S. Thomæ Aquinatis doctoris angelici, ord. præd. Opuscula selecta: ad fidem ...

발행: 1881년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 철학

381쪽

TII. - QUODLIBETΠM IEHu 367 quatuor elementorum, quam coelum aqueum, quod est de natura quatuor elementorum; quia illa aquas dicuntur ibi positae ad refrigerandum calorem provenientem ex motu coeli ratione cujus Saturnus, qui est altior inter planetas, dicitur habero frigidi talem. Non ergo caelum empyreum influit in corpora inferiora. Sed contra est quod in libro do Intelligentiis dicitur, quod omne quod in tui in alia, est uae, vel lueem habens et in commento dicitur, quod omni inmentia est per virtvιem lucis. Sed coelum empyreum maxime habet lucem inter alia corpora. Ergo in alia corpora influit. Respondeo dicendum, quod quidam ponunt caelum empyreum non habere instuentiam in aliqua corpora, quia non est institutum ad effectus naturales, sed ad hoc quod sit locus beatorum. Et hoc quidem mihi aliquando visum est. Sed diligentius considerans, magis vidstum dicendum quod innuat in corpora inferiora, quia totum universum est unum unitate ordinis, ut pate per Philosophum, xii Metaph. text. com 52 . me autem unitas ordinis attenditur secundum quod quodam ordine reguntur corporalia per spiritualia, et inseriora corpora per superiora, ut Augustinus dicit in III de Trinit. Unde si coelum empyreum non inllueret in corpora inseriora, caelum empyreum non contineretur sub unitato universi quod est inconveniens. Videtur autem proprius effectus ejus esse perpetuitas et permansio, in inferioribus corporibus. Nam secundum Philosophum in x Metaph. text. com 43 , in caelo sunt principaliter duo motus. Quorum unus est ab oriente in occidentem, qui vocatur diurnus, et est super polos aequinoctialis Det quia iste est uniformis, causat perpetuitatem in inferioribus motibus. Alius autem motus est ab occidente in orientem, quo move,ur sol et alii planetae, qui est super polo zodiaci, per quem planetae accessunt et recedunt a nobis; unde iste motus proprie causa differentiam generationis et corruptionis, et aeterorum motuum in istis inferioribus: et sic continuatur generatio et corruptio horum inseriorum qu0sque Deus vult quae quidem quantum ad continuitatem causatur a primo motu, quantum autem ad contrarietatem a secundo Sicut autem uniformitas motus praecedit difformitatem ita etiam unitas quietis praecedit uniformitatem motus muta moveri est soaliter habere nunc quam prius mutescere autem est eo modo shabere nunc ut prius et sic quies habet puram uiritalem. Uniso mitas autem motus habet unitatem cum diversitato De ideo pri-

382쪽

mum coelum scilicet empyreum, singulariter per suam quietem inlluit secundum autem caelum, quod dicitur aqueum, per suum motum uniformem tertium autem coelum, stilicet sidereum, per suum motum difformem. Hoc autem est proprium huic corpori quod instuat absque motu, in quantum est supremum, attingens quodamm'do ordinem substantiarum spiritualium prout Diony- ius dicit, II cap. de div. om. quod divina sapientia conjungit principia secundorum finibus primorum. Ad primum ergo dicendum, quod coelum empyreum magis inquit in caelum aqueum quam in inferiora corpora, in quantum scilicet caelum aqueum plus recipit de influentia caeli empyrei, ut

uniformitas motus ostendit; unde etiam magis convenit cum caelo empyreo ratione sua uniformitatis quam coelum sidereum. Est autem do coelestibus corporibus duplex opinio. Una scilicet, quod sint domatura elementorum; secundum quam coelum empy- reum esset de natura ignis, caelum aqueum de natura aqua vel aeris caelum autem sidereum est compositum ex utraque natura;

quia in parte est lucidum, in parte diaphanum et ad hanc opinionem pertinet quod dicitur aquas esse ibi ad infrigidandum. Alia

autem est opinio, quod corpora coelestia non sunt de natura quatuor elementorum, sed quinta essentia secundum quam etiam celum aqueum non est sinatura quatuor elementorum, sed di

citur aqueum propter diaphaneitatem, sicut dicitur coelum empy- reum, idest igneum, propter lumen. Contrarium cὸncedimus quamvis liber de intelligentiis non sit auctoritatis alicujus nec etiam verum sit quod omnis influxussit rations lucis, nisi lux metaphorice accipiatur pro omni actu, prout omne agens agit in quantum est ens actu vel hoc potest ess verum in solis corporalibus, in quibus proprio dicitur lux, in quantum scilicet lux corporalis est forma primi corporjs agenis iis, scilicst caeli, cujus virtute omnia orpora interier agunt. Et haec ad praesens dicta sussiciant.

383쪽

QUAESTIO I.

Quaesitum est de tribus. Primo quaedam pertinentia ad substantias spirituales Secundo quaedam pertinentia ad sacramentum altaris. Tertio quaedam pertinentia ad corpora damnatorum Circa substantias quaerebatur Primo do cognitione earum Secundo do fruition animae Christi tempore passionis. Tertio do pluralitato in substantiis spiritualibus inventa circa primum quaerebantur quatuor utrum aliquis intellectus creatus possit divinam ossentiam videre immediato 2 utrum intellectus creatus possit simul plura intelligere 3 utrum intellectus angelicus possit intelligere singularia; ' utrum notitia, quam Augustinus dicit prolem mentis, si accidens, vel non.

ARTICULUS I.

Ad primum sic proceditur. . Videtur quod nullus intolloetus creatus possit divinam essentiam immediate videre. Intellectus enim creatus, cum inditarenis se habeat ad omnia intelligibilia. non potest cognoscers exerminate aliquid, nisi per objectum suum doterminetur. Sed divina essentia non est objectum quod possit intellectum determinario, quia est summum in entibus, si maximas generalitatis e nullo modo determinatum. Ergo intolleetus creatus ipsam videre non potest.2. Praeterea, ad hoc quod intellec us cognoscat aliquid oportet quod fiat in actu : ibi enim operatur secundum quod est in potantia, sed secundum quod est in actu Intellectus autem non fit in actu nisi secundum quod intelligibili informatur. Cum ergo ossentia divina non possit per se ipsam informare intellectum, ut sormaliis faciat ipsum esse in actu portet, si debet per intellecιum cognosci, quod per aliquam sui similitudinem intellectum

384쪽

370 a. ROMAE AQUINATI OPUscULA informet ad hoc quod cognoscatur; et ita non poterit immediatonis per similitudinem videri. 3. Praeterea, ad hoc quod intellectus creatus essentiam divinam videat, oportet quod per lumen gloriae perficiatur. Sed lumen gloriae est medium distans et ab ipso intellectu, et ab ipsa essentia divina, quae est beatitudo increata, cum lumen praedictum dicatur crestura. Ergo intellectus creatus non potest videro divinam essentiam immediate. 4. Praeterea, secundum Philosophum in III de Anima text. comm. J, sicut sensus se habet ad sensibilo ita se habet intellectus ad intelligibilo. Sed ad hoc quod sensu suum objectum percipiat, duplici medio indiget scilicet lumine, et specie, quae est similitudo rei visae. Ergo hoc idem os necessarium intellectui in visione divinae essentiae; et sic non immediato eari videbit. Sed contra est quod dicitur I Joan. Iis, 2 : Videbimus eum ι-

Praeterea, ad hoc quod intellectus intelligat, nihil aliud videtur requiri nisi quod intelligibilo fiat in actu, et quod intellectui co

jungatur. Sed essentia divina per se ipsam est intelligibilis actu, cum sit immaterialis intellectui etiam praesens est, quia, ut dicit Augustinus, Deus unicuique rei est vicinior quam ipsa res sibi. Ergo intellectus creatus essentiam divinam poterit immediate

videre.

Respondeo dicendum, quod absque dubio tenendum est, quod divina ossentia in patria immediat ab intellectu glorificato

videatur.

Ad cujus evidentiam sciendum est, quod in visione intellectiva triplex medium contingit esse. Unum sub quo intellectus videt, quod disponit eum ad videndum; et hoc est in nobis lumen intellectus agentis, quod se habet ad intellectum possibilem nostrum sicut lumen solis ad oculum. Aliud medium est quo videt e Moos species intelligibilis, quae intellectum possibilem sterminat, et habe so ad intellectum possibilem sicut species lapidis ad oc him. Tertium medium est in quo aliquid videtur; et hoc est res aliqua per quam in cognitionem alterius devenimus; sicut in effectu videmus causam, et in uno similium vel contrariorum videtur aliud et hoc medium se habet ad intollectum sicut speculum ad visum corporalem, in quo oculus aliquam rem videt. Primum ergo medium et secundum non laciunt mediatam visio-

am immedi iis pini dicitur aliquis vidors lapidem, quam ia

385쪽

eum per speciem ejus in oculo receptam et per lumen videat quia vigus non sertur in liae media tanquam in visibilia; sed per haec media sertur in unum visibile, quod est extra oculum. Sed tertium medium facit visionem mediatam visus enim prius sertur in speculum sicut in visibile quo mediant accipit speciem rei visae in specie vel spoculo : similiter intellectus cognoscens cau-: sam in causato, sertur in ipsum causatum sicut in quoddam intelligibile, ex quo transit in cognitionem causae. Et quia essentia divina in statu vias in Dotibus suis cognoscitur, non videmus eam immediate unde in patria, ubi immediato videbitur, tale medium penitus s trahetur. Similiter etiam non es ibi medium secundum, scilicet aliqua species essentiae divinae intellectum informans quia quando aliquid videtur immediate per speciem suam, oportet quod species illa repraesentet rem illam secundum completum esse suae speciei alias non diceretur ne illa immediate videri, sed quaedam umbrarius; sicut si similitudo lucis in oculo fieret per modum coloris, qui est lux obumbrata cum autem omne quod recipitur in aliquo, recipiatur in eo per modum recipientis impossibilo est in intellectu creato similitudinsmdivinae essentiae recipi, quae sam perfecte Secundum totam suam rationem repraesentet. Unde si por aliquam similitudinem talem essentia divina a nobis videretur, immediate non videremus essentiam divinam, sed quamdam umbram ejus. Rostat ergo quod solum primum medium erit in illa visione, Milicet lumen gloriae quo intellectus perficietur ad idondum essantiam divinam; de quo in Psalm xx v In rumina tuo: sidebimus ιumen. Hoc autem lumea non est necessarium ad hoz.

quod faciat intelligibilo in potentia esse intelligibile in actu, ad . quod est nobis necessarium lumen intellectus agentis; quia ipsa

divina essentia, cum sit a materia separata est per se actu intelligibilis; sed erit necessarium tantum ad perficiendum intellectum, ad quod etiam nunc lumen intellectus agentis valet. Praedictum autem lumen gloriae sussicienter perficiet intellectum ad videndum divinam essentiam, eo quod ipsa essentia divina totaliter luci tolligibilis est. Unde lumen gloriae ab ea in intellectum descendens lacit hoc respectu divinae essentiae in intellectu quod facit respectu aliorum intelligibilium, quae non sunt lux tantum, sed sp cies o intellectae simul, et lumen; sicut si lux sensibilis per se. existeret, ad ejus visionem sussicere lumen suluin poruciens.

me aliqua similitudine.

386쪽

372 s. Roua AQUINATI OPUseUL LAd primum ergo dicendum, quod aliquid dicitur determinatuae dupliciter primo ratione limitationis; alio modo ration distine-tionis Essentia autem divina non est quid determinatum primo modo, sed secundo modo; quia sorma non limitatur nisi ex hoe quod in alio recipitur, cui materia commensuratur. In essentia aulam divina non est aliquid in alio receptum, eo quod esse ejus est ipsa divina natura subsistens; quod in nulla salia contingit; nam quaslibet res alia habet esse receptum, et sic limitatum et indo est quod essentia divina ab omnibus distinguitur po hoe quod est in alio non recipi sicut si esse aliqua albedo existens non in subjecto, ex hoc ipso distingueretur a qualibet albedin insubiecto existonis; quamvis in ratione albedinis non osset recepta, et sic ne limitata Patet ergo, quod essentia divina n0n est quid generato in essendo, cum sit ab omnibus aliis distineta, sed solum in causando quia id quod est per se est causa eorum

quae per se non sunt. Unde esse per se subsistens est causa omnis

esse in alio scepti; et ita essentia divina est intelligibile quod potest determinare intellectum. Ad secundum dicendum, quod intellectus creatus fit in actu advidandum divinam essentiam per lumen gloriae; et hoc sussicit, ut

dictum est.

Ad tertium dicendum, quod illud lumen gloriae quamvis e abessentia divina et ab intellectu sit differens per essentiam, non tamen lacit mediatam visionem, ut ex dictis patet. Ad quartum dicendum, quod visibilia non sunt lux tantum et ideo oportet, ad hoc quod visus determinetur ad a, quod non solum sit ibi lumen, sed etiam species rei visae Essentia autem divina est puro lux et ideo non requirit aliquam aliam speciem quam ipsum ut videatur, sicut ex dictis patet.

ARTICULUS IL

Ad secundum sic proceditur. 4. Videtur quod intellectu croatus possit simul plura intelligere. Potentia enim sensitiva, Cum sit materialis est inserior et magis contraeta quam intelloctiva. Sed sensus potest simul plura sentiro; sicut sensus communia

387쪽

TH. - QUODLIBETUM EPTIMu 373 simul sentit album et dulce, dum eorum differentiam cognoscit. Ergo intellectus mulio sortius potest sim plura intelligere. 2. Probterea, plura intelligibilia possunt simul cognosci, inquantum sunt unum. Sed omnia intelligibilia sunt unum, in quantum sunt intelligibilia. Ergo omnia intelligibilia possunt simul

cognosci.

3. Praeterea, sicut se habet intollectus in habitu ad intelligibilo in habitu, ita se habet intellectus in actu ad intelligibilo in actu. Ss intellectus in habitu simul plura intelligibilia cognoscit inhabitu. Ergo intellectus in actu simul plura intelligit in actu.

4. Praetorea, ad cognitionem intellectus sufficit species rei in-islligibilis in intellectu existens. Sed species intelligibiles non simpediunt quin simul sin in intellectu, cum non sint contrariae, eo quod sunt a materia separatae. Ergo intellectus non impeditur quin possit simul plura intelligere. 5. Praeterea, capacitas intellectus est major quam cujuscumquoeorporis. Sed aliquod corpus est in quo simul possunt plures species etiam contrariorum fieri, sicut patet quod in uno puncto aeris, in quo se intersecant duae lineae directae a duobus visibilibus ad duos videntes, est species utriusque visibilis. Ergo multo sortius plures species actu possunt simul esse in intellectu et ita intellectus potest simul plura intelligero.

Sed contra est quod dicit Philosophus in il Topico conιinsit

plura seire intelligera vero unum olum.

Respondeo dicendum, quod intellectus dupliciter aliquid intelligit, scilicet primo, et ex consequenti. Ex consequenti quidsmeontingit plura simul intelligere, in quantum habent ordinem ad unum intelligibilo primum; et hoc contingit dupliciter. Uno modo ex unitat ejus quo intelligitur; sicut quando plura intelligibilia

per unam speciem intelliguntur; sicut intellectus divinus omnia simul videt per unam essentiam suam; et eodem modo intelle tus creatus, videns essentiam divinam, potes simul omnia videro quae per essentiam divinam videt. Alio modo ex unitate ejus quod intelligitur, scilicet quando plura intelliguntur ut unum totum enim unum est primo intellectum, et illa plura sunt intollecta ex

consequenti in illo sieu cum intellectus intelligit lineam, simul intolligit partes lineae, ut dicitur in ii de Anima text. com 25 ;st similiter cum intelligit propositionem, intelligit similitudinem vel disserentiam aliquorum, simul intelligit ea quorum est similitudo vel dissarentia. Sed quod intellectus simul intelligat plura

388쪽

374 s. THOMAE AQΠINHIs Puso Aintelligibilia primo et principaliter, est impossibile cuius alio

est, quia intellectus secundum actum est omnino, id est perfecte, res intellecta, ut dicitu C in ii iras Anima text. com 36ὶ Quod quidem intelligendum est, non quod essentia intellectus a res intellecta, vel species ejus sed quia complete informatur per speciem rei intellectae, dum eam actu intelligit. Unda intellectum simul plura actu intelliger primo, idem est ac si res una simul esset plura, In rebus enim materialibus videmus quod una res numero non potes osso simul plura in actu, sed plura in potentia, vel secundum dispositionem, potest esse unum et idem idem enim aer est simul potentia aqua et ignis; et possunt etiam simul dispositiones ad utrumque quantum ad aliquid inesse eidem; sicut Si aer ex una parto calefieret et ex alia inspissaretur; sed quod aer simul actu sit ignis et aqua est impossibilo; et similiter etiam quod aliquid sit simul actu lapis et serrum, quae non Videntur contraria, sed disparata. Intellectus autem ex ipsa ratione suae potentiae est simul potentia omnia intelligibilia, sicut et sensus omnia sensibilia. Potentia autem sensitiva per similitudines se sibilium reducitur in actum dupliciter. Uno modo incomplete per modum dispositionis, quando scilicet species sensibiles sunt in ea ut dispositiones quod appellat Avicenna esse ut in thesauro Alio modo perfecte, quando ei licet species sensibiles actu insormantpo ventiam sensitivam, et hoc voca Avicenna apprehensionem en-εus, distinguens potentia' sensitivas apprehendentes ab illis in quibus sunt formae sensibiles ut in thesauro et similiter in intellectu in habitu sunt similitudines intelligibilium ut dispositiones; sed quando sunt actu intellectas, sunt in eo ut formae perficientes, et tunc intellectus sit omnino res intellecta et hoc contingit per intentionem, quae conjungit intellectum intelligibili, et sensum sensibili, ut dicit Augustinus. Unde patet quod sicu una res materialis do potest esse simul plura actu, ita unus intellectus non potest simul plura intelligere

primo; et hoc est quod Algaget dicit, quod sicut unum corpus noli potest simul figurari pluribus figuris, ita unus intellectus non potest simul plura intelligers. Νec pote l. dici quod intellectus informetur persecto simul pluribus f pae s intelligibilibus, sicut

unum corpus simul insormatur figura ovisolore; quia figura Et olor non sunt formae unius generis, nec in eodem ordino est piuntur, quia fio ordinantur ad perficiendum in esse unius rationis se omnes formae intelligibiles, in quantum hujusmodi,

389쪽

TH. - QUODMBETUM EPTIMu 3 5 sunt unius generis, et in eodem ordino se habent ad intellectum, in quantum perficiunt intellectum in actu. Unde plures species intelligibiles se habent sicut figurae plures, vel plures colores, qui simul in actu in eodem ess non possunt secundum

idem.

Ad primum ergo dicendum, quod similiter dicendum est a

potentia sensitiva, id est, quod non potest plura simul sentire, sed ex consoquenti, in quantum plura accipiuntur et unum; sicut plura sensibilia uniuntur in una differentia, et plura sensibilia quae Sunt partes uniuntur in uno toto unde quando sentitur totum, sentiuntur simul plures partes ex consequenti et tunc intenti sonsus non sertur ad aliquam partium principaliter, sed ad totum quia si ad aliquam partium ferretur ut ad sensibilo principale, non simul sentiestur alia. Et iterum sensus communis, quamvis sit una potentia secundum essentiam, tamen aliquomodo multiplicatur secundum esse, in quantum conjungitur diversis sensibus propriis, sicut unum centrum conjungitur pluribus lineis Unde immutationes omnium sensibilium simul terminantur ad sensum communem, sicut motus qui esset per omnes

lineas, posset simul terminari ad centrum; sed intellectus non multiplicatur modo praedicto in plures potentias; et ideo non est simile. Ad secundum dicendum, quod cognoscibilia quae simul cognoscuntur, oporte accipiantur ut cognoscibile unum numero. Omnia autem ninlligibilia, in quantum hujusmodi sunt unum genere,

non numero; et ideo ratio non sequitur.

Ad tertium dicendum, quod jam patet ex praedictis, quod non eodem modo se habet intellectus in habitu ad intelligibilia in habitu, quae sunt in ipso ut dispositiones, et intellectus in actu ad intelligibilia in actu, quae sunt in ipso ut ultimae persectiones.

Ad quartum dicendum, quod non solum prohibetur res aliqua ess plura contraria actu simul, sed etiam plura esse disparata, ut palo ex dictis; unde, quamvis formas intelligibiles in intellectu non sint contrariae, nihilominus iamen intellectus prohibetur simul plura intelligero, ut ex dictis patet. Ad quintum dicendum, quod species sensibiles, quae sunt in medio deserente, sunt ibi per modum dispositionis, et non per modum ultimae persectionis, quia sunt ibi sicut d quodam fluxu; et ideo non est simile.

390쪽

ARTICULUS III.

Ad tertium sic procedi ur. 4. Vidotur quod intellectus angelicua non possit cognoscere singularia. Si enim cognoscit; aut cognosci per speciem acquisitam, aut per concreatam. on per acquisitam :quia vel illa esset particularis, et per consequens materialis, et ita in intellectu Angeli immateriali esse non posset; vel esset univct salis, et sic ps eam singulare cognosci non posset: similiter nec per concreatam quia species concreata Angelo a principio sum creationis sui in ipso ad cognitionem autem alicujus sussicit quod species ejus si in intellectu et ita, si per speciem concreatam posset aliquod particulare cognosci dum est praesens, a principio creationis suae illud cognovisset quando adhuc erat futurum; quolnon potest esse, quia sutura cognoscere solius Dei est; Isai. Li,IT: Annunιωι quae ventura sunt in futurum; et elemus quoniam dii esιis vos. Ergo Angelus singularia cognoscere non potest.2. Si dicatur, quod spscies illae concreatae faciunt cognitionem praesentium, non autem suturorum contra. Non potest aliqua cognitio nova fieri, nisi fiat aliqua innovatio in cognoscente. Spopor hoc quod particularo, quod erat futurum sit praespns, non fit aliqua innovatio in intellectu angelico, cum nihil recipiat a r

extra. Ergo si prius, dum erat futurum, non cognoscebat; nec dum fit praesens, cognoscere poterit.

2. Si dicatur, quod, quamvis nihil recipiat, tamen formam quam apud se habebat prius, applicat ad particular quod do novo fit; contra Intellectus non potest aliquid ad aliud applicare, nisi praecognoscat et quod applicatur, et cui applicatur : quia prius

es cognoscere duo secundum se, quam comparationem uniu aualterum. Ergo applicatio praedicta sequeretur cognitionem singularium, et sic non posse esse causa eius.

4. Praeterea, si Angelus cognosci singularia aut cognoscit una specie, aut pluribus. Sed non pluribus; quia sic oporteret quod infinitas species apud se haberet, cum infinita sint particularia, alminus in potentia : similiter nec una; quia sic intellectus angolicus aequaretur intellectui divino, qui uno seilicet essentia divina,

SEARCH

MENU NAVIGATION