S. Thomæ Aquinatis doctoris angelici, ord. præd. Opuscula selecta: ad fidem ...

발행: 1881년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

xH. - QUODLIBETUM RiMUM IMDicunt autem quidam, hoc esse rossitiem vel corpulentiam quamdam, quae tolletur per dotem gloriae, quam nominant subtilitatem. Sed hoc non est intelligibile; non enim invenitur quid sit hujusmodi corpulentia vel grossities non enim est aliqua qualitas: quia nulla qualitas dari potest, qua quidem remota corpus possit esse cum alio corpore in eodem loco similiter nec potest esse forma nec materia, quae sunt partes essentiae; quia tunc integra essentia corporis humani non remaneret cum gloria; quod est haereticum.

Et ideo dicendum sat, quod hoc prohibens nihil est aliud quam

dimensiones, quibus substat materia corporalis necesse est enim ut id quod est per se, si in unoquoque genere. Distinctio autem secundum situm primo et per se convenit quantitati dimensivae, quae definitur esse quantitas positionem habens unde e partes in stibiecto ex hoc ipso distinctionem habent secundum situm, quod sunt subjecta dimensioni; et sicut est distincιio diversarum partium unius corporis secundum diversas paries unius loci perdimensiones ita propter dimensiones diversa corpora distinguuntur secundum diversa loca. Duo enim corpora lacit actualis divisio materias corporalis duas autem partes unius corporis divisibilitas potentialis undo et Philosophus dicit in iv Physic. Topici,

cap. Lxxvij, quod sicut Subinιrante cubo ligneo aquam vel aerem, oportet quod cedat tanιum de aqua vel aere ita oporιeret quod cederent dimensiones separatae, si Vacuum poneretur. Cum ergo gloria non tollat dimensiones corporis, dico quod corpus gloriosum non potest naturaliter esse cum alio corpor in eodem loco propter aliquam proprietatem inditam. Ad primum ergo dicendum, quod, sicut dictum est, corpus humanum in statu illo prohibetur esse cum alio corpore in eodem loco, non propter corpulentiam aut grossitiem quae per gloriam

tollatur spiritualitatem enim Apostolus opponit animalitati, secundunt quam corpus es alimonia indigens, ut Augustinus dicit, non autem opponit grossiιio Vel corpulentiae ; se impoditur propter dimensiones Ratio vero quae in contrarium obiicitur, ponitur intor sophisticas axiones a Philosopho in I Physicorum. Puncto enim et lineae et superficiei non debetur locus, sed eorpori; unde non sequitur, si termini corporum se tangentium sunt simul, quod propter hoc plura corpora possint esse in eodem loco. Ad secundum dicendum, quod, sicut ibidem commentator e

primit, subintratio illa sit per condensationem, et dicuntur habero

172쪽

158 a. HOMAE AouINATI OPUscULA spiritualem virtutem propter raritatem. Esset autem erroneum dicere corpora lyriosa esso spiritualia hoc modo, quod sint aeriventisque similia, ut patet per Gregorium, Ix Moralium.

ARTICULUS XXII.

Utrum aliquo modo corpus gloriosum possit esse imul iueodem loco eum alio corpore. - 4 dist. 44 quoeδι. I, art. I; et coni sent. 4, cap. 84 art. 214 40; et 3 art. quoeδι. 54 art. 2 ad I et art. 4 ad 3.)Ad secundum sic procoditur. 2. Videtur quod corpus gloriosum nullo modo possit esse simul cum alio corpor in codem loco. Sicut enim se habet corpus unum ad unum locum, ita duo corp0ra ad duo loca. Ergo, commutatim, sicut unum corpus ad duo loca, ita duo corpora ad unum locum. Sed unum corpus nullo modo potest esse in duobus locis. Ergo nec duo corpora in uno loco. 2. Praeterea, si duo corpora sint in uno loco, sumantur duo puncta in duabus extremitatibiis loci. Sequitur ergo quod intorista duo puncta erunt duae lineae recla duorum corporum in eodem loco existentium, quod est impossibile. Ergo impossibile est duo corpora esse in eodem loco. Sed contra est quod Christus intravit ad discipulos anuis clausis, ut habetur Ioan xx : quod esse non potest, nisi corpus ejus simul cum corpore portarum fuisset in eodem loco. Potest ergo corpus gloriosum cum alio corpor esse in eodem loco. Respondeo dichndum, quod, sicut jam dictum est, duo corpora esso in eodem loco prohibetur ex dimensionibus, quia matella corporalis secundum dimensiones dividitur dimensiones autonidistinguuntur secundum situm Deus autem, qui est omnium causa prima potest conservare effectus in osse sine causis proximis unde, sicut conservat in sacramento altaris accidentia sine subjecto, ita potest conservare distinctionem materiae corporaliso dimensionum in ea absque diversitato situs Miraculoso ergo

steri potest quod duo corpora sint in eodem loco; unde corpori Christi attribuitur a Sanctis, quod exivit per clausum Virginis uterum, et qu0d intravit anuis clausis per virtutem divinam. Et similiter dico, quod corpus gloriosum, quod eri consiguratumloorpori claritalis Christi, poterit esse cum alio corpore in eodemoco, non propter aliquam virtutem creatam inditam, sed sola divina virtute assistento miracula faciente.

173쪽

XII. - QUODLIBETUM PRIMu 150 Ad primum ergo dicendum, quod proportione commulata sic est utendum: sicut so habet primum ad secundum, ut duo ad tria, ita se habet tertium ad quartum ergo commutatim, sicut se habet primum ad tertium, ita et secundum ad quartum, id est tria ad sex e secundum hoc ratio sic deberet procedere Sicut so habet unum corpus ad unum locum, ita duo corpora ad duo loca ergo sicut unum ad duo corpora, ita unus locus ad duo loca et sic non sequitur quod si unum corpus non potest esse in duobus locis, duo corpora non possint esse in uno loco. Unum enim corpus esse localiter in duobus locis implieat contradictionem, quia de ratione loci est quod sit terminus locali terminus autemost, extra quem nihil est rei unde nihil locati potest esse in loco exteriori quod si ponatur esse in duobus locis, sequitur quod sit extra suum locum, et ita soquitur quod si locatum e non locatum. ec est instantia de corpore Christi; quia non est in sacramento altaris localiter, sed per conversionem. Ad secundum dicendum, quod duas lineas rectas mathematicas esse infra duo puncta est impossibile, quia in eis nulla alia ratio distinctiopis potest intelligi nisi ex situ; sed duas lineas naturatos osse intra duo puncta est impossibilo quidem per naturam, sed possibilo per miraculum; quia remane alia ratio distinctionis in lineis duabus ex diversitate corporum subjectorum, quae conSer- antur virtute divina, etiam remota diversitate situs.

174쪽

QUAESTIO I.

Quaesitum est o Christo, de Angelis, e do hominibus circa Christum quaesita sunt duo de passione eius Ast utrum in triduo mortis fuerit idem homo numero et utrum quaelibet passio Christi suffecisset ad redemptionem humani generis sine morte.

Vtrum Christus idem in Diduo sum Aomo. Irt. 77.

Ad primum sic proceditur. 3. Videtur quod Christus fuerit idem homo in triduo. Dicitur enim Matth. xii 40 Sieu fuit Ionas in ventre et tribus diebus e tribus noetibus, ita eri Filius hominis in eorde terrae. Sed non sui alius Filius hominis in cordoterras nisi Filius hominis qui loquebatur super terram alioquin, Christus suisset duo filii. Ergo sui idem homo in triduo mortis. 2. Praeterea, donas sui idem homo in ventre ceti qui prius sus rat. Sed sicut Ionas sui in ventre ceti, ita Christus in corde terrae. Ergo etiam Christus sui idem homo.

Sed contra remota forma partis, rem0Vetur larma totius, quae resultat ex compositione formae et materiae. Sed in triduo mortis anima suit separata a corpore bristi. Ergo desiit esse humanitas; non ergo fuit idem numero homo in triduo mortis. Rospondeo dicendum, quod in Christo fuerunt tres substantias unitae, scilicet corpus, anima, et Divinitas; sed corpus et anima suerunt unita non solum in unam personam, Sed in unam naturam Divinitas autem in natura quidem non potuit uniri nec animae nec corpori, quia cum Sit persectissima natura, non potest ess pars alicujus naturae; sed fuit unita corpori et animae in persona. In morte autem Separata fuit anima a corpore alioquin non suisset vera mors Christi, do cujus rations est quod separetur anima a corpore, quod per animam vivificatur; sed Divinitas non sui separata nec ab anima nec a corpore; quod patet ex symbolo

fidei, in quo de Filio Dei dicitur, quod sepultus est, et deseendit ad inferos corpore autem dacent in Sepulcro, et anima ad inferos descendente, non attribuerentur ista Filio Dei, nisi hae duo

175쪽

xu. - QvODL1BATUM EcuNnu 161 ossent ei copulata in unitate hypostasis vel personae E ideo do Christo in triduo mortis dupliciter loqui possumus; uno modo quantum ad hypostasim vel personam, et sic est idem numero simpliciter qui suit aut quantum ad naturam humanam si hoc dupliciter uno modo quantum ad totam naturam, quae humanitas dicitur; et sic Christus non fuit homo in triduo mortis, unde nec idem homo, sed eadem hypostasis aut quantum ad partem humanae naturae; et sic anima quidem sui omnino eadem numero, eo quod non est transmutata secundum Substantiam; corpus vero sui idem numero secundum materiam, sed non secundum formam substantialem, quae est anima. Unde non potest dici quod simpliciter suerit idem numero quia quaelibe differentia substantialis excludit idem simpliciter animatum autem est disserentia substantialis et ideo mori est corrumpi, non alterari tanιum. Νec iterum potest dici, quos simpliciter non sit idem vel aliud, quia non est secundum totam substantiam non idem, aut aliud. Dicendum est ergo, quod fuit secundum quid idem, secundum materiam enim idem, secundum larmam vero non idem. Ad primum ergo dicendum, quod homo est nomen naturae, sed filius est nomen hypostasis et ideo magis in triduo mortis Christus potest dici filius hominis quam homo. Ad secundum dicendum, quod similitudo non attendi ιur ibi quantum ad omnia, sed solum quantum ad occupationem; nam Christus sui mortuus in corde terrae, non autem donas in ventro

Utrum alia passio christi sine morte Uesisse ad redemptionem humani generis. - 3 pari. qvw3t. 40, art. 2ει 3ει 4. Circa secundum sic proceditur. . videtur quod alia passio Christi non suffecisset ad redemptionem humani generis sino morte Dici enim Apostolus ad Galat. II, 2 Si eae lage est j titia, ergo Christus morιuus est grviis, id est inutiliter et sine causa. Sed si alia passio sussiceret, Christus gratis mortuus esset. Sed hoc habet Apostolus pro inconvenienti. Ergo alia passio Chrisιi non suffecisset ad redemptionem humani generis. a. Praeterea, illud emi dicitur quod justo pretio comparaturi

176쪽

162 s. THOMAE AQuIRATI OPUscuLASed justum pretium pro peccato primi parentis, quo venditust

est in servitutem genus humanum, esse non potuit aliud quam vita Christi, quae valet omnium hominum vitas, quae per illud peccatum privatur; nam per peccatum primi hominis mors in omnes introivit, ut dicitur ad Roman. v. Ergo non potuisse humanum genus redimi per aliam passionem Christi absque morte. 3. Praeterea, Gregorius dicit in III orat. quod nisi Chrisιus mortem indebitam suseepisset, nequaquam nos a morte debiι liberaret. Ergo passio alia non suffecisset ad liberationem humani

generis sine morte.

4. Praeterea Apostolus dicit ad Hebr. , . quod christus una obιatione eonsummari in oeternum sanetiAeatos; et ideo non esι locus secundas oblationi. Sed manifestum est quod Christus anio mortem multas passiones sustinuit, erudiens, laborans, consputus et agellatus. Si ergo ista passiones suffecissent, non obtulisset se ipsum ad mortem. Obtulit autem se ipsum hostiam Deo pro peccatis nostris, ut dicitur ad Ephes v et hoc per mortem. Ergo passio Christi absque morte non suffecisset. Sed contra, injuria vel passio alicuius mensuratur ex dignitate personae majorem enim injuriam patitur rex si percutiatur in facie, quam aliqua privata persona. Sed dignitas personae Christi est infinita, quia est persona divina. Ergo quaelibet passi ejus, quantumcumque sit minima est infinita; quaelibet ergo passio ejus suffecisset ad redemptionem humani generis, etiam sino

morte.

Praeterea Bernardus dicit, quod minima gutta sanguinis Christi suffecisset ad redemptionem humani generis. Potuisset autem aliqua gutta sanguinis Christi effundi sino morte. Ergo etiam sino morte potuisset per aliquam passionem humanum genus redimere.

Respondeo dicendum, quod ad emptionem duo requiruntur; scilicet quantitas pretii, et deputatio ejus ad aliquid emendum. Si enim aliquis det pretium non isqui valens ad rem aliquam ac quirendam, non dicitur esse simpliciter emptio, sed partim emptio, partim donatio puta, si aliquis emat librum qui valet viginti libras, pro decem libris, partim emeret librum, et partim sibi d0naretur. Rursus si daret etiam majus pretium, et non deputaret ad omendtim, non diceretur emere librum.

Si ergo loquamur de redemptione humani generis quantum ad quantitatem protii, sic quaelibet passio christi etiam sino morso

177쪽

suffecisset ad redemptionem humani generis, propter infinitam dignitatem personae et si procedunt duas ultimae rationes. Si adiem loquamur quantum ad deputationem pretii, sic dicendum es quod non sunt depulata ad redemphionem humani generis a Deo patro et Christo alia passiones Christi absquo moris; et hoc triplici ratione. Primo quidem ut pretium redemptionis humani

generis non solum esset infinitum valore, sed etiam esse ejusdem generis, ut scilicet nos de morte per mortem redimeret. Secundo ut mors Christi non solirm esset pretium redemptionis, sed etiam exemplum virtutis, ut videlicet homines non timerent pro veritatombri. Et has duas causas assignat Apostolus ad Hebr. II, 34, dicens it per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, quantum ad primum e liberare eos qui timore mortis per totam vitam obnoaeti erant serviιtιti, quantum ad secundum Tertio ut mors Christi esset etiam sacramentum salutis, dum nos virtute mortis Christi morimur peccato et carnalibus concupiscentii S, et proprio affectui; et haec causa assignatur DPetr. iii 4M Christus semel pro peceatu nosιris morιuus est, jusιus pro injustis, ut 03 erret Deo mortificatos quidem earne, vivifieatos autem spiriιu. Et ideo humanum genus non est redemptum per aliam passionem absque morio Christi. Ad primum ergo dicendum, quod non sine causa deputata est mors Christi ad redempli0nem humani generis, quamvis minor passio sufficere potuisset, ut dictum est. Λ secundum dicendum, quod Christus non solvendo vitam suam, sed etiam quamcumque passionem patiendo, sussiciens pretium exsolvisset pro redemptione humani generis, si minor passio

ad lio divinitus deputata suisset et lio propter infinitam dignitatem personae Christi, ut dictum est. Aliae duae rationes procedunt ex hoc quod aliae passiones christi non fuerunt deputatae ad hoc quod per eas absque moris Clii isti

redimeretur humanum genus.

QUAESTIO II.

Deinde quaerebatur si fingelis Det primo quantum ad compositionem ipsorum secundo quantum ad tempus motus ipS0rum. Circa Primum quaerebantur duo utrum Angelus substantialiter Sic Compositus ex essentia et esse 2 utrum in Angelo si aliud suppoSitum et natura.

178쪽

ARTICULUS III.

Ad primum sic proceditur. . Videtur quod Angelus substantialiter non componatur ex essentia et esse. Essentia enim Angeli est ipse Angelus, quia quidditas simplicis es ipsum simplex. Si

ergo Angelus componeretur ex essentia et esse, componeretur ex se ipso et alio. Hoc autem est inconveniens. Non ergo substanιialiter componitur ex essentia et Sse.

2. Praeterea, nullum accidens cadit in substanti lem compositionem substantiae. Sed esse Angeli est accidens proprio enim D6 attribuit Hilarius in lib. de Tri,itate, quod esse non sit accidens si sed subsistens veritas. Ergo Angelus non est essentialiter

compositus ex essentia et esse.

Sed contra est quo dicitur in Commento libri do Causis, quod intellistentia quam dicimus Angelum, habet essenιiam et esse. Respondeo dicendum, quod dupliciter aliquid de aliquo prae

dicatur Duno modo essentialiter, alio modo per participationem lux enim praedicaturis corpore illuminato participative; sed si esset aliqua lux separata, pr aedicaretur de ea essentialiter Secundum ergo hoc dicendum est, quod ens praedicatur de solo Deo essentialiter, eo quod esse divinum est esse subsistens et absolutum do qualibet autem creatura praedicatur per parιicipationem : nulla enim creatura est suum esse, sed est habens esse. Sic et Deus dicitur bonus essentialiter, quia es ipsa bonitas creaturae autem dicuntur bonae per participationem, quia habent ho-nitatem : unumquodque enim, in quantum est, b0num est, secundum illud Augustini in do Doctrina christiana, quod in quantum sumus, boni sumus. Quandocumque autem aliquid praedicatur doaltero per participationem oportet ibi aliquid esso praeter id quod participatur; et ideo in qualibet creatura re aliud ipsa creatura quae habet osse, et ipsum ess ejus et hoc est quod Bootius dicit in lib. de Hebdomad. quod in omni eo quod est eitra primum, taliud est esse et quod rat. Sed sciendum est, quod aliquid participatur dupliciter. Uno

modo quasi existens de substantia participantis, sicut genus participatur a specie. Hoc autem modo esse non participatur a cre

179쪽

tura id enim est de substantia si quod cadit in eius definitione.

Ens autem non ponitur in destitione creaturae, quia nec est genus nec disserentia unde participatur sicut aliquid non existens de ossentia rei et ideo alia quaesti est an est et quid est. Unde, cum omne quod est praeter essentiam rei, dicatur adcidens esso quod pertinet ad quaestionsm an est, est accidens et ideo Commentator dicit in v ela physic., quod ista propositio, Soerates est, est de accidentali praedicato, secundum quod importat entitatem rei, vel veritatem propositionis. Sed verum est quod hoc nomen ens, Secundum quod importat rem cui compsitit huiusmodi esse, sic significa essentiam rei, et dividitur per decem genera: non tamen univoce; quia non eadem ratione competit omnibus esse; sed substantiae quidem po se, aliis autem aliter. Si ergo in Angelo est compositio ex essentia et esse, non tamen est compositio sicut ex partibus substantiae, sed sicut ex substantia et eo quod adhaeret substantiae. Ad primum ergo dicendum, qu0d aliquando ex his quae simul junguntur, relinquitur aliqua res tertia, sicuti ex anima et corpore constituitur humanitas, quae est homo, unde homo componitur ex anima et corpore. Aliquando autem ex his quae simul junguntur, non resultat res Brita, sed resultat quaedam alio

composita; sicut ratio hominis albi resolvitur in rationem hominis et in rationem albi et in talibus aliquid componitur ex soipso et alio, sicut album componitur ex eo quod est album ei exalbedine. Ad secundum dicendum, quod ess est accidens, non quasi per accidens se habens, sed quasi actualitas cujuslibet substantiae; unde ipse Deus, qui est sua aetnalitas est suum esse.

ARTICULUS IV.

Circa secundum sic proceditur. 3. Videtur quod in Angelo idem sit suppositum et natura. In his enim quae sunt composita ex maioria et sorma, differt suppositum et natura muta suppositum addit supra naturam speciei stateriam individualem quod non potest esse in Angelo, si Angelus non sit compositus ex materia o sorma Ergo in Angelo non differt suppositum et natura.

180쪽

l00 s. anoMAE AQUINATI OPUScULA I. Sed dicebat, quod suppositum in Angelo differt a natura. in quantum suppositum intelligitur u babens esse, non autem natura. - Sed contra, sicut esse non ponitur in definitione saturae, ita non poneretur in definition suppositi vel singularis, si supposiιum vel singularo definiretur. Ergo suppositum per ess0 a natura non disset nullo ergo modo differunt suppositum t

Sed contra in omnibus creaturis natura constituit suppositum. Sed nihil constituit se ipsum. Ergo in nussa creatura est idem suppositum e natura.

Respondeo dicendum, quod ad hujus quaestionis intelligentiam oportet consideraro quid sit suppositum et quid natura. atura autem, quamvis multipliciter dicatur, tamen uno modo dicitur natura ipsa substantia rei, ut dicitur in metaph. text. com 4 , Secundum quod substantia significat essentiam vel quidditatem rei, vel quid est. Illud ergo significatur nomine naturae, prout hic loquimur de natura, quod significat definitio Dunde Boetius dicit in libro do duabus naturis, quod naιura est unumquodque informans speethea dilferentia : differentia nim specifica est completiva definitionis. Suppositum autem est singulare in genere Substantiae, quod dicitur hypostasis vel substantia prima et quia substantiae sensibiles compositae ex materia et sorma sunt magis nobis notae, ideo in sis primo videamus quomodo se habet essentia vel natura ad Suppositum. Dicunt autem quidam, quod forma partis est idem cum forma

totius, quae dicitur essentia vel natura, secundum rem, sed diruser sola ratione : nam sorma partis dicitur in quantum sacit materiam esse in actu forma autem totius, in quantum constituit speciem; sicut anima dicitur sorma partis, in quantum lacti corpus esse in actu et similiter dicitur anima sorma totius in quantum constituit speciem humanam et sic dicitur humanitas et secundum hoc in rebus compositis ex materia et forma, natura est pars suppositici nam suppositam est individuum compositum ex materia et forma, ut dictum est. Sed praedicta positio non videtur esse vera quia, ut dictum est, natura vel ossentia dicitur

id quod significat definitio. Definitio autem in rebus naturalibus n0n solum significat sormam, sed etiam materiam, ut dicitur in vi Metaphys. text. com. i. Nec potest dici quod materia ponatur in definition rei naturalis sicut non existens de essentia ejus r

bo enim es proprium accid0ntis undesiniatur per aliquid quod

SEARCH

MENU NAVIGATION