장음표시 사용
261쪽
TH. - QUODLIBETUM TERTI- 247suturae; sicut cum homo jejunat, per hoc praebetur ei remedium contra futuras concupiscentias carnis. Item quarto considerandum est, quod sacerdos potest paenitenti satisfactionem injungere vel ex proprio arbitrio, vel etiam ex consilio alieno. Est ergo dicendum, quod sicut potest sacerdos injungere satis- lactionem paenitenti ex arbitrio alieno, ita et ex arbitrio ipsius paenitentis sicut si dicat Facias hoc, si potes; et si non potes, lacias hoc; et simile videtur cum sacerdos dicit, quidquid boni feceris, si tibi in remissionem pereatorum. Videtur autem satis conveniens quod sacerdos non oneret poenitentem gravi pondero satisfactionis; quia sicut parvus ignis a multis lignis superpositis do facili extinguitur, ita posset contingere quod parvus affectu contritionis in paenitente nuper excitatus, propter grave nus Sati factionis extingueretur, peccator totaliter desperante. Unde melius est quod sacerdos poenitenti indicet quanta poenitentia esset sibi pro peccatis injungenda et injungat sibi nihilominus aliquid quod poenitens tolerabiliter erat, ex cujus impletione assuefiat ut majora inpleat, quae etiam sacerdos sibi injungere non attentasseι; et haec quae praeιer i unctionem expressam iacit, accipiunt majorem vim expiationis culpae praeterius ex illa generali injunctions qua sacerdos dicit ouidquid boni fereris, sit tibi
in remissionem peecatorum. Undo laudabiliter consuevit hoc a multis sacerdotibus dici, licet non habeant majorem vim ad praebendum remedium contra culpam futuram; et quantum ad hoc talis satisfactio es sacramentalis, in quantum virtute clavium est culpae commissae expiativa.
Et per hoc patet responsio ad objecta.
Utrum ei qui omisit dioere disinum solum, i injungen dum ut iterato dicat. - Art. I 2I, cors ad de temp.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ei qui omisit dicero divinum ossicium sit injungendum quod iterato dicat. Qui enim tenetur ad aliquod debitum speciale implendum, non potest liberari nisi debitum solvat. Si ergo aliquis tenebatur ad hoc debitum, ut scilice divinum ossicium diceret; videtur quod non possit absolvi, nisi hoc debitum solvat.
262쪽
248 s. THOMAE AQUINATI OPUscULASed contra est quod paenitenitae sunt arbitrariae. Ergo pro peccato talis omissionis, quaecumque poena secundum arbitrium sacerdotis potest imponi. Respondeo dicendum, quod in omni divino officio est hoc commune, quod pertinet ad laudem Dei et ad suffragium fidelium; sed distinguitur unum ossicium ab alio secundum diversitatem temporum et locorum Rationabiliter enim institutum est ut divorsimodo Deus laudetur secundum congruentiam temporum et locorum De ideo, sicu in ossiciis divinis exsolvendis observanda est congruitas loci, ita etiam congruitas temporis quae quidem observari non posset, si oportere injungero omittenti quod horas diceret quas omisit sorte enim in Completorio diceret Iamaueris orto sidere, et in tempore paschali diceret ossicium dominicae Passionis quod esset absurdum. Et ideo non videtur esse iri u gendum ei qui omisit dicere divinum ossicium, quod horas easdem repetat, sed aliquid ad divinam laudem pertinens puta ut dicat septem psalmos, vel unum psalterium, Vel aliquid amplius, secundum quantitatem delicti. Ad illud vero quod in contrarium objicitur, dicendum, quod tempore debito ossicii praetereunte, jam est impotens ad solvendum debitum; et ideo, quia hoc potest facere injungenda est ei alia paenitentia.
Deinde quaesitum est de creatura puro corporali et circa hoc quaesita sunt duo; ' de arcu nubium qui dicitur iris, utrum sit signum diluvii non futuri 2 utrum possit demonstrativo probari quod mundus non sit aeternus.
Utrum arcus coelestis siluignum non futuri dilasii.
Circa primum sic procediιur. 4. Videtur quod arcus nubium non sit signum diluvii non suturi. Illud enim quod fit ex necessi tate naturae, non videtur esse institutum ad aliud significandum. Sed arcus nubium provenit ex necessitate naturae propter oppositionem solis ad nubem roridam. Ergo non idetur esse significativum diluvii non suturi. a. Praeterea hujusmodi apparitiones aeris, sicut iris et halo,
263쪽
XII. - QUODLIBETUM TERTIu 240 id est circulus continens solem et lunam, et alia hujusmodi causantur praecipue ex vaporibus humidis in aere existenιibus, ex
quibus sequuntur pluviae, quae diluvium laciunt. Ergo apparitio iridis magis est signum diluvii suturi quam diluvii non suturi. 3. Praeterea, si est signum diluvii non futuri; aut est signum di hivii nunquam futuri, aut es signum diluvii non suturi usquo ad aliquod tempus. Si autem est signum diluvii nunquam futuri, non oportuisset quod apparuisset nisi semel : si autem diluvii non suturi usque ad aliquod tempus; porteret tempus esse determinatum quod quidem determinari non potest nec auctoritato Scripturae, nec ratione humana. Ergo frustra hujusmodi signum
Sc contra est quod dicitur Genes. IX, M Areum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram; et postea subditur : Et non erun ultra aquae diluuii ad deleutam
Respondeo dicendum, quod in his quae in veteri testamento dicuntur, primo quidem observanda est veritas litteratis. Sed quia vetus testamentum est figura novi, plerumque in veteri ies lamento aliqua proponuntur, ut ipse modus loquendi aliquid figurate
designet. Dicendum est ergo, quod quia causae rerum multos latent, effectus autem sunt manifestiores, proponuntur effectus in designationem causarum.
Est autem considerandum, quod pluviarum causa essiciens quidem est sol, materialis vero vapor humidus elevatus ex terra et aquis per virtutem solis. Haec autem duo in triplici dispositions s possunt habere. Quandoque enim alor Solis omnino supervincit vapores et exsiccat eos; et tunc pluviae sequi non possunt; undo in AEgypto et in terris multum calidis non sunt pluvias in aestato etiam propter propinquitatem Soli Sunt pluviae rariores, in hyemo vero frequentiores. Quandoqu0 Ver e contrario virtus solis ad hoc usque valet qu0 vapores multiplicat, sed tamen non potest eos desiccare et tunc superabundant pluviae, et est ratio diluvii aquarum. Quandoquo vero medio modo se habet u scilicet virtus solis non solum operetur ad elevationem vaporum, sed etiam habet victoriam super eos, ut non tantum multiplicentur quod diluvium inducere OsSint, neque etiam vapores omnino desiccentur ut pluvia non sequatur; et ex hac media dispositions vel comparatione solis ad vapores causatur iris, quae non apparot vaporibus omnino desiccati8, nequo etiam et mnino in aere su-
264쪽
250 s. THOMAE AQUINATI OPUscULAperabundantibus. Et ideo iris est signum diluvii non futuri, inquantum procedit ex tali causa quae repugnat diluvio. Ideo autem Scriptura tali modo loquendi utitur, quia per iridem significatur Christus, per quam protegimur a spirituali diluvio. Ad primim ergo dicendum, quod iris procedit naturaliter ex talibus causis quas repugnant diluvio; et ideo conveniente iris dicitur esse signum diluvii non suturi. Ad secundum dicendum, quod iris potest significare pluvias, sed non superabundanter usque ad hoc quod faciant diluvii . Ad tertium dicendum, quod iris semel apparens significat quod tamdiu non erit diluvium, quamdiu sol et vapores in eadem dispositione consistunt et ideo non est superstuum quod requenter apparet.
Utrum mundum non δε aeternum, po33u demo trari. -
Ad secundum sic proceditur . . Videtur quod demonstrative
probari possit, mundum non esse aeternum. Si enim mundus esset aeternus, non posset computari numerus annorum ab initio mundi. Hic autem numerus adscribitur paschali cereo. Sic ergo non posse paschalis cereus in Ecclesia benedici. 2. Praeterea, pactae computantur secundum excrescentiam annorum lunarium super annos solares. Sed talis excrescentia computari non posset, si mundus esset aeternus. Ergo mundus non est aeternus; ergo demonstrari potest quod mundus non sit
Sed contra, id quod est fidei, demonstrari non potest, quiasides est non apparentium, ut dicitur ad Heb. i. Sed mundum ex quodam principio temporis esse creatum est fidei articulus; unde et prophetice a Moyse dictum est In prineipio ereavit Deus eselum et terram, ut Gregorius dicit in I Hom. EZech. Ergo mundum nun esse aeternum, non potest demonstrative probari.
Respondeo dicendum, quod ea quae simplici voluntati divinae subsunt, demonstrative probari non possunt, quia, ut dicitur I ad Corinth. Ii, 44, quae sunt Dei, nemo novi nisi spiriιus Dei. creatio autem mundi non dependet ex alia causa nisi ex sola Dei v luntate; unde ea quae ad principium mundi pertinent, demonstra-
265쪽
XΠ. - . M TUM TERTIu 251tivo probari non possunt, sed sola fide tenentur prophetico per Spiritum sanctum revelata, sicut Apostolus post praemissa verba vers. 40 subiungit Nobis autem revelavit Deus per Spiritum sanetum. Est autem valde cavendum ne quis ad ea quae fidei sunt, aliquas demonstrationes adducere praesumat, propter duo. Primo quidem, quia in hoc derogat excellentiae fidei, cujus veritas omnem rationem humanam excedit, secundum illud Eccli. III, 25 Plurima super sensum hominis ostensa unt ibi; quae autem demonstratius probari possunt, rationi humanae subduntur. Secundo, quia cum plerumque tales rati'nesciri 'olae sint, dant occasionem irrisionis infidelibus, dum putant quod propter rationes hujusmodi, his quae sunt fidei assentiamus echo expresso apparet in rationibus hic inductis quae derisibiles sunt, et nullius momenti. Quod enim primo inducitur de cereo paschali, non habet robur nisi auctoritatis probare autem per auctoritatem, non est demonstrativo probare, sed fide rei opinionem sacero et tamen multo esset validior auctoritas sacrae Scripturae quam benedictio paschalis cerei; praesertim cum sine adscriptione annorum mundi cereus paschalis benedici possit mon enim es de necessitato paschalis cerei talis adscriptio; unde in multis terris non est consuetum quod aliquid cereo adscribatur. Quod etiam secundo opponitur, derisibile est non enim excrescentiae annorum lunarium ad solares computantur ab initio
mundi, sed ab aliqua determinata radice, puta ab aliqua oppositione solis et lunae, vel ab aliqua conjunctione, vel ab aliquo huiusmodi, sicut est in omnibus aliis computationibus astronomicis.
266쪽
Quaegitum es de rebus divinis et humanis circa res divinas quaesitum est primo de essentialibus; secundo de personalibus. Circa essentialia quaesitum est 4 de scientia Dei; et de ejus potentia.
Circa scientiam quaesitum est, utrum in Deo sint plures idosa. . Et videtur quod sic Dicit enim Augustinus, lib. LXXX lilQuaestionum, quod Deus singula propriis rationibus creavit, talia ratione hominem, e alia ratione equum. Sed rationes rerum in mento divina dicuntur ideae, ut patet per Augustinum, ibidem. -Ergo sunt plures ideae. 2. Praeterea, secundum hoc sunt aliqua distincta quod Deus parum distinctionem cognoscit. Cognoscit autem earum distinctionem in se ipso. Ergo distinctarum rerum sunt in Deo plures et distinctae ideae. 3. Sed contra, omne nomen quod in divinis dieitur, aut est essentiale, ut Deus, aut personale, ut Paιer, aut notionale, ut generans. Sed hoc nomen dea nequo est personale neque notionale, quia non conveniret ribus personis. Ergo est nomen essentiale.
Sed nullum essentiale multiplicatur in divinis. Ergo nonio sumus dicere quod in Deo sint plures ideae. Respondo dicendum, quod duplex est pluralitas. Una quidem est pluralitas rerum et secundum hoc non sunt plures ideae in Deo. ominat enim idea sormam exemplarem est autem una res quae os omnium exemplar scilicet divina essentia, quam omnia imitantur, in quantum sunt et bona sunt. Alia vero pluralitas est secundum intelligentiae rationem; et secundum hoc sunt pluresideas : licet enim omnes res, in quantum sunt, divinam essentiam imitentur, non tamen uno et eodem modo omnia imitantur ipsam: sed diversimode et secundum diversos gradus. Sic ergo divina
267쪽
XII. - QUODLIBETUM QUARTu 253ssgontia, secundum quod est imitabilis hoc modo ab hac creatura, est propria ratio et de hujusmodi creaturae; et similiter do aliis : unde secundum hoc Sunt plures deae, secundum quod in- tolligitur divina essentia secundum diversos respectus quos res habent ad ipsam eam diversimode imitantes. Hujusmodi autem respectus non solum intelliguntur ab intellectu creato, sed etiam ab intellectu increato ipsius Dei. Scit enim Deus, et ab aeterno scivit, quod diversae creaturae diversimode essent ejus essentiam imitaturae et secundum hoc ab aeterno suerunt in mente divina plures ideae sicut rationes propriae rorum intellectae in Deo. Hoc onim significat nomen ideae, ut sit scilicet qiuaedam sorma intollecta ab agente, ad cujus similitudinem exterius opus producoro intendit; sicut aedificator in mente sua piaeconcipit formam domus, quae est quasi idea domus in materia siendae. Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus intelligi esgo aliam et aliam rationem secundum diVerSi talem respectuum, ut
Ad secundum dicendum, quod cum dicitur 'seundum hoc rossunt distinctae, prout Deus arum distinctionem cognoscit haec locutio es duplex : quod enim dici iur Secundum quod Dougeognoscit, potest referri ad cognitionem divinam ex parte cogniti, vel ex parte cognoscentis. Si ex parte cogniti, Sic vera est locutiora os enim sensus, quod hoc modo res Sunt distinctas sicut Deus cognoscit eas esse distinctas. Si vero reseratur ad cognitio ns ex parte cognoscentis, sic locuιi salSa est erit enim sensus,
quod ros cognitas illum modum distinctionis habent in intollaeiudivino quom habent in s ipsis; quod salsum est: quia in s ipsis res sunt diversae essentialiter, non autem in intellectu divino: sicut etiam res in se ipsis sunt materialiter, in intellectu autem divino immaterialiter is in hoc ultimo sensu procedebat Objectio. Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de pluralitato realici talis enim pluralitas in nominibus essentialibus non invo-nitur, sed solum pluralitas quae est Secundum intelligentiae rationem.
Deinde quaesitum est de pertinentibus ad potentiam Dei; et o utrum in Deo sit virtus 2 de quodam υffectu divinae virtutis,
268쪽
254 s. THOMAE AQUINATI OPUSOULA utrum sollicet aquae sint super caelos 3 in quod virius divinaras extendere possit.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Deo non sit virtus. Quia, ut Philosophus dicit, Ido Caelo text. com 46J, virtus est ultimum potentiae. Sed divina potentia non habet ultimum, cum si infinita. Ergo in Deo non est Virtus. Sed contra, omne immediatum operationis principium virtus est operatio enim omnis a virtute aliqua procedit. Sed in Deo est aliquod immediatum operationis principium, quia Deus immediat aliqua operatur. Ergo in Deo est virtus. Respondeo dicendum, quod virtus, qualitercumqus accipiatur, significat potentiae complementum; et inde est quod virtus uniuscujusque rei est quae bonum laci habentem, et opus ejus bonum reddit, ut dicitur in i Ethic tunc enim ostenditur potentia esse completa, quando et agens est persectum, et actio persecta. Cum ergo potentia Dei sit maxime completa, potissime in Deo virtus invenitur; unde dicitur Sap. XII, Virtutem ostendis tu qui
non erederis in virιute consummatu3; et in Psal. XLVI, 5 Magnus Dominus, et magna virtus ejus.
Ad primum ergo dicendum, quod quandoque virtus notificatur non per aliquid quod de virtute essentialiter praedicetur, sed per id ad quod virtus ordinatur, ab eo enim speciem habet sicut Augustinus dicit, quod fides est credere quod non vides : credere enim non est ipsa fides; sed actus ad quem fides ordinatur. Et hoc modo Philosophus definit virtutem, cum dicit, quod virtus est ultimum poιentiae quia scilicet virtus rei attonditur in ordino ad hoc in quod ultimo potest; sicut virtus ejus qui potest serto centum libras, ut ipso ibidem dicit, non consistit hoc ut serat decem; sed in hoc quod erat illud ultimum in quod ultimo potest, scilicet centum. Sic ergo virtus cujuslibet rei non attenditur in uno eorum quae potest, sed respectu totius quod potest. Virtus ergo divina non potest attendi secundum aliquod unum opus ipsius, quia nullum opus ejus est quod adaeque ejus virtutem, ut Deus amplius sacere non possit; sed virtus ejus attenditur secundum totum in quod potest hoc assieni est ip4nitum, quia sollicet
269쪽
XII. - QUODLIBETUM QUARTUM 255 Deus infinita lacero potest, unde et virtus Dei est infinita; et hoo ultimum ei infinita posse; sicut virtuti finitae est ultimum aliqua
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod aquae hab0ntes veram speciem aquae elementaris super coelos existant. Homo enim dicitur minor mundus propter similitudinem quam habet cum mundo majori. Sed videmus quod in corpore humano superponitur cerebrum quod habet naturam aquae, cordi quod habet proprietatem ignis, in quantum est lans naturalis caloris. Ergo etiam in mundo majori aqua superponitur aliis elementis; et haec ratio videtur Augustini in xii de Civit. Dei, ubi dicitur de quibusdam, quod ponderibus elementorum moventur et ideo non putant, quammfluidam gravemque naturam in superioribus mundi oeis potuisseeonstitui; qui secundum rationes suas, si ipsi hominem faeere po-ιuissent, non ei pituitam, quod graece phlegma dieitur, et tanquam in elementis orporis nostri aquarum ieem obtinet, in eapite ponerent.
Sed contra partes mundi sunt optimo et ordinatissime dispositae secundum suam naturam. Sed id quod habet speciem aquae, naturaliter est ponderosum, et ita naturaliter subsidet corporibus levibus, aeri et igni. on ergo aliquid habens veram speciem aquae supra coelos existit. Respondeo dicendum, quod in sacra Scriptura, quae mentiri non potest, expresse dicitur, aqua esse supra caelum dicitur enim Genes. I, 7, quod divisit aquas quae sunt sub firmamento, ab aquis quae sunt supra Armamentum; et in Psalm. XLVII, dicitur: Aquin quos super coelos sunt, laudent nomen Domini. Et ideo, sicut Augustinus dicit in II super Gen. ad litteram, quomodo vel qualeseumque quo ibi sint, esse ibi eas minimae dubitemus. Najor quippe est Seripturos hujus auetoritas quam omnis humani generis eapaeiιas. Sed, sicut Augustinus I ejusdem libri, dicit, turpe est nimis et pernieiosum, atque m im cavendum, ut Christianum da his rebus, scilicet naturalibus, quas seeundum elirisιianas litteras
loquentem ita delirare quilibet infidelis audiat, ut, quemadmodum dieitur, tot αγι errare eonviolem, risum tener viae po33it At
270쪽
256 s. THOMAE QUINATIT OPUScu non tam molestum est quod errans homo derideretur, sed quod avetores nostri ab eis qui foris sunt, tali sensissa reduntur, et eum magno eorum eaeiιio de quorum alute satagimus, tanquam indoeti reprehenduntur utque respuunιur. Et ideo, sicut ipse subjungit, multiplices expositiones ipse posui in verbis Genesis, ut sic accipiatur una expositio, quod alteri expositioni non praejudicetur, quae sorte melior est. Sic ergo quod dicitur de aquis supra caelos existentibus, multipliciter intelligi potest. Uno modo ut per firmamentum vel per caelos non intelligamus firmamentum vel caelum in quo sunt sidera, sed aerem, in quo aves Volare dicuntur, supra quem aerem
aquae vaporabiliter elevantur, et exinda pluviae generantur; et do hac expositione dicit Augustinus in ii super Genes ad litteram : ne eonsiderationem dignissimam judieo quod enim dieitur, neque eontra fidem est, et in promptu posito Geumento eredi potest. Si autem per firmamentum vel coelos intelligatur firmamentum ubi sunt sidera posita; sic sciendum est, quod de hoc firmamento diversae opinionies suerunt. Quidam enim posuerunt firmamentum illud ex quatuor olementis compositum; quae videtur esse positio Empedoclis etspcundum hoc, nihil prohibet dicere, supra hoc caelum sidereum esse aquas elementares tanquam simpliciores, et super eas etiam ignem, a quo vocetur caelum empyreum Aliorum autem positio est, quod coelum vel si igneae naturae, sicut posuit Plato vel non si de natura quatuor elementorum, sed habens altiorem n iuram, sicut posuit Aristoteles. Utroque istorum supposito, inconveniens videtur supra firmamentum illud aquam elemeniarem matelialiter esse dispositam. Nunc enim, sicut Augustinus dicit in II super Gen. quemadmodum Deus instituerit naturas rerum, nos convenit quaerere non quid in eis vel ex eis miraculum potentiae suae velit operari. Sed tamen aliquales aquas supra hujusmodi firmamentum ponere possumus. Uno modo ut per aquas intelligamus totam materiam corporalem, sicut accipitur in principio Genes secundum expositionem Augustini. Et ideo secundum hunc intellectum non est aliud dicere, quam aliquid de materia corporali super hos caelos existero De hoc etiam a dictis philosophorum modernorum non discordat, qui ponunt supra octavam sphaeram, in qua sunt stellae, aliam sphaeram, in qua nulla stella. Et banc expositionem ponit Augustinus super Genes contra Manicitaeos. Alio modo potest
