S. Thomæ Aquinatis doctoris angelici, ord. præd. Opuscula selecta: ad fidem ...

발행: 1881년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

XII. - QUODLIBETUM IEcUNDUM IMnon os essentia ejus, scilicet per subjectum; et ideo habet essentiam incomplete, ut dicitur in v Metaphys. text. com 4ὶ Relinquitur ergo quod in rebus compositis ex materia et forma essentia vel natura non sit sola forma, sed compositum ex materia et sorma. R0stat ergo considerandum, cum suppositum vel individuum naturale sit compositum ex materia et sorma, utrum sit idem ossentiae vel naturae et hanc quaestionem movet Philosophus invii Metaph. tex com 2 ὶ ubi inquirit, utrum sit idem unumquodque, et quod quid est ejus Dei determinat, quod in his quae dicuntur per se, idem est res si quod quid est rei in his autem quae dicuntur per accidens, non est idem Homo enim nihil est

aliud quam quod quid est hominis nihil enim aliud significat homo quam animal grossibilo bipos sed res alba non os idem omnino ei quod quid est album, quod scilicet significatur nomine albi nam album nihil significat nisi qualitatem, ut dicitur in praedicamentis res autem alba est substantia habens qualitatem. Secundum hoc ergo, cuicumque potest aliquid accidere quod non sit do rationa sua naturae, in eo differ resis quod quid est, sive suppositum et natura. am in signification naturae includitur solum id quod estis raιione speciei suppositum autem non solum habet haec quae ad rationem specie pertinent, sed etiam alia quae ei accidunt; et ideo suppositum signatur per totum, natura autem, sive quidditas, ut pars formalis. In solo autem Deo non invenitur aliquod accidens praeter ejus ess6ntiam, quia suum esse est sua essentia, ut dictum est; et ideo in Deo est omnino idem suppositum et natura. In Angelo autem non est omnino id om quia aliquid accidit ei praeter id quod est de ratione suae speciei quia et ipsum ess Angeli est praeve ejus essentiam founaturam e alia quaedam si accidunt quae omnino perιinent ad

suppositum, non autem ad naturam.

Ad primum ergo dicendum, quod non solum in composiιis exmatoria et forma invenitur aliquod accidens praeter essentiam ipsius speciei, sed etiam in substantiis spiritualibus quae non componuntur ex materia et forma; et ideo in utrisquo suppositum non est omnino idem quod ipsa natura. Hoc tamen est aliter ι aliter in utrisque Dupliciter autem aliquid accipitur ut accidens praeter rationem rei. Uno modo quia non cadit in dolinitione significante essentiam rei, sed iam n est designativum vel determinativum alicujus essentialium principiorum; sicut rationalis

182쪽

168 s. THOMAE AQUINATIM OPUscu est determinativum essentialiter animalis; unde essentiale homini, et do rations ejus existens. Alio modo accidit aliquid alicui, quia nec est in ejus definitione, nec est determinativum alicujus essentialium principiorum; sicut albodo accidi homini. His ergo quae

sunt composita ex materia et sorma, accidit aliquid praeter rationem speciei existens utroque modo. Cum enim de ratione speciei humanae sit quod componatur ex anima et corpore determinatio corporis et anima egi praeter rationem speciei, si aceidi homini in quantum est homo, quod sit ex hac anima et ex hoc corporo; ssd convenit per so huic homini, de cujus ratione esset, si definiretur, quod esset ex hac anima et ex hoc corpore sicut de ratione hominis comm linis est quod sit ex anima et corpore. Accidunt etiam compositis ex materia et forma praeter rationem speciei multa alia quae non sunt determinativa essentialium principiorum. Substantiis vero immaterialibus creatis accidit quidem aliqua praeter rationem speciei quae non sunt determinativa essentialium principiorum, ut dictum est; non tamen accidunt eis aliqua quae sunt determinativa essentiae speciei quia ipsa natura specie non individuatur per materiam, sed per se ipsam, ex hoc

quod talis forma non est nata recipi in aliqua materia; unde per se ipsam non est multiplicabilis, neque praedicabilis do pluribus. Sed quia non est suum esse, accidit ei aliquid praeter rationem speciei, scilicet ipsum esse, et alia quaedam quae attribuuntur supposito, et non naturae propter quod suppositum in eis non

est omnino idem cum natura.

Ad secundum dicendum, quod non omne quod accidit alicui praeter rationem speciei est determinativum essentiae ipsius, ut oporteat illud poni in ration ejus, sicut dictum est; et ideo, licet ipsum ess non sit de ratione suppositi; quia tamen pertinet ad suppositum, et non est de ratione naturae manifestum est quod suppositum et natura non sunt omnino idem in quibuscumque res

non est suum esse.

Ad illud vero quod in contrarium objicitur, dicendum, quod

natura dicitur constituore suppositum etiam in compositis ex materia et forma, non quia natura si una res et suppositum alia res hoc enim est secundum opinionem dicentium quod natura speciei sit sorma tantum; quae constituit suppositum sicut totum sed quia secundum modum significandi natura significatur ut pars, ratione supradicta, suppositum vero ut totum; natura significatur ut constituens, et suppositum ut constitutum.

183쪽

XII. - QUODLIBETUM SEOUNDUM

QUAESTIO III

Deinde quaesitum os de tempore, per quod Deus movet cre turam spiritualem, secundum Augustinum.

ARTICULUS V.

Utrum sit idem cum tempore quod mensura motus corpora lium rerum. 4. Et videtur quod sic Quia neque Augustinus diversitatem hanc temporum assignat, neque aliquis philosophus. Vanum ergo videtur hanc diversitatem temp0rum assignare. 2. Praeterea, omne quod est, in quantum est, unum est. Si ergo non sit unum tempus, sed diversa, non erit ens; quod est inconveniens. Oportet ergo p0nere unum tempus tantum. Sed contra tempus quo mensurantur corporale motus, et numerus motus primi caeli, secundum bil080phum in I Phys. tot com 9 j. Sed tempus per quod moventur Angeli, non habet aliquem ordinem ad motum. Ergo illud smpus es aliud a tempore corporalium rerum. Praetersa, perpetuo et corruptibili nihil est commune nisi secundum nomen, ut dicitur in X Metaphysic. text. com 26ὶ Sed A goti sunt perpetui corpora autem Sunt corruptibilia ΝΟ ergo idem tempus est utrorumque. Respondeo dicendum, quod, sicut Augustinus dicit in II 6 Civit. Dei, tempora non fuis3ent, nisi reatura fleret, quin aliquid aliqua motione mutaret eurus mutationi eum aliud atque aliud, quae simul esse non po8sunt, cedit atque uocedit, equitur tempus. Ex quo accipitur quod etiam Phil0sophus dicit in iv Physic. text. com 9 J, quod oportet loqui do tempore erundum rationem motus; nam tempus est numerus motus deundum prius et posterius. Omnes ergo motus qui possunt mensurari una mensura, habent unum tempus; si qui vero motu sunt qui non possunt una mensura mensurari, necesse est quod eorum si diversum tempus. Cum autem mensura sit hom0genea mensurato, ut dicitur in

184쪽

unius generis, possunt habere unam mensuram communem, nostautem quae sunt generum diversorum. Omnes autem motus continui conveniunt in uno genere, in quantum sunt commensurabiles, et ideo possunt habere unam mensuram communem

mensurantur enim omnes simplicissimo modo sui generis, scilicet velocissimo motu primi caeli: unde omnium motuum continuorum potest osse unum tempus commune : quod quidem te inpus, licet videatur esse secundum genus de numero discretorum, quia est numerus harum rerum continuarum, scilicet motuum, sit et ipsum continuum sicut derem simpliciter dictum est aliquid discretum; sed decem ulnas panni est aliquid continuum. Discretorum autem et continuorum non potest esse una mensura communis, cum sint diVersorum generum, in quantum sunt mensurabilia; et ideo necesse est, si sunt aliqui motus continui, quod tempus eorum aliud sit a motu quo mensurantur motus discreti. Manifestum est autem quod motus spiritualium creaturarum, de quibus Augustinus loquitur, dicens creaturam spiritualem moveri per tempus et non per locum, non sunt motus continui, sed vicissitudines quaedam discretae. Dicit enim, quod per tempus movetur animus, vel reminiscendo quod oblitus erat, vel discendo quod nesciebat, vel volsindo quod nolebat. Unde manifestum est, qu0 cum tempus non habeat continuitatem nisi ex motu, quod tale tempus non habeat continuum, et quod est aliud a tempore corporalium rerum. Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus ex ipsa differentia motuum dat intelliger differentiam temporum. Ad secundum dicendum, quod eo modo aliquid est unum, quo os et dicitur ess : quod enim dicitur esse secundum speciem,

est unum specie, non autem unum numero : unde non sequitur,

si sint plures homines, quod non sit homo et similit' non so-quitur, si sint plura tempora, quod non sit tempus.

QUAESTIO IV.

Deinde quaesitum est d homine. Et primo quantum ad virtutes. Secundo quantum ad peccata Tertio quantum ad poenas Circa virtutes autem sui quaesitum et quantum ad res divinas, et quantum ad res humanes. Quantum ad res divinas, quaesita sit ni tria 4 circa fidem utrum aliquis teneretur credere Christo visibilia

miracula non acienti ν circa fido sacramentum, utrum parvuli

185쪽

XII. - QUODLIBETUM BouNDUM TIJudaeorum sunt baptigandi invitis parontibus; st circa decimas quae debentur ministris sacramentorum, uirum aliquis propter consuetudinem possi excusari ne decimas solvat.

ARTICULUS VI.

Ad primum sic proceditur. 4. Videtur quod clii isto non laetenti visibilia miracula homines credero non tenerentur. Quicumque enim non lacit hoc ad quod tenetur, peccat. Sed si homines non credstron Christo miracula non acienti, non peccarent dicit enim ipso Joan. xv, si opera non sedissem in eis quae nulli aestus sicit, peeeatum non haberent; et loquitur do peccato infidelitatis, secundum Augustinum. Ergo Christo, si non secisset miraeula, homines credere non tenerentur.

2. Praeterea, nullus potest mutaro legem nisi legislator, vel eo superior Sed Christus praedicabat quaedam quae videbantur po linero ad votoris legis abolitionem; sicut quod cibi non coinquinarent hominem, et quod licet in sabbato operari. Sr ergo non probasse se esse legislatorem, non fuisset ei credendum. Sed hoc fieri non potuisset nisi per miracula, cum legislatorem multa miracula, praecesserint. Ergo Christo non erat credendum, nisi miracula secisset. 3. Sed contra, magis obligantur homines ad credendum primae veritati quam ad credendum visibilibus signis. Sed licet Christus miracula non secisset, ipse tamen verus Deus existens, primaveritas erat. Ergo etiam si miracula non fecisset, adhu erat eleredendum.

4. Praeterea, gratia unionis est major quam gratia gratum sa-- ciens per adoptionem. Sed miracula non sum cienter probant gratiam gratum lacientem: quia, ut habetur Matth. VII, 22, his qui Christo in judicio dicent : Domine, in nomine tuo virtutes multasseeimus respondebitur : Non novi vos. Ergo multo minus miracula sussiciun ad probandum gratiam unionis. Si ergo in miraculis christo homines credere non tenerentur, neque etiam miraculis lactis tenebantur credere dicenι se esse Deum quod patet osso

Ialsum.

Respondeo dicendum, quod nullus tenetur ad bo quod est

186쪽

172 a. THOMAE AQUINATIS PUscULA supra vires suas nisi per hunc modum quo sit sibi possibilo Credere autem est super potentiam hominis naturalem, unde ex dono Dei provenit, secundum illud Apostoli ad Ephes ii, o Gratia saluati esιis per dem, et ho non eae vobis, Dei enim donum est; et ad Philippenses i 20, dicit Vobis datum est non solum ut in ipsum eredatis, sed ut pro ipso patiamini. Homo ergo tenetur credero secundum hoc quod adjuvatur a Deo aliquis ad credendum. Adjuvatur autem a Deo aliquis ad credendum tripliciter. Primo quidem po interiorem vocationem, de qua dicitur Joannis vi, 45 Omnis qui audivit a Paιre et didieit, venit ad me; et ad Roman. viii, 30 Quos praedestinavit, hos et vocavit. Secundo per doctrinam et praedicationem exteriorem, secundum illud Apostoli ad Rom. x, Fides eae auditu, auditus autem per verbum Christi Tertio per exteriora miracula; unde dicitur' Corinth. iv, quod signa data sunt infidelibus, ut scilice per ea provocentur ad idem. Si autem Christus visibilia miracula non secisset, adhuc remanebant alii modi attrahendi ad fidem, quibus homines a quiescere tenerentur. Tenebantur enim homines credere auctori legis et Prophetarum. Tenebantur etiam interiori vocationi non resistere, sicut Isaias cap. L, 5 do se dicit : Dominus Dens parui mihi aurem ego autem non onιradico, retrorsum non abit; sicut de quibusdam dicitur et VII, semper pia itui 3aneto restitiatis. Ad primum ergo dicendum, quod inter illa opera quae Christus in hominibus secit, annumerari etiam debet vocatio interior, qua quosdam attraxit sicut Gregorius dicit in quadam homilia, quod Christus per misericordiam Magdalenam traxit interius, qui etiam per clementiam suscepit oris. Annumerari etiam debet ejus doctrina, cum etiam ipse dicat : Si non venissem, et ι0eutus eis non fuissem, peceatum non haberent. Ad secundum dicendum, quod Christus poterat se ostendero esse legislatorem non solum faciendo visibilia miracula, sed etiam per auctoritatem scripturae, et per interiorem instinctum. Ad tertium dicendum, quod interior instinctus, quo Christus poterat se manifestare sine miraculis exterioribus, pertinet ad virtutem primae veritatis, quae interius hominem illuminati docet. Ad quartum dicendum, quod miracula visibilia fiunt virtuis divina ad confirmationem virtutis fidei; unde dicitur Marci un. xx, de Apostolis, quod praedicaverunt ubique, Domin eooperante, ει sermonem eonfli manteraequentibus iunis. 0 autem fiunt miracula

187쪽

XII. - ΠODLIBETUM RouNnu 173 semper ad demonstrandum gratiam eius per quem miracula fiunt; ot ideo potest conlingere quod aliquis gratiam gratum facientem non habens, miracula laciat; sed hoc contingere non potest quod aliquis salsam doctrinam annuntians, vera miracula faciat, quae nisi virtute divina fieri non possunt; sic enim Deus esset salsitatis testis, quod es impossibile. Cum ergo Christus se Filium Dei diceret, et aequalem Deo, hanc ejus doctrinam comprobant miracula quae faciebat; et ideo ostendebatur Claristus per miracula quae laciebat, esse Deus Petrus autem, licet eadem vel majora miracula saceret, non probabatur es80 Deus, sed per ea etiam probabatur quod Christus esset Deus quia Petrus non praedicabat se ipsum, sed Iesum Christum esse Deum.

ARTICULUS VII.

Πtram puer Iadeo i sint baptizandi insitis parentibus.

Ad secundum sic proceditur. 4. Videtur quod pueri Iudaeorum sint baptizandi invitis parentibus Majus enim est vinculum matrimoniale quam jus paternae potestatis; quia paterna potestas potest per hominem solvi, cum filius lamilia emancipatur vin- eulum autem matrimoniale non p0te8 Solvi per h0minem, secundum illud Matth. ix Quos Deus conjunaeit, homo non separet.

Sed propter infidelitatem solvitur inculum matrimoniale dicit enim Apostolus I ad Corinth. VII, 5 4uod si infidelis diseedit, diseedat non enim servituti e8 3ubjectus frater aut soror tu huiusmodi si Cano dicit qu0d si eo uae insidelis non vult ohabitare sine contumelia Creatoris, qu0 alter conjugum non debet ei eohabitare. Ergo multo magis propter infidelitatem tollitur jus paternae potestatis. Sic ergo infideles et Judaei non haben jus paternae potestatis in suos filios possunt ergo eorum filii ab-tigari eis invitis. 2. Praeterea, magis debet homini subveniri contra periculunt mortis aeternae quam contra periculum mortis temporalis. Sed si aliquis videret hominem in periculo mortis temporalis, et ei non ferret auxilium, peccaret. Cum ergo pueri audaeorum e aliorum infidelium sint in periculo mortis aeternae si parentibus relinquantur, qui eos in sua infidelitate insormant, videtur quod sint eis auferendi, et baptizandi, et in fide instruendi. 3. Praeterea, filii servorum sunt servi, e in potestate domino - hiiij6d by COOste

188쪽

rum Reges ergo et principes habent potestatem do filiis ludaeorum sacere quod voluerint. ulla ergo esse iniuria, si baptizarentur in vilis parentibus. 4. Praeterea, quilibet homo magis est Dei, a quo habet animam, quam patris carnalis, a quo habet corpus. Non est ergo injustum, si pueri ludaeorum carnalibus parentibus auferantur, et Deo per

baptismum consecrentur.

5. Praeterea baptismus es emcacior ad salutem quam praedica io; quia per baptismum statim tollitur peccati macula et reatus poenae, et aperitur ianua coeli sed si periculum sequatur ex de sectu praedicationis, imputatur ei qui non praedicavit ut habetur Ezech ui et 33, do eo qui videt gladium venientem, et non insonuerit tuba. Ergo multo magis, si pueri audaeorum damnentur propter defectum baptismi, imputatur ad peccatum eis qui potuerunt baptigare et non baptigaverunt. Sed contra, nemini facienda est iniuria. Floret autem Iudaeis injuria, si eorum filii baptigarentur eis in vilis, quia amitterent jus paternae potestatis in filios jam fideles. Ergo eis invitis non sunt baptizandi. R0spondeo dicendum, quod maximam auctoritatem habet Ecclesiae e0nsuetudo, quae semper est in omnibus aemulanda; quia et ipsa doctrina catholicorum doctorum ab Ecclesia auctoritatem habet undo magis est standum consuetudini Ecclesiae quam vel auctoritati Augustini vel Hieronymi, vel cujuscumque doctoris. Hoc autem Ecclesiae usus nunquam habuit quod Judaeorum filii invitis parentibus baptizarentur, quamvis fuerint retroactis temporibus multi catholici principes potentissimi, ut Constantinus, Theodosius, et alii plures, quibus lamiliares fuerunt sanctissimi Episcopi, ut Silvester Constantino, et Ambrosius Theodosio, qui nullo modo praetermisissent ab eis impetraro, si hoc esset consonum rationi. Et ideo periculosum videtur hanc assertionem dono v inducere, ut praeter consuetudinem in Ecclesia hactenus observatam audaeorum filii invitis parentibus baptizentur. Et hujus ratio est duplex. Una quidem propter periculum dei. Si enim pueri nondum usum rationis habentes baptismum suSciperent; postmodum cum ad persectam aetatem pervenirent, de facili posseis a parentibus induci ut relinquerent quod ignorantes Susceperunt quod verteretur in fidei detrimentum. Alia vero ratio est, quia repugnat justitiae naturali. Filius enim naturalit' est

189쪽

TH. -υODLIBETUM EouNBu 1 5 aliquid patris; et primo quidem a parento non distinguitur secundum corpus, quamdiu in matris utor continetur; postm0dum Fero, postquam ex utero egreditur, antequam usum liberi arbitrii habeat, continetur sub parentum cura sicut sub qu0dam spirituali utero. Quamdiu enim usum rationis non habet puer, non dissertquantum ad ea quae agit, ab animali irrationali Undo sicut bos vel equus juroasntium vel civili est possessoris, ut utatur eo cum voluerit, sicut proprio instrumonto ita do juro naturali est quod filius antequam habeat usum rationis, sit sub cura patris; unde contra justitiam naturalem esset, si puer antequam haberet usum liberi arbitrii, a cura parentum subtrahatur, vel de eo aliquid ordinetur invitis parentibus. Postquam autem incipit habere usum liberi arbitrii, jam incipit esse suus, et potest quantum ad ea quae sunt juris divini vel naturalis, sibi ipsi providere; et tunc est inducendus ad fidem non coactione, sed persuasione; et potest etiam invitis parentibus censentire fidei et baptigari non autem antequam habeat usum rationis. Unde de pueris antiquorum pa-ιrum dicitur, quod salvabantur in fide parentum per quod datur intelligi quod ad parentes pertinet providero siliis de sua salute, praecipuo antequam habeant usum rationis. Ad pri*um ergo dicendum, quod in vinculo matrimoniali uterque conjugum habA usum liberi arbitrii, et uterque pol est invito altero fidei assentire sed hoc non halis locum in puero antequam habeat usum rationis; sed postquam habet usum rationis, tunc tenet similitudo, si converti voluerit. Ad secundum dicendum, quod a temporali non est aliquis eripiendus contra ordinem juris civilis puta, si aliquis a suo judico

e0ndemnetur ad mortem, nullus debet eum violenter eripere; undo nec aliquis debet irrumper ordinem juris naturali3, quo illius est sub cura patris, ut eum liberet a periculo mortis aeternae. Ad tertium dicendum, quod Iudaei sunt servi principum servitute civili, quae non excludit ordinem juris naturalis vel divini. Ad quartum dicendum, quod homo ordinatur ad Deum per rationem, per quam Deum cognoscere potest undo puer antequaniuSum rationis habeat, naturali ordino ordinatur in Deum per ra-ιidnem parentum, quorum curae naturaliter subiacet; et secundum eorum dispositionem sunt circa ipsum divina agenda.

Ad quintum dicendum, quod poriculum quod sequitur e praedicatione omissa, nulli imminet nisi ei cui est commis3um 'aedi-eationis ossicium unde in Ezech. xxxiii, , praemittit speeul

190쪽

176 s. THOMAE AQUINATI OPUscULAtorem dedi a filiis Israel; providero autem pueris infidelium clo sacramentis salutis pertinet ad parentes eorum; unde eis imminet periculum propter subtractionem sacramentorum, si eorum Par vult detrimentum salutis patiantur.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod propter consuetudinem aliqui deobligantur a iure reddendi decimas Magis enim enim est accipere decimas quam non dare. Sed propter consuΘ-tudii em in aliquibus terris aliqui milites accipiunt decimas, si hoc ab Ecclesia toleratur. Ergo multo magis propter consuetudi-ns aliqui deobligantur ut decimas non Solvant, neque SolverB

teneantur.

Sed contra, ius divinum non aboletur per dissuetudinem Sol decimas debentur de jure divino. Ergo per dissuetudinem non aboletur jus reddendi decimas tenentur ergo homines reddero decimas, contraria consuetudine non obstante. Respondeo dicendum, quod ea quae sunt de jure positivo, pordissuetudinem abolentur ea vero quae sunt a iure naturali velis jure divino, nulla dissuetudine fieri potest ut si licitum surari vel moechari. Est ergo considerandum ad propositam quaestionem, utrumdars decimas sit de jure divino, vel de jure positivo humano Ius autem divinum in novo et in veteri testamento continetur. Et quidem non apparet in novo testament aliquod praec pium datum do decimis solvendis, in doctrina, dico, evangelica vel apostolica. Quod enim dicitur Matth. xx III, 23, de solutione decimarum :Ηιε oportui faeere, et illa non omittere, et quod dicit Pharisaeus, Luc. xviii, 42 Decimas do omnium quae possideo, magis videtur ad statum veteris testamenti formam imponere. In veteri autem testamento triplex genus praeceptorum erat. Quaedam enim erant praecepta moralia, quaedam judicialia, quaedam caeremonialia Praecepta moralia sunt indita naturali rationi, ad quae homines omni tempore obligantur, ut Honora patrem et matrem, Non moechaberis, Non 'rium faeies, et similia Praecepta autem judicialia sunt per quae judicia saercebantur; puta, si quis

SEARCH

MENU NAVIGATION