De actionibus virtutis ex Sanctis Scripturis et patribus libri duo. Auctore Bernardino Rosignolio Vlmetano, Societatis Iesu theologo

발행: 1603년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

Phil. Iu

probratores. Ecce quomodo dilexit. sic S. Betnardux Quintum Indiciu est, omnem rerum omnium,quae Deus non sunt,amorem a se prorsus abijcere,ac in unu Deum tranSsundere, nulliq; alij solatio quam Dei seruitutis ac voluntatis eius explendae addictum esse eum , qui ex animo Deu diligit,talis suit Apostolus,cu omnia ut stercora arbitrabatur propter Christu,tales alij Chri

sti discipuli cum vni Christi amori ac fidei posthabenda

praedicabant terrena commoda ac emolumenta omnia, vitam etiam ipsam quanquam Vt ait S. Paulus responsum mortis haberent.tales qui se ab omni assiniu, amicorum,ciuium, parentum consuetudine ita abstr xerunt, Vt non solum loca deserta ciuitatibus, tuguria

casasq; magnificis aedibus ac palatijs, sed solitudinem &mcndicitatem hominum quoruncunque charissimorucon uidivi iucundissimo, opibus ipsis maximisq; diuuiijs longe praeserrent. Sunt hi Ecclesiae Dei clarissima lumina, Pauli, Antoni j Hilariones, Macarii, &alij innumerabiles utriusq; sexus homines, qui horum vestigia deinceps sunt secuti; quibus recensendis nil est quod immorer, hoc iter institutumq; tenuerunt post ad horuxepta in omnibus religiosis ordinibus sanctissimi quique viri, qui summacu laude admirationeq; omniu hominum persectam rerum omnium abdicationem propter Christum coluerunt. Immo & perfecti illi Heroes Euangeliciq; pastores, qui etsi rebus mundauis omnibus assuerent,ijs tamen ita utebantur ex Apostoli regula,ac si non uterentur, nihil in suas suommu omnia in pauperum utilitates derivantes. Quare de S. Gregorio Papa scribit loannes Diaconus,Viro solitario ac sum,

232쪽

mae continentiae qui Gregorianas diuitias suae paupertati conferebat , diuinitus indicatum suisse in haec ver ba Uiando diuitem non possessio diuitiarum faciat. sed cupido', cur audes paupertatem tuam Gregorij diuitiis comparare, qui magis illum selem quem habes, quotidie palpando, nulliq; conferendo diligere com-hrobaris , quam ille qui tantas diuitias non amando, sed contemnendo , cunctisq; liberaliter largiendo diaspergit3Ita solitarius increpatus ait, Deo gratias retulit. Sed ex priorum numero singulare nobis reliquit huius

persectae abdicationis exemplum Ioannes monachus ' rapud Theodoretu, de eois ita narrat: Est autem huma Sannis omnibus adeo superior, ut nullo ex eiS fruatur so- ua e. o' latio. Afferam autem huius rei indicium euidens. Nam cum propter torum eius herbaceum Vir quidam bonus plantasset amygdalum, & ea deinde procedente M tepore arbor euasisset,adeo ut& ei Vmbram praeberet,& oculos pasceret, iussit eam excindi, ut ex ea nullam reciperet recreationem. Haec ille, sed antiquorum omnium paupertatem non solum ςquauit S. Franciscus, sed longe superauit, nimirum Dei

& Christi

sagrantissimus amator, cael stibus Seraphinis adhuc in teriis posituS, Per simillimuS

233쪽

mia fraterne corrigemis. atquesulata omni excusanone recta correctionis risio.

Halitas quanquam eadem est, qua Deum& proximum diligimus,es que amor Dei nobilior multo quam proximi, completur tamen ac perncitur amore proximi. Si, diligamus inuicein ait S. Ioannes,charitas Dei in nobis

perfecta est. Ex quo intelligitur, quae siti propria & praecipua Asctio charitatis erga proximum, nimirum diligere proximum propter Deum;quid autem hoc sit, non potest magis proprie explicari quam S.Thoime verbiS. Ratio ait diligendi proximum Deus est. Hoc enim dc-bemus in proximo diligere ut in Deo sit . atq; hoc est. quod Dominus tradidit:Hoc est praeceptu meum, ut diligatis inuicem, sicut dilexi vos. Ut quid enim ait S. Augustinus, diligit nos Christus, nisi ut regnare possimus cum Christo Θ quae sane diligendi ratio paucorum est, quia & pauci sunt, qui ut debent,diligant C eum. ideo subditidem pater. Ad hoc ergo & nos inuicem diligamus. ut dilectionem nostram discernamus a cςteris, qui non ad hoc se inuicem diligunt, quia nec diligunt. iautem se propter habendum Deum diligunt, ipsi sediligunt:ergo ut se diligant, Deum diligunt.Non est haec dilectio in omnibus hominibus . pauci se propterea diligunt, ut sit Deus omnia in omnibus: h. ec S. Aligustimis. Ex quibus vltimis verbis, qua alte spectet charitas, in

234쪽

' . P R I M V. s. in proximum,quisnq; insignis ac prope diuinus sit hic

dileissionis gradus, nemo non ridet, integram nimiru& plenam postillans Dei in hominem amoris dominationem, mutuamq; hominis in Dcum amoris seruitutem, qua solus Deus plane sit omnia in omnibus nobis. De hac praestantissima Charitatis Aetione sic scribit S.Chry sostomis: Vt intelligas, quain 'ilchra & pretclara sit Actio,eam verbis describemus, quando no videmus eam rebus apparci Nobis veniat in mentem si ea ubiq; esset, affatim, quanta bona ubiq; existerent. Nam si omnes diligerent, & diligerentur . nullus cuilfaceret intuitam. Sed caedes,& pugnae,& bella, & seditioncS,& rapinae,S propter nimirum habendi cupiditatem circumscriptiones,& omnia mala procul abessent, α ad nomen usq; ignoratum esset vitium. Signa autems hoc est miracula j hoc non cEc.unt, scd ad inanem gloriam & in solentiam esserunt eos,qui non attendui.

Et quod charitatis est ad mirabile,alia quidem bona mala habent adiuncta,ut qui 'iuper est quod suas abdicarit facultates,propterea saepe intumescit. Ut est dicendi facultate praeditus, laborat vesana gloriae cupiditate. Humilis propter hoc ipsum in sita insolescit, & superbit conscientia. Charitas ab omni eiusmodi pernicie est libera. Nam aduersus eum qui diligitur nemo vnquam suerit elatus. Nec mihi imbueris unum diligente, Ied omnes similiter, & tunc eius vidcbis virtutem. Vel potius si vis, pone unum, qui diligitur, & unum, qui dia ligit. diligit autem, Ut par est diligerc. Is terram tanquac esum habitabit, ubiq; &sempei fruens tranquillitate, di innumerabiles sibi contexens coronas: Nam qui est

ps eiusmodi

Hom. 32 in prima ad C.

235쪽

216 LIBER

eiusmodi is ab odio, & ira, & inuidia, & arrogantia, &vahagloria, & a mala cupiditate, de ab Oi i prauo ac nefario amore,&ab omni mala aegritudine suam pura conseruabit animam. Et post:Propterea Dominus perseis hae in ipsum charitatis Iagnum esse dixit, proximum Dan. 11. diligere. Si enim o Pctreme plus his diligis est, pasceoucs meas. Haec S. Chry sostomus. Ex quibus perspicitur, quae sit ratio, quamobrem charitas tam multa immo omnia bona secum afferat, aluerint omnia mala, &praesertim animum a prauis cupiditatibus liberet, quia nimirum diligendi proximum ex charitate Deus solus ut est auctor, sic ratio & forma est;fieri autem non potest, ut qui se intelligit, a Deo moueri ad amandum proximii, amori huic aliquid admisceat, quod aut proximum aut Deum offendat:Propterea addit S. Chrysostomus: Si hoc exacte seruaretur,non esset seruus, non liber,non princeps, non qui parerer principi, no diues, non pauper, non paruus, non magnus, non Diabolus unquam csset cognitus. Non hic dico solus, sed etiam si alius talis, immis vero & si cen tum, vel etiam decies

mille essent eiusmodi, nihil valuissent, si illa esset: ignis

enim immissionem magis tulerit foenum, quam flammam charitatis Diabolus:Hςc ille.Ac ne gratis S.Chry stomus haec de charitate praedicasse videretur, paulo 1.C or.i Iost ex eodem Apostolo id confirmat, ait enim: Non irritatur, non cogitat malum vide ait non solum in vitium dominatum obtinere, sed nec omnino sinere, Ut consistat, non enim dixit, irritatur quidem & superat, sed nec irritatur quidem 1, neq; dixit, non operatur malum, sed,ne cogitat quidem iiihil enim mali non modo

comparat

236쪽

eomparat aduersus eum,quem diligit, sed ne suspicatur quidem. & post. Hinc non aemulatur, hinc non inflatur : nam aliena mala sua esse existimat. Vidisti quemadmodum Angelum suum alumnum paulatim facit cla ritas3 Quando enim fuerit ab Ira remotus, & ab Inuidia mundus, & liber ab omni Tyrannica animi perturbatione , traductus est etiam ad ipsam Angelorum impatibilitatem.Vide ibide alia. Atq;haec sit potissima Aelio charitatis aduersus proximum. Est & altera Actio charitatis eiusdem, quae no ita proprie ad eam pertinet sicut antedicta, maxime tamen pertinet, estq; cum re ipsa proximo praestamus, quoa nobis noster in eum amordici at,amor inquam charitatis. Et quia haec Aetio multiplex est, ad hanc quippe omnes pene aliarum Virtutuactiones reuocari possunt, Omnes enim charitas impcrat; S. Augustinus eam bipartito generatim distribuit Lib. 48 his verbis: Partimcorpo1i partim animae hominis benefacit, qui hominem diligit. Ad corpus quod pertinet,

medicina nominata est, ad animam aurem disciplina. Sed medicinam nunc uoco, quicquid omnino Corporis vel tuetur,vel instaurat salutem. Ad hanc itaq; pertinet non ea tan tum, quae ars corum exhibet, qui proprio Medici nominantur, sed etiam cibus & potus, regmen&tectum, desensio deniq; omnis, atque munitio, qua nostrum corpus aduersus externos ictus,actu'; scrvatur. Atq; ad noc caput misericordiae corporalis opera reduci omnia ibidem postea insinuat idem S. Pater. Cap. o.

Qui deinde de altero sic scribit. Quod autem attinet ad disciplinam, perquam ipsi animo sanitas instaura-wr,animi medicina est.& quantum Scripturis ipsis DL

237쪽

uini; colligi licet, in duo distribuitur, Coercitionem, Ac Instructionei Coercitio timore Instructio ueris amore perficitur eius dico cui perdisciplina subueniinr, naqui subuenit, nihil horum duorum habet nisi amare. Haec S- Augustinus. Haeq; sum actiones charitatis in

proximum , nimc exponendae Occasiones. Occasiones charitatis in proximum sunt tot, quo tiant seriae ei &indigentiae eas tamen ex S. Augustini doctrina nunc allata, redigi us ad duo is a capi disciplinae Coercitionem & lulti ionem: si quidem

ea pars quae ad medicinam aut subsidium corporis attitine in misericord rar. Porro coercitio communis Acilio est maiori qui cum potestate & imperio animas re sumis, &nostri similium ae diumq; qui similiter ny- - bis in aliorum potestate sunta, Cocxcent autem hi notae 3M ςox regio paternotae more ac supercilio, Vt illi, sed si eme omninoenec factis,nisi forte exempla,sed verbis spi tu charitatis cornpositis & animatis. Ac de maioribus

quidem nihil aliuta in praesentia dicendum videtur . tibi . κε quam quod scribit S. Gregorius Ioanni Episeopo Co xi ' P,' rinthiorumSit igitur est erga subiectos solicit dolaudabilis; exhibeatur cum mansuetudine disciplina; sita

cum di retione coemissio ,Iram benignitas mitiget, benignitatem ratus exacuat r& ita aliorum condiatur ex altero ut nec immoderata estio plusquam oportet ast gat, neci terum franFat rectitudinemdisciplinae remis sio. Occasioncm o-ij huius accipiant Praesides , cunet ad aures eorum peruenit delictum, caueamq; ne me uati sint&languidi,dum corrigunt,necnimis molli bra chio obiurgentfilios peccantes , ne in eam peiniciei

incuriant,

238쪽

incurrant, in quam incidit sacerdos Heli propter v1de licet inbecillitatem animi, obiurgationisq; mollitiem. Corripiamus verbis ait S. Augustinus, &si opus est, corripiamus & verberibus, scd dclictum dimittamus, culpam uero de corde abijciamus. Ideo enim Domi nus subdidit: De cordibus uestris, ut si per charitatem imponitur discipliua , de corde leuitas non recedat.

Quid enim tam pium,quam medicus ferens serramen tum 3plorat iccandus, & secatur, plorat urendus, S urituri; non est ista crudelitast, saeuit in vulnus, ut homo sa-. netur,quia si vulnus palpetur,homo perditur. Hςc ille Haecq; de Maiorum reprchensione. AEquales autem & pares monentur a Domino: Si peccauerit in te frater tuus, uade& corripe cum inter

te&ipsum solum, &Q & certum est praeceptum hoc non solum Euangelicum esse, sed etiam ipsius Natunae Legis. Costet igitur primum peccasse fratrem, nec nos

eodem peccato teneri, muniamus pectus charitate &prudentia, & sortiter ac suauiter peccantem fraterne aggrediamur opportunitate captata. Non dCerit auteuolenti & parato opportunitas, Verendum potius, ne

desit uoluntas. Q re n'n tam laborandum nobis est: in proponendis corrigendi occasionibus, quam in persuadendo, ne pr termittantur oblat . uarijs uani'; ut silet fieri,excusationibus allatis. Numerat istas S. Chrysostomus,ijsq; respondet non minus eleganter ac solide, quam dignum est Chrysostomo. Prima excusatio est. Quid mihi cur est, superuacaneas suscipere inimis uias ξ Haec sunt inquit,uerba delira bestiarum, uel ho-tius Daemonum, Non potest enim fieri, ut temere &

Lib. i. Re

de Vesbis Domini.

in prima

ad Cor. Prima ea cuiatio nocorrig&l.

239쪽

ctionem, sed ob magna bona, de coronasahessabiles . seeunda. Secunda excusatio; autem dicas: duercinori ipso sapit 3 Audies in quit a nobis . eiana' non sapere, est enim animi perturbatione ebrius: si enim in externis

iudicijs ij qui iniuria assiciuntur, non possunt pro se d1cere, ut qui ira ferueant, squanqua non est uitium haec commiseratio), inulto magis η qui tenentur mala consuetudine. Propterea dico, quod etiam si millies sit sopiens, mentem non habet uigilantem Quid enim erat Pol so. Davide sapientius, qui dicebat: Incerta & occulta si pientiae tuae manifestasti mihi. Sed quandoan iustis ocu, lis vidit uxorem militis, tunc dicebat, id sibi accidere, Psal. ios. quod ijs qui nauigat in mari surienti. Omnis sapientia mea est absorpta, opus habebat ali j S, qui corrigeret, nec sentiebat quidem in qualibus & quantis intus Versaretur malis. inam ob rem sua deflens peccata dice-Pal 37 bat. Putruerunt, &corruptae sunt cicatriccs meae a facie insipientiae meae. Non sapit ergo, nec mentem habet, qui peccat, est enim ebrius, &eius caligant oculii τςrti . Tertia excusatio. Ne dicas illud, non est mihi curae.' Vnusquisq; enim suum onus portabit. Etenim inquit, vel maximum tibi crimen oritur, quod cum vidisses errantem in viam non reduxerit Si enim iumentum in

Deuti ix. naici in Iudaeorum lege non lices despicere, qui hore iumentum, neq; inimicionimam, sed amici despicit, qua , nam assequetur V iam Time eum, qvi primus dixit Genes. .. hoc uerbum non est mihi curae i nam illud: Numquid sum custos fratris mei,eocum quod hoc iacidi j Hinei lanatantur amma, θω quae sunt nostri coi p6ris,

. aliena

240쪽

aliena esse ductinus. Si non est tibi curae, cui erit curat Z Infideline, qui eius malis laetatur; exprobratq; & insultat 3 At diabolo qui impellit, & supplantat 3 Quarta Qxiaria. excusatio Et Vndenam intolligam, quod proficiam dicens, de consulens Z iV ndenam inquit, est perspictium, quod non proficies Θ Hoc est extremae'amentit, rumin incerto sit finis, certum sit bire crimen negligentiae 3 Atqui Deus sutura praesciens saepe dixit, & nihil prosecit,& neq; sic destitit, idq; cum sciret, se non persuasit rum. QDm tu igitur habebis excusationem , qui futurum omninb ignoras,pigrescisq; & torpescis λ Etenim multi saepe aggressi profecerunt, & cum maxime dC sperassen t, tuc maxime sunt assecuti Quod si etiam nil id amplius esteceris, secisti quod tuum est. Ne sis ergo 'inhumanuS, neqcim misericors, neque negligenS: nam quod haec verba sint crudelitatis & socordiae, illinc est eripicuum. Cur enim cum Vnum ex tuis membris la-Orat, non dicis: Quid mihi curae, & unum mihi constabit, quod si eius curam geram, conualescctὶ Deinde me

brorum corporiS tantam curam gerimus, membra au

tem Christi negligemus3 Quomodo enim non est horrendum putrescentem carnem tuam aspicere &despicereὶ Christi autem corpus videns repletum scabie, prae tercuietisῖ& non existimas haec ecth digna mille sulminibus Θ haec contra excusationes S. Chrysostomus. Dc Oc. casionibus autem correctionis faciendae multa dici possint. Primo enim Deus ipse longe petito principio inchoat Caimi reprehensionem ab ilia interrogatione; Ubi est Abel frater tuus 3 Altius multo rcritico prooe' Genes a. mio, nimirum ab externa parabola Nathan Piopheta

SEARCH

MENU NAVIGATION