De actionibus virtutis ex Sanctis Scripturis et patribus libri duo. Auctore Bernardino Rosignolio Vlmetano, Societatis Iesu theologo

발행: 1603년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

L J . B E R in manu tenentis remanet,quia is, qui concipit, cuncta quae iam cognouerat,subito amittens,inuolutum intra conscientiam peccatorem tenet, & qui totum iam deprehendendo Viderat, tergiversatione prauae defensionis illu sus totum pariter ignorat. Foueam ergo habet Hericius in reprobis, quia malitiosae mentis duplicitas sese intra se colligens abscondit in tenebris defensio mis. Haec S. Pater. Occasio igitur non contemnenda ostendendae simplicitatis est, aperte simpliciterq; fateri commissam culpam, non se excusare, non in alium cul-

. Ilione occasiones s Indicia Fortitudinis.

Caput a I. . .' .

Hilosophi antonomastice sortitudinis non men & laudem sortitudini bellicae tribuero nisura sortitudinis proprium sit

animum hominis uoluntatemq; continere in bono, honestoue aduersus maxima mala, in eo scorroboraretta,ut nec illa rimcat, sed patiatur etiam, μί opus csst, qggrediatur: maxime maximum malorum omnium, quae corpori imminere possisnt mortem; illa

rotissiimum Virtus fortitudinis nomine donanda fuit, qua sese quis publici boni studio aperto mortis periculo objjcit, quod accidere in iusto bellis com pro com mum Reipublicae bono suscipitur, dc geritur, nemo dicbitat. Hanc etiam veteres appellarunt Heroicam, pro priam Heroum, quos uti fortitudinis gloria praesta tissimos celebrauit antiquitas, Sc uero etiam ut solebaz

. λ . .. , audaci r

392쪽

auda flat venerata est tanquam Semideos, homines'; de caelo delapsos. Quod ut similiter sentiant Scriptores Sacri,altius tamen aliquid de sortitudine pr dicant. An te omnia donum Dei esse ipsam proprie fortitudinem bellicam, quod David p clare cecinit toto Psalmode-ximo septimo, cuius est initium. Diligam te Domini

sortitudo theo. Dominus firmamentum meum .dc pΟ-stea. Quoniam in te eripiar a tetatione, & in Deo meo transgrediar murum, quod alij sic Vertunt. Quoniam valvius. in re militari cuneos perrumpo,& in Deo meo murum

transilio. Item illud, Deus qui praecin xit me virtute, dia posuit immaculatam viam meam, sic, Deus est qui me instruit Virtute Heroica, & viam meam expeditam facit, quod idem est, quod armat me bellica sortitudine, ric ut intelligeremus, Deum non solum fortitudinis h bitum in animo procreare , sed auxilio simul supern turali iuuare milites suos in ipso conflictu , artemque dc ardorem ad pugnam immittere, ait. Qui docet m

nus meas ad praelium. &, Posuisti ut arcum aereum brachia mea. Hoc est, Instruit manus meas ad pugnam, datque ut arcum calybeum brachijs meis confringam .

Deinde Sacrae Literae fortitudinem bellicam magna laude dignam existimant Immis laudantur in libris Regum & Paralipomenon sortes David, hoc est He- a. Remroes, quos habuit David bellorum &uictoriarum 'pitali

Cios, eorumq; nomina & praeclara facta commemoran

tur. Siquidem ut S. Ambrosius scribit in fortitudine bellica n5 mediocris honesti ac decori forma est, quod mortem seruituti praeserat ac turpitudini, nec abs re de ijsdem diciturab Apostolo:Fortes facti sunt in bello,ca HG- λδ stra

393쪽

381 LIBER

stra verterunt exterorum. Sed Christianapietas longe superiorem Philosophica sortitudinem bellicam etiari statuit , cum eam ad unam Dei gloriam eiusq; noment. Reg. 1 a. amplificandum dirigit, quod in Scriptura dicitur praeliari bella Domini, hoc est: propter Dominum. Propterear L is. David cum dixisset: Si consistant aduersum me castra, non timebit cor meum, si exurgat aduersum me praelium, in hoc ego sperabo. additi Tibi dixit cor meum, exquisiuit te facies mea; hoc est intentio mea, uelut alij aiuntio vultus mei quaerite Dominum. Quod idem ,.Mach.a ab sortissimo Iuda Machabaeo suis militibus praedicatsi est, cum hortatur illos ante pugnam,ut ante oculos habeant contumelia, quae Loco Sancto ab hostibus iniuste esset illata. Id autem est sortitudinem Christiana tanto antecellere Philo phicam, quantum pristat Dei cultus & honor ipsi honesto, ac honesti bono. i Maiorem item campu fortitudini bellicae dat Christiana religio, quis sorte Philosophia; nec enim si rem suo pondere examinemus, sortitudo bellica in angustias unius publici belli compellenda est. Est, aut esse sotest unicuiq; suum bellum imminet Christiano cui-bet ac pio viro suum ab fidei Christianae & virtutis hoste periculum, in acie nobis standum est, etsi gladio nopetendus hostis,sustinendus certe eius impetus, discrimen capitis subeundum, pro fide, proq; Virtute, cuma.Cmis. res postulat, uita sanguisq; fundencius. Ad bestias pugnaui Ephesi ait Apostolus. Ter virgis caesus su, semel lapidatus sum, a Iudaeis quinquies una minus quadragenas accepi ,& de Romano imperatore Christianos Iim persequente loquens,liberatus sum ait de ore Leonis. Et

394쪽

Et ego. stigmata Domini in corpore meo pono, id est vulnera quae excepi in antedictis conflictibus pro Christo.ut merito tandem concludat: bonum certamen Cer ..taui. & discipulum monet, ut certet bonum certamen Tim.ε.

fidei, sed quid moror λ cum Christus ipse nostrae militiae

Imperator & antesignanus aperte proniiciet: Ecce ego Luc. 1 mitto uos sicut agnos inter lupos,& Iudaeis praedicit:& Matth., . ex illis occidetis. An non haec fortitudo bellica est, cum . quis vitae discrimen adit,cruciatus, cruces, probra qua

libet sustinet, mortem oppetit Christi fidei ac religionis causa 3 Certe S. Ambrosius cum de bellica fortitudi

ne disseruisset, statim addit: Quid autem de martyrum dicam passionibus ξ non minorem de superbo Rege Antiocho Machabaei pueri revexerunt triumphum, quam parentes proprij, si quidem illi armati,isti sine armis vicerunt. Stetit inuicta septe puerorum cohors re-ψjscincta legionibus , defecerunt supplicia, cesserunt tortores, non desecerunt martyres. coiid de matre loquar, quae spectabat laeta filiorum, quot funera tot tr pheaὶ Qui d de S. Agne, quae in duaru maximarum rCrum posita periculo, castitatis, de salutis, castitatem protexit, salutem cum immortalitate commutauit Θ Non praetereamus Sanctum Laurentium, qui cum videret Sixtum Episcopum suum ad martyrium duci, flere coepit,non passionem illitis, sed suam remansionem. Haec illi. S. Thomas autem huius rei hanc rationem adfert: α α pertinet ait,ad sortitudinem firmitatem animi praebere 'Contia pericula mortis, non solum quae imminent in

bello communi, sed etiam quς imminent in particulari impugnatione, quae communi nomine bellum dici

395쪽

Ibid.

384 LIBER

ad philtiu potest, & post. Martyres sustinent personales imp gnationes propter summum bonum, quod est Deus. Et ideo eorum fortitudo praecipue commendatur, nec est extra genus fortitudinis,quae est circa bellica. Sed adhuc latius patet sortitudo Christiana, munitenim & corroborat hominem aduersus quaecunq; alia

itae discrimina. Nullum quippe eiusmodi est quod ob

Virtutem Deique gloriam non possit incurri. Adsere duo S. Thomas. Primum est, cum minime discedimus ab ossicio adueisus peste laborantem amicum, cum manifesto aut probabili contagionis periculo. Alterum est,cum ut pium negotitim prosequamur,inimus viam latrocinijs,aut nauigationem naufragijs infamem. Ad

primu genus pertinet ministrare peste correptis, podantiquissimum est in Ecclesia pietatis exemplum simul& sortitudinis, sic enim legimus apud Eusebium Caesa-LI, ... tiensem ex Epistola S. Dionysii Episcopi Alexandrini, Valeriani Imperatoris tempore,cum Alexandriae saeuissima pestis grassaretur, multi Sancti Presbyteri, D1aconi , & alij plurimi morbo laborantibus ministrantes,

mortem opetiuere libentissime. Virtutis ergo ait S. Dionysius, multum laudati, adeo ut hoc mortis genus

quod propter incredibilem pietatem, & robustam fide suscipiebatur, nihil a martyrij splendore abesse videretur. ui muneri se nostris hisce temporibus voto addixit noua Clericorum religio Infirmis ministrantium.&vidi ego Mediolani anno Domini i 376. cidem mancipatos cum Sanctissimo Cardinale Carolo Borromaeo Archiepiscopo plurimos clericorum & religio nimordinum homines, maxime vero Capp in os, & Socie tatis

396쪽

tatis Iesu. e quibus duos integerrimos viros ac iam maturos caelo,caelo dedimus, ut speramus P. Georgium farinam Cuniensem, Subalpinum, &P. Franciscum Centurione, Genuensem patricium, homines qui tradiderant animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi ac se illi charitatis incio de Maiorum consensu spote deuouerant, quod ante illos exemplum pietatis ediderat Lutetiae P. Paschasius Broctus Gallus, unus ex primis B. P. N. Ignatij socijs , ac similiter pesse consumptias,& praestiterunt alibi alij, quos hic locus non est commorandi. Ad eandem piam fortitudinem spectat leprosorum cura quibusdam sanctis viris ac sceminis a Gmodum familiaris, quae quam Deo grata extiterit,miraculis etiam prodigijsq; ipse non semel testatum voluit Ad posterioris generis exempla referuntur nauiga- tiones piorum & religiosorum hominum, qui non alia ob causam, quam ob unam fidei Christi gloriam & animarum salutem ad Indos virosq; , Sinas, Iaponios usq;

transmittunt. Oceano nimirum uniuerso, nauigatione longissima multorum mensium, ne dicam annorum,

perpetua semper, nihilq; portuosa incertis magnisque periculis dubia, sed certis pene nec nisi grauissimis famosa,maxime ad Bonς Spei promon tonum: mari nonnunquam praedonum resertissimo, horum qi non nisi h reticoru,quales fuerunt illi, qui anno Domini is o & is iacum Lusitanicas naues inuasissent, ac superas.lant in nostr: e Societatis homines primo impetu factoὐ primum 39. deinde ia. partim in ipsa naui foede necarunt, partim per summam immanitatem membris amputatis aquiS suffocarunt, non aliam ob causam, quam: Ccc Quod

397쪽

LIBER

quod ut ipsi clamabant, Euangelicam Romanamq; si- de in Brasiliam importarent. Huius generis sunt nobiles ilhae peregrinationes Catholicae fidei causa susceptara multis pijs hominibus doctisq; sacerdotibus ad Infideles,&Turcas, ad FI reticos, maxime ad Britanno qtIorum in horreu Dni reportatos manipulos litterisinde allatis non solii, sed plerosq; et ex illis illustri martyrio coronatos, re Christiana plurimit auxisse intelligimus. Sed nec hic finis est actionum sortitudinis. Sit ant dicta sortitudo publica ciuilis, politica, aduersias publica mala restat priuata 3c domestica, cuius est propria, multa magnaq; mala serre fortiter, ac tolerare. Numeratur haec a quibusdam sic,aegritudo, luctus, exilium, eg stas, carcer, orbitas,repulsa, infamia,dolores. ex patria, liberis, parentibus,Vxoribus, propinquis, amicis, aliaq; similia, quae omnia sortitudo non solum ut serantur,

Lib. t off. pnesta sed etiam Ut coiistanter superentur. S. Ambrosius id iti S. Iob considerandum proponit. Quid horum inquit,S. Iob vcl in Virtute defuit, veI in Vitio obrepsit3cio modo laborem aegritudinis,stigoris, famis, pertulit Z Quomodo despexit salutis periculum. Numquid rapinis diuitiae coaceruatae,de quibus tanta in opibus affluebat Nunquid auaritia, census,aut uoluptatis studia, cupiditates'; excitauit Θ Nunquid trium regum . . iniuriosa contemio, uel seruorum contumelia in iram excussitὶNunquid gloria sicut leuem extulit, qui imprecabatur grauia sibi, si unquam uel non voluntariam cClauisici culpam, uel reueritus csici multitudinem ill bis , quo minus an nunciaret cana in conspectu Cmnium Z Quis igitur tain sortis,quam S. Iob ὶ Haec ibi

398쪽

s E C V N D V S. 387S. Augustinus aliquid amplius subijcit Christiana

sortitudini,non tu vitς huius mala, sed bona etiam, nempe illecebras terrenae fclicitatiS omnes,quae ita robustae sunt, ut si Christo credimus, suffocent visua Di uini Verbi ac gratis satus in animaeimmis ipsu interiorem hominem. Hoc est enim illud,a solicitiadinibus,diuiiijs & voluptatibus vitς cuntes, suffocantur.Vnd ait: Ser. ra. te Si non re subuertit ventus interior; Magnae virtutis est cum felicitate luctari, ne illiceat, he corrumpat, ne ipsa subuertat fclicitas. Magnae inquam Virtutis cst cum s licitate luctari. Magnae infelicitatis est a selicitate vinci, Disce calcare seculum,loquitur uerbeo loco S.Augustinus de animi firmitate ac robore virtutiS. Occasiones Exercendae sortitudinis externae, notae sunt & in prospectii: mala scilicet uel praesentia, vel imminentia. Pascebat ait David scrvus tuus patris sui gre- Libi. gem,&Veniebat uel Leo, vel Vrsus,&touebatarietem R de medio gregis, & pei sequebar eos, & percutiebam, cruebamq; dc Ore corum, & illi consurgebantaduerSume,&apprehcndebam victum corum,& suffocabam , interfici am q; cos. Nam & L eon em N Vrsiam in terfeci ego seruus tuus. Similiter de militibus Iudae Ma-' chabaei dicitur, viximi iuuenes ex his qui cum Macha Μδςhbaeo erantaccensis animis propter blasiphemiam viriliter acccsierunt ad murum , dc seroci animo incedentes ascendebant, Deniq; inquit Salomon:Tempus belli & seel. j. tempus pacis, & anter Tempus occidendi, & tempus sanandi ., tonpus desiniendi, & tempus aedificandi,& alibi. Fili conserua tempus, de deuita ameso ; pro

399쪽

Virgilius

388 LIBER

pias faciem aduersus faciem tuam, nec aduersus anima tuam mendacium. Ne reverearis proximum tuum in casu suo. Nec retineas uerbum in tempore salutis. Cetenim, occasiones internae attendedae magis sunt viro, qui sese studet sortiter gerere,aut exercerC. Red cuntur autem ad duo capita, alias enim λbministrat ibmor, alias fiducia, siue audacia. siquidem in utriusq; r ela moderatione versatur animi sortitudo uniuersa

Sunt qui nihil sibi timendum statuant, & hi temerarii sunt, praetipites, proiecti,stulti,ac si non his malis obnoxij, thrasones certe, milites'; gloriosi, & in quos illud recte dicitur: Mavors ventosa in lingua pedibusque sugacibus istis semper erit. Alij sibi pauenda omnia putant, laruas etia & umbras piasmet cogitationes & phantasiae suae sinulachra,s miles pueris qui ad leuia quaelibet

horrescunt,ad ficta etiam terriculamenta Forti viro cognoscenda mala, ponderanda etiam, & si fieri potest quando necessaria non semper sunt, declinanda, at cuiam uel adsunt, uel impendent, excusso timore fortiter ferenda,& animose si res exigit, adeunda sunt, honesti causa,multo maxime propter bonum publicum eiq; gloriam. Habet autem non exiguam utilitatem monti ' tum illud Cassiani, quo iubet, ut interdum fingamus animo, itaq; nos comparemus, ac si periculis ipsis iam praesenteS essemus, versaremurque in discrimine, ut ea meditatione quas praesudio exercitati,instruamus nosipsos ad omnem tolerantiam perpessionemq; maloru. Quare timor mali si animum aduertamus, praenuncius est hominem exsuscitans ad fortitudinis actum Obeundum, magisq; turbarum aut campanarum sonitus.Nec

400쪽

alia ratione comprimitur aut sugatur metus, quam si adhibita in consilium ratione, mentis robur illico concitetur, constantiaq; confirmetur animus aduersus periculum, quod prospicimus. Quoties igitur timoris metem pupugerit, toties accendi nos Diuinitus existim mus ad fortitudinem amplectendam, dicamusq; cum Davide: Si consistant aduersum me castra, non timebit cor meum,&cur timebo in die mala3vinci malis priser ' tim extremis, solet interdum timor, sed ii cuictoria non tam fortis animi est, quam desperati qualis forta 'sis inerat Sabinis illis mulieribus, de quibus Liuius scripsi vi 2 o malis muliebri pavore ausas in tela se volitantia inserre. Fortis ac magni animi sine dubio factum Iua I iii 33 dith, quς quanquacxpauit initio, Diuinitus tamen c5- firmata aula tantum facinus est, quantum ne cogitassent fortissimi quiq; exercitatissimiq; belli Duces. Prudentiq& sortitudinis aduersus timorem fuit & illud, quod gestuma Iacob memorant Sacrς Literς. Qui cuualde timeret occursum Esau fratris sui,non concidit tamen animo, sed diuisit populum qui secum erat, greges quoque in duas turmas, dicens, si venerit Esau ad

unam turmam, & peicusserit eam, alia turma quς reliqua est, siluabitur. iAudaciς propior est sortitudo,a timore longius abest.Iccirco facilius audax fortis euadit, quam meticulosus,quanquam audaces licetinitio acres sint,& semidi, immo pertinaces, &pricipites, cum tamen reSex sententia non luccedit, paulatim deficiunt, ipsi'; meticulosis timidiores etiam sunt ; audacibuS iccirco med mur duplici ratione: prior est,q ua curatur mentis obstinatio,

SEARCH

MENU NAVIGATION