De actionibus virtutis ex Sanctis Scripturis et patribus libri duo. Auctore Bernardino Rosignolio Vlmetano, Societatis Iesu theologo

발행: 1603년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

ACTIONIBUS

ET PATRIBUS,

LIBER SECUNDUS.

In quo de Moralium Virtutum Actionibus agitur.

Rium illarum Prudentiae partium Consi iij, Iudicij,&Imperij de quii bus alibi late letium est a nobis, Prudentiam sibi maxime imp rium vendicare, &propriein imperando positam esse, sic confidimant viri docti. Certum illud 3e 4'. . . imma est, da ab Aristotele etiam positum: Non posse sis E prudentem esse,nisi bonus sit, alioquin Virdi i . cita moralis non esset prudentia, dc solius hominis boni est illud per imperium rationis recte statuere, quod in Unaquaq; re bene agendum sit:Consilio autem dc iudicio valere possunt etiam im probi, habereq; vel natura . . II lem industriam ut S. Thomas colligit ex Philosopho, ab bonum & malum, vel etiam astutiam ad malum so

IRTVTIS

272쪽

Ium,quae salsa prudentia est,aut prudentia carnis. Vera autem Prudentia circa ea tantum versatur quae iusta,ho'nesta, & bona homini sunt, ea vero sunt huiusmodi quae agunt viri boni. Sic loquituridem Aristoteles. Ex nis duo conficiuntur. Vnum: Prudentiam repugnare peccato, nec posse Vt ait Salomon, sapientiam hanc habitare in corpore subdito peccatis, quoniam Vt S. Tho s..i. mas scribit, Prudentia est praeceptiua rectorum operii, quod non contingit, nisi existente appetitu recto. pecocatum Vero procedit ex peruersitate appetitus. Alitersi, Ibidinia. est propriam Sc praecipuam Prudentiae actionem esse ι imperare, ad quod praeparant mentem, quae illud ante eunt consilium, & iudicium, suntque veluti mancipia duo aut ancillς prudentiae. Ceterum ut ex Philosophis

S. Thomas accepit multaS alias FirtuteS proxime admi a. x q. 48.

nistras habet Prudentia, quibus ad munus praecipiendi

rite obeundum instruitur, & adornatur. Hae numeran- .. 'tur octo. Memoria, intelligentia,Docilitas, Solertia, Ratio, Prouiden tia, Circuin spectio,Cautio. Memoria est cognitio praeteritarum rerum: Intelligentia praesentiti:

Docilitas quae per institutionem acquiritur notitia: Solertia quae propria inuentione & recte conijciendo: R tio, quae argumentatione ratiocinationeq; concludiatur. Prouiden tia est ipsa dispositio rerum ad finem consequendum idonearu: Circumspectio,est ad circunst. tias rei ipsius qua de agitur, attentio autio deniq; machinatio quaeciam mentis. est aduersus quae sese obij-ciunt, impedimenta. .i: . i

- Proposito igitur bono & fine, consulit mens, 'ui bus rationibus illud adipisci possit; aduocat in conuitu

273쪽

L. IE, R res praeteritas memoria duce, & comite expetimento,' ponderat res praesentes, adhibet peritos bonosci; consiliatios,seipsam excitat & acuit ad ben e conijci cdum, conficit aliquid ex his quae vel ante nouit, vcl tunc primum audit; ac in uestigat noua industria ; circum spicit attente circunstantias omnes loci, temporis, facti personarum, prospicit si quid immineat mali,dain niue Uefinit qua ratione superandae sint difficultates, si quae incidunt , sic rationibus omnibus in medium ante adductis. diligenter examinatis ad unam rectae rationis no γ

mam sapienter iudicat,quae nam ex illis ad con seqticndum finem accommodatior,aptior, opportuniorq; sit, ac tum demum efficaciter imperat Voluntati Vr consentiat, velitq; illud amplecti, quo nihil rectar rationi magis cosonum, honestius nihil, nihil utilius sibi tunc esse perspicue intelligit. Quare Prudentia soboles est

rectae rationis,& parens appetitus recti. Ex illa enim siue ex Synderesi quae habitus est innatus principiorum primorum practicorum) ortum ducit indeque accersit primam suae bonitatis originem, de primum quasi semen, quod deinde mentis gremio receptum & antedictis coceptionibus elaboratum, soras erum pCns, appetitum einorescentem, rectum,& Virtutibus conformatum reddit. IPorro nec Prudentiae origo procreatio dc actio Scripturis Sacris etiam continetur . Siquidem de

memoria dc experientia scriptum est apud Iob: In antiquis est Sapietia, &in multo tempore Prudentia. Meditationi& considerationi rerum quibus de agitur serio incumbendum, indicatur in Psalmo : OS meum loquetur Sapientiam,&meditatio cordis mei Prudeliam.AmdiendoS

274쪽

diendos alios,& doctiores nobis,& consiliarios sortas se pares s pe praecipit Salomon;audien S sapienS sapien Pr,u...tior erit: Animaduertet verba sapien tum. l go sapicn- pmu: a. tia habito in consilio, & cruditis intersum cogitationubus . Circum specte considerandas circula stantias, idem scribit Salomon. Qui sapiens est timet. stultus autem transilit,&confidit. Astutus considerat grestius suos.&qui timet Deu nihil negligit .i Timorem autem Dei veram sapientiam Salomoni esse vulgatissimum est. Apud eundem est, prospiciendum antequam dcliberes. Sapientia inquit callidi est intelligere viam suam, imprudentia stultoruerrans;& palpebrae tuae prςcedant gressus tuoS. Et siS sa pinu. impiens in nouissimis tuis. Consultandum item de malis auertendis & declinandis, consilium ait, custodiet te,& prudentia seruabit te. Postremo ubi consulueris me- Prou.1.tis imperio ad obtemperandum volutatem induccnda esse,insinuat Salomon, cum alti Sapiens corde prςcepta suscipit. Et qui sapiens est corde appellabitur prudens.

Deniq; considerauit agrum &emit eum. At ni me mea

fallit opinio explicate de imperatrice prudentiae actione disierit, ostenditq; quam imbecillis ea sit sine consilio,& quantum firmitatis & roboris ex probatis consilijs accipiat, cum ait: Dissipantur cogitationes,Vbi non prou. est consilium , ubi vero sunt plures consiliatij, confir

mantur. I

Ad similem deliberandi rationem vocat, instituitq; Israeliticum populum Moyses, cum ut confirmet ille Voluntatem perpetuo Deo vero seruiendi, eiusq; legis praeceptis ob temperandi, Ethnicis simulachris omni-

275쪽

bus repudiatis alte petito principio ab antiquissilii urerum a Deo gestarum commemoratione inchoans,

ait: Interroga de diebus antiquis, qui suci unt antὸ ex die, quo creauit Deus hommem super terram a sum./ mo caelo, usq; adsuininum eius , si facta est aliquando huiuscemodi res,aut unquam cognitum est, ut audiret popuIus vocem Dei loquentis de medio ignis, &c De inde proxime actas res, recentes'; &quas prisclites ut recogitet diligen ter, ait, audisti verba illius ide medio ignis,in terra os endit tibi ignem suum maximum,&c. ' - circunstantias etiam fata ponit ob oculos. 'Vt tolleret sibi gentem in medio nationum, per tentatibnes, si

extentumq; brachium S: horribiles visibnes exeitat si mul ad prospiciendam futuram felicitatem, bc ad sp -

randum omniaad eam impedimenta remouiadat ut deleret inquisi nationes niaximas, & fortiores te in ii troitu tuo, & introduceret te, daretq; tibi torram misi

in possessionem, sicpi cernis in praeseistidie Ac desivi ut illud prudenti firmaq; & immutabili ratione a

statuat,animoque pati fortitudine cόmpleetatur, non alium sibi habendum,colendumq; Deum, quam hunc tantae suae falutis aucto em,concludit Iscito ergo hq die , & cogitato in corde tu': quod Dominus ipsosit Deus inc lo sursum,&in terra deo sum, no sit alius. Prima pis Eandem Viam secuti sunt patres. S. Gregorius ut qua ς P/it. suturus sit m cura aliorum gerenda is, qui tunc pri-' mum ad eam vocatus cst, qualemq; seipsum cum patam te debeat, sic sctibit: Mentis oculos ad operae transacta reuocet, pectet quisq; quid subiectu Petit repem

276쪽

te cognoscet,s praelatus bona agere,quae Proposuerat, possit, quia nequaquam ualet in culmine humilitatem discere qui in imo positus non desinit suPerbire. Ne . scit laudem cum suppetit fugere, qui ad hanc didicit, cum deesset annhelare. Nequaquam vincere auaritiam potest, quando ad multorum sustentationem tenditus is, cui suffcere propria nec soli potuerunt. Ex anteacta ergo vita se vitiisquis'; inueniat, ne in appetitu se culminis imago cogitationis illudat. haec ibi.Ecce quomodo ex ijs quς in nobis ipsi de nobis experti sumus,posidas deinde circunstantias est e,& prouidenda sutura ideriter saepe monet, sed praesertim cum praecipites instituit. Hi in quit dum bonorum actuum preveniunt i m 3 P

pus, meritum peruertunt,&saepe In maliS corruunt, a 6.

quia bona minimc discernunt i nequaquam quid, quomodo,uel quando,quoque agunt,inspiciunt sed plerunq; acta quin ita non det bene aget cognoicunt. bus sub auditoris specie rectepe alomonem dicitur: Fili mi sine consilio nihil Scel. a. facias, &post faetium non poenitebit. Et mrsumrPalpC. Prou. . brae tuaIprFodant gressus tuos. Palpebrς qui Min gressus praecedunt,cuin oporation nostram rccha consilia praeueniunt utit enim ne igit considCtando pra itidem quod facit gressiis tendit, oculos claudit, pergCndo iter conficit, sed pr.ruidendo sibimetipsi non ante cedit. Haec ibi. ' Postremo via consultum & cogitatum diu ac satis . Llα est, mus probabiliter immo certo conij cere ac diuinare,

quales suturi simus in posterii quς prior pars prudentiqest, qua homo seipsum adhibet in consilium. gitan-

277쪽

est,maturae facto opus esse, idq; ratione appetitui ac sibi subiectis facultatibus animae omnibus fortiter imperist. rante tradit idem S. Gregotius. Qui proposita ait, nos perficiunt , etiam quae sunt coepta convellunt. Si enim quod videtur gerendum solicita intentione noerescis , etiam quod fuerat bene gestum decrescit. In hoc quippe mundo humana anima quasi more nauis est,contra ictum fluminis condescendentis, uno in loco nequam stare permittitur , quia ad ima relabitur , nisi ad summa conetur. Si ergo inchoata bona fortis operan tis manus ad persectionem non subleuat,ipsa operandi remissio contia hoc quod operatum est, pugnat. Hinc est enim,

quod per Salomonem dicitur: bi mollis & dissobitus

in opere suo fuerit. frater est sua opera dissipatis. Quia . videlicet qui cπta bona districte non exequitur di - . tutione negligentiae manum desinientis imitatur. Hinc Ap 3, Sardis Ecclesii ab Angelo dicitun Esto vigilans,&com

firma cetera, quae moritura erant, non enim inuenio opera tua plena coram Deo meo. Quia ergo plena coram Deo eius opera inuenta no suerant, motitura etiareliqua, quae erant gesta, praedicabat, si enim quod moh

tuum in nobis est, ad vitam non accenditur, hoc etiam extinguitur, quod quas adhuc vitium tenetur. Haec S. Gregorius. Cuius aliquae sententiae quanquam de ipsis externa actione in telliguntur,plcrqq; tamen omnes in Actiones etiana mentis internas quadrant. Pr sertim in

Rationis imperium. quando post consilium iudieium

que aut nullum est,aut perinde ac nullum minime es cax, languidum, enervatum,qubd peccatum est incosiderationis, Δ inconstantiam aducrsus, prouidenziam, solese

278쪽

selertia,& intelligentia. Ex quibus proprie existit ratio . hnis imperium. Quare imprudens homo a sapiente dici piov. i. tur dirupare. thesaurum , bonarum nimirum & utilium

cogitationum. Et componitur cum errante , & eo qui Eccl. 14L. minoratur corde. Minoratur enim corde cum errore ; ainanium cogitationum ad alia distractus nihil dignum homine concipit animo, nihil deliberat, aut agiliquod cordis stuporem excutiat. Con tra Vero de prudente scribitur; Loramentum ligneum colligatum in fundas . mento aedificij non dissoluetunsic & cor confirmatum in cogitatione consilij& cogitatus sensati in omni tem pore metu non deprauabitur Quod ab aliis sic vellitur clarius, ut compages & iugamenta lignea aedificio indita concussu non dissoluuntur, sic animus firmatus perpenso consilio, nullo tempore pertimescet. 'Quae autem dicta sunt de Aetione Prudentiae quae uersatur circa bonum proprium peculiare Uniuscuiusque, & Ethica siue Moralis nominatur, eadem pro sus conueniunt partibus Prudentiae, quae spectant commune bonum: Regiae nimirum, qua Rex PrincepSue i. Acurat bonum Regni,aut Tetrarchiae: Politicae qua ciues

in idem incumbunt: Militari & Oeconomicae, quarum illa exercitus uniuersi, hςc famili consulit utilitatibus. Et hcc dicta sint de Actione Prudentiς Moralis. Prudentia Christiana nobilior multo altiorq; est, He roica uidelicet, Divina. H cin Prouerbijs diserte appel Piou, latur Scientia Sanetorum , &de ea scriptum est: EX ON . Domini Prudentia, & Scientia. Hςc exercetur maxime

per Diuinos instinctus, pr sertim per donum Spiritus, sancti, quod dicitur Consilium, quo in Scripturis S Gis

279쪽

Lib. I

non solum ipsa consultatio significatur, sed etiam iudi cium,& imperium,ut cum Apostolus de Deo Imuens ait ,secundum consilium uolun talis suae. Est autem lite Prudentia a Deo, non solum quia a Deo creatur in aniama, sed quia ut S. Thomas loquitur, animam a Deo mobilem reddit, & ad res diuinas erigit, & inflammat . Adde, ad eam iudicandi rationem hominem insiluit, quae Diuinae propior est Huius generis sine dubio suit κεχ i. sententia Salomonis de matre pueri, quo se priuatam

situm aE quδm Πς eum Vita priuatum videret. Nam ut Salomo- ait S. Hieronymus, contra aetatis suae mensuram de in-

es: '' timo humanae naturae suo iudicauit affectu, Vnde & admiratus est, & pertimuit illum omnis Israel. Videntes ut Scriptura dicit, sapietiam Dei esse in eo ad facienduiudicium . Sed mirabilior longe utpote longe diuinior D. - Christi Domini Prudentia, cum mulierem adulteram eripit ab imminenti vitae discrimine illo citcto: Qui s- ne peccato est uestium,primus ih eam lapidem mittat. illa item cum Pharisaeorum dolosa consilia tam facise Matth.11. eludit. Reddite, quae sunt Caesaris, Caesari, & quae sunt

s Sed&alia ratione superat humanam Christiana Prudentia.Consiliarios habet plures,clariores, locupletiό- res, certiores, ncmpe diuinos libros Deo dictante conscriptos; Diuinos item homines adeo integros & incor et ruptos,adeo sapientes & expertos, famnos inquam Do ctores aiat uita functos aut adhuc superstites, Ecclesi. Eetium pallores, qitibus summo pr sertim cui tanquam capiti &magistro subijciuntiir reliqui certo scinuis assistere Spiritum sanctum. Ex quo efiicitur, ut consilium

280쪽

s FCV NDVS. 27 Christianii prudentiet loge meliore loco sit quam consiliu moralc, propterea i longe plura sint & nobiliora,

quae iuuant& roborant eas partes quibus illud constat: Memo iam scilicet, intclligentiam, Docilitatem . Sed & pr ter Diuinum consilium accedit Plerunq; aliqua Diuini luminis illustratio, qua consuliati timens nouo beneficio a Deo completur, ita, ut quod quaerit

sine multarum ratiocinationum circuitione ac penesii bito assequatur. Hac excelluerunt Prophetae, Ut cum Daniel iudicium mortis adii ersus Susannam tanta injuria constitutum 'repente retractat, & cum clandestinas comestiones dc noctuma facinora Sacerdotisi Belis ex

vestigiis cineri pauimento aspersi imprcssis deprehendit ac detegit Hac A postoli,ut cum Petrus tam impio-

uiso manifesti sceleris conuincit Ananiam &:Falalaira. Certe S. Paulus cum de virginibus consilium dat, cau- r. Cor.

fain hanc reddit: Puto inquit,quod & ego spiritu in Dei habeam. Adhibet interdum ad candem lucem adfercndam animis Deus miracula somnia, reuelationes etiaquae tamen Vt Vera Diuinae voluntatis iudicia sint, inbnus certa sunt, quam Scripturarum Diuina tem monia. Vt propterea ad Scripturarum regulam omnino examinanda sint, nec cenienda uera nisi quatenus veritati aut scriptae aut traditae Diuintius Consonanti I xtat hac

de re S. Augustini prςclara seii tetia Qubd si DiuinituS cap. s. admonitum vel icrritu esse responderit, ut fieret Christianus, laetissimum nobis cxordiendi aditum praebet, quanta Deo sit cura pro nobis. Sane ab huiulcemodi miraculoru siue somniorum ad Scripturarum solidiorum Viam& oracula certiora transferenda est eius im

SEARCH

MENU NAVIGATION