S. Thomæ Aquinatis doctoris angelici, ord. præd. Opuscula selecta: ad fidem ...

발행: 1881년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

m. - BUBETUM PRIMO 27 filiatio realis in christo qua resertur ad Patrem, et alia qua r sertur ad matrem quia alia generatione nascitur ab utroque et alia est natura quam habet a Patre, et alia quam habet a matre. Sed alia ratio infringit praedictam. Hoc enim os universaliter tenendum, quod nulla relatio Dei ad creaturam realiter in Deo existit, sed est respectus rationis tantum, quia Deus est supra

omnem ordinem creaturae, et mensura omnis creaturae, a qua depende omnis creatura, et non e converso, multo magis quam

hoc conveniat scibili respectu scientiae, in quo propter has causas non est relatio realis ad scientiam. Est autem considerandum, quod subiectum filiationis non est natura, vel naturae pars aliqua non enim dicimus quod humanitas sit filia, vel caput, aut oculus. In Christo autem non ponimus nisi unum suppositum et unam hypostasim, sicut et unam personam, quod est suppositum aeternum, in quo nulla relatio realis ad creaturam esse potest, ut jam dictum est. Unde relinquitur quod filiatio qua Christus refertur ad matrem, est respectus rationis tantum; nec propter hoc sequitur quod non sit realiter filius Virginis. Sicut enim Deus est realiter Dominus propter realem potentiam qua continet creaturam, si realiter est filius Virginis propter realem naturam quam accepit a matre. Si autem essent in Christo plura supposita, porteret ponere in Christo duas filiationes. Sed hoc reputo erroneum, et in Conciliis invenitur damnatum. Unde dico, quod in Christo est una relatio realis tantum qua refertur

ad Patrem.

Ad primum ergo dicendum, quod non negamus non ess in Christo realom filiationem qua refertur ad matrem quia ausa relationis deficiat, sed quia deficit subjectum alis relationis; cum non sit in Christo aliquod suppositum creatum vel hypostasis. Ad secundum dicendum, quod eo modo quo ille homo accepit ex tempore Dei potentiam, eo modo accepit filiationem aeternam; in quantum acilicet sactum est ut una esset persona Dei et hominis, ut Ambrosius ibidem subdit. Hoc autem non est sactum per aliquid realiter absolutum vel relativum temporaliter inhaerens Filio Dei, sed per solam unionem, quae realiter existit in natura

creata, non autem est realiter in persona assumente.

Quod vero in contrarium objicitur, necessitatem non habet. Dicitur enim aliquando unus qualis propter unitatem substan- Lialem subiecti, licet sint multas qualitates, ut color et sapor in

142쪽

ARTICULUS III.

circa ocundum sic proceditur. 4. Videtur quod Christus in cruce mortuus non uerit. Si enim sui mortuus, aut hoc suit quia ipse animam a corpor separavit, aut propter vulnera. Sed non primo modo; sic enim sequeretur quod ludaei Christum non occidissent, sed quod ipse sui ipsius suisset homicida quod ostinconveniens et similiter nec secundo modo quia mors quae accidit propter vulnera provenit homini ex summa debilitato praeia veniento; quod in Christo non suit, quia clamans expiravit. Ergo Christus in cruce nullo modo mortuus suit. 2. Praeterea, natura humana non fuit in christo debilior quam in aliis hominibus. Sed nullus alius homo tam cito moreretur propter vulnera manuum et pedum vulnus autem lateris sui si inllictum post mortem christi. Ergo in cruce mortuus non suit. cum nulla causa mortis eius esse videatur. Sed contra est quod dicitur Joan. Ix, 30 quod Christus in cruce pondens, inesinato eapit tradidit spiritum Hors aulam est per separationem animae a corpore. Ergo Christus in cruco mo tuus suit. Respondeo dicendum, quod absque omni dubio confitendum est Christum in cruce vero mortuum fuisse. Ssd ad videndum causam mortis ejus considerandum est, quod eum christus luerit verus Deus et homo, ejus potestati suberat quidquid pertinet ad humanam naturam in Christo; quod in aliis puris hominibus non contingit; voluntati enim eorum non subi cent quae naturalia sunt. Unde haec causa assignatur quare anima Christi simul patiebatur et fruebatur, quia scilicet eo volonto hoc sactum est ut non noret redundantia a superioribus viribus in inseriores, nec impedirentur superiores virtutes a suo actu propter passionem inseriorum; quod in aliis hominibus contingero non potest, propter naturalem eo unctionem potentiarum ad invicem. Et similiter in proposito est dicendum. Mors enim violenta accidit ex hoc quod nocumento illato natura cedit; et quamdiu natura resistere potest, tamdiu mors retardatur. Undo in quibus natura est sortior, ex aequali causa tardius moriuntur. Erat autem subjectum voluntati christi quando natura resisteret nocumento

143쪽

XU. - QUODLIBATUM PRIMUM 129 illato, et quando cederet undo e Volent natura restitit nocivo illato usquo ad finem plus quam in aliis hominibus possit, ita quod in sin post multam sanguinis effusionem quasi integer viribus clamavit voce magna, et statim e Volente natura cessit, et tradidit spiritum, ut so Dominum naturae e vitae et mortis ostenderet. Unde hoc admirans centurio dixit, Marc. xv, 5 Vere hic homo Filius Dei erat. Sic ergo, et Judaei Christum occiderunt nocumentum mortiserum inserentes; et tamen ipso animam suam posuit, et tradidit spiritum; quia quando voluit, natura nocumento illato totaliter cessit. Νec tamen culpandus est quasi sui homicida; est enim corpus propter animam, e non converso. Unde injuria fit animae, cum propter nocumentum corpori illatum de eorpore expellitur contra naturalem appetitum animae, sed larto non propter depravatam voluntatem se interficientis. Sed si anima in sui potestat haberet recedere a 'rpore quando Vellet, et iterum advenire, non majoris esset culpae si corpus desereret, quam quod habitator

deseruerit domum; culpae iamen est quod inde expellatur invitus. Et per hoc patet responsio ad objecta.

QUAESTIO III

Dsindo quaerebantur duo de Angelo utrum Angelus depfndeat a loco corporali secundum suam essentiam, an sit in loco corporali secundum operationem tantum 2 do motu Angeli, utrum possit moveri de extremo in extremum sine medio.

ARTICULUS IV.

Ad primum sic proceditur. . idotur quod Angelus non sit in loco secundum operationem tantum. Prius est enim ess quam operari ergo prius est ess in l0eo quam operari in loco. Sadposterius non est causa prioris; ergo operari in loco non est causa quar Angelus sit in loco. 2. Praeterea, duo Angsti possunt operari in uno loco. Si ergo Angelus esset in loco solum per operationem, sequeretur quod plures Angeli essent simul in uno loco quod reputatur impossi-hile.

144쪽

q30 s. THOMAE AQUINATI OPUScuLA' sed contra, nobilius non dependet ab ignobiliori. Sed essentia Angeli est nobilior quam locus corporeus. Ergo non dependet aloe eorporeo. Respolideo dicendum, quod qualiter Angelus sit in loco corporeo considerari potest ex modo quo corpus est in lyco. Est enim corpus in loco per contactum laci; contactu autem corporis est per quantitatem dimensivam, quae in Angelo non invenitur, cum sit incorporeus; sed loco ejus est in eo quantitas virtualis Sicut ergo corpus est in loco per contactum dimensivae quantitatis, ita Angelus est in loco per contactum virtutis. Si quis auteni velit virtutis contactum operationem vocare, propter hoc quod operari est proprius effectus virtutis dicatur, quod Angelus est in loco per operationem ita talen quod per operationem non intelligatur,ola motio, sed quaecumque unitio qua sua virtute se corpori unit, praesidendo, vol continendo, vel quocumque alio modo.

Ad primum ergo dicendum, quod nihil prohibet aliqiii esso

prius simpliciter quod non est prius quatitum ad hoc sicut corpus subjectum est simpliciter prius superficie, sed non quauturi ad hoc quod est colorari ei stini liter prius simplicrter est eorpus quam tactus tamen ipsum est in loco per tactum dimensivae quantitatis; et similiter Angelus per contactum virtutis. Ad. secundum dicendum, quod si aliquid movetur perfecto ab uno motore, non convenit quod ab alio simul immediate move iis undo ratio magis valet ad oppositum eius quam ad propositum

ARTICULUS V.

Utrum angelus possit operi de eae remo ad miremum

non transeundo per medium.

Ad secundum sic proceditur. . Videtur quod Angelus nonhbssit' moveri do extremo ad extremum quin pertranseat medium. Omne enim quod movetur, prius est in mutari quam in mutatum .sso ut probatur vi Phys. text. com 8 . Sed si Angelus movetur id extremo in extremum puta deis in b cum est in b, est inmutatum esse. Ergo prius erat in mutari. Sed non quando erat in a. qui tunc nondum movehatur. Ergo quando erit in o. quodvis medium inter a ech; et sic oportet quod portranseat medium. 2. Praeferea, si Angeliis movetur de acies sino hoc quod por-ιransea medium, oportebi quod eorrumpatur in a. et it um

145쪽

hi. - QUODLIBETUM PRIMO DI ereetur in b. Sed hoc est impossibile, quia sic esset idem Aug0liis. Ergo oportet quod pertranseat m6dium. Sed contra omne quod pertransi medium, oportet quo prius pertranseat aequat sibi aut minus quam majus, ut dicitur in vi physic. text. com 8si et ad sensum apparet. Sed non potest esse minus spatium quam Angelus, qui est indivisibilis. Ergo oportet quod pertranseat aequale, quod est locus indivisibilis et punetualis Inffinita autem puncta sunt inter quoslibet duos erminos motus. Si ergo necesse esset quod Angelus in suo motu pertransiret medium, porteret quod pertransiret infinita quod est impossibile. Respondeo dicendum, quod Angelus, si vult, polas moveri de ano extremo ad dilud absque hoc quod pertranseat mediussi; opsi vult, potes pertransire omnia. Cujus ratio est, quia corpus es in loco sicut contentum ab eo; at ideo oportet quod in momne et sequatur loci conditionem, ut scilicet pertranseat media priusquam ad Oxtrema loci mi veniat. Sed cum Angelus sit in loco pere6ntactum virtutis, non subditur loc contentus ab ', sed Magis continet logum, sua virtute supereminens in loco Dundε non habet hecesse ut sequatur in suo motu conditiones ioci sed voluntati sua subest quod a pplicet se per contactum virtutis huicheo et illi, et si vult, abrius medio : sica otiam into lactus potest applicari intelligend uni extremo, puta albo, et post divo, indistermis vel cogitando vel non cogi iando os modias edioribus quamvis corpus subjectum colori n. possit .veri det albo in nigrum nisi pei medium.

1 primum ergo dicendum, quod verbum Philosophi es eius

probatio locum habet in motu continuo; sed motu Angeli non oportet quod sit continuus: sed ipsa successio applicationum praedietarum motus eius dicitur, sicut et uece si6 cogitationum vel affectionum dicitur motus spiritualis cristurae, secundum λugus i

linum super Senesim ad libteram. ' . :

Ad secundum dicendum, quod hoc non accidit per corruptionem Angeli aut novam creationem, sed qui, risis vir u suporeismet

Ad illud vero quod an eontrarium obiicitur, dicondum, quod Angelus non est in loco per commetis attonem, sed per applica tionem suae virtutis ad loemi: quae quidem pologi osso indifferenter et ad locum divisibilem at indivisibilem iurios potes cono

146쪽

132 s. THOMAE AQUINATI OPuscura. intercipiendo spatium secundum vero quod in loe indivisibili est, non potest eius motus esse continuus, nec pertransire omnia

QUAESTIO Iv.

Deinde quaerebatur do homino. Et primo quantum ad bonum naturae. Secundo quantum ad bonum graιiae Tertio quantum ad bonum gloriae circa primum quaerebantur iria do unions animae ad corpus; virum scilicet anima adveniente corpori, comrumpantur omnes formae quae prius inerant, o substaritia. Otaecidentales 2 de potestate liberi arbitrii; utrum scilicet homo absque gratia possit se ad gratiam praeparare 3 do dilections naturali utrum scilicet homo in statu innocentiae dilexerit Deum plus quam omnia, e Supra se ipsum.

ARTICULUS VI.

Ad primum sic proeedebatur. . videtur quod per adventum animae non excludantur omnes sormae quae prius inerant. Dicituronim Gonss. ii Is ranasit μω hominem Ouimo terrae, e inspirauit in faelem ejus spiramiam viιον. Frustra autem formasset corpus, si inspirando animam, sorma quam formando indiderat, axeluderetur. Non ergo adyeniente animo Iuntur omnes sormae praecedentes. 2. Praeterea, necesse es quod anima sit in orpore formato et disposito multis dispositionibus. Si ergo adveniens anima omnes praeeedenis sormas et dispositiones amovet, sequitur q- in astanti anima totum corpus sorine, quod videtur esse solius Dei. 3. Plaeterea, anima non est nisi in corpore mixto. Sed mixuo elementorum non fit solum secundum materiam, sed etiam secundum Brmas; alioquin esset corruptio. Ergo anima non excludit omas sormas in materia invenias. 4. Praeterea, anima est persectio Persectionis autem non osteorrumpere, sed perficere. Non ergo adveniens corpori eorrumpit larinas praeexistentos.

147쪽

XII. - QUODLIBETUM PRIMu 133 Sed contra omnis forma adoniens existenti in actu est sorma accidentalis. Forma enim substantialis lacit esse actu simpliciter. Sed si anima adveniens non destrueret praeexistentes sormas, sed 'is Superadderetur, sequeretur quod adveniret existenti in actu; quia quaelibet sorma, cum si actus, facit esse in actu Ergo anima adveniens excludit sormas praeexistentes. Respondeo dicendum, quod impossibile est in uno et eodem esso plures formas substantiales Det hoc ideo quia ab eodem habet res esse et unitatem. anifestum est autem quod res habet esse per formam; unde et per sormam res habet unitatem: et propter hoc, ubicumquo est multitudo sormarum, non est unum simpliciter, sicut homo albus non est unum simpliciter, nec animal bipes esseι unum simpliciter, si ab alio esset animal et ab alio bipes, ut Philosophus dicit. Sed sciendum est, quod sormae substantiales se habent ad invicem sicut numeri, ut dicitur in vii I Metaph. text. comm. 40ὶ; vel etiam sicut figurae, ut de partibus anima dicit Philosophus in

I de Anima text. comm. 34 . Semper enim major numerus vel figura virtute continet in se minorem, sicut quinarius quaternarium, et pentagonus tetragonum et similiter persectior forma virtute continet in se imperfectiorem, ut maxime in animalibus patet. Anima enim intellectiva habet virtutem v conserat corpori humano quidquid conseri sensitiva in brutis; et similiter sensitiva facit in animalibus quidquid nutritiva in plantis, et adhuc amplius. Frustra ergo esset in homin alia anima sensitiva praeter intellectivam, ex quo anima intellectiva virtute continet sensitivam, et adhuc amplius; sicut frustra adderetur quaternarius posito quinario. Et eadem ratio est de omnibus formis substantiatibus usque ad materiam primam ita quod non est in homino diversas formas substantiale invenire, sed Solum secundum rationem; sicut consideramus eum ut Viventem per animam nutri-tivam, et ut sentientem per animam sensitivam, et sic de aliis. Manifestum est autem quod semper, adveniente larma persecta,

tollitur forma imperfecta sicut etiam adveniente figura pentagoni, tollitur quadrati. Undo dico, quod adveniente anima humana, tollitur sorma substantialis quae prius inerat alioquin generatio esset sine com ruptione alterius, quod est impossibile. Formae vero accidentales quae prius inerant disponentes ad animam, corrumpuntur quidem non per se, sed per accidens ad corruptionem subjecti undo manent eaedem specie, sed non eaedem numero; sicut etiam con-

148쪽

13 THOMAE AQUINATIS OPUM A1ingit circa dispositiones sormarum elementarium, quae primitus materiae advenire apparent. Ad primum ergo dicendum, quod secundum Basilium, spiraculum vitae dicitur ibi gratia sancti Spiritus; si sic obiecti cessat. Si autem, ut Augustinus dicit, spiraculum vitae sit ipsa anima; non oportebit dicere quod alia sorma sormatum sit corpus hominis do limo terrae quam ipso spiraculo vitae divinitus inspirato non enim illa sormatio temporo praeesssit inspirationem. is sorte 'elimus dicere, illam sormationem referri ad dispositiones accidentales, puta figuram, et alia hujusmodi, quae quodam rationis ordine praeintelliguntur in corpor ante animam intellectivam, sicut materiales dispositiones quibus tamen praeintelligitur ipsa

anima intellectiva, non in quantum est intellectiva, sed in qua tum ontinet in se virtute aliquam de imperfectioribus formis. Ad secundum dicendum, quod anima cum advenit corpori, non saei esse corpus essective, sed formaliter tantum Effective autem lacit corpus esse illud quod dat corpori formam ut perficiens ut disponens autem illud quod praeoperatur ad formam, paulatim autem et ordine quodam inducendo materiam ad propinquiorem formam au dispositi m. Quanto enim propinquior fuerit sorma aut dispositio, tanto minor os resistentia ad introductionem formae et disspositionis completae facilius enim si ignis caeno quam ex aqua, quam is utraque larma immediate adsit materiae. Ad tertium dicendum, quod Avicenna posuit formas elementorum actu remanere in mixto; quod non potest esse ; quia lormae

elementorum non possunt esse in una parte materiae simul et

sic oportet quod sint in diversis materiae partibus, quae distinguuntur secundum dimensivae quantitatis divisionenici et sic Opο tebit quod vel plura corpora sint simul, vel quod non sit mixtio vera totius ad totum, sed mixti ad sensum, secundum minima juxta se posita. Verroes autem in iii lib. de Caelo comm. 68 dicit, quod formae elementorum sunt mediae inter formas accidentales, et quod recipiunt magis et minus; et sic formis elementorum remissis, et quodam modo ad medium redactis, quodammodo fit mixtio sed hoc est minus possibile quam primum nam forma substantialis est terminus quidam esso pscifici, unde in indivisibili est ratio sormae sicut ratio numeri et figurae, nec est possibile ut intendatur vel remittatur; sed omnis additio vo su traetio lacit aliam speciem.

Et ideo aliter dicendum, secundum Philosophum in I de sena-

149쪽

XII. - QUODLIBRTUM PRIMUM in rations, quod formae miscibilium non manent in mixto, actu βρ4 irtuis prout scilicet virtus formas substantialis manet in qualitate elementari, licet remissa, et quasi ad medium redacta qualitas enim elementaris agit in virtut sormae substantialis alioquin actio quae est per calorem ignis, non terminaretur ad formam substantialem.

Ad quarium dicendum, quod anima, cum si sorma est quidem persectio quaedam particularis, non autem universalis; et ideo ea adveniente sic aliquid perficitur, ut tamen aliquid corrumpaxur.

tarum homo bsque gratia per solam naturatim arbitrii

Ad secundum sic procedebatur. 4. Videtur quod homo absquo gratia per solam naturalem arbitrii libertatem possit se a gratiam praeparare. Quia, ut dicitur Prov. xvi, 4 inominis est proe parare animam. Hoc autem dicitur ess alicujus quod est in ejus potestate constitutum. Ergo in potestato hominis aeonstitutum est quod possit se ad gratiam praeparare : non ergo indiget auxilio

gratiae.

1. Praeterea, Amsimus dicit in lib. s casu diaboli, quod non

ideo aliquis caret gratia quia Deus non vult dare, sed quia ipso non vult accipere. Si ergo vellet accipere posset accipers : potest ergo, si Vult se ad gratiam praeparare absque exteriori auxilio 3. Sed dicebat, quod homo indiget in hoc auxilio gratiae qua tum ad exterius movens. - Sed contra, homo potest moveri ad conversionem non solum ex bonis, sed etiam ex peccatis; sicut si aliquis videat aliquem enormiter peccantem, et ex horrors peccati ad Deum convertitur. Sed peccatum non os a Deo. Ergo absquo Dei operation potestis homo ad gratiam praeparare. Sed contra, per hoc ad gratiam praeparamur, quod ad Deum convertimur. Sed ad hoc indigemus auxilio divinae gratias dicitur enim Thren V, 2 converte nos, Bomine, ad te, e eonpertemur. Ergo homo indiget auxilio gratia divinae ad hoc quod se ad gratiam praeparet. Praeterea, ad nihilum non potest homo se praeparare nisi cogiuiando. Sed ad hoc ipsum indiget homo auxilio gratiae dicitur

150쪽

136 s. THOMAE AQUINATIM OPUsod enim It cor. III, 5 : Non a ieientes sum logiιare aliquid a nobis q si eae nobis. Ergo indigemus auxilio divinae gratias ad hoc quod

hos ad gratiam praeparemus. Respondeo dicendum, quod in hac quaestione cavendus es error Pesagii, qui posuit quod per liberum arbitrium homo poterat adimplere legem, et vitam aeternam mereri; nec indigebat auxilio divino, nisi quantiam ad hoc qito sciret quid sacere deberet; s-cundum illud Psalm cxMi s a Does msi faeare voluntatem ιvam Sed quia hoc nimis parum videbatur, ut solam scientiam haberemus a Deo, caritatem autem, qua praecept legis implentur, haberemus a nobis ideo postmodum Pelagiani posueriint, quod ini- tuam boni operis est homini ex se ipso, dum consenti fidei per liberum arbitrium; sed consummatio est homini a Deo. Praeparatio autem ad initium boni operis pertinet. Unde ad errorem Pelagianum pertinet dicere, quod homo possit se ad gratiam praeparare absque auxilio divinae gratiae Pet est contra Apostolum, qui dicit ad Phil. 3, 6 eoepit in vobis opus bonum, ipse perficiet. Dicendum est ergo, quod homo indiget auxilio gratiae non solum ad operandum, sed etiam ad hoc quod se ad gratiam praeparet; aliter tamen et aliter. am meretur homo per actum virtutis, cum non solum bonum agit, sed bene, ad quod requiritur habitus, ut dicitur in ii Ethici, et ideo ad merendum requiritur habitualiter gratia sed ad hoc quod homo praeparetras ad habitum consequendum, non indiget alio habitu; quia sic esse procedero in infinitum. Indiget autem divino auxilio non solum quantum ad exteriora moventia, prout scilicet ex divina providentia procurantur homini occasiones salutis, puta praedicationes, exempla, et interdum aegritudines et flagella sed etiam quantum ad interiorem motum prout Deus cor hominis interius movet ad bonum, secundum illud Proverb. xxi cor regis in manu Dei; quorumque τοι rit, vertet iιlud. Et quod hoc necessarium sit, probat Phil sophus in quodam cap. de Mn FOrιunae. Hoc enim agit voluntate voluntatis autem principium es electio, et electionis co silium. Si autem quaeratur qualiter consiliari incipiat, non potest dici quq ex consilio consiliari inceperit, quia sic esset in infinitum procedere. Unde portet aliquod exterius rincipium osso quod moveat mentem humanam ad consiliandum do agendis. Hoc autem oportet esse aliquod melius humana mente.. on ergo esteorpus caeleste, quod est insta intellectualem virtutem, sed Deus,

ut Philosophus, ibidem, concludit. Sicut ergo omnis motu ins

SEARCH

MENU NAVIGATION