S. Thomæ Aquinatis doctoris angelici, ord. præd. Opuscula selecta: ad fidem ...

발행: 1881년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

21L - QUODLIBRTUM TERTiUM 23 tiva et imaginativa corrumpatur corpor corrupto, eo quod est virtus organi corporalis; sequitur quod anima post mortem nullo modo intelligero possitis aliquas species a rebus sensibilibus acceptas : unde relinquitur, secundum eos, quod anima separata intelj igat per species concreatas, sicut et Angeli. Sed haec quidem positio irrationalis videtur quantum ad utrumque dictorum. Quod enim species intelligibiles in intellectu possibili non conserventur, est contra rationem. Quod enim in aliquo recipitur, est in eo per modum recipientis; unde, cum intellectus. possibilis habeat esso stabile et immobile, oportet quod species intelligibiles in eo recipiantur stabilitor et immobiliter. Est etiam contra Aristotelem, qui dicit in ii de Anima text. com 8ὶ quod intellectus possibilis cum sciat singula, hoc est accipiens species singulorum, ut sciens, id est sicut contingit in scientia, vel in eo qui habet scientiam; tunc dicitur secundum actum hoc autem consestim accidit, cum possit operari per so ipsum Est ergo quidem et tunc potentia quodammodo non tamen simpliciter, sicut ante addiscere aut invenire. Ex quibus Verbis apparet, quod species intelligibilρs quandoquo sunt habitu in intellectu possibili, quamvis ac ι non operetur. Illud etiam quod dicunt, animam humanam habere species intelligibiles concreatas, irrationabiliter dicitur. Si enim potest eis uti dum est corpori unita sequitur quod possit homo intelligere ea quorum sensum non accepit utputa quod caecus intelligat colores; quod patet esse salsum. Si autem per unionem eorporis totaliter impeditur anima humana ut speciebus intelligi bilibus concreatis uti non possit; sequitur quod uni corporis et animas non sit naturalis id enim quod emi natura rei, non totaliter impeditur per aliquid quod est rei naturale; alioquin natura saceret alterum illorum frustra. Sic ergo dicendum est, quod anima separata intelligero potest quaedam per species intelligibiles quas per sensus a rebus acquisivit dum esset in corpore. Sed isto modus cognoscendi non su ficit; quia multa cognoscit anima sparata quae nos in hac vita non cognoscimus; maxime quia inconveniens videtur quod animas illorum qui in maternis uteri moriuntur, quae sorte nullum intellectus usum habuerunt, et per consequens nec alias species inteli ribiles acquisitas, nihil post mortem intelligant. Unde portet addere, quod anima in sui Separations a corporo, recipi inlluxum specierum intelligibilium a natura superiori, scilicet divina, secundum naturalem ordinem, quo experimur quod anima humana

252쪽

238 THOMAE AQViNA Is PUMUL quanto magis a corporeis sensibus abstrahituri magis polos esso particeps ruperioris influxus; sicut patet in dormientibus et alio natis, qui etiam qua a sutura praevident. Sic ergo anima separata potest animam aliam cognoscere tam per notitiam quam de ea acquisivit in hac vita per aliquam similitudinem effectus ipsius, qui est vita hominis; sive per aliquam similitudinem in fluxam a Deo naturali influxu. Et per hoc patet responsio ad primum. Ad secundum dicendum, quod Philosophus loquitur quantum

ad memorari et reminisci, quod est per actus curusdam potentiae Sensitivae utentis organo corporali, quo corrupto cessat actus talis potentiae.

ARTICULUS XXII.

Utrum lieeat requirere ab aliquo moriente tutatum Suum post mortem reeelet. - Art. 85, cov.)Circa secundum sic proceditur. Videtur quod non liceat ab aliquo moriente requirere quod revelet statum suum post mortem. Νon enim licet inquirere quae Deus vult osso abscondita secundum illud Eccli. iii 22 rauiora te ne quaesieris. Sed Deus vultc88 abSconditum statum animo post mortem; quod patet ex hoc quod diviti petentii Laetariis mitteretur ad fratres suos viventes, est hoc denegatum, sicut dicitur Lucae xvi. Non ergo licet hoc amorientibus requirere. Sed contra est quod dicitur II Mach. xii 46 : Sancta e salubris est etaitatio pro desunetis eaeo rare. Sed ad hoc homo pro vo eatur per hoc quod cognoscit necessitatem eorum quam habriit post mortem. Ergo licitum est et sanctum hoc a morientibus c--

lii irere.

Respondeo dicendum, quod, cum peccatum sit contra naturam, ut patet per Damascenum in is lib., requirere impletion0m naturalis desideri n0 est phccatum, nisi aliqua in ordinati adjungatur; sicui patet in sumptione cibi et potus. Η0m autem natura liter scire desiderat unde, si requirat alicujus rei notitiam, non est peccatum, nisi sorte per accidens, hoc est per aliquam inordinationem adjuncism; phita si per studium et inquisitionem alicujus scientiae aliquis impediatur ab his quibus tenρtur int0ndere; puta, si praedicator impediatur ab osticio debila praedicationi, pr0pter studium geomst triae aut etiam si quis inquirat aliquid

253쪽

TII. - QUODLIBETum Enrid res cognoscere, superbe et praesumptuoso do sua faculial confidens; vel si qua alia hujusmodi inordinatio circa lio contingat. ulla autem inordinatio in hac inquisitione videtur, si aliquis requirata moriente cognoscere statum suum post mortem, submittendo

iamen hoc divino judicio. Unde nulla rati videtur quare debeat dici hoc ess peccatum nisi sorte ex dubitatione fidei de suturo statu quasi tentando inquirat. Ad illud vero quod in contrarium objicitur, dicendum, quod Deus vult multa nobis sic esse abscondita, quorum notitiam propriis viribus aut merito acquirere non possumus; quae tamen vult revelari humiliter et pie quaerentibus, secundum illud Matth. Ii, 25: Abscondisti hae sapientibus e prudentibus, et revelasti ea parvulis. Unde non est mirum, si superbis fratribus superbi divitis Deus aliqua noluit revelari, quas tamen vult revelari fidelibus pio et humiliter requirentibus.

QUAESTIO X.

Deinde quaesitum est de anima quantum ad poenam et circa hoc quaesita sunt duo utrum anima possit pati ab igne corporeo 20 utrum damnati in in serno gaudeant de poenis inimicorum Suorum, quos vident secum puniri.

Circa primum sic proceditur. Videtur quod anima separata non possit pati ab igne corporeo Actio enim agentis est proportionata passioni patientis. Sed actio ignis, cum sit corpus physicum, est acti naturalis, quae consistit in movere. Ergo nihil patitur ab igne corpore nisi quod movetur. Sed anima non movetur, cum sit impartibilis, nihil autem impartibile movetur, ut probatur invi Physic. text. com 22ὶ Ergo anima non patitur ab igne cor-

Sed contra est quod dives in inferno secundum animam existens dicit crueior in hae flamma ut dicitur Lucae V, 2ι. Respondeo dicendum, quod anima patitur poenam ab igne corporeo, sicut fides catholica docet. Quod autem ignis corporeus aga in animam separatam, hoc non habet ex naxura sua, sed in

254쪽

quantum est instrumentum divinae justitiae, ut dicitur communiter. Advertendum tamen est, quod nullum instrumentum agit in virtute superioris agentis nisi exercendo aliquam actionem sibi connaturalem, alioquin frustra adhiberetur ad effectum; sicut serra inquantum est instrumentum artis, facit arcam secando; et aqua baptismalis abluit animam ut instrumentum divinae misericordiae, corporaliter abluendo. Si ergo ignis corporeus agit in animam uι es instrumentum divinae justitiae punientis necesse est quod hoc fiat per aliquam actionem igni corporeo connaturalem. O autem potest dici quod ignis alteret animam calefaciendo vel desiccando aut igniendo ipsam. Unde relinquitur modus quem Augustinus poni i do civit. Dei, ut scilicet anima separata vel spiritus daemonis patiatur poenam per alligationem quamdam ab igne comporeo Videmus enim spiritum corpori alligari quandoque quidem naturaliter, sicut anima alligatur corpori quandoque autem quadam superiori virtute; sicut per virtutem superiorum daemonum inferiores daemones alligantur arte necromantica imaginibus, vel annulis, vel aliis hujusmodi rebus. Multo ergo magis virtuto divina daemones, vel etiam animae, alligari possunt igni corporeo,

ut ab eo assumant poenam.

Undo patet responsio ad illud quod in contrarium objiciebatur, quod procedit de actione ignis quae est per alterationem.

ARTICULUS XXIV.

Vtrum damnati gaudeant de poenis inimicorum. -- 4 dist. 44, qturat 3 art. 3 qumt. 2, adi, et quae3t. 3, ad M.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod damnati in inserno gaudeant et consolentur de poenis inimicorum suorum, quos secum vident in inferno puniri. Quia super illud Isaiae xiv s: Omnes Prine es terras surrererunt de soliis suis, dicis siossa Hieronymi, quod solatium est malis inimieos suos 3ocios habere poenarum. Sed contra, omne gaudium diminuit dolorem, ut patet per Philosophum in vii Exhic Sed dolor damnatorum est infinitus intensive Tantum ergo possent multiplicari inimici alicujus damnati in inferno, quod otaliter dolor sius deleretur; quod est contra divinam justitiam. Respondeo dicendum, quod nihil prohibet, idem secundum diversas rationes esse delectabile e tristabile tamen simplicitae

255쪽

dicitur talo ab eo quod praseminet ab eo vero quod est minus,

denominatur secundum quid.

Dicondum est ergo, quod poena inimici considerata ab eo quies in in rno, habe quodammodo rationem delectabilis, et quodanimodo rationem tristabilis Rationem quidem delectabilis habet, in quantum impletur voluntas damnati s malo inimici sui. Descendunt enim ad insernum damnati cum armis, id es cum assectionibus pravis, ut dicitur Ezech. xxxii. Sed ex alia parte habet rationem tristabilis propter duo. Primo quidem in quantum poena inimici impletur divina justitia, quam odiun e blasphemant damnati in inferno, secundum illud Apocal. vl, Q Est τε ni homines πιι magno e blasphemaperunt nomε Domini. Secundo propter vermem conscientiae : sic enim in eis pravae affectionos remanent, quod tamen de eis dolent ad punitionem, hon ad purgationem secundum illud Sap. v, 3 Poenitenι iam ag8ntes, et proeangustia spiriιus gementes. Unde, sicut paenitentes in hac vita dolent et do dolor gaudent ita damnati in inserno gaudent spuenis inimicorum suorum, et tamen d ipso gaudio magis dolent; et praecipuo si praestiterint eis damnationis causam. Et per hoc ais responsio ad objecta.

QUAESTIO XI.

Deinde quaesitum os de homine quantum ad eorporis sexum; utrum scilicet, si primu homo non peccasset, tot suissent nati mares quo seminae.

ARTICULUS XXV.

Utrum adam non secante, tot fuissent nati mares quot femi 3. - I pari. . quoe3t. Mart. 2 ad M.

Et videtur quod sic In paradiso enim, ubi, secundum Augustinum fuisset torus immaculatus e nuptiae honorabiles, nullus continuisset, sed omnes matrimonio ubi suissent, ut impleretur praeceptum Domini primis hominibus datum : reseite ει multipli mini, et replete terram, ut habetur Genes. I, 28 Sed in statu innocentiae nullus masculus habuisse plures uxores, nec aliqua mulier plures viros, nec aliquis aut aliqua mortem sensisset. Ergo sequitur quod tot mares nascerentur quot seminae.

Sed contra est quod dicit Gregorius Di orat super illud,

256쪽

242 s. ROMAE AQUINATI OPUscULA. ne enim dormiana silerem : Si parensem primum nulla putredo peceat eorrumperet, nequaquam eae s Alios se nnos generaret; sed hi qui nune per reia tionem salvandi sunt, soli ab eo eleeti starentur. Sed qui nunc salvandi sunt, non sunt aequaliter mare et seminae. Ergo neque in statu innocentiae aequaliter suissent mares et seminae. Respondeo dicendum, quod si Adam non peccasset, nec aliquis do stirpe ejus, satis probabiliter videtur concedendum quod tot nascerentur mares quot ominae, sicut ratio probat.

Ad illud vero quod in contrarium objicitur, potest dici quod

eum soli Deo sit certus numerus electorum, incertum est, utrum inaequales salventur mares et seminae, vel aequaliter tot mares

quot seminae. Sed si supponitur quod non inaequali numero mares salventur et seminae, potest dici, quod cum dicitur H qui nune per redemptionem salvandi sunt, etc., pronomen non facit personalem demonstrationem, sed simplicem; sicut cum dicitur : IIaec herba crescit in horto meo ut intelligatur nihil aliud significari quam quod soli salvandi ab eo nascerentur, quia nullus nascendo ab eo trahoret damnationis causam Νon autem potest dici quod

iidem homines numero nascerentur qui nunc nascuntur Manisestum est enim quod non potest esse idem homo nuimero, si ab alio patre vel alia matro nascatur. Cum autem multi sint qui ex pluribus uxoribus filios suscipiunt, qui salvantur; si in statu innocentiae pluralitas uxorum non suisset, impossibilo esset quod idem homines numero tuti nascerentur qui nunc salvantur.

QUAESTIO XII.

Deinde quaesitum est de actibus communibus omnibus hominibus Det primo do conscientia secundo de paenitentia Circa primum quaesita sunt duo utrum conscientia posse errare; 20 utrum conscientia erronea liget.

ARTICULUS XXVI

Ad primum sic proceditur. 4. Videtur quod conscientia erraro

non possit quia id pom in dici Glossa, quod conscientia est

257쪽

XII. - QUODLIBETUM TERTIuu 243lox intellectus nostri, quae est lex naturae. Sed lex naturalis erraro non potest. Ergo nec conscientia. 2. Praeterea, Basilius dicit, quod conscientia est naturais judicatorium. Sed natural judicatorium non potest errare, ut palo in primis principiis indemonstrabilibus, do quibus homo natur liter judicat. Ergo conscientia non potest errare. Sed contra est quod Dominus dicit Oan. xvi 2 discipulis loquens: Venit hora ut omnis qui interseeerit nos, arbitretur Mobsequium proestare Deo. Sed hoc non est nisi conscientia errante. Ergo conscientia potest errare. Respondeo dicendum quod conscientia, sicut ipsum nomen sonat, importat applicationem scientiae vel notitiae humanae ad aliquem proprium actum. Omnem autem notitiam quam homo habet, potest ad suum actum applicare; sive memoriam, prout homo dicitur habero eonsciantiam testificantem quod fecerit aliquid vel non Reerit : sive o iam scientiam universalem vel partieularem, per quam homo potest cognoscere utrum aliquid sit faciendum vel non faciendum; et secundum hoc conscientia dieitur urgero vel impedire. Manifestum est autem, quod si accipiamus diversas hominis cognitiones, in aliqua potest esse error, et in aliqua non In primis enim principiis naturaliter cognitis, sive sint speculativa . sive in operativa, nullus potes errare; sicut in hoc : Omne totum est majus sua parte, vel multi injuriam esse faciendam. In aliis. autem humanis cognitionibus magis particularibus, sive pertineant ad partem sensitivam, sive ad rationem inferiorem, quae considerat humana, sive ad rationem superiorem, quae c0nhidsi at divina potest, vitipliciter error accidere. Manifestum est autem quod in application multatum cognitionum ad actum provenit error, quaecumque' cognitionum fuerit erronea sicut patet quod falsitas accidi in conclusione, quaecumque praemissarum fuerit salsa. Sic ergo, licet in cognitions primorum principiorum juris naturalis non sit error, tamen, quia in aliis principiis juris humani vel divini potest error accidere, ideo conscientia hominis errare potest; sicu patet quod haereticus, qui habet conscientiam nunquam jurandi, habet conscientiam erroneam, propter hoc quod credit omne juramentum esse contra praeceptum Dei licet in hoc non orret quod aestimat nihil esse faciendum contra praeceptum divinum.

Ad primum ergo dicendum, quod principia particularia habentyirtu;em opoli dendi ex primis principiis univors'libus unqq

258쪽

844 s. raoIII AQUINATI OPUscULA conclusio attribuitur principaliter primis principiis, sicut effectus causas primae is eadem ratione, quia virtus conscientiae principaliter dependet ex principiis iuris naturalis, sicut ex primis et per se notis, principaliter conscientia dicitur lex naturalis, vel etiam naturale judicatorium. Unde patet solutio ad secun n.

ARTICULUS XXVII.

circa secundum sic proceditur. 4. Videtur quod conscientia errone non ligo ad peccatum. Ut enim Augustinus dicit, 2 contra Faustum, omne peccatum est contra legem aeternam, qtiae est lex Dei. Sed quandoque conscientia errans prohibet idinito non est contra legem Dei; sicut patet in haereticis, qui consciontia errone prohibonte, nolunt jurare, nec comedero carnes aut bibero vinum ΝΟ ergo est eis peccatum, si contra conscientiam hoc laetant: et ita conscientia errone non obligat ad peccatum. 2. Praeterea, conscientia erronea quandoque dictat homini quod faciat id quod os contra legem Dei: sicut haeretico sua conscientia errone dictat quod praedicet contra fidem catholicam. Sed laetendo contra legem Dei, peccat mortaliter. Si ergo etiam sa-ciendo contra conscientiam erroneam peccaret mortaliter, seque retur quod utrobique esset peccatum, sive praedicaret contra lego Dei, sive non et ita esse perplexus; quod videtur esso inconveniens quia sequeretur quod non patere ei via salutis, cum tamen matbus pateat per paenitentiam in hac vita. onorgo conseianua orronea ligat. Sed contra est quod ad Rom. xiv super illud: Omne quod esteae fide, peeeaιum est, dici Glossa, quod qui Dei eonιr eonaeien-ιiam, caedifieat ad gehennam. Respondeo dicendum quod cum actus recipia speciem ab objecto, non recipit speciem ab eo secundum materiam obiecti, sed secundum rationem objecti sicut visio lapidis non recipit speciem a lapide, sed a colorato, quod est per se obiectum visus. Omnis autem actus humanus habet rationem peccaι vel meriti inquantum est voluntarius. Objectum autem voluntatis secundum propriam rationem est bonum apprehensum Det ideo actus humanus judicatur virtuosus vel vitiosus secundum bonum apprehen-

259쪽

XII. - QUODLIBETUM TERTIUM 245 sum, in quod per se voluntas sertur, et non secundum materialem objectum actus is ut si aliquis credens occidere patrom, occidat corvum incurrit parricidii peccatum et e contrario si quis vo- nator putans occidere cervum, debita diligentia adhibita, occidat casualiter patrem, immunis est a parricidii crimine. Si ergo aliquid quod secundum se non est contra legem Dei, ut levare sestucam de terra, vel jurare, apprehendatur errante conscientia ut contra legem Dei existens, et sic voluntas in ipsum feratur manifestum est quod voluntas sertur, per se loquendo et formaliter,

in id quod est contra legem Dei; materialiter autem in id quod non est contra legem Dei; immo orto in id quod est secundum h=gem Dei. Et ideo manifestum est quod est ibi contemptus legis

Dei; et ideo necesse est quod sit ibi peccatum. E ido dicendum est quod omnis conscientia, sive recta, sive erronea, sive in per se malis, sive in Indisserensibus, est obligatoria ita quod qui contra conscientiam lassit, peceat. . Ad primum ergo dicendum, quod licet haereticus qui jurat conscientia errone contradicente, materialiter loquendo, non sa-ciat contra legem Dei tamen sor maliter loquendo, contra legem Dei facit, ut ostenSum est. Ad secundum dicendum, quod si alicui dictat conscientia ut suetat illud quod est contra legem Dei, si non faciat, peccat; et similito si laciat, peccat; quia ignorantia juris non excusat apoccato, nisi sorte sit ignorantia in vincibilis, sicut est in furiosis et amentibus quae omnino excuSat. ec tamen sequitur quod sit perplexus simpliciter, sed Secundum quid potest enim erroneam conscientiam deponere, et tunc faciens sccundum legem Dei non peccat. 0 est autem incon Veniens quod liquo posito, aliquis homo sit perplexus sicut sacerdos qui tenetur cantare, si si in pqccato peccat cantando et n0 eantando nec tamen est simpliciter perplexus; quia p0test paenitentiam agere, et absque peccato cantare sicut etiam in syll0gisti eis; uno quodam inconvenien hi dato, alia contingunt, ut dicitur in t Physic. text. om. ix .

QUAESTIO XIII.

Daindo quaesitum est de paenitentiari et circa hoc quaesita sunt duo ra utrum si aliquis sacerdos paenitenti dicat: uidquid boniseeeris, si tibi in remissionem peccatorum, sit satisfactio sacramentalis 2 utrum ei qui praetermisit divinum ossicium dicero,

260쪽

cum tenetur ad ipsum, possi imponi alia paenitenιia pro tali Omissione, vel sit ei imponendum quod iteret quod omisit.

ARTICULUS XXVIII

Utrum 8atisfaetio animersaliter injuncta a saeerdote sitis cramentalis. - 4 dist. 15 art. 4, de Satisfactione).

Ad primum sic proceditur. Videtur quod praedicta satisfactio non sit sacramentalis Sacramentalis enim satisfactio aliquid ligat. Sed ille cui praedictus modus satisfactionis indicitur, ad nihil ligatur. Ergo videtur quod non sit sacramentalis satisactio. Sed contra illa videtur ess sacramentalis satisfactio, qua perfecta, ad nihil aliud homo tenetur. Sed paenitens, cui sic Satis- Iactio injungitur a sacerdote, nihil aliud tenetur implere, cum nihil sit aliud sibi mandatum. Ergo hujusmodi satisfactio est sacramentalis.

Respondeo dicendum, quod hic est quadruplici distinctione

utendum.

Primo enim considerandum est, quod peccator est debitor ali cujus satisfactionis duplici est uno modo ex injunctione sacerdotis; alio modo ex peccato commisso Dunde si contingat quod sacerdos minorem satisfactionem imponat poenitenti quam sit illa ad quam obligatur ex quantitate sui peccati, Subtracto eo quod remittitur virtute clavium et contritionis praecedentis, nihilominus poenitens ad aliquid ulterius obligatur quod si in hac vita non perficiat, in purgatorio exsolvet et e converso si sacerdos imponat majorem poenitentiam quam poenitens facere teneatur, pensata remissione quae est acta per vim clavium et contritione praecedente; nihilhominus poenitens tenetur sacere quod sibi injunctum est, si adsit facultas. Secundo considerandum, quod opus quod quis lacit ex injunctione sacerdotis, dupliciter valet paenitenti; uno modo ex natura operis; alio modo ex vi clavium. Cum enim satiSsactio a sacerdote absolvent injuncta, sit pars paenitentiae, manifestum est quod in ea operatur vis clavium ita quod amplius valet ad expiandum peccatum quam si proprio arbitrio homo laeeret idem

opus.

Tertio considerandum est, quod satisfactio ad duo valet valet enim ad expiationem culpae praeteritae, valet et ad cautelam culpae

SEARCH

MENU NAVIGATION