quam ut testibus indigeat Pari igitur ratione in nostra Rcpublica institutus fuit Senatus ac Decem uirum consilium, qui in Veneta ciuitate cuius Rempubis mistam esse dixi ex regio statu, populari, optimatium

reserunt optimatium statum, ac mediaqucedam sunt, quibus extrema partes status scilicet popularis, magnum consilium, ac Princeps, qui regis personam gerit, inuicem vinciuntur. Sic inquit Plato in Timaeo X trema clementa, terram ac ignem mediis clementis vinciri sic in diapason consonantia, extremae voces mediis diatessaron ac diapente vocibus, inuicem nectuntur. Vtergo coeptum iter peragamus, Senatus Venetus centum tiginti lcgitimos Senatores habet multi tamcn praeterea magistratus obtinent ius senatorium , adeo ut nostra tempestate ducenti

viginti. amplius ius habcant serendi suffragium in Senatu Senatores legitimi singulis annis ab uniuerso ciuium coetu quem magnum consilium nominari sepius cst repetitum,creantur. Nec tamen hic honos vacationem ullam habet, quemadmodum omnes alii magistratus sed iidem, sita sors tulerit, magno consilio visum

fuerit, quod plerunque fit, singulis quibusque annis in eo

munere versari queunt Modus&ratio lectionis supra a nobis exposita est, cum formam omnem comitioru explicaremus. Eo igitur pacto, Augusto ac Septembri men

65쪽

REPVB. LIBER III

s singuli

3 comitus se benatores eliguntur, quae Uecies repetita, summam sexaginta electorum explent, sexaginta reliqui adiuncti, seu adscripti sunt prioribus , omnesq; hissimul propriis quibusdam comitiis eliguntur nam ad tertium Calendas Octobris cogitur Senatus, atque unusquisque Senatorum quiuis alius, cui suffragii ius est, tu Senatu unum ciuem nuncupat Postridie illius diei mane ad horam diei tertiam conueniunt uniuersi ciues in comitium praelectisque ascriba magno Omnium ciuium nominibus, quos pridie Senatores nominauerint, coniecta in urnam omnium nomina sorte educuntur mox in si fragia pro unoquoque itur, ex omnibus his sexaginta, qui plura suffragia tulerint quam caeteri, dummodo etiam dimidia excesserint, eo anno adscripti Senatui sunt, ea tamelege, ne plures, quam duo eiusdem gentis in eorum numero sint . sic in numero legitimorum Senator utreStantum ex eadem gente esse queunt qua lege optime consultum suisse Reipub existimari debet. nam nulla perniciossior pestis in Rempublicam obrepserit, quam si quaepiam eius pars cieteris praeualuerit ubi enim aequum ius non seruatur, fieri non potest, ut societas ulla concors inter ciues consistat quod usu euenire solet, ubicunque plura Rei p. munera in unum conueniunt sic soluitur mistu, si quodpiam elementorum, ex quibus corpus constat, alia superauerit sic omnis consonantia dissonans fit, si fidem unam seu vocem plus intenderis, quam parsit. Non impari ratione, si ciuitatem aut Rempublicam constare volueris, necesse est in primis scruari, ne qua pars alii scisciatur potentior, sed omncs, quoad fieri possit, publicae potestatis participes sint. Quocirca perquam egregie ma-H iores quae di

66쪽

DE VENETORVM

iores nostri sancitum esse voluere perpetuum hoc ius in Republica nostra, non modo in Senatu, sed neque in aliis magistratibus pluribus gentilibus locum esse, quam adseruandam aequalitatem opus esse videatur. Nec minus prudens institutio eligendi Senatus habenda est, ut scilicet

seXaginta Senatores more comitiorum solito, sorte inqua clectioni ac iudicio admista, eligerentur, sexaginta vero adiuncti ratione diuersa, in qua scilicet nil esset sortis Etenim si in omnibus par sorti locus esset, facile accidere posset, ut aliquando praecipuorum ciuium ratio non haber tur, atque in eligendo Senatu prarierirentur non siue Reipublica detrimento Iccirco sexaginta patres scriptos nulla sorte, singulis tamen annis eligi placuit. Senatus igitur primum ex hisce centum ac viginti constat, quoru sexaginta proprio vocabulo Senatores, reliqui adiuncti appellantur, quorum comitiis integra dies consumitur. praeter hos centum viginti legitimos Senatores pari iure in cnatum cum Senatoribus vcniunt, ut Ducem&Cousiliarios pr. eteream decem viri, quadraginta viri iudices capitalium causarum criminum grauiorum, salis annona frumentariae praesecti, diui Marci Procuratores, multique praeterea magistratus, adeo ut nostris temporibus summa omnium ducentos ac viginti excedat hi Omnes ius Senatorum obtinent uniuersa gubernandae Reipublica ratio ad Senatum pertinet quicquid Senatus auctoritate decretum fuerit, id sanctum&ratum habetur. codiscrepante decernente paces fiunt,&bella suscipiuntur. pecunia Reipublicae, eius iussu exigitur,&im penditur si res postulat, noua etiam tributa& decumae, ex decreto tamen Senatus, tum imponuntur ciuibus, tu

67쪽

DE REPUB LIBER III

etiam exiguntur si quando etiam visum sit e Repub. esse, ut nouus quispiam magistratus pro tempore instituatur, is a Senatu eligitur. Praeterea Senatus quibuscunq; temporibus perpetuum ius obtinuit eligedi oratores , qui ad Principes exteros a Republica destinantur, eorum etiam collegium creandi, qui ius habenis cogendi Senatum, &ad ipsum referendi hos Aristoteles prce consultores nominat, nostri homines Sapientes, arrogantiore vocabulo vocanta. quo interdum nobis quoque utendum esse duxi amus, ne a communi loquendi consuetudine penitus ab horrere videamur. Comitia tamen haec Senatus, quibus&oratores irae consultores eliguntur, minus habent

sortis, quam ea quae supra descripsi, magni scilicet consilii, uniuersique ciuium coetus unusquisque enim Sena torum nominat quem voluerit, deinde pro singulis in suffragia itur: sq. cui plura contigerint quam reliquis, dummodo dimidium totius summae excedant, electus renunciatur. Quod si quandoque necessitas Musus Reipublicae poposcerit, ut inuito cuipiam munus aliquod publiculniungatur, nusquisque Senatorum clam in syngrapha

eius nomen notat, quem maXime idoneum duxerit: deinde in urnam ad id paratam schedula mea iacit inde ascriba extrahuntur, palam q. leguntur omneS,ac demum pro

quolibet itur in suffragia is q. pronunciatur electus, cui plures suffragati fuerint, dummodo etiam sint plures dimidiis. Hic schedularum modus inuentus est, ne quispiaveritus in inhicitias sibi alterius ciuis, aut odium parare, ibilum ad aliquod munus vocando, quod probe quidem sustinere ille possit, sed tamen imponi sibi iniquo animo erat, abstineat ab eo nominando sicq priuati commodi gratia

68쪽

DE VENETORUM

gratia, Respublica detrimento assiciatur. Nunc modus

nobis recensendus est, quo Senatus consulitur, eaque de cernit& sancit, quae facienda sunt: quo Senatusconsulta fieri consueuerunt. Non latuit maiores nostros, si unusquisque Senator promiscue tum referre ad Senatum, tum sententiam dicere posset, atque hoc ossicium proprium nullius esset, magnam semper in Senatu turbationem sore. Prieterea ita usu compertum esse, ut id, quod omnes pariter curant, Omnes etiam pariter negligant. Ideo legibus nostris statutu est , ut a Senatu sexdecim ciues eligantur, quos vulgus, propterea quod maxime omnium sapere videantur, Sapientes appellat nos Aristotelem imitati

eo quod praeconsultantilla, de quibus consulendus est Senatus, Praeconsultores merito appellare possumus hi ius habent & cogendi Senatum, ad Senatu reserendi m gistratus hic semestris est. Caeterum hi Sapientes intres ordines sunt distributi, qui longissimo interuallo inter se differunt. In primo enim ordine sex sunt Senatores, primarii ciues, qui cum usu rerum, tum dignitate atque existimatione alios facile antecellunt horum ptaecipuum unus est, ut de administranda Republica, de bello, de pace, atque aliis maioribus negotiis praeconsultent, atque Senatum consulant. In secundo autem ordine quinque sunt

ciues, qui tametsi parem auctoritatem referendi ad Sen aiatum habeant de rebus omnibus cum illis, qui sunt primi ordinis, nihilominus sunt dignitate atque existimatione superioribus longe inferiores ad eos pertinet in primis, cura militiin', qui Reipublicae stipcndio aluntur, merent sub Venetarum copiarum Imperatore. Tertii quoque ordinis quinque sunt, quibus demandata est rci maritimae

69쪽

REPVB. LIBER III

ritimae cura, neque iis praeterea ius est ulla de re ad Se natum,cserendi. hic ordo apud maiores nostros in pretio habebatur, quo tempore apud Venetos res maritimae florebant. Verum re maritima diminuta, nostrorum q. studiis ad continentis imperium conuersis, coepit hic quoq; maoistratus non mailia aestimari: adeo ut etate nostra adolescentes, ac vi puberes ad eum ordinem eligantur. hi ergo ciues sexdecim, quoru couentus apud Venetos proprio vocabulo Collegi ii appellari consueuit , summo mane conueniunt cum Pi incipe ac Consiliariis primum q. ad tertiam usque diei horam priuatos homines audiunt, quibus aliquid rei est, aut cum Republica, aut cum aliquo

magistratu; easq. causas decernunt Omnes simul, vel, si ita res poscere videatur, ad Senatum de illis referunt sub tertiam diei horam omnes priuati curia dimittuntur, confestim q. ab aliquo scribarum, qui a secretis Reipublica sities intur omnes epistoli ad Senatum missae postmodu i iis ab oratore alicuius Principis, qui ad Ducem collegium admitti velit, aut a quopiam maioris momenti negotio, quam ut in aliud tempus differri possit, interpelletur, secedunt hi Sapientes, sue praeconsultores in certu con claue consultaturi de publicis negotiis. Postquam con uentum est, & consederunt omnes , is qui prίesectus est nam eorum, nusquisque septenos dies vicissim reru ad ni inistrandarum primum locum obtinet rem proponit, de qua sit consilium ineundum Deinde singulos sententiam rogat, eo seruato Ordine, ut primae classis praeconsultores, primarii ciues, primi etiam sententiam rogentur, dicantque post eos quinque illi, quos in secundo ordine costituimus. Postremi, si res proposita maritima sit, sententiam

70쪽

DE VENETORUM

tiam dicunt tertii e classis priae consultores, quibus earur rum cura demandata est. Quod si ea res, qua an consultationem venit, non spectet ad rem maritimam, hi pol emi silent in unaquaque vero classe primus sciatentiam dicit, qui septem proximis diebus praefuit deinde is qui natu maximus, deinceps alii prout aetate prastiterint postremus omnium, qui alios rogat, remque deliberandam proposuit, quique per eos septem dies praefectiis fuerit, sententiam dicit. Retandem inter ipsos prope discussa ac deliberata, siue omnes in eandem sententiam conuenerint, siue in duas aut tres diuersas, ut varia sunt hominum ingenia, diuisii fuerint, Principem&Consiliarios conueniunt, priusquam senatum cogant. Ibique omnium sententiae recitantur: quibus si Princeps, aut Consiliarius quispia assentiri voluerit, suaque auctoritate fauere, aut aliam nouam inuenerint, re iterum inter eos deliberata, tande omnium sententiae scriptis mandantur. id muneris ad eos spectat, qui uniuscuiusque horum trium ordinum sunt scribae. sic negotiis, liliae senatus auctoritate decernenda sunt consultatis, senatum cogunt ubi senatores in curiam O- uenerint, primum recitantur omnes literae, quar alicuius

sint momenti, quaeve post dimissum proximum senatum Principi praeconsultoribus redditae sucrint postea de his rebus, quae a collegio praeconsultorum deliberate suerint, primum sententiae leguntur, siue illae concordes sint, siue in ter se diuersae , eodem fere pacto, quo Plato significare videtur, apud Athenienses rogationes populi fieri solitas suisse. Nullus vero praeter eos, quos a Venetis sapietes vocari admonui, referendi ad senatum ius habet, suaq; sententiam illius ordinis auctoritate confirmandii sanciendi.

SEARCH

MENU NAVIGATION