S. Thomæ Aquinatis doctoris angelici, ord. præd. Opuscula selecta: ad fidem ...

발행: 1881년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

XI. IN BOETIUM DE TRINITATE MAd tertium dicendum, quod secundum Aug. III de Trini. ex hoc Filius orat, quo minor est Patre : ex quo Vero aequalis est Patri, exaudit cum Patro. Sed Spiritus sanctus interpellare dicitur, in quantum nos interpellantes lacit, et nostris orationibus emcaciam praestat. Ad quartum dicendum, quod secundum Augu. VI de Trini. , solus unus verus Deus non est tantum de Patre intelligendum, sed simul d Patre et Filio et Spiritu Sancto, qui dicuntur solus unus verus Deus, quia nihil praeter Trinitatem illam est verus Deus. Unde sic est intelligendum Det Ut cognoscant te Patrem, s

et quem misisti Iesum, messe unum solum verum Deum, et tacet de Spiritu sanctora quia, cum Sit nexus amborum, ex utroque intelligitur. Ad quintum dicendum, quod secundum Aug. I de Trinitate, verbum illud non est intelligendum de sola persona Patris, sed do tota Trinitate Tota enim Trinitas est beata et potens, tota etiam Trinitas Filium ostendit. Si tamen dixisset Quem ostendet Pater

beatus et solus potens, etc. non propter hoc separaretur Filius, sicutnqc Pater separatur, cum dicitur Eccles. xiv ex persona Filii

qui os Dei sapientia : Gyrum eσι eireuini sola re hoc ideo quia in his quae ad essentiam pertinent, Pater et Filius sunt omnino unum, et ideo quod de uno dicitur per dictionem exclusivam, non

removetur ab alio, sed solum a creaturis.

Ad sextum dicendum, quod Filius non solum secundum divinam naturam scit diem et horam illam, sed etiam secundum humanam, quia anima ejus scit omnia. Dicitur autem ideo diem illam nescire, ut dicit Aug. I de Trini quia non facit nos cir eam :undo do hoc quaerentibus dixit : Non est vestrum nosse tempora, et caet Act. I, per quem modum dicit Apostol. I Corinth. ii: Non Ddieas me seire a quid inser vos, etc. Quia scilicet alta sis dicere noluerat, quia capaces non erant Vel hoc intelligendum εs do filio in persona capitis, Sed in por80Da membrorum, quia Ecclesia nescit, ut Hier dicit. In hoc autem quod Pater solus dicitur scire, Ostenditur etiam Filius Scire secundum praediciamus-

gulam.

Ad septimum dicendum, quod sicut dicit Aug. iis Trin. sie exponendum est verbum illud : Non est meum dare vobis, id est, non est humanae potestatis hoc dare, ut per hoc intelligatur illud dare, per quod est Deus et aequalis Patri. Ad octavum dicendum, quod secundum Augu. I de Trin. huno

72쪽

58 s. THOMAE AQUINATI OPUscULA apostolicum locum haeretici non intelligentes, in contumeliam Filitis saeps prorumpunt dicentes, et astruentes quod creatura sit, minus considerantes verborum vim. Primogenitus quippo dictus est, et non primus creatus, ut et genitus pro natura divina quam habet, et primus propter perpetuitatem credatur. Quamvis autem Filius non sit do gener creaturarum, tamen secundum Basilium habet aliquid cum creaturis commune, scilicet accipere Patrea sed hoc habet prae creaturis, quia per naturam habet quae a Patre accepit, et propter hoc potest ordo inter genituram Filii, et creaturarum productionem notari. Λ nonum dicendum, quod illud verbum, et omnia similia quae do sapientia Dei leguntur, vel sunt reserenda ad sapientiam creatam, sicut sunt Angeli, vel ad ipsum Christum secundum humanam naturam, et sic dicitur ab initio, vel initio creatus, quasi ab aeterno praedestinatus creaturam assumere. Ad decimum dicendum, quod sicut dicit Augii. II de Trin. ex hoc quod Pater clarificat Filium, non ostenditur Filius minor Patre, alias etiam esse Spiritu sancto minor, quia dicit Filius de Spiritu sancto, Joannis xv Ille me elarifieabit. Illa enim clarificatio non ostendit aliquid in persona Filii fieri, sed vel in notitia hominum, secundum quod clarificare est ipsius notitiam claram Iacere vel in corpore assumpto, prout resertur ad claritatem resurrectionis. Ad undecimum dicendum, quod Filius et Spiritus Sanctus dicuntur missi a Patre non quod essent ubi prius non fuerant, sed ut aliquo modo quo prius non fuerunt, quod est secundum aliquem effectum in creatura Unde per hoc quod Filius et Spiritus Sanctus dicuntur a Patre missi, non ostenditur Trinitatis inaequalitas, sed ordo originis, quo una persona est ab alia Dunde Pater non mittitur, quia non est ab alio ut essicientiam ab alio habens respectu illius effectus, secundum quem persona divina mittitur.

DE HI QUAE AD AUSAM PLURALITATI PERTINENT. Deinde quaeritur de his quae ad causam pluralitatis pertinent. Et quaeruntur circa hoc quatuor. Primo Vιrum alteritas sit causa plurali latis. Secundo Utrum varietas accidentium lacia diversitatem g

73쪽

TI. - IN BOETIUM DE TRINITAT MTertio. Utrum duo corpora possint esse, vel intelligi simul esse in eodem loco. Quarto. Utrum varietas loci aliquid operatur ad differentiam

secundum numerum.

ARTICULUS I.

Utrum alteritas sit eausa pluralitatis.

Ad primum sic procedi ιur. 4. Videtur quod pluralitatis causa non sit alteritas. Ut enim dicitur in Arithmetica Boetii, omnia quaecumque a summa rerum natura constructa sunt, numerorum Videntur

esse ratione sormata. Hoc enim fuit principale in animo conditoris exemplar et hoc consonat ei quod dicitur Sapientiae xi Omnia in pondere, numero, et missura disposuisti; ergo pluralitas, sive numerus est primum inter res creatas, et non est ejus aliqua causa quaerenda. 2. Item, dicitur in libr. de causis Prima rerum creatarum est esse : sed ens in primo dividitur per unum et multa; ergo multitudine nihil potest fgo prius nisi ens et unum Pergo non videtur esse verum, quod aliquid aliud sit ejus causa. a. Item, pluralitas vel circuit omnia genera, secundum quod dividitur contra unum, quod est convertibile cum ento vel est in genere quantitatis, secundum quod condividitur uni quod est principium numerici sed alteritas es in genere relationis, relationes autem non sunt causae quantitatum, sed potius e converso, multo etiam minus relatio est causa ejus quod est in omnibus generibus, quia sic esse causae substantiae, ergo alteritas nullo modo est causa pluralitatis. 4. Item, contrariorum contrariae sunt causae sed identitas et

alteritas, sive diversitas sunt oppositae ergo habent oppositas causas: sed unitas est causa identitatis, ut patet in meta. pergo pluralitas, vel multitudo est causa diversitatis; ergo alteritas non est causa pluralitatis. Item, alteritatis principium est accidentalis differentia : hujusmodi enim differentias secundum Porphyrium laciunt alter tim: ged non in omnibus in quibus est pluralitas, invenitur accidentalis differentia, nec etiam differentia qualiscumque. Quaedam enim sunt quae accidentibus subjici non possunt, ut formae simplices quaedam vero sunt quae in nullo conveniunt, unde non possunt

74쪽

60 s. ROMAE AQUINATI OPuscULA ditarentia dici, sed diversa, ut patet per Philos. x Melaph. ergo non omnis pluralitatis causa est alteritas. Sed contra est, quod Damas dicit, quod divisio es causa numeri sed divisio in diversitate, vel alteritate consistit ergo diversitas, vel alteritas principium pluralitatis est. Itam, Isid. dicit quod numerus dicitur quasi nutus numeri, id est, divisionis, et sic idem quod prius. Item, pluralitas non constituitur nisi per recessum ab unitate sed ab entitato non recedit aliquid nisi per divisionem, cum ex hoc aliquid dicatur unum, quod est indivisum, ut patet x Metap.; ergo divisio pluralitatem constituit, et sic idem quod prius. Respondeo dicendum, quod sicut dicit Philo. x Meta. plura dicitur aliquid ex hoc quod est divisibile, vel divisum. Unde omne illud quod est causa divisionis, oportet ponere causam pluralitatis. Causa autem divisionis aliter accipienda est in posterioribus et compositis, et in primis et simplicibus. In posterioribus namque et compositis causa divisionis quasi formalis, id est ratione cujus fit divisio est diversitas simplicium et primorum, quod patet indivision quantitatis. Dividitur enim una pars lineae ab alia per hoc quod diversum habent situm, quod est quasi formalis dissorentia quantitatis continuae positionem habentis. Patet etiam indivision substantiarum. Dividitur enim homo ab asino per hoc quod habet diversas disserentias constitutivas et sed diversitas qua dividuntur posteriora composita secundum priora et simpliciora, praesupponit pluralitatem primorum et simplicium. Ex hoc enim homo et asinus habent diversas disserentias, quod rationals et irrationato non sunt una, sed pluros difforentiae Nec potest semper

diei quod illius pluralitatis sit alia diversitas aliqua prior si simplicior causa, quia sic esset abire in infinitum. Et ideo pluralitatis si divisionis priorum et simplicium oportet alio modo causam assignare. Sunt enim hujusmodi Sscundum seipsa divisa. Non potest autem esse, quod ens dividatur ab ent in quantum est sns : nihil autem dividitur ab snte nisi non ens. Similiter etiam ab hoc ente non dividitur hoc sns, nisi per hoc quod in hoo snt includitur negatio illius entis Unde in primis terminis propositiones negativae sunt immediatae quasi negatio unius sit in intollectu alterius. Primum etiam causatum in hoc facit pluralitatem cum causa, quod non attingit ad eam. Et secundum hoe quidam posuerunt quodam ordine pluralitatem ab ipso uno causari, ut ab uno procedat primo unum, quod cum causa plurali-

75쪽

M. -- IN BORTIUM BR TRINITATE Italom constituat, et ex eo jam possunt duo procedere, unum secundum ipsum, aliud secundum conjunctionem ejus ad causam: quod dicere non cogimur, cum unum aliquid possit primum in aliquo imitari, in quo alterum deficit ab eo Det deficere, in quo alterum imitatur, et sic possunt inveniri plurs primi offectus, in quorum quodlibet est et negatio causae, ei negatio effectus alterius secundum idem, vel secundum remotiorem distantiam in uno et eodem. Sic igitur patet quod pluralitatis, vel divisionis ratio prima, sive principium est ex assirmatione, et negatione, ut talis ordo originis pluralitatis intelligatur, quod primo sint intelligendaens et non ens, quibus ipsa prima divisa constituuntur, ac per hoc sunt plura Unda sicut primum ens in quantum indivisum est, statim invenitur unum, ita post divisionem entis et non entis statim invenitur pluralitas primorum simplicium. Hanc autem pluralitatem sequitur ratio diversitatis, secundum quod manet in ea sues causae virtus, scilicet oppositionis entis et non entis. Ideo anim unum plurium diversum dicitur alteri comparatum, quia non est illud. Et quia causa secunda non producit effectum nisi per virtutem causae primae, ideo pluralitas principiorum non lacit divisionem et pluralitatem in secundis compositis, nisi in quantum mans inter ea virtus Oppositionis primae, quae est inter ens et non ens, ex qua habet rationem diversitatis, et sic divorsitas primorum facit diversitatem secundorum. Et secundum hoc verum est quod Boetius dicit, quod alteritas est principium pluralitatis. Ex hoc enim alteritas in aliquibus invenitur, quod eis diversa insunt. Quamvis autem divisio praecedat pluralitatem primorum, non tamen diversitas, quia divisio non requiri utrumquo condivisorum esse, cum divisio si per affirmationem et negationem sod diversitas requirit utrumque esse ens, unde praesupponit pluralitatem. Unde nullo modo potest esse, quod pluralitatis primorum causa si diversitas, nisi diversitas pro divisione sumatur. Loquitur ergo Boetius de pluralitate compositorum, quod patet schoc, quod inducit probationem de his quae sunt diversa vel genere, vel specie, Vel numero, quod non est nisi compositorum. Omno enim quod est in genero, portet esse compositum ex generos differentia. Eos autem qui ponunt Patrem et Filium inaequales Deos, sequitur compositio saltem ratione, in qua tum ponunt eos convenire in hoc, quod sun Dous, et differro in hoc quod sunt

Inaequales.

Ad primum igitur dicendum, quod numerus in verbis illis os-

76쪽

62 s. THOMAE AQUINATI OPUSOULA tenditur esse prior rebus aliis creatis, ut elementis, et aliis hujusmodici non autem aliis intentionibus, utpote assirmationo, et negatione, aut divisione, et hujusmodi. eo tamen quilibet numerus est prior creatis omnibus, sed numerus qui est causa omnis rei, scilice ipso Deus, qui secundum Augustinum est numerus omni rei speciem praebens. Ad secundum, quod pluralitas communiter loquendo, immediaι sequitur ens non tamen oportet quod omnis pluralitas, et ideo non est inconveniens, si pluralitas posteriorum causetur ex diversitate primorum. Ad tertium dicendum quod sicut unum o multa, ita idem et diversum non sunt propria unius generis, sed sunt passiones entis in quantum ens et ideo non est inconveniens si aliquorum divo sitas aliorum pluralitatem causet. Ad quartum dicondum, quod omnem diversitatem praecedit aliqua pluralitas, sed non omnem pluralitatem praecedit dive sitas, sed aliquam pluralitatem aliqua diversitas. Unde et utrum-qus verum est, scilicet quod multitudo divorsitatem facit communiter loquendo, ut dici Philosophus, et quod diversitas incompositis facit plurali ιatem, ut dicit Boetius hic. Ad quin ιum dicendum, quod Boetius accipit alteritatem pro diversitate quae constituitur ex aliquibus differentiis sive sint accidentales, sive substantiales Illa autem quae sunt diversa et non differentia sunt prima, de quibus hic Boetius non loquitur.

ARTICULUS II.

Utrum parietas accidentium faeta disersitatem

secundum numerum. Ad secundum sic proceditur. 4. Videtur quod varietas accidentium non possit esse causa pluralitatis secundum numerum Philosophus enim dicit metap. quod numero sunt unum quorum est materia una ergo et numero plura, quorum materiae plures; ergo diversitatem in numero non lacit varieιas accidentium, sed magis diversitas materiae. 2. Itam, dicit Philosophus Iu Metap. quod idem est rebus causa substantiae et unitatis sed accidentia non sunt individuo causa substantiae, ergo nec unitatis ergo per consequens nec pluralitatis secundum numerum.

3. Item, omnia accidentia cum sint formae, ex seipsi sun com-

77쪽

TI. - IN BORTIUM DE TRINITATE 63

municabilia, vel communia et universalia : sed nihil hujusmodi potest alteri esse causa individuationis, vel principium, ergo accidentia non possunt esse individuationis principium: sed aliqua

sunt secundum numerum diversa, in quantum in sua individuations dividuntur ergo accidentia non possunt esse causa diversitatis secundum numerum. 4. Item, sicut ea quae in genere, vel specie, differunt secundum substantiam, et non solum secundum accidens, ita et ea quae disserunt secundum numerum sed aliqua dicuntur diversa genere, vel specie per id quod est in genere substantiae non per accidentia ergo similiter dicuntur diversa numero, secundum illud quod est in genore substantiae, et non secundum accidentia. 5. Item, remota causa removetur effectus sed omne accidens contingit a subjecto removeri vel actu, vel cogitatione. Si igitur accidens esse principium pluralitatis secundum numerum et diversitatem, contingeret eadem esse quandoque unum secundum numerum, quandoque diversa actu, vel cogitatione. 6. Item, posterius nunquam est causa prioris: sed inter omnia accidentia primum locum tene quantitas, ut Boet dicit in lib. Praedicam. Inter quan itates autem numerus prior est, cum sit

simplicior et magis abstractus ergo impossibilo est quod aliquid accidens si principium pluralitatis secundum numerum. Sed contra est, quod dicit Porphyrius, quod individuum facit collectio accidentium, quae in alio reperiri non possunt sed id quod est principium individuationis, est principium pluralitatis secundum numerum; ergo accidentia sunt principium pluralitatis

secundum numerum.

Item, in individuo non inveniuntur nisi materia, sorma, et accidentia : sed diversitas sormae non laci diversitatem secundum numerum, sed secundum speciem, ut dicitur x Metaphys. Diversitatem vero secundum genus facit diversitas materiae. Dicit enim Philosoph. x Metaphys. quod in genere differunt, quorum

non est materia communis, nec generatio ad invicem ergo dive sitatem secundum numerum non potest facere nisi diversitas secundum accidentia.

Item, id quod invenitur commune in pluribus specie disserentibus, non est causa diversitatis secundum numerum, quia divisiogenoris in species praecedit divisionem speciei in individua sed materia invenitur communis in diversis secundum speciem, quia eadem materia contrariis sormis subditur alias habentia contra-

78쪽

64 s. THOMAE AQUINATI OPU8cULArias sormas ad invicem non transmutarentur; ergo materia non es principium diversitatis secundum numerum, ne forma, ut primo tactum est ergo relinquitur quod accidentia sunt hujus diversitatis causa.

Item, in genere substantiae nihil invenitur, nisi genus et disso-rontia sed individua unius speciei non disserunt genere, nee substantialibus disserentiis ergo non differunt nisi accidentalibus differentiis. Respondeo. Ad evidentiam hujus quaestionis, et eorum quae in littera dicuntur, oportet videre quae sit causa hujus triplicis diversitatis quae in littera assignatur. Cum enim in individuo composito in genero substantiae non sint nisi tria, scilicet materia, forma, et compositum, oportet ex aliquo istorum cujuslibet harum diversitatum causas invenire. Sciendum igitur, quod divorsitas secundum genus reducitur in diversitatem materias diversitas vero secundum speciem in diversitatem formae, sed divorsitas secundum numerum partim in diversitatem materiae, et partim in diversitatem accidentis. Cum autem genus sit principium cognoscendi, utpote prima desinitionis par8, materia autem secundum se sit ignota, non potest secundum so ex ea accipi diversitas generis, sed solum illo modo quo cognoscibilis est. Est autem cognoscibilis dupliciter. Uno modo per analogiam, sive per comparationem, ut dicitur in i Physi. Hoc est ut dicamus hic osso materiam, vel quod matoria hoc modo se habet ad res naturales, sicut signum ad lectum. Alio modo, cognoscitur per sormam porquam habet esse actu. Unumquodque enim cognoscitur secundum quod est actu, non Secundum quod est in potentia, ut diciturix Metaphys et secundum hoc sumitur duplex diversitas generis ex materia. Uno modo ex diversa analogia ad sormam, et sic penes materiam disιinguuntur prima rerum genera. Id enim quod est in genere substantiae comparatur ad materiam sicut ad partem sui quod vero est in genere quantitatis non habet materiam partem sui, sed comparatur ad ipsum Sicu mensura, et qualitas sicut dispositio. Et his duobus generibus mediantibus omnia alia genera consequuutur diversas comparationes ad materiam, quae est pars substantiae, ex qua substantia habet rationem subjecti, secundum quam ad accidentia comparatur. Ali modo, penes materiam sumitur generis diversitas, secundum quod materia est persecta per formam. Et cum materia sit potentia pura, et Deus

si actus purus, nihil aliud est materiam persici in actum, qui est

79쪽

XI. IN BOETIUM DE TRINITATE 65

forma, nisi quatenus participat aliquam similitudinem actus primi, licet impersecto, ut scilicet id quod est jam compositum ex ma toria et sorma, sit medium inter potentiam puram, et actum purum..ΝO autem materia ex omni parte aequaliter recipit similitudinem actus primi, sed a quibusdam impersecte, a quibusdam vero persectius, utpote quaedam participant divinam similitudinem, secundum quod tantum subsistunt, quaedam vero secundum quod cognoscunt, quaedam vero secundum quod intelligunt. Ipsa igitur similitudo primi actus in quacumque materia existens, est larma ejus. Sed forma talis in quibusdam lacit esse tantum, in quibusdam esse et vivere, et sic de aliis in uno et eodem. Similitudo enim persectior habet omno id quod habet similitudo minus perlaeta et adhuc amplius. Aliquid igitur inusnitur commvno in utraque similitudine, quod in una substernitur imperfectioni, et in alia persectioni, sicut materia substernitur actui et privationi, et ideo materia simul accepta cum hoc communi, est adhuc materialis respectu persectionis, et imperfectionis praedictae, et ex hoc materiali sumitur genus, disserentia vero ex persectione et impedi. sectione praedicta Sicut ex hoc communi materiali, quod est ha-boro vitam, sumitur hoc genus quod est animatum corpus ex persectione ver superaddita, haec disserentia, sensibile ex imperfectione vero, haec disserentia insensibilo et sic diversitas talium materialium inducit diversitatem generis, sicut animalis a planta. Et propter hoc dicitur materia esse principium diversitatis secundum genus, et eadem ratione larma est principium diversitatis secundum speciem, quia a praedictis sormalibus quas habent addita materialia und genera sumuntur, per comparationem sormae ad materiam sumuntur differentiae quae conglituunt species. Seiondum tamen quod cum illud materiale, unde sumitur genus, habeat in se formam et materiam logicus considerat genus solum ex parte ejus quod sormale est, unde ejus definitiones dicuntur sormales, sed naturalis considerat genus ex parto utriusque. Et ideo contingit quandoquo quod aliquid communica in genero secundum logicum, quod non communicat secundum naturalem.

Contingit enim quandoqus quod illud do similitudine primi aetus quod consequitur res aliqua in materia tali, aliud consequitur sine materia, aliud in alia materia omnino divorsa Sicut patet quod lapis in materia quae est secundum potentiam ad esse, e tingit ad hoc quod subsistat, ad quod idem pertingit sol secundum materiam, quae es in potenxia ad ubi et non ad esse, et angolus

80쪽

66 a. ROMAE AQUINATIS PUscd omni materia carens. Unde logicus inveniens in his omnibus illud

ex quo genus sumebat, poni omnia haec in uno genere substantiae. Naturalis vero et metaphysicus qui considerant principia rerum. Omnia non invenientes convenientia in materia, dicunt ea disserrogenere, secundum hoc quod dicitur metaphysi. quod corruptibilo et incorruptibilo ditarunt genere, et quod illa conveniunt genere, quorum est materia una et generatio ad invicem. Si igitur patet quomodo materia facit diversitatem in genere, sorma diversitatem in specie hoc modo consideranda est diversitas secundum Philip. II Metaph. quia sicut partes generis et speciei sunt materia et forma, ita individui sunt haec materia et haec sorma. Unde sicut diversitatem in genere, vel specie lacit diversitas materiae, vel sormas absolute, ita diversitatem in numero facit haec sorma et haec materia nulla autem sorma, in quantum hujusmodi est hic ex seipsa Dico autem in quantum hujusmodi propter animam rationalem, quae quodammodo ex seipsa est hoc aliquid, sed non in quantum forma Intellectus vero quamlibet formam quam possibilo est recipi in aliquo, sicut in mat ria, vel sicut in subjecto, natus es attribuere pluribus, quod est contra rationem ejus quod si hoc aliquid, unde forma fit per hoc quod recipitur in materia sed cum materia in se considerata sit indistincta, non potest esse quod formam in se receptam individuet, nisi secundum quod est distinguibilis. Non enim sorma individuatur ps hoc quod recipitur in materia, nisi quatenus recipitur in hac materia, vel illa distincta et determinata ad hoc, et nunc Hateria autem non est divisibilis nisi per quantitatem. Unde Philoso dicit i Ethic quod submota quantitate remanet u stantia indivisibilis et ideo materia incitur liae et signata secundum quod est sub dimensionibus : dimensiones autem istae

possun dupliciter considerari. Uno modo secundum earum te minationem, et dico eas terminari secundum torminatam mensuram et figuram, et sic ut etiam perfecta collocantur in genero quantitatis, et si non possunt esse principium individuationis quia cum talis dimensionum terminatio varietur frequenter circa individuum, sequeretur quod individuum non remaneret idem numero semper. Alio modo possunt considerari sin ista determinatione in natura dimensionis tantum, quamvis nunquam Sine aliqua determinatione esse possint, Ricut nec natura coloris sine determinatione alia et nigri, et sic collocantur in genero quanti-ialis ut imperfectum. Et ex his dimensionibus interminatis effici-

SEARCH

MENU NAVIGATION