De actionibus virtutis ex Sanctis Scripturis et patribus libri duo. Auctore Bernardino Rosignolio Vlmetano, Societatis Iesu theologo

발행: 1603년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

uerunt ad Dominum cum mbularent Iutti

probi etiam facimn quales hi erant de quibus loqtmur David. At quid ius i3 : llustria sunt exempta Iob, C auid, Ezechiae, Tobiae. Iudith, Esther, Siliantiae; Maliorum;

Immis eo persectionis amo rc petuehuntur tiam,ut caxib ε. lamitates Vimuis gratiae desiderent flairas inquit

Μ' 'ς δ'' Gregorius, tentati se aduersitatibus post Virtutes desiderat, ne pesus ex Virtutum confidentia cadat: si enim seruari se melius per tentationem non cognosceret, CPol is, quaqua Psalmista dicerct: Proba me Domine, & tenta Iob D me. B cnc ergo nunc dicitii CSi do i miero, dicana, quando consurgam λ Et rursum: Expectabo Vesperam, quia& in peccati somno lumen iustitiae qu ritur; & cum virtutum prospera mentem eleuant, adiutrix aduersitas desideratur. Et paulo posti Vir sanctus uesperam expectat, quia cum exerceri hunc tribulatione necesse est, ipsa ei fit aduersitas prospera. Haec illi. Ob eandem causam Patres affictiones tam bonis quam malis diuinitus inflictas, beneficia dicenda esse contendunt. Sic S. Au-Homis gustinus: Beneficia haec sunt Diuina, non Verbera; nec ut noceant Diuinitus irrogantur, quae ad hoc ueniunt, inp0 δ 3- ut hominibus paterna bene lentia consulant. Ego inquit,qum amo, arguo, & castigo. Et item Fili mi, ne

neglexeris disciplinam, neque defeceris, cum ab eo a gueris, quem enim diligit Deus, corripit, flagellat auteomnem filium, quem recipit ,Timeat quem Deus corrigerenon Vult in seculo, quia eum supplicio destinauit

post seculum. Quantas igitur opportunitates exercen-ds Virtutis suppeditant res aduersaeὶ vim etiam dixerina adserre, ad eum modum, quo dictum est in Parabola

92쪽

Euangelica: Compelle eos intrare; quem enim non allicit humana selicitas, trahit plerumq; certe, & Vrget calamitas. In promptu sunt exempla Pauperum, aegrorti, exulum, orbatorum filijs, progenie, uitae commodis, gloria, dignitate ossicijs, principum,parentum , gratia, muneribus, haereditate, amicorum studijs. obsequijs seruomin,& quidem adempta spe recuperandςlibertatis de gradu deiectorum, infortunatorum, & similium. Quae omnes calamitates, si sana mente iudices, non tam ut existimantur vulgo, sunt sermidanda ut mala, qtin cuin adsunt, sortiter toleranda, ut magnarum Virtutum occasiones & semina. De utilitate capienda ab inimicis, librum scripsit Pilitarchus. S. Augustinus Re Ver vero sic est ad rem nostrum: Si non haberemus inimi- nicos o non essent pro quibus oraremus ex praecepto Domini nostri, dicentis: Diligite inimicos VcstroS, dc Matth.r. orate pro ijs, qui uos odcrunt. Vnde probamus,undecor nostru interrogamus, utrum hoc facere valeamus, si nullum inimicum, nullum reprehensorem, nullum detractorem, nullum maledicum expenremurὶ Videtis

ergo, quia & mali necessarij sunt bonisὶ Haec illae. Sed usili ista dicam amplius. Natum prauitas, vitia ipsa, sunt si sapimus, Uirtutum occasios Et quidem de prauis animς motibus scribens S. Bernardus, ait: Medium Vitiorum Vir--Cantitus tenet , ac proindC sedula eget non selum putatione, sed & circuncisione,alioquin ueren dum. ne circumquaq; a lambentibus , uel potius a rodentibus uiths illa

dum nescit, paulatim elangueat aut si supercreuerint, suffocetur.Unum in tanto discrimine consilium est, obstruare diligenter, & mox ut renascentium capita appaL a rebunt,

93쪽

rebunt, prompta seueritate succidere; Non potest Virtus cum viiijs pariter crescere, ergo, ut illa vigeant, ista

crescere non sinantur. Haec ille. iLib. deye De viiijs autem sic habet S. Aligustinus: Quid est autem undo homo commoneri non possit ad Virtutes

capessendas, quando de ipsis viiijs potes 3 Quid enim

appetit Citriositas, nisi cognitionem λ quae certa esse non potest nisi rerum ternarum & codem modo sem per habentium Z Quid appetit Superbia, nisi potentiam, refertur ad agendi facilitatem, quam non inu nil nisi anima peri ecta,& Deo subdita,&'ad eius regnusumma charitate conuersa λ Quid appetit voluptas corporis,nisi quietem, quae non est, nisi ubi nulla es indugentia, & nulla corruptio. Cauendi sunt ergo inserio res inseri,ubi nulla potest esse commemoratio Verit iis . Quare sestinemus, & ambulemus cum dies praesto est, ne nos tenebrae comprehendant..ta & audeo dicere, Peccata ipsa sun t etiam Uin itis occasio De Venialibus quidem culpis dubitandum Rom. 3. non est: Nam diligentibus Ueum, omnia cooperantur in bonum, ergo etiam culpae veniales. De mortalibus autem, de quibus maior dubitatio esse po sse uidetur, - Φ Τ quid dicam aliud, quam quod dicit Dominus: Gaudium est in Caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam supra nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia; nimirum , quoniam peccatum quod qui commisit, agnoscit, occaso illi est, ut ob ma gis poeniteat quod peccarit, eoq; maiore charitatiSin Deum ardore esseruescat, quo se grauius peccasse, ac sceleratius tam bono parenti iniuriam secisse in telligit

94쪽

Extremum ergo sit, maximum momentum Virtutis tam acquirendae quam adaugendae,positum esse in arripienda avide occasione quae Virtutis exercendae undecunq; sese offerat, & magnam curam ponendam in huiusmodi occasione non solum amplectenda cum uenit obuiam, sed pervestiganda etiam cum occultior est, visere est tyronibus & inexercitatis,& in eadem accersenda & attrahenda cum occurrit invita.

A Deo donum exercenda Virtutis posislandum esse , s quis deinceps ordoseruandus. Cap. IX.

Irtutem esse Dei donum,&a Deo Diuina liberalitate in Animam hominis infundi sibi explicatum a nobis est. Hic tamen denuo attingendum est, ut simul intelligamus, non solum Virtutis habitum ex Deo esse, sed etiam suo modo Virtutis actionem, idq; duas C bca ias , tum quia efficitur ab hominis facultate, quae Dei opus est, sicut dc totius hominis constitutio; tum, quia actio ipsa Virtutis, ita partus hominis est, ut simul Dei opus st: Sufficientia enim nostra ex Deo est, ait Apo- x.Cons.stolus,cum loquitur de nostris actionibus. Et Dominus 'similiter de actionibus disserens:Sine me ait, nihil pote I0- is stis facere. Et,Nemo potest venire ad me,nisi Pater qui misit me, traxerit eum.Trahit autem,affectibus,& actionibus Pater. A tq; hinc est,ut adtiones eaedem dc nostrae sint, & Deo nihilo minus acceptae reserantur, immo ipsismet nominibus Virtutum N .aetionum nostrarum repelletur Deus, Ut Patientia mea Exultatio mea; Fortitudo

95쪽

86 LIBERPal. ,, ludo mea irtus salutis similibus. Deniq; in illa Psalmi Verba: Domine in Volutate tua praestitisti decorbid. ri meo Virtutem, I. BasiliuSostendit, non solum Virtutes, sed viii m Virtutum ex Deo, tanquam bonorum omnium fonte in nos derivari ; Ut decor Animae acce- . dat,ait, & simul potestas, aut facultas, ea quae necessaria sunt perficiens, Diuina est opus gratia; Hunc autem decorem in Virtute positum esse, postea docet. Aliquid Lib. sini. ampliuS insinuat S. Gregorius: Tantae nimirum curarc s 4 , ' Deo esse Virtutum thesaurum intellige non habituum solum, sed aftionum simul, & maxime internarumὶ ut eum in animis Electorum quasi defossum, obruat, ne forte ad hominum notitiam prolatus,in periculum veniat. Sic enim scribtuMagnae quidem Electorum Virtutes quasi thesauri omnipotentis Dei sere semper in oeculto sunt: More etenim timoratorum diuitum omni-llotens Deus facit: quia ne Virtutum thesauroS perdat,aos,& in electi8 mentibus collocat,& ipsas mentes per secretum caelati Post explicat id proprie etiam de acti nibus Virtutis, quatenus insunt in animo.

Quod si obijciat quis, Virtutes etiam acquiri nostris actibus, & ab aliquibus Philosophis quibus subscribit

ciuita ἡ S. Augustinus traditu esse, Virtute doceri & disci disci DςΤ, plina magistra iid nos n5 negamus, immo adfirmamus, plerasq; morales Virtutes merito propterea dici acquisitas, sed illud ipsu sine aliqua Dei ope non accidit, & hic in primis agitur de action si bonaru exercitatione Dci supernaturali ope adornata & instructa. Haec nec inchoatur, nec abloluitur, sine Diuinae gratiae ac liberali- oi 3 a tho,tamillustrationis in mete,propterea Cnim stria

96쪽

scriptum est:Instruarn te in via hac qua gradieris, & s mabo super te oculos mcos: quam auxilij, firmam Cn ti, roboris, atq: feruoris in uoluntate& appetitu , Hinc sutenim illa:Beatus vir cuius est auxilium tuum abs te,ascessiones in corde suo disposilit ; &, statuit supra petram pedes meos,& direxit gressus meos, &,Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti Cor m cum . Voluit igitur Deus auctor esse bonarum a monum hominis, supernaturalium praesertim, ad hunc modum.

Sed & alia ratione Deus boni nostri parens est. A cet quippe ipse peccandi occasiones & illecebras, quae si adessent, ruerent plerumq; homines in flagitia ipsa, quae detestantur. Sic S. Augustinus: Hic multa commisit,& multorum dcbitor factus est; llic gubernante Deo pauca comisit ; cui deputat ille quod dimisit, huic Miste deputat quod non commisiti, Adulter non suisti in illa tua vita praeterita plena ignorantia, hoc tibi dicit Deus tuus; Regebam te mihi, seruabam te mihi, Vt adulterium non commiteres; suasor desiuit, &vt. suasor deesset, ego seci ; adfuit suasor non defuit locus, non defuit tempus , ut non consentires, ego terrui. Agnosce ergo gratiam eius, cui debes de quod non admisisti; Mihi debet iste, quod factum est; & dimissum uidisti, mihi debes & tu, quod non admisisti. Nullum enim est peccatum quod fecit homo, quod non possit facere alter homo, si dest rector, a quo sa-ctus est homo . Haec ille. Accedit ad praedictas duas, Tertia quaedam mirabilior Ratio, qua benignissimus Deus nostrarum Actionum bonatum auctor este uoluit; ipse enim est, qui

Psal

97쪽

88 LIBER

eam quam diximus uirtuti nece ssariam, essicit bonam uoluntatem nostram si Opetatur inquit Apostolus, in . nobis velle; Ad quem locum sic S. Augustinus: Vbii l quit, satis ostenilit, etiam ipsam bonam uoluntatem in nobis operante Deo fieri. Sed adhuc maiorem iambrationem facit modus, quem lsequitur Deus in adiuuada uoluntate, ut uelit, agatque quod agit ex Virtute, &Dei ipsius uoluntate, uesod praeclare ac docte S. A gullinus explicauit: An forte inquit, illi qui hoc modo

uocanti non consentiunt, possent alio modo uocari accommodare fid ei uoluntatem, ut&illud verum sit: Multi vocati, pauci vcro electi, ut quamuis multi uno modo uocati sint, tamen quia non omnes uno modo affecti sunt, illi soli sequantur uocationem , qui ct c piendae reperiuntur idonei; & illud non minus verum sit; igitur non uolentis, neq; currentis sed miserentis est Dei, qui hoc modo uocauit, quomodo aptum erat eis qui secuti sunt vocationem; aptum inquam, ut post subiungit,ut mouerentur, & intelligerent,6 seq uerentur. Hi sunt funiculi Adam, haec sunt vincula Charit iis, quibus hominem ad te trahit Deus; ita scilicet a commodate ad naturam & captum obhciens intelleiactua bonum, ita attemperatQ ad temporis, omniumq; aliarum circunstantiatum opportunitatem, ad uolum talis ipsius propensionem, commodum, voluptatem. ut ea libentissime quidem, omnino iamen bonii suum complectatur; hincq; pro uirtutum uarietate diuersis quasi seminibus grauidatus hominis Animus, fundat deinceps & pariat, Dei semper ope iuuante, earundem Virtutum p rqclaras actione ,quae sorte inter alias causa

98쪽

est cur Deus adiutor dicatur a David, sed in opportunitatibus .Vult igitur homo bonu, S quide t bere, quia libertate prς litus, Deo tamen luce sua ac gratiae suae munere homine praeueniente, inficina voluntatem roborante alliciente excitante, suis quas manibus sustentate, ac dirigente usq; dum illud attingat in quam sente-tiam sic alibi scriptum est ab eo dcm S. Augustino: No strum est velle hoc est, actio nostra est . nos enim ipsi sumus, qui volumus in sed voluntas ipsa & admonetur ut surgat,& sanatur,Vt valeat,& dilatatur, Ut capiat,& impletur, ut habeat. Et alibi: Deus etiam bonas volu tatis intus operatur. Perspicuum est igitur, Virtutem; exercitationem eius, & ipsam exercendi opportunita tem, Dei munera esse, & ab illo summis precibus sagi tanda. Emitte lucem tuam,& ueritatem tuam, rogabat David. Et alibi: Tempus beneplaciti Deus, in multitudine misericordiae tuae exaudi me. Sed ad haec omnia a Deo postulanda nulla magis apposita precatio, qinunilla: Bonitatem. & disciplinam, & scientiam doce me. hoc . n. versu ideminet L Augustinus auctor clh contineri persectione vivendi. & quotquot spiritualiu habet multitudo Uirtutum. Pari ergo nobis eth contentione Crtandum ad virtutem comparandam, hinc Industria, inde Oiatione; indusista quide ad eb constanta ac tiel, meti,ac si a nobis nostra penderet Virtus. Oratione autem ad Deum, adeo religiosa ac con tinuata, ac si non aliunde tantum bonum in nos derivandum esset ut vorc n On est; Quae perpetua d octrina Patrum est,i pinseri

tiin S. Basilii,& S. Augustini. A tque hic finem facio eorum quae ante quam de singulis actio nibux Virtutum, M dicenda

Li de gra tia Christi

contra Pelagian. c.

99쪽

diceda uidebantur de aetione studiosa vitiose , si duo prius adscripsero, quae ad ordinem sequentis Tra stationis maxime pertinem. Vnum est, quado quidem ex Philosophis acceperant confirmaruntque Theologi, duo esse genera Virtutum,Communes. de Heroicas, illas inesse posse omnibus. has proprias esse Virorum Diuinoru , aut Herou, Quanqua vi S. I homas loquitur, non nisi secundum modum perseeliorem Heroicae a communibus Virtutibus disserant, in quantum scilicet quisq; est dispositus ad bonum quodam altiori modo .

quam communiter Omnibus competat,n mpe ut m

ueatur a Deo per dona Spiritus saneti; Nobis hic agendum esse de utrisq; Communibus scilicet, & Heroicis quoad Dominus dederit,& rationibus allatis,& exemplis. Alterum est ordinem quem secuturi sumus, gen ratim praescribi posse hunc, ut Primo loco quid de Vi tutis cuiusq; actibus Scripturae tradant, deinde quid Patres ac Theologi , D. Thomas praesertim suis lucubrationibus de hsdem explicarint, adseramus. Secundo loco indicemus occasiones cuiusq; Virtutis exercendae;ac postremo adductiS exemplis rem uti poterimus,

confirmemus. Actus autem cum nomino, non ita am

guste & presse ut d heologi solent, accipio, si quidem

de internis &externis, declicitis quos vocant &impe

ratis, dissicrcndum nobis est, simulq; de quibusdam quet

circunstant, comitantur, & consequuntur, siue actus, siue circunstantiς sint, siue proprie ad unam siue ad alia Virtutem pertineant, ut enim haec usu non separantuetvt plurimiun, sic nec tractatione quae tota referatur ad

usum, secernenda Videntur . . . . a.

100쪽

minulis Fidei Actionibus Internis Primum FLdei beneficium,s structus Actionis Internaspirituales quinq; , qui ex eo exinum. Caput a. lNgredimur uiam a Christo D no primu patefachbi laboribus, & excplis, stratam autepletiosissimis sudoris ac saguinis sui gemmis,qua secuti Apolloli, ac deinceps Sancti Viri, nobis trita reliquerunt, ut ea & ipsi ingressi Virtutum Chiistianarii actibus,qtuasi pastibus ad perfectione tande perueniremus; Viam plane regiam ac Diuina, sed iniuria nostra obseptam, multis magnisq; ad progrediendum dissicultatious,non aliam ni fallor, ob causam magis, quam quod qui freque tatis Virtutum actionibus eam nobis apertam ac facilem retinere debuimus , ab ea si non aci scelera atq; destidiam ad alias certe terrenas & inanes occupationes ita declinavimus, ut in eandem redire sit perdillicite, ijs praesertim, qilip terea quae sint Virtutis cuiusq; actiones, per quaS eundum eli ad Uirtutem, vix intelligint,aut minime cogitant. Homin intelligentiae,ac memoliae ut possum succurrere nunc conor; Deus optimus ac liberalissimus CX citet ac roboret voluntatem. Incipio a Virtutibus

I heologicis: & primum a fide. Cuius diuina in hominem beneficia innumera sunt,& maxima,praecipua, Primum Fidei beneficium est silernaturalis & ideo νAmuri nobilissima & in hoc genere pericctissima cognitio Uci: Ob quam causam in Scripturis nominatur Fides

SEARCH

MENU NAVIGATION