S. Thomæ Aquinatis doctoris angelici, ord. præd. Opuscula selecta: ad fidem ...

발행: 1881년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 철학

341쪽

TH. - QUODLIBETUM UINId s)7dum est in his autem quae sunt ad finem, est adhibenda mensura secundum proportionam ad finem sicut mμdicu sanitatem, quae est sinis ejus, lacit cluantumcumque potest majorem sed adhibet medicinam secundum quod conveni ad sanitatem laciendam. Est ergo considerandum, quod in spirituali vita dilectio Dei est sicut finis jejunia autem et vigilias et alia exercitia corporalia non quaeruntur tamquam sinis; quia, sicut dicitur ad Rom. iv, 47, non ea regnum Dei esca et potus sed adhibentur tamquam necessaria ad finem, idest ad domandas concupiscenιias carnis, secundum illud Apostoli, I ad Corinth. ix, tr castigo corpu3 meum, e in servitutem redis etc. Et ideo hujusmodi sun adhibenda cum quadam mensura rationis ut scilice concupiscentia devit tur, et natura non extinguatur secundum illud ad Rom. xii 4 Exhibeatis orpora esιra hostiam virentem; et postea subdit :νaιionabile obsequium uestrum. Si vero aliquis in tantum virtutem naturas debilitet pr jejunia e vigilias, et alia hujusmodi, quod non susticiat debita opera exequi puta praedicator praedicare, doctor docere, cantor cantare, et sic de aliis; absque dubio peccat; sicut etiam peccaret vir qui nimia abstinentia se impotentem redderet ad debitum uxori reddendum. Undi Hieronymus diei :De opina holaeo tum olper qui se Ahorum nimia gestata neι somni penuria immoderota corpus ulpiuit et iisrum ratiouulis hominia digniιαιem amiιιi qui jejunium euriισι i, vigiιias ansu integritati praefert.

QUAESTIO X.

Deinde circa praecepta quaesita sunt duo utrum praecepta ordino naturae praecedant consilia 2 utrum peccata quae fiunt contra praecepta secundae tabulae, sint graviora peccatis quae fiunt contra praecepta primae tabulae.

ARTICULUS XIX.

Utrum princepta ordine naturae praecedant eo illa.

Circa primum sic proceditur. Videtur quod praecepta ordin' naturae praecedant consilia. Illud enim est prius ordine natura ad quod natura primo instigat. Sed praecepta sunt de primo intelleuiunaturae, quia sunt de dictamine rationis naturalis, non autbm

342쪽

consilia. Ergo praeespia sunt priora ordine naturae quam consilia i Sed contra est; quia prius natura dicitur aliquid esse tripliciter. Γno modo leui impersectum est prius persecto in hoc modo praecepta non sunt priora consiliis, quia in praeceptis caritatis praecipuo consistit perfectio Secundo per modum causae tenipore praecedentis effectum; et sic etiam non sunt priora, quia non est necessarium quod aliqvis prius impleat praecepta quam consilia. Tertio per modum originis, quando principium est simul tompors, sicut lux solis et radius. Sed nec hoc modo praecepta sunt priora quia non est necesse quod quicumque servat praecepta, servet consilia. Ergo nullo modo praecepta ordine naturae praecedunt

consilia.

Bespondeo dicendum, quod circa hoc necesse est duo considerare : primo quid sit esse prius ordine naturae, secundo quid sit praeceptum e quid consilium; quibus manifestatis, evidenter apparebit quod quaeritur. De primo ergo sciendum est, quod secundum Philosophum .inu Met flexi cona. 6ὶ prius et posterius dicuntur in quolibet ordino per comparationem ad principium illius Ordinis; sicut in loco per comparationem ad principium loci, in disciplinis per comparationem ad principium disciplinae. Sic ergo et in orditionaturae dicitur aliquid ess prius per comparationem ad naturio

principia, quae quidem sunt quatuor causae. Unde secundum unumquodque genus causae, prius in ordinae naturae est quod pro pinquius est causae. Quamvis autem causae sint quatuor tres lamen earum, scilicet inciens, formalis et in alis, concurrunt in idem unde relinquitur quod ordo naturae sit duplex. Unus quidem secundum rationem causae materialis, secundum quod im- perlectum est prius perfecto, et potentia actu Alius autem ordo nuturae est secundum rationem aliarum trium causarum, secundum quam persectum est prius impersecto et actus potentia Undos Philosophus dicit, v Metaph. text. com 46 , quod alia mitpotestate priora, alia perseetions. Et quia forma est magis natura quam materia, ut probatur in III Phys. text. com 42ὶ convenientius dicitur esse prius natura actus, qui est prior substantia et specis, ut dicitur in ii Metaph. teri com 42 , quam potentia, quae in uno et eqdem est prior generations et tempore Undo Phi-Iosophus dies in ii Perihermenias, quod in his quas contingit emo actu et potestate, ea quae sunt actu, sunt natura priora et pos-

343쪽

XII. - QUODLIBRTUM QUINTUM 329 Circa secundum vero, scilicet circa rationem consilii et praecepti, considerandum est, quod praeceptum importat rationem debili debitum autem aliquod est dupliciter. Uno modo secundum se; et hoc modo finis est debitus in unoquoque negotio medicus enim propter se debet quaerere sanitatem. Alio modo est aliquod debitum propter aliud scilicet id sine quo non potest perveniri ad sinem : sicut medicus debet indicere diaetam infirmo, sine qua non potost sanari. Illud vero quod ordinatur in sinem ut melius aut facilius finem consequatur; si sine hoc aliqualiis possit haberi nis, non habet rationem debiti. Finis autem spiritualis, qui lege divina ordinatur, est duplex. Unus quidem principalis, scilicet adhaerere Deo per caritatem; undo dicitur I ad Tim i 5 Filiis Meepti est aritas. Alius autem finis secundarius quasi dispositivus, scilicet puritas et rectitudo cordis, quae consistit in interioribus actibus aliarum virtutum. Unde Apostolus dicit, ad Roman. I, 22 Habetis fruetum vestrum in sanetilieatione. Sicut otiam in generatione naturali sinis est et ipsa sorma substantialis, et ultima dispositio ad sormam. Unde manifestum est quod principalia praecepta divina sunt quidem de dilectione Dei et proximi, ut patet Matth. 22 secunda vero de interiori sanctificatione, secundum illud I ad Thes. iv, 3 - est Ohιnta Dei, saneti eatio uestra. Omnia vero alia quae sunt Spiritualis vitae, ordinantur ad praedicta sicu in finem, sed dupliciter. Quaedam enim sunt alia sine quibus praedicti sine esso non possunt, et haec cadunt sub praecepto, sicut Non habebis Deos alienos, non furtum faeie otc. Quaedam autem sunt in quibus ad praedictos fines perveniri potest, unde non cadunt Sub praecepto sed quia per hujusmodi facilius et melius pervenitur ad sines praedictos, dantur de eis consilia, sicut patet de paup0rtato, Virginitate, et aliis hujusmodi. Et est simile, si aliquis deberet ex praecepto ess Romae et die, teneretur ijam ex debito praecepti Romam iro non autem tenetur ex praecepto tro eques, quia sine hoc posset Romam psrvenire tamen caderet hoc Sub consilio, in quantum equitandosaei lius et melius perveniret ad finem. His ergo visis, patet de lacili id quod quaerebatur. Si enim comparemus consilia ad praecepta finalia, quae sunt de dilections Dei et proximi, de interiori cordis puritate manifestum est quod praecepta sunt priora consiliis naturaliterordine persectionis sicut naturaliter prior est finis his quae sunt ad finem sed consilia erunt priora naturaliter ordine generationis et temporis, in quan-

344쪽

330 s. THOMAE AQuINATI OPUScuLAtum scilice per consilia ad puritatem persectam cordis et perseciam dilectionem Dei et proximi pervenimus. Si autem comparemus consilia ad alia praecepta quae ordinantur ex nΡcessitato in praedictos nos; sic erit duplex consideratio. Nam in consiliis necesse est ut includantur praecepta qui enim omnia dimittit,

non rapit aliena et qui virginitatem servat, non moechatur sicut qui equitat vadit, sed non convertitur. Erit ergo una comparatio consiliorum ad praecepta absolute considerata et sic hoc modo praecepta erunt ordine naturae priora consiliis, leui genus est naturaliter prius specio consilia autem e converso priora naturaliter praeceptis, sicut species sunt priores Secundum naturam quam genera, ut patet per Philosophum, I Phys. text. com 5 comparatur enim genus ad speciem sicut potentia ad speciem sicut potentia ad actum. Praecepta autem absoluto sumpta se habent per modum generis ad observantiam praeceptorum consiliis et sine consiliis sicut non moechari ad non moecharicum virginitate, et ad non moechari cum matrimonio; et ire commvno os ad iro equitum et ad ir peditum. Alia vero comparatio est consiliorum ad praecepta sine consiliis Observanda, sicut si comparemus euntem in equo ad eum qui vadit pedibus. Similis enim est est cona paratio virginis seu continentis ad matrimonium, e pauperis propter Christum ad eum qui in saeculo suis contentus est. Et sic simpliciter ordino naturae consilia sunt priora praeceptis tamquam persecta impersectis, nec portet quod praecepta sic accepta praecedant naturaliter ordine generationis et temporis consilia non enim oportet quod ille qui vult continentiam vel virginitatem servare, prius matrimonio jungatur : nequo tiam

oportet quod ille qui vult esse pauper propter Christum, prius saecularem vitam agat, in qua suis divitiis sit contentus; sicut etiam non oportet quod illo qui vult ire eques Romam, prius vadat pedes, si postea eques; sed melius est si o principio eques vadat. Et per hoc pate responsio ad obiecta.

ARTICULUS XX.

Ad secundum sic proceditui M. Videtur quod peccata quae sunt contra praeeepta secundae tabulae, sint graviora peccatis quae Sunt

345쪽

XII. - QUODLIBETum qumruar 33Ieontra praecepta primae tabulae. Peccatum enim contra praecepta Secundae tabulae est, contempto bono incommutabili, commulabili bono adhaerere; sicut patet in furto et adultorio, et aliis limusmodi Sed contemptus incommutabilis boni et peccatum contra praecepta primae tabulae, quibus ordinamur ad adhibendam reverentiam Deo. Ergo peccata quae sunt contra praecepta Secundae tabulae, includunt peccata quae sunt contra praecepta primae tabulae, et aliquid addunt; ergo sunt graviora.

2. Praeterea, simonia est maximum peccatum. Sed simonia, cum Sit Species avaritiae est contra praecepta secundae tabulae. Ergo peccata quae sunt contra praecepta secunda tabulae, Sunt graviora.

Sed contra est, quod peccata contra praecepi a primae tabulae, sunt infidelitas, desperatio, et alia hujusmodi quae sunt gra Vis

Sima peccata Ergo peccata quae sunt contra praecepta primae tabulae sunt graviora. Respondeo dicendum, quod formalis ratio psccati mortalis consistit in aversione a Deo. Si enim esset inordinata conversi ad bonum commutabit sino aversione a Deo, non esset peccatum mortale Praecepta autem primae tabulae secundum se ordinant directe hominem in Deum, unde dicitntur ad dilectionem Dei pertinero. Et ideo peccata quae sunt contra praecepta primae tabulae, directo et secundum so important aversionem a Deo; peccata autem quae Sunt contra praecepta secunda tabulae, per se quidem deordinant nos principaliter circa bona commutabilia, circa quae ordinamur per praecepta secundae tabulae ex consequenti autem deordinant nos a Deo. In unoquoque autem genere potissimum est id quod est per se unde peccata quae sunt contra praec2pta primae tabulae, secundum suum genus sunt gravissima in genere

peccatorum.

Ad primum ergo dicendum, quod contemptus Dei per se intentus est in peccatis quae Sunt contra praecepta primae tabulae; sic autem non ex necessitate includitur in peccatis quae suo contra praecepta secundae tabulae non enim ille qui fornicatur, intendit hoc agere in contemptum Dei; sed intendit principaliter delectari, ad quod consequitur Deum contemnat, praeter principalem inientionem mandata ejus transgrediens. Ad secundum dicendum, quod simonia non est maximum θω catum simpliciter, sed maximum inter illa quae committuntur circa contractus pecuniarios; et hoc etiam est ex hoc quod irr

346쪽

332 s. ROMAE AQUINAris Pus LAverenter se habet homo ad res sacras, in quo attingit peccata quaa sunt contra praecepta primae tabulae.

QUAESTIO XI.

Deindo quaesitum es do his quas pertinent specialiter ad quosdam hominum status. Et primo de his quae pertinent ad praelatos. Secundo de his quas pertinent ad doctores Tertio de his quae pertinent ad religiosos. Quarto de pertinentibus ad clericos Circa

primum quaesita sunt tria ra' utrum . Matthaeus vocatus sit statim a totoneo ad statum Apostolatus et persectionis 2 ulrum illo qui eligitur canonice in Episcopum, melius faciat consentiendo electioni de se actae, vo eam recusando a utrum praelatus qui dat beneficium ecclesiasticum alicui suo consanguineo, sperans per hoc suum genus exaltari et ditari, committat simoniam.

ARTICULUS XXI.

Utrum B. Matthaeus fuerit socutus statim de teloneo ad statum apostolatus et perfectionis.

Ad primum sic proceditur. Videtur quod B uatthaeus non fuit vocatus statim de teloneo ad statum Apostolatus et persectionis. Dici onim Gregorius super Ezechielem Nemo repente su summus. Sed status Apostolus et persectionis evangeliae est summus status humanae vitae. Ergo atthaeus non sui statim vocatus ad statum persectionis et Apostolatus. Sed contra est quod Hieronymus dicit super Matthaeum, quod publieano repente At postvius et Beda dicit super Lucam, quod de publieam in Apostolum, O telaneario in Enangelistam mutatus est e quaedam Glossa dici Luc. , quod nullam prorsus emitationem e reapeetum hujus vitae sibi reservavit quod sat persectionis evangelicae. Ergo statim vocatus est ad statum Apostolatus et persectionis. Respondeo dicendum, quod quaesii ista ex verbis Evangslii deterininari potest. Si enim loquamur de Apostolatu, manifestum est secundum narrationem Matthaei, Marci, et Lucae, quod Dominus post vocationem Matthaei aliquanto spatio temporis interiectos suis discipulis duodecim Apostolos elegit, inter quos unus suit Matthaeus. Et sic patet quod statim a principio fuit vocat iis ad discipulatum Christi, non autem ad Apostolatum, nisi secundum praeordinationem Christi, qui eum in Apostolum sumendum disponstat e facundum hoc intelligenda sunt verba Hieronymi si

347쪽

xIΙ - QUODLIBETUM GUmetu 333Bedas. Si autem loquamur de persectione evangelica, sic manifestum est quod statim a principio vocatus est ad statum persectionis dicitur enim Lucae V, 28, quod 3urgens, reIietis omnibus, secutus est eum quod etiam ad discipulatum Christi pertinebat, secundum illud quod dicitur Lucae xiv 33 Nisi quis renuntiaverit omnibus his quae possidet, non p0test esse discipulus meus. Ad primum ergo dicendum, quod summum in vita humana potest accipi dupliciter. Uno modo Secundum comparationem flatus ad statum, secundum quod in humana ita unus status est major alio, et aliquis est summus; et sic nilis prohibet aliquem fieri repento summum, ides attingere ad Stalum summum. Et hoc apparet tam in spirituali quam in saeculari. Inveniuntur enim aliqui statim a pueritia ad statum religionis, qui est persectissimus, convolasse, vel proprio arbitrio, Sicut Beatus Joannes Baptista et Beatus Benedictus vel etiam devotione parentum, sicut illi qui monasteriis traduntur a parentibus. Sic non oportet ut aliquis in saeculari vita exerceatur antequam ad religionem transeas, Sicut non portet quod aliquis exerceatur in laicali vita antequam clericus fiat. Similiter etiaria aliqui repente assumuntur ad regnum vel ab ipsa pueritia, sicut Salomon et osias reges Juda vel etiam in ultimo statu, ficti Saul: et Eccles iv, 4 dicitur, quod de arcere eatenisque inιerdum quis ad regnum pros reditur. Alio modo potest accipi summum per comparationem graduum qui sunt persectio unius hominis; et sic intelligi Gregorius quod nemo repente fit summus Dici enim Augustinus super canonicam Joan quod earita non mo ut nascitur, perseeta esι; nam, perficiatur, nascitur eum fuerit nata, nutritur; sum fuerit nutrita, roboratur eum fuerit roborata, perlieitur. Contingit tamen quandoque, quod unus homo repente incipit ab altiori gradu sanctitatis quam sit summum ad quod pertingit persectio alteriu hominis ut patet de . Benedicto, de quo Gregorius dicit in ii Dialog. quod praesentes et secuturi omnes aqvos- eant, Benedictum puerum conperaationis gratiam a perstetione

ARTICULUS XXII.

Utrum melius aetat qui consentit electioni eanonio de se factae, qκam qui eam recu3at. - I-2 quoeδι Ι 85 art. 1, ad 1, 3 et art. 2 et , dist. 20 art. 4 ad 4). Ad secundum si proceditur. Nidetur quod melius laciat qui

348쪽

334 s. Ηο3- AQUINATI OPUScULA. consenti electioni canonicae do se saeiae, quam qui eam recusat. Dicit enim Gregotius, ii Moral. Potesιus eam percipitur, non eae libidine amanda est. Sed quando aliquis per canonicam electi ovem episcopalem dignitatem adipiscitur, non percipit eam ex libidine. Ergo debet eam amare non ergo debet eam recu Sare. Sed contra est quod Gregorius dicit xxxv III orat. qiiod prae- Iatio per meliorern intentionem fugienda est. Respondeo dicendum, quod in eo qui electioni canonicae de solaciae consentit, considerari praecipuo debet qui intendit. Si enim intendi aliquid tempora tu, puta honorem, divitias, excutere se a jugo religionis, aut aliquid ii usmodi manifestum est quod est prava intentio : unde melius saceret si non assentiret. Si autem intendit persectum Ecclesiae, sic planum est quod bona est intentio. Undo Augustinus dicit, lx de civit. Dei: In aetione non amandus es honor in hae vita, sive potentia, sed opus ipsum, si recte, atque utiliter fit, id est ut valeat ad salutem aubdiιorum; et inducit

illud Apostoli quod habetur I ad Tim 3, 4 : Si quis Discopatum

desiderat, bonum opus desiderat. Sed iamen sciendum est, qui, ad hoc opus maxima requiritur idone ita quia, ut Gregorius dicit in Pastoral. tantum aetionem popuIi debet aeιio ranscendere praesuIis, quantiιm distare solet a 9 rege vita pastoris ad quod humana fragilitas secundum proprias vires suffciens non est, secundum illud Apostoli, II ad Cor. Ii, 46 E ad hoste quis tam idoneus ' sed tamen ex auxilio gratiae divinae homines idonei et sussicientes redduntur : sicut ipse postmodum sit bdit cap. tu, Idoneos nos 'ei ministros novi testamenti. Potest orgo aliquis laudabiliter considerans proprium desectum, ex humilitate ossicium praelationis recusars, sicut Hieremias cap. , 6 dici : Neseis loqui, quia puer ego sum potes etiam laudabiliter consentire ex caritate fraterna, ut salutem proximorum procuret, sicut Isaias qui dicit cap. I, 8 Εce ego, mitte me. Sed si cu Gregorius dicit in Pastor, in utroque es subtiliuerinι uendum : quia e is qui reevsanit, plene non resι itiι; e is qui

miιι voluit, anι se per alιaris alet dum purssatum vidit ne aut non purgatus adire quisque aera ministeria audeat aut quem superna fratia eligit, sub humilitatis speei mpernae dispositioni con-ι radicat. Quia ergo valdo dissicile est purgatum se quemlibet pos3o agnos cero, praelationis ossicium tutius declinatur; non tamen pertinaciter, cum ad suscipiendum hoc superna voluntas agnoscitur.

349쪽

XII. - QUODLIBETum MLINTu 335 Ad primum ergo dicendum, quod illud verbum Gregorii in debet sic intelligi : Potestas cum ex libidine percipitur, amanda est; sed ita Potestas cum percipitur, non est amanda ex libidino subdit enim med eae longanimitata toleranda. Ad secundum dicendum, quod melior est intentio praelationem

fugientium secundum proprium desiderium, dummodo non adsit necessitas ex parto imponentis hocinus. Unde Augustinus dici xix de civit. Dei: Superior loeus, sine quo populus resti non pote3t, etsi ita teneaιά ut deeet, tamen indeeenter appetitur, otium enima ineιum quaerit earita veritatis, negoιium justum suseipit neeenita earitatis.

ARTICULUS XXIII.

. circa tertium sic proceditur. Videtur quod praelatus qui dat baneficium ecclesiasticum alicui suo consanguineo vel amico, ut alii ejus consanguinei exaltentur, simoniam committat. Est enim simonia studiosa voluntas emendi se vendendi aliquid spirituste, aut spirituali anneaeum. Sed in casu praedicto videtur esse emptioot venditio, in quibus est liberalitas hic autem hoc speratur, ut liberaliter recompenset. Ergo est ibi simonia. Sed contra est quod Isaias xxxiii super illud Beatus qui eaeenti manus suas ab omni munare, dici Glossa, quod triplex est munus a manu, a lingua, ab obsequio quorum nullum os in proposito casu. Ergo non est ibi. simonia. Respondeo dicendum, quod cum simonia circa emptionem et venditionem consistat, hic distinguendum videtur quia si praelatus intendi obligare eum cui dat beneficium ecclesiasticum, ad aliquam recompensationem faciendam sibi vel suis consanguineis, intentio simoniaca est intendi enim quamdam lacitam venditionem; si vero non intendat eum obligare, sed intenda quod illo sibi vel sua propria sponte temporaliter recompenset, est quidem prava intentio et carnalis, sed non simoniaca. Ad primum ergo dicendum, quod secundum Philosophum ini Ethici, liberalitas non est circa quemlibet usum pecuniae, Sed est circa dationes et sumplus simonia autem est circa mption m et venditioni m.

350쪽

QUAESTIO IL

Dsindo circa doctores quaesita sunt duo si doctor semper praedicavi aut docuit principaliter propter inanem gloriam, utrum habet aureolam, si in morte poeniteat 2 uirum si ex doctrina alicujus doctoris aliqui revocentur a meliori bono, utrum illo do tor teneatur illam doctrinam revocare.

Utrum illis qui seminer propter inanem gloriam Genit per

poenitentiam aureoleam recuperet. - 4 dist. 33, gumi. 3, art. 3, ad 3; et di3t. 44 quoe3t M.

Ad primum sic procedebatur. 3. Videtur quod illo qui semper propter inanem gloriam docuit, per paenitentiam aureolam recuperet. Aureola enim doctrinae debetur fructui scilicet conversioni fidelium, secundum illud ad Phil. v Gaudium meum et eorona mea. Sed potuit continger quod ex praedicatione ejus qui propter inanem gloriam principaliter praedicavit, secutus est fructus conversionis fidelium. Ergo si paeniteat, debetur ei aureola. 2. Psaelebrea, sicut virginitati debetur aureola ita et doctrinae. SH si illa quae, cum virgo si carne, ment tamen si corrupta, paenitentiam agit, recuperat aureolam. Ergo pari ratione et docforqui propter inanem gloriam praedicavit. Sed contra est quod opera mortua per poenitentiam non reviviscunt. Sed opera istius doctoris propter inanem gloriam praedi tantis fuerant mortua, id est cum peccato lacta. Ergo non reviviscunt per paenitentiam ad praemium consequendum. Respondeo dicendum, quod cum aureola importet quamdam singularem excellentiam praemii, necesse est quod praesupponat auream, sicut comparatus praesupponit positivum; et hoc figuratur Exod. xxv, 2b, ubi dicitur : Getes... super oronam auream, alteram aureolum; et ideo qui non meretur auream, id est praemium essentiale, non meretur aureolam. Qui autem propter inanem gloriam operantur, n0 merentur praemium essentiale, quia receperunt mercedem suam, ut dicitur Matth. VI, unde nec in rentur aureolam paenitentia autem restitui his mini praemia prius.

habita; non autem consertis ea quae non habuit, nisi in quantu M

SEARCH

MENU NAVIGATION