S. Thomæ Aquinatis doctoris angelici, ord. præd. Opuscula selecta: ad fidem ...

발행: 1881년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

XII. - QUODLIBETUM PRIMu 137riorum corporum, quae non semper moventur, principium est motus coeli ita omnium motuum inferiorum mentium principium est a Deo movente. Si ergo nullus potest se ad gratiam praeparare, nec aliquid boni facere, nisi per divinum auxilium. Ad primum ergo dicendum, quod per hoc quod hominis estis ad gratiam praeparar po liberum arbitrium, non excluditur no-esssitas auxilii divini; sicut necfer hoc quod ignis est calefacere, excluditur necessitas caelestis motus. Ad secundum dicendum, quod Deus movet omnia secundum modum eorum; et ideo divina motio a quibusdam participatur eum necessitate, a natura autem rationali cum libertate, propter hoc quod virtus rationalis se habet ad opposita; et ideo sic Deus movet mentem humanam ad bonum, quod tamen potest huic motioni resistere et sic ex Deo est ut homo se ad gratiam praeparet; sed quod gratia careat, non habet causam a Deo, Bd ab homine, secundiam illud sese iis, a Perditio tua eae te Drael; tantummodo eae me auaedium tuum. Ad tertium dicendum, quod licet peccatum non sit a Deo, tamen Deus peccatum quandoque ordina ad hoc ut sit alicui salutis

occasio.

ARTICULUS VIII. Utrum primus homo in statu innoeentior non ditererit Deum

3ver omnia. - Isart. quoeδι. 60 art. 3 et 5). Ad tertium sic proceditur. 3. Videtur quod primus homo in statu innocentiae non dilexerit Deum super omnia, et plusquam se ipsum. Sic enim diligere Deum, meritorium est maxime. Sed primus homo in statu illo non habuit undo posset proficere per meritum, ut dicitur in ' dist. l lib. Sent. Ergo primus homo in statu illo non dilexit Deum plusquam se ipsum, et super omnia. 2. Praeterea, sic diliger Deum, est maxima praeparatio mentis humanas ad gratiam consequendam. Primus autem homo in staιuillo ponitur gratiam non habuisse, sed sola naturalia. Ergo non dilexit Deum plusquam so ip8um, et super omnia.. 3. Praeterea, natura in se recurva est, quia scilico omnia quae amat, retorquet ad se. Sed propter quod unumquodque lase, et illud magis. Ergo naturali dilecxione pius diligebat se ipsum quam Deum : non ergo diligebat Deum super omnia. Sed eontra, si non diligebat Deum plus quam se ipsum aut

152쪽

l38 s. THOMAE AQUINATI OPUscd ergo minus se, aut aequaliter sibi; et utroque modo sequitur quod se ipsό homo rueretur, dum s non roserret in Deum. Frui autem se ipso inducit perversitatem peccati, ut Augustinus dicit. Ergo primus homo in statu innocentiae jam erat perversus per Peccarium; quod es impossibile sequitur ergo ut diligeret Deum super

omnia.

Respondeo dicendum, quod si homo sui lactus in gratia, ut ex verbis Basilii et Augustini haberi potest, quaestio ista locum non habet. Manifestum est enim quod existens in gratia, per caritatem diligit Deum supra so ipsum. Sed quia possibilo lai Deo ut hominem faceret in puris naturalibus, utile est considerare ad quantum so dilectio naturalis extendere po8sit. Dixsrunt ergo quidam, quod homo vel Angelus, in puris naturalibus existens, diligit Deum plusquam se ipsum naturali dilocintione secundum amorem concupiseentiae, quia scilicet bono divino magis frui desiderat tanquam majori et suaviori sed secundum amorem amicitiae naturaliter homo plus diligit se ipsum quam Deum. Est enim amor concupiscentiae quo dicimur amars illud quo volumus uti vel frui, sicut vinum, vel aliquod hujusmodi amor autem amicitiae est quo dicimur amare amicum, cui volumus bonum. Sed ista positio stare non potest. Dilectio enim naturalis est quaedam naturalis inclinatio indita naturae a Deo nihil autem naturale est perversum Impossibilo est ergo quod aliqua naturalis inclinatio vel dilectio si perversa : perversa autem dilectio est ut aliquis dilectione amicitiae diligat plus se quam Deum. Non potest ergo talis dilectio esse naturalis. Dicondum est orgo, quod diligere Deum super omnia plus quam se ipsum est naturale non solum Angelo et homini, sed etiam cuilibet creaturae, secundum quod potest amare aut sensibiliter aut naturaliter Inclinationes enim naturales maximo cognosci possunt in his quae naturaliter aguntur absque rationis deliberatione sic enim agit unumquodque in natura, sicut aptum natum est agi. Videmus autem quod unaquaeque pars naturali quadam inclinatione operatur ad bonum totius, etiam cum periculo aut detrimento proprio : ut patet cum aliquis manum exponit gladio ad defensionem capitis, ex quo dependet salus totius corporis. Undo natural est ut quaelibet pars suo modo plus amet totum quam se ipsam. Unde et secundum hanc naturalem inclinationem, et secundum politicam virtutem, bonus civis mortis periculo soexponit pro bono communi Manifestum est autem qno Deus est

153쪽

, XII. - QUODMBRTUM PRIMΠu 139hcnum commune otius universi et omnium partium eius; unde quaelibet creatura suo modo naturaliter plus amat Ddum quam spissam insensibilia quidem naturaliter bruta vero animalia Sennitive, creatura vero rationalis per intellectivum amorem, quae

cliloetio dicitur. Ad primum ergo dicendum, quod diligoreisum prout est principium totius esse, ad naturalem dilectionem pertinet; sed diligere Deum prout est obiectum beatitudinis, est gratuitae dilectionis, in qua meritum consistit. Nec tamen necessarium est ut in hoc sustineamus sententiam Magistri dicentis, quod homo in primo statu non habui gratiam per quam mereri posset. Ad secundum dicendum, quod naturali dilections qua Deus super omnia naturaliter diligitur, potest aliquis magis et minus uti et quando in summo fuerit, tunc εst summa praeparati ad gratiam habendam. Ad tertium dicendum, quod inclinatio rei naturalis est ad duo

scilicet ad moveri, et ad agore. Illa autem inclinatio naturae quae est ad moveri, in se ipsa recurva est, sicut ignis movetur sursum propter sui conservationem; sed illa inclinatio naturas quae est ad agere, non est recurva in se ipsa; non enim ignis agit ad generandum ignem propter se ipsum; sed propter bonum generati, quod est forma eius; et ulterius propter bonum 'mmune, quod est conservatio speciei. Unde patet quod non universaliter verum est quod omnis dilectio naturalis sit in se recurva.

QUAESTIO V

Deinde quaerebatur do his quae pertinent ad bonum gratiae. Et primo de his quae pertinent ad ipsum bonum gratiae secundo do his quae pertinent ad malum culpae, quod ei Opponitur Circaea vero quae ad omnes pertinent, quaerebatur de duabus partibus poenitentiae rast de contritione, utrum scilicet contritus teneatur velle magis osse in inferno quam peccare. 2 De confessione.

ARTICULUS IX.

Utrem esiaritas istia magis sella res in inferno quam peccare. - 4 Sent. dist ad gumi. 2 art. 3, et quσει. 3, ad M.

Ad primum sic procedebatur. . Vidstur quod contritus non debeat magis velis eis in inferno quam peccare Poena enim i

154쪽

140 THOMAE AQUINATIM OPUs LAserni est aeterna et irremediabilis. De peccato autem potos liberari per paenitentiam. Ergo magis debet vello peccare quam in

inferno esse.

2. Praeterea, poena inferni includit culpam una enim do poenis inferni est vermis, id est conscientiae remorsus de culpa Culpa autem non includit poenam inferni. Ergo magis est eligenda culpa quam poena inferni.

Sed contra est quod Anselmus dicit in lib. d Similitudinibus,

quod aliquis debet magis oligero esse in inserno sine eulpa quam in paradiso cum culpa; quia innocens in inferno non sentiret poenam, et peccator in paradiso non gauderet de gloria. Respondeo dicendum, quod contritus tenetur in generali vello pati magis quamcumque poenam quam peccare; et hoc ideo quia contritio non potest esse sine caritate, per quam omnia dimittuntur peccata Ex caritate enim plus homo diligit Deum quam so ipsum; peccare autem es facere contra Deum puniri autem est aliquid pati contra se ipsum unde caritas hoc requirit ut quamlibet poenam homo contritus praeeligat culpae. Sed in speciali descendere ad hanc poenam vel ad illam non tenetur; quinimo stulto saceret, si quis se ipsum vel alium sollicitaret super hujusmodi particularibus poenis. Manifestum est enim quod sicut delactabilia pius movent in particulari considerata quam in communi; ita te ribilia plus terrent, si in particulari considerentur; et aliqui sunt qui minori tenhatione non cadunt, qui forte majori caderent: sicut aliquis audiens adulterium, non incitatur ad libidinem; sed si per considerationem descendit ad singulas illecebras, magis movetur. Et similiter aliquis non refugeret pati mortem pro Christo; sed si descenderet ad considerandum singulas poenas, magis retraheretur; et ideo descendere in talibus ad singula est inducere hominem in tentationem, et praebere occasionem peccandi. Ad primum ergo dicendum, quod culpa etiam mortalis de se perpetua est, sed ex sola Dei misericordia remedium habet. Praetore plus praepondera bonum divinum, contra quod agit culpa, bono naturae creatae, cui opponitur poena, quam perpetuitas poenae temporalitati culpae. Ad secundum dicendum, quod remorsus conscientiae non est culpa, sed consequens ad culpam, et posset esse sine culpa, ut in eo qui habet conscientiam errantem de praeterito commisso sicut

si aliquis credit aliquid aras prius commissum esse illiciιum; quod tamen licitum erat, et ipse dum sacere licitum reputabat.

155쪽

QUAESTIO GL

. Deinde circa consessionem quaerebantur tria rast uirum sussiciat quod aliquis scripto confiteatur, an oportet quod confiteatur verbo; 2 an aliquis teneatur statim confiteri habita opportunitate, vel possit expectare usque ad quadragesimam; o utrum presbyter parochialis debeat creder suo parochiano dicenti se alteri consessum, et dare ei Eucharistiam, vel non.

ARTICULUM X. Utrum suffleia consiteri scripto - 4 dist IT, qvmt. 3,

Ad primum sic procedebatur. 4. Videtur quod sufficiat, si aliquis confiteatur scripto consessio enim requiritur ad manifestationem peccati. Sed peccatum manifestari potes scripto sicut et verbo. Ergo sussicit, si confiteatur scripto. Sed contra est quod dicitur Rom. x, ore eonfessis A ad ιδυιem. Respondeo dicendum, quod consessio est quoddam sacramentale. Sicut enim in baptismo requiritur aliquid ex parto ministri, scilice ut abluat et proserat, et aliquid ex parte suscipientis sacramentum, ut scilicet intendat et abluatur; ita in sacramento poenitentiae ex parte sacerdotis requiritur quod absylvat sub aliqua forma verborum; ex paris vero paenitentis requiritur quod so elavibus Ecclesiae subjiciat, peccata sua per consessionem ma-manisostans. De necessitate ergo sacramenti est quod sua peccata manifestet et contra hoc nullus dispensare posset, sicut nec contra baptismum; sed quod fiat manifestatio verbo, non est donecessitate sacramenti alioquin nulla necessitato posset aliter aliquis effectum hujus sacramenti percipere, nisi ore confitendo; quod patet osse salsum. Nam mutis, vel quibuscumque qui verbo confiteri non possunt, sussici scripto vel nutibus confiteri. ulla autem necessitate potest aliquis baptizari nisi aqua, propter hoc quod aqua est necsssitate sacramenti. Sed ex institutione Ecclesiae tenetur homo qui potest, ut verbo confiteatur; non solum propter hoc ut ore confitens confitendo magis erubescat, ut quiore peccat, ore purgetur; sed etiam semper in omnibus 'sacramentis aecipitur id cujus est communior usus; sicut in sacrame

156쪽

I42 TROMAE AQUINATIS MΡUScULA tali ablutione baptismi accipitur aqua, qua homines communius utuntur ad abluendum, et in eucharistia panis, qui est communior cibus unde et in manifestatione peccatorum convenit uti verbis, quibus homines communius et expressius suos conceptus significare consueVerunt.

Et attendendum est, quod in hoo sacramento non imprimitur character, sed solum consertur gratia ad remissionem peccati, quam remissionem nullus consequitur peccando. Peccat autem qui ordinationsm Ecclesiae praetermittit unde in baptim qui serva ea quae sunt de necessitate sacramenti, praetermittens statuta Ecclesiae, consequitur characterem sacramenti, sed non sacramenti effectum hic autem nihil consequitur. Hationes autem quae ad utramque partem inducuntur, non multum cogunt nam neque manifestati ita expresse potest fieri script o sicut verbo; neque quod licitur ira eonfessio fit ad salutem, intelligitur d consessione psccatorum, sed de consessione udet.

Utrum confessio Verri sonu usque ad Dadragesimam.

Cire secundum sic proceditur. 4. Vidstur quod aliquis possit difformisonsessionem usquo ad qRadragesimam. Quicumque enim servat praeceptum eclesiae, non delinquit. Sed Ecclesia stat uitquod semel in anno homines propria peccata confiteantur. Ergo si aliquis expectat usque ad torminum ab Ecclesia constitutum, non

peccat. 2. Praeterea baptismus est sacramentum necessitatiA, sicut ehpaenitentia. Sed catechumenus non peccat, si differat baptismum, usque ad sabbatum sanctum. Ergo pari ratione nec eontritus peceat, si differat consessionem usque ad quadragesimam. 3. Praeterea majoris necessitatis est contritio quam consessio. Sed consessio sine eontritione non vale ad salutam contritio autem sine consessione potest in aliquo casu valere. Sed illis qui est in peccato, non tenetur statim conteri contrition quae delati peccatum alioquin peeestor per singula momenta peccaret. Ergo, nec contritus tenetur statim conliberi, ita quod peccet, si secus agat.

Sed contra, magis est subveniendum morbo spirituali quam morbo corporali. Sed aliquis subjectus moi bo corporali, periculo sopommitteret, nisi remedium medietnae quaereret quam cito posset

157쪽

m. - QUODLIBETUM PRIMu 14set ex negligentia pectaret Multo ergo magis peccat qui differti medium confossionis adhibere contra spiritualem morbum peceati. Respondeo dicendum, quod laudabile est quod peccator quam citius commode potest, peccatum suum confiteatur; quia per 8acramentum paenitentiae consertur gratia, quae hominem reddit magis firmum ad resistendum peccato. Quidam autem diserunt quod isnetur confiteri, qua meito opportunitas confitendi se obtulerit; ita quod si disserat, peccat. Sed hoc est contra rationem praecepti assirmativi, quod licet obliget semper, non tamen obligat ad Semper, sed pro loco et tempore. Tempus autem implendi praeceptiam de eonfestione vide ιur quando imminet aliquis casus in quo necesso est homini quod sit consessus puta si immineat ei mortis articulus, vel necessitas accipiondi Eucharistiam aut sacrum ordinem, di aliquid hujusmodi, ad quod oportet hominem per consessionem purgatum praeparari; unde si aliquid horum immineat, e aliquis confiteri praetermittat, peccat, dummodo debita opportunita adsit. Et quia ex praecepto Ecclesiae omnes fideles tinentur saltem semel in anno, in festo Paschae praecipus, sacramenti communionem accipere, ideo Ecclesia ordinavit ut semel in anno, quando imminet tempus accipiendi Eucharistiam, paene fideles confiteantur. Dico ergo, quod differre consessionem usque ad hoc tempus, per so loquendo, licitum est; sed Braccidens potest fieri illicitum puta si immineat aliquis articulus in quo consessio requiratur, vel si aliquis propter contemptum eonsessiouem disserat et similiter per accidens posset ess talis dilatio meritoria, si ad hoc differret, ut prudentiori confiteretur,

vel devotius propter sacrum aempus Primas ergo rationes concedimus.

Ad illud vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod morbus corporalis, nisi per medicinae remedium extingua ιur, semper invalescit in pejus, nisi sorte etiam virtute naturae fuerit extinctus morbus autem peccati extinguitur per contritionem; unde non est simile.

ARTICULUS XII.

Utrum sacerdos paroohialis teneatur redere suo subdito dicenti se alteri esse confessum. - 4 dist. 17 quoeSt. 3, siri. 3 quoeδι. 5 ad 2 et 4). Ad eruum hic prooeditur. . Videtur quod sacerdos paroebialia

158쪽

144 s. THOMAE AQUINATI OPUscuLA non debeat credero suo subdito dicenti se alteri esse eonfossum, ut propter hoc ei Eucharistiam det Frequenter enim sola conse .sion aliqui conteruntur, qui prius contriti non suerunt. Sed sacerdos debo subditum suum, quantum poteSt, ad bonum inducero.

Ergo videtur quod omnino ab eo expetere debeat quod sibi confiteatur.

2. Praeterea, Proverb. xvII, 23, dicitur pastor Ecclesiae Diligenιer agnoses ullum peeori tui. Sed hoc nullo modo melius potest quam per consessionem. Ergo debet ab eo exigore quod sibi confiteatur. Sed contra, si sibi confiteretur, posset dicere quae vel tot et erederetur ei. Ergo etiam hoc sibi debet credi, quod si consessus. Rospondeo dicendum, quod in soro judiciali roditur homini contra se, sed non pro se in laro autem paenitentiae creditur homini pro se e contra se Est ergo distinguendum, quod dupliciter sit impedimentum quo aliquis a perception Eucharistias impedia ιur. Si enim sit impedimentum ad forum judiciale portinens, puta excommunicati' non tenetur sacerdos suo subdito eredere, quem excommunicatum novit, nisi sibi do absolutionseonstet. Si autem si impedimentum quod ad larum poenitantias pertineat, scilicet peccatum, tonetur ei credere; et injusto agit, si denege Eucharistiam ei qui perhibet se consessum et absolutum ab eo qui abgolvere potuit vel auctoritate apostolica vel auctoritat Episcopi. Ad primum ergo dicendum, quod illud bynum quod in consessiope homines consequuntur jam consecutus est ille qui consessum so dicit, si verum dicit: si autem salsum dicit, pari rations pomot salsum dicero confitendo. Nec potes aliquis alicujus hominis auctoritato compelli ad confitendum peccatum quod alteri consessus est qui absolvere potui : quia, sicut jam dictum est, consessio peccatorum quoddam sacramentale est, divino imporio subiacens,

non humano.

Ad secundum dicendum, quod spiritualis phstor vultum pecoris sui debet diligenter agnoscere, considerando exterius vitam eius; sud per modum consessionis non potest diligenιius scrutari, sed oportet quod credat ea quae sibi a suo subdito dicutitur.

QUAESTIO VII

Dsindo quaerebantur duo de his quae pertinent ad elericos

159쪽

ΣΠ. - QUODLIBSTUR PRIMΠM 145 do ossicio Ecclesiae utrum illo qui est praebendatus in duabus Eeclesiis, in dio quo diversum ossicium fit in utraque Ecclesia, debeat utrumque ossicium dicere 2 de studio theologiae utrum aliquis teneatur dimittere studium heologiae etiam si sit aptus ad alios docendum, ad hoc quod intendat saluti animarum.

ARTICULUS XIII.

Ad primum sic proceditur. . Videtur quod aliquis in tali casu dabeat utrumque ossicium dicere Onus enim debet respondero emolumento. Illo ergo qui habet emolumenium praebendae in duabus Ecclesiis, debet onus sufferre utriusque, ut scilicet utriusqus Ecclesiae ossicium dicat. 2. Praeterea, justum esse videtur ut si habet maius emolumsnium ab una Ecclesia, in qua larι cantatur prolixius ossicium quod etiam nus nus subeat prolixius ossicium dicendo. Non ergo ad eum pertinet electio; sed vel debet utrumque dicere, vel dελ dicor ossicium Ecclesiae in qua habet pinguius beneficium. Sed in contrarium inducebatur consuetudo. Respondeo dicendum, quod supposito quod aliquis liciis sit praebendatus in duabus Ecclesiis, scilice ex dispensatione, considerandum est, quod ille qui in aliqua Ecclesia praebendam accopii, duobus obligatur scilice Deo, ut ei debitas laudes exsolvat pro eius beneliciis; et Ecclesiae, de qua accipit sumptus. Ea oro q- ad Ecclesiam pertinent, subiacent dispensationi praelatorum Eeelesiae Det ideo hoc debitum quod debet Ecclesias debet exsolvero secundum quod statutum est vel per se ipsum, si sit praebenda quae requirat residentiam; vel per vicarium, si hoc sussi-eiat secundum Ecclesiae statutum ac consuetudinem. Sed debitum quod debet Deo, per se ipsum debet exsolvere. Non reser autem quantum ad Deum quibus psalmis et hymnis Deum laudet, ut puta, utrum dicat in vesperis : Diaei Dominus, Vel Laudate pueri Dominum, nisi quantum ad hoc quod homo obet sequi maiorum traditiones. Et quia laudes Deo debet quasi unus homo, sussicit quod semel ossicis dicat secundum consuetudinem alicuius Ecclesiarum quarum est clericus. Sed de electione ossicii rationabsellis videtur quod debeat dicere ossicium illius Ecclesias in qua majorem gradum babel, ut si in una sit decanus, et in alia

160쪽

146 s. Tuoua AcsINATI MUscd simplex canonicus, debet dicere officium Ecclesias in qua est de-eanus. Quod si in utraque Ecclesia suerit simplex canonicus, debet dicere ossicium dignioris Ecclosias, quamvis sorte in minori Ecclesia habeat opulentiorem praebendam; quia temporalia nullius momenti sunt spiritualibus comparata Si vero ambae Ecclesiae sunt aequalis dignitatis, potest eligere quodcumque ossicium magis voluerit, si fuerit ab utraque Ecclesia absens; si autem sueri in aliqua earum praesens, debet se conformare illis cum quibus conversatur. Et per hoc patet responsio ad objecta.

ARTICULUS XIV.

Ad secundum sic proceditur. . Videtur quod aliquis qui potest

saluti animarum curam impendere, peccet, si cire studium tempus occupat. Dicitur enim ad Galat ult. Q Dum terepus habemus, operemur bonum nulla etiam est gravior jactura quam temporis. on debet ergo aliquis totum tempus in ludi expe dero, disserens salux animarum curam impendere.

2. Praeterea, persecti tenentur ad id quod melius est. Sed religiosi sunt persecti. Ergo maxime religiosi debent dimittere studium, ut saluti animarum insistant. 3. Praeterea, prius est errare in via morum quam in via pedum. Sed praelatus tenetur revocare suum subditum, si videat eum errare in via pedum. Ergo mulio magis tenetur eum revocare ab errore qui est in via morum Est autem error, si homo praetermittat quod melius est. Ergo praelatus debet subditum cogere ut saluti animarum intendat, studio praetermiSSo. In contrarium inducebatur consuetudo pro ratione.

Respondeo dicendum, quod aliqua duo possunt comparari adinvicem et simpliciter et secundum aliquem casum. Νihil enim prohibet, id quod est melius simpliciter, in aliquo casu esse minus eligendum Psicut philosophari est simpliciter melius quam ditari: sed in tempore necessitatis ditari est magis eligendum; et aliqua

pretiosa margarita est carior uno pane, et tam mi aliquo casulamis, panis praeeligeretur, secundum illud Thren i 2 Dedemιnt pretiosa quaeque pro eibo ad refoeillandas animas. Est autem considerandum, quod in quolibet artificio simplici r

SEARCH

MENU NAVIGATION