S. Thomæ Aquinatis doctoris angelici, ord. præd. Opuscula selecta: ad fidem ...

발행: 1881년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

immo sorte magis valent aliis, si sint melius dispositi ad recipiendum suffragiorum virtutem et ponunt exemplum, sicut iaccendatur cereus in domo pro aliquo divite qui sit caecus, illuminat omnes in domo existentes, et sorι alios magis illuminat, si habeant limpidiorem visum. Et secundum hanc opinionem, duorum qui ob aequales culpas in purgatorio detinentur, unus non potest citius liberari quam alter Sed hanc opinionem non reputo Veram cujus rati est, quia suffragium unius valet alteri propter duo. Uno modo propter unitatem caritatis, quia omnes qui sunt in caritate, sunt quasi unum corpus et ita bonum unius redundat in omnes, sicut manus deservit toti corpori, et similiter quodlibet corporis membrum et secundum hoc, quodcumque bonum factum ab aliquo, valet cuilibet in caritate existenti, secundum illud Psalm cxviii, x Particeps ego sum omnium timentium te, et custodienιium mandata tua. Alio modo secundum quod per intentionem alicujus actus ejus transfertur in alterum; puta, si aliquis pro altero solvat aliquod debitum, pro eodem habetur ac si illo solveret pro quo solvitur. Primo ergo modo valet opus bonum per modum meriti, citius radix est caritas sed secundo modo opus unius valet alteri per modum satisfactionis, prout unus pro altero satisfacere potest, si hoc intendat Dei talis valor attenditur in suffragiis, quae ad hoc fiunt, ut per ea homines liberentur a debito poenae. Et ideo dicendum est, quod suffragia per istum modum non valent nisi illis pro quibus fiunt Dei secundum hoc, si pro aliquo sunt multa suffragia, citius liberatur a post na purgatorii quam alii pro quibus non fiunt, etiam si aequalia peccata detulerunt. Concedendum tamen est, quod suffragia pro uno facta omnibus valent, in quantum scilicet omnes qui sciunt, gaudent ex caritate do bonis quae ex caritate fiunt; et secundum hoc verum est quod illis pro quibus non fiunt, plus valent suffragia, si sint majoris caritatis. Ad primum ergo dicendum, quod peccato veniali, cum non habeat aversionem a Deo, per se loquendo, non debetur cena carentiae visionis divinae nec simpliciter nec ad tempus; sed quod ad tempus retardentur a visione divina, hoc contingit per accidens; quia scilicet quamdiu digni sunt aliqua poena, non possunt participare summam elicitatem, quae in visione consistit. Justitia autem respicit poenam per se debitam peccato, non autem eam quae per accidens consequitur. Per hoc patet responsio ad secundum.

202쪽

188 s. THOIIAE AQUINATI OPUscULA Tertium concedimus, et quartum similiter. Illi tamen qui infino mundi vivi reperientur, parum habebunt do cremabilibus, praecedentibus tribuistionibus praepurgau. Poterit etiam fieri ut acerbitas poenae modici temporis recompenset diuturnitatem poenae in aliis.

QUAESTIO VIII

Deinde quaesitum sui de remissione peccatorum; et circa hoc quaesita sunt duo : ' utrum peccatum in Spiritum sanctum sit irremissibile et utrum crucesignatus qui moritur antequam iter arripiat transmarinum, plenam habeat peccatorum remissionem.

ARTICULUS V.

Ad primum sic proceditur. . Videtur quod peccatum in Spiritum sanctum non sit irremissibile. Una est enim dignitas et majestas Patris et Filii et Spiritus sancti. Sed peccatum in Filium non est irremissibile dicitur enim Matth. xii 34 luteumquauerbum eontra Filium hominis diaeerit, remisιetur ei. Ergo peccatum in Spiritum sanctum non est irremissibile. Sed contra est quod ibidem dicitur tui diserit eontra Spiriιum

sanetum verbum, non remmittetur ei neque in hoo saeeulo neque in futuro.

Respondo dicendum, quod do peccato in Spiritum sanctum tripliciter aliqui sunt locuti. Doctores enim ante Augustinum intellexerunt peccatum in Spiritum sanctum esse blasphemiam dictam contra Spiritum sanctum, aut opera ejus, Vel etiam contra Divinitatem Dei Patris aut Filii, quia etiam Pater et Filius, communiter sumendo, Spiritus sanctus est, quia Deus spiritus est, u dicitur Joan. Iv, 24. Peccatum autem in Filium hominis intelligunt blasphemiam in Christum

secundum humanam naturam. Et utroque modo peccabant Iudaei in Christum. Primo enim modo contra eum peccabant, miracula, quae per Spriritum sanctum e virtute suae Divinitatis faciebat, principi daemoniorum attribuendo Secundo autem modo contra eum peccabant, dicendo Eces homo vor , poιator vini, ut pu-

203쪽

XII. - QUODLIBRTUM AOUNDu 189blieanorum amieus, ut dicitur Matib. I, 9. Hanc ergo secundam blasphsmiam dicit remissibilem, quia habebant aliquam excusa tionem propter infirmitatem carnis, quam in Christo videbant; aliam vero blasphemiam dici irremissibilem, quia nullam excusaιionem habebant videntes manifesta indicia Spiritus sancti et Divinitatis. Propter hoc secundum ChrysoStomum, perseverantibus non fuit romissa haec blasphemia nequo in hoc saeculo nequo in laturo quia in hoc saeculo puniti suntar ea per Romanos, cii suturo cruciabuntur in inferno. Secundum Augustinum vero, Spiritu Sancto, qui est caritas Patris et Filii, attribuitur remissi peccatorum Illo ergo contra Spiritum sanctum peccat, vel blasphemat, Vel Verbum dicit cordo, oro aut opere, qui hoc agit per impaenitentiam usque ad finem vitae suas, ut non fiat ei remissio peccatorum o tunc planum os quod hoc peccatum in Spiritum sanctum non remittitur nequo in hoc saeculo neque in futuro.

Doctores vero moderni dixerunt, quod quia Patri attribuitur potentia, Filio sapientia, Spiritui sanei bonitas peccatum ex infirmitate os peccatum in Patrem, peecatum ex ignorantia est psceatum in Filium, peccatum ex certa malitia est peccatum in Spiritum sanctum. Quia ergo ignorantia Vel infirmitas excusaι peceanim vel in toto vel in parte, dieunt, quod peccatum in Patrem vel in Filium remittitur, quia di totaliter culpa caret, vel culpa diminuitur; maliιia vero non excusa poccatum, sed aggra- vahis ideo peccatum in Spiritum sanctum non remittitur nequo in toto neque in parto; quia non habe in s aliquam rationem vanias, per quam diminuatur culpa; et si aliquando remittatur, hoc magis est ex misericordia Dei remittentis, qui etiam morbo incurabiles curat, quam ex remissibilitate peccati. Et per hoc patet solutio ad obiecta.

ARTICULUS XVI.

Ad seundum sic proceditur. 3. Videtur quod crucesignatus qui moritur antequam iter arripiat, habea plenam indulgentiam peccatorum. Ad hoc enim quod indulgentia alicui valeat, requiritur quod si vere paenitens e c0nsessus, ut continetur in littera

204쪽

Is s. THOMAE AQUINATI OPUScULA papali sed crucesignatus decedens ante iter assumptum, habet baec omnia quae requiruntur secundum sormam litterae ad percipiendam plenam indulgentiam peccatorum. Ergo plene percipit

eam.

2. Praetersa, solum Deus remittit peccatum quantum ad culpam. Cum ergo Papa dat indulgentiam omnium peccatorum, hoc non est reserendum ad culpam, sed ad universitatem poenarum. Illo ergo qui accipit crucem secundum formam litterae papalis, nullam poenam patietur pro suis peccatis o sic statim evolabit, plenam

remissionem peccatorum consecutus.

3. Sed contra, Augustinus dicit in xv do, Trinit quod non esι idem abstrahera elum, e sanare vultuu telum enim peccati abstrahitur per remissionem peccati vulnus autem sanatur per reformationem imaginis, quae quidem sit opera satisfactionis. Sed crucesignatus decedens ante itor areeptum, nullum laborem Sustinuit ad resormations imaginis. Ergo nondum est sanatum uianus et sic non poterit ad gIoriam staιim pervenire anιequam poenas purgatorii patiatur. 4. Praetorea, quilibet Sacerdos utitur talibus verbis : Ego at sol oue ab omnibus peeeatis tuis. Si ergo crucesignatus decedens evolaret, pari ratione quilibet alius a quoque sacerdote absolutus; quod est inconveniens. Respondeo dicendum, quod ad videntiam hujus quaestionis, sicut supra dictum est, opus unius potest esse satisfactorium pro alio, ad quem par intentionem facientis resertur Christus autem pro Ecclesia sua sanguinem suum sudit, et multa alia fecit et sustinuit, quorum aestimatio est infiniti valoris, propter dignitatem personae unde dicitur Sapient vii, 4, quod inflnitus est in illa ιhesaurus hominibus. Similiιer etiam et omnes alii Sancti intentionem habuerunt in his quae. passi sunt et secerunt propter Deum, ut hoc esset ad utilitatem non solum sui, sed etiam totius Ecclesiae Totus ergo isto thesaurus est in dispensatione ejus qui praeos generali Ecclesiae unde Petro Dominus claves regni caelorum commisit Matth. xvii. Quando ergo utilitas vel necessitas ipsius

Ecclesiae hoc exposcit, potest ille qui praeest Ecclesiae, de ista infinitaι thesauri communicaro alicui qui per caritatρ sit membrum Ecclesiae, de praedicto thesauro quantum sibi visum suerit opportunum, Vol usque ad totalem remissionem poenarum, Vel usquo ad aliquam certam quantitatem ita scilice quod passio

chrisι et eliorum Sanctorum ei imputetur ac si ipso pass9s esset

205쪽

TII. - QUODLIBETUM E cuNnu 191 quantum sussiceret ad remissionem sui peccati, sicut contingit cum unus pro alio satisfacit, ut dictum est. Ad hoc ergo quod indulgentia alicui valeat, tria requiruntur. Primo causa pertinens ad honorem Dei, vel ad necessitatem aut utilitatem Ecclesiae. Secundo auctoritas in eo qui facit Papa enim potest principaliter, alii vero in quantum potestatem ab eo accipiunt vel ordinariam, vel commissam, seu delegatam Tertio requiritur ut sit in statu caritatis ille qui indulgentiam percipere vult. Et haec tria designantur in littera papali .mam causa conveniens designatur in hoc quod praemittitur de subsidio Terras sanciae auctoritas vero in hoc quod si mentio do auctoritato Apostolorum Petri et Pauli, et ipsius Papae caritas autem recipientis, in hoc quod dicitur omnibus vere poenirantibus ει eon-- fessis. on dicit, et satisfacientibus : quia indulgentia non excusat a contritione et consessione, sed cedit in locum satisfactionis. Est ergo dicendum in quaestione proposita, quod si secundum sormam papalis litterae indulgentia concedatur accipientibus crucem in subsidium Terrae sancias, crucesignatus statim habe indulgentiam, etiamsi decedat antequam iter arripiat; quia sic causa indulgentiae erit non iter, sed votum itineris. Si autem in forma litterae coutineatur quod indulgentia detur his qui transierint ultra mare ille qui decedit antequam transeat, non habet indulgentiae

causam.

Ad primum ergo dicendum, quod in hoc ultimo casu deficit in crucesignato decedent illud quod est principi alius, scilicet indulgentiae cauSa.

Ad secundum dicendum, quod por auctoritatem solus Deus culpam remittit, sed ministerio etiam sacerdos, in quantum exhibet sacramentum remissionis peccati, puta in baptismo vel paenitentia; et tamen indulgentia non se extendit ad remissionem culpae, quia non est sacramentalis, unde non sequitur ordinem, sed jurisdictionem potest enim et non sacerdos indulgentiam concedere, si sit ei commissum. Et ideo poena totaliter remittitur si causa subsit, non autem si causa desit. Ad tertium dicendum, quod satisfactio et est punitiva in quantum es actus vindicativae justitiae, et est etiam medicativa, inquantum est quoddam sacramentale Indulgentia ergo supplet locum satisfactionis, in quantum est punitiva quia scilice pinna quam alius ustinuit, imputatur isti ac si ipse sustinuisset, et

ideo reatus poenae olliιur; sed non sucuedicio locum satisfactio-

206쪽

Is s. THOMAE AQUINATIS PUScULAnis in quantum est medicativa, quia adhuc manent pronitatoa ad peccandum derelictae ex priori peccato, ad quas sanandas' cessarius est labor aqsfactionis E ideo, crucesignatis, dum vivunt, consulendum est ut non praetermittant satisfactionis pctra, in quantum sunt praeservativa a peccatis futuris, licet reatus

poenas sit totaliter solutus. Νec ad hoc requiritur aliquis labor: quia su siet labor passionis Christi Morientibus autem non ostnecessaria hujusmodi praeservatio, sed solum liberatio a reatu

poenae.

Ad quartum dicendum, quod Verbum sacerdotis dicentis, Absoluoris ab omnibus peeeati tuis, non resertur ad poenam, Θcla culpam, cujus absolutioni ministerium impendit. on potest autum aliquis absolvi ab una culpa, quin absolvatur ab omnibus. Poena vero potest totaliter dimitti, vel particulariter Particulariter quidem in absolutione sacramentali poena dimittitur totaliis vor in spirituali gratia indulgontiae : sicut otiam Dominus dieit Joan. HI, mulieri adulterae mones condemnabo; vade, ει amplius noli peeeare.

207쪽

0U0DLIBETUM TERTIUM

Quaesitum est de Deo, de Angelis, do hominibus e de mea- iuris pure corporalibus. De Deo quaesitum est et quantum ad naturam divinam, et quantum ad naturam humanam assumptam. Circa divinam naturam quaesita sunt duo de potentia Dei η utrum Deus possit sacer quod materia sit in sorma; 20 utrum possit sacere quod idem corpus simul localiter sit in duobus locis.

ARTICULUS I.

Ad primum sic procoditur. Videtur quod Deus possit laesrequod materia sit sine larma Sicut enim materia secundum suum ess dependet a sorma, ita accidens a subjecto. Sed Deus potost sacer quod accidens sit sine subjecto, ut patet in sacramento altaris. Ergo potest sacere quod materia sit sine sorma. Sed contra, Deus non potest sacere contradictoria esse simul. Ss materiam esse sine forma implicat c0ntradictionem, eo quod ess materiae importat actum, qui est larma. Non ergo Deus potest sacere quod materia sit Sino sorma. Rospondeo dicendum, quod uniu8cujusque rei virtus activa staestimanda secundum modum essentiae, eo quod unumquodquo agit in quantum est ens actu. Unde si in aliquo inveniatur sorma aliqua vel natura non limitata seu contracta erit virtus ejus sosxtendens ad omnes actus Vel effectu convenientes illi naturae puta, si intelligeretur SSO calor pori Subsistens, vel in aliquo su scio quod reciperρι pSum Secundum t0tum ejus posse, sequeretur quod haberet Virtutem ad producendum omnes actus et offectus caloris. Si vero aliqu0 Subjectum non reciperet calorem secundum ejus totum p0SSs, Sed cum aliqua contractions et limitatione, non habere virtutem activam respectu omnium actuum vel effectuum caloris. Cum autem Deus sit ipsum esse subsistens

208쪽

104 s. Tiroua AquiNATts PUsouLAmanifestum est quod natura essendi convenit Deo infinito absque omni limitation et contractione; unde ejus irius activa se extendit in sinite ad totum ens et ad omne id quod potest habere rationem entis Illud ergo solum poterit excludi a divina potentia quod repugnat rationi entisa et hoc non propter defectum divinae

potentiae, sed quia ipsum non potest esse ens undo non potest heri. Repugnat autem rationi entis non ens simul et secundum idem existens Dundo quod aliquid simul sit et non sit, a Deo fiori non potest, nec aliquid contradictionem includens Pet de hujus modi est materiam esse in actu sine forma. Omne enim quod est actu vel est ipse actus, vel est potentia participans actum esso autem actu repugnat rationi materiae quae secundum propriam rationem es en in potentia. Relinquitur ergo quod non possit esse in actu nisi in quantum participat actum actus autem par licipatus a materia nihil est aliud quam forma unde idem ostdictu, materiam esse in actu, et matariam habero formam. Dicore ergo quod materia sit in actu sine sorma est dicere contradicloria esse simul unde a Deo fieri non potest.

Ad illud ergo quod in contrarium objicitur, dicendum, quod

accidens secundum suum esse dependet a subiecto sicut a causa sustentante ipsum. Et quia Deus potest producere omnes actus secundarum causarum absque ipsis causis Secundis, potest conservare in esse accidon sine subiecto. Sed materia secundum suum esse actualo dependet a forma in quantum sorma est ipso actus ejus; inde non est simile.

ARTICULUS II.

Utrum Deus sonu Iaeere idem orsus esse simul localiter in duobus locis. - I pari. quot M a1ri 2 e cons.

Ad sociandum sic proceditur videtur quod Deus possit sacere unum corpus simul essu localiter in duobus locis. Dissicilius senim est quod haec substantia mutetur in illam substantiam, quam quod hoc accid .ns mutetur in illud accidens. Sed in sacramento altaris, ex o quod divina virtuto substantia panis, remansentibus ejus dimensionibus, secundum quas commensuratur loco, convertitur in substantiam corporis Christi, sequitur quod idem corpus Christi sit non loca litor secundum commonsurationem propriarum dimensionum, sed sacramentaliter, in pluribus lucis simul. Ecgo

209쪽

xII. - QUODLIBETUM IE a Ttuu 105 potest sacere quod convertatur dimensio hujus corporis in dimensionem alterius corporis; et sic erit iddm corpus localiter in duobus locis simul. Sed contra omnia duo loca distinguuntur ad invicem secundum aliquam loci contrarietatem, qu3 sunt sursum et deorsum, ante, retro, dextrum et sinistrum. Sed Deus non potest laeero quod duo contraria sint simul hoc enim implicat contradictionem. Ergo Deus non potest sacer quod idem corpus localiter sit

simul in duobus locis. Respondeo dicendum, quod aliquod corpus esse localiter in aliquo loco, nihil est aliud quam corpus circumscribi et compro-hendi a loco secundum comm ρnsurationem propriarum dimensionum. Quod autem comprehenditur a loco aliquo, ita est in ipso loco, quod nihil ejus est extra locum illum unde ponere quod sit localiter in hoc loco, et amen sit in alio loco est ponere contradictoria esse simul. Unde secundum praemissa hoc a Deo fieri non potest.

Ad illud ergo quod in contrarium objicitur, dicendum, quod dissicilius est hoc accidens mutari in illud accidens quam hanc

substantiam mutari in illam substantiam : tum quia duae substantia conveniunt in subjecto materiali, quod est pars essentialis utriusque substantiae Dium quia substantia habet individuationem per se ipsam accidens vero non est individuabile per se ipsum, Sed per subjectum unde non potest ei convenire quod hoc accidens convertatur in hoc accidens Dat lamen quod haec dimensio convorteretur in illam dimonsionem, non sequitur quod idem corpus esset in du0bus locis Aimul, sed in uno tantum quia sicut postquam substantia panis conversa est in substantium corporis Christi, jam non sunt ibi duae substantiae, sed una tantum ita etiam si se dimunsio hujus coiporis convortatur in illam dimen- Sion om alterius corporis, jam non erunt duae dimissiones, sod una tantum et sic non commensuraretur diversis locis, sed uni

tunium.

D. indo quaesitum si duid quantum ad humanam naturam assumptam et circa hoc quaesita sunt tri qua illum ad ani-m .m ut ura scilicet anima hi tibi sciat in sinit a 2 quant uni ad corpus utrum scilicet oculus Christi post mortem dicatur Milui-

210쪽

196 s. AEROMAE AQUINATIS PUScULA voce oculus, vel univoce 30 quantum ad aetum conjuncti, qui est comestio utrum scilicet post resurectionem Christus vore comedi incorporando sibi cibum.

ARTICULUS III. Utrum anima Christi possit cir infinita. - pare.,

quaeει. 10, art. 3 et πουδο. 3, dat 3η. Ad primit sic proceditur. 4. Videtur quod anima Christi possit

scire infinita. ullum enim donum creatum, eum sit finitum, potest elevare creaturam ad idem quod est proprium Dei, quia talo est infinitum. Sed gratia unionis est donum creatum cognoscera autem infimita est proprium Dei, cujus sapientiae non est numerus. Ergo anima Christi per gratiam unionis non potest elevari ad cognoscendum infinita. 2. Praeterea, Dionysius, cap. II caelest. Ηier. ponit tria sibi proportionata, quae sunt substantia, Virtus, et operatio. Sed substantia animae Christi non potest esse infinita; ergo nequo virtus eius neque operatio potest esse infinita, ut infinii co

3. Sed contra, intellectus animas Christi non est minor quam voluntas eius. Sed meritum Christi, quod est actus voluntatis animas ejus est infinitum, quia sui sussiciens ad infinitorum peccatorum abolitionem est enim propitiati pro peccatis totius mundi, ut dicitur I Joan. I. Ergo et actus intellectivus animas Christi potest esse infinitus, ut infinita cognoscat. Respondeo dicendum, quod hic est opus multiplici distinctions. primo enim considerandum est quod infinitum potest dici et secundum formam et secundum materiam. Dicitur enim infinitum ex eo quod non finitur. Finitur autem et materia per sormam, inquantum materia, quae est inpotentia ad diversas species, determi natur ad unam speciem per sormam; et sorma per materiam, inquantum sorma speciei, quae nata est esse in pluribus individuis, secundum quod recipitur in hac materia, determinatur ad inclividuum. Sicut ergo materia sin forma habet rationem infiniti, ita et forma sine materia et ideo, quia ipsa essentia divina non os recepta aliquo materiali, non habet permixtionem alicujus potentiae, sed est purus actus subsistens; ideo dicitur infinita. Et quia unumquodque cognoscitur per larmam, et secundum quod est in actu ideo infinitum secundum materiam est secundumss

SEARCH

MENU NAVIGATION