S. Thomæ Aquinatis doctoris angelici, ord. præd. Opuscula selecta: ad fidem ...

발행: 1881년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

XI. - IN BOETIUM DE TRINITAN Min haec materia signata, et sic individuat sormam, et sic ex materia causatur diversitas secundum numerum in eadem specie. Unde patet quod materia secundum se considerata non est principium diversitatis secundum speciem, nec seciindum numerum sed sicut principium diversitatis secundum genus prout subest communi sormae ita est principium diversitatis secundum numerum prout subest dimensionibus interminatis Det ideo cum haedimensiones sint do genere accidentium, quandoque diversitas secundum numerum reducitur in diversitatem accidentium, et hoc ratione dimensionum praedictarum. Alia vero accidentia non sunt principium individuationis, sed sunt principium cognoSeendi distinctionem individuorum. Et per hunc modum etiam aliis accidentibus individuatio attribuitur. Ad primum igitur dicendum, quod cum diei Philosoph. quod

numero sunt unum, quorum est materia una, intelligendum est de materia signata quae subest dimensionibus, alias oporteret dicere, quod omnia generabilia et corruptibilia sunt unum numero,

eum eorum sit materia una.

Ad secundum dicendum, quod dimensiones, cum sint accidentia per Se non possunt esse principium unitatis individuae substantiae : sed materia prout talibus dimensionibus subest, intelligitur esse principium talis unitatis et multitudinis. Ad tertium dicendum, quod do ratione individui est, quod sit in se indivisum, et ab aliis divisum ultima divisione. Νullum autem accidens habet in se propriam rationem divisionis, nisi quantitas: unde dimensiones ex seipsis habent quamdam rationem individuationis secundum determinatum situm, prout situs est dissorentia quantita ιis, et sic habet duplicem rationem individuationis :unam ex subjecto, sicut et quodlibet aliud accidens : aliam ex seipsa, in quantum habet situm, ratione cujus in abstrahendo a materia sensibili imaginamur hanc lineam, et hunc circulum. Et ideo recto materiae convenit individuare omnes alias formas ex hoc, quod subditur illi formas, quae ex seipsa habet individuationis rationem, ita quod etiam ipsae dimensiones terminatae quae sundantur in subiecto jam completo, individuantur quodammodo ex materia individuata per dimensiones interminatas praeintellec-las in materia. Ad quartum dicendum, quod illa quae differunt numero in genere Substantiae, non solii disserunt accidentibus, sed etiam

serma et materia sed si quaeratur quar hae sorma differ ab

82쪽

illa, non erit alia ratio, nisi quia est in alia materia gignata Νec invenitur alia ratio, quar haec materia sit divisa ab illa, nisi propter quantitatem et ideo materia subjecta dimensioni intelligitur esse principium hujus diversitatis. Ad quintum dicendum, quod ratio illa procedit de accidentibus completis, quae seqtu tur esse sormae in materia mon autem do dimensionibus intermipatis, quae praeintelliguntur anto ipsam formam in materia. Sine his enim non potest intelligi individuum,

sicut nec sino forma. Ad sextum dicendum, quod numerus formaliter loquendo, est prius quam quantitas continua sed materialiter quantitas continua est prior, cum numerus ex divisione continui relinquatur, ut dicitur I Physi. et sedundum hanc viam causa divorsitatem secundum numerum divisio materiae secundum divisiones. Ad rationes in contrarium patet qualiter sunt concedendae, et qualiter salsum concludunt.

ARTICULUS III.

utrum duo eo pora possint esse, se intelligi simul eus

in eodem loco.

Ad tertium sic proceditur. 3. Videtur quod duo corpora possint intelligi simul osse in eodsm loco. Omnis enim propositio videtur osso intelligibilis, in cujus subjecto non includitur oppositum praedicati, quia talis propositio non habet repugnantiam intellectuum: sed haec propositio: Duo corpora sunt in eodem loco, non est hujusmodi alias nunquam posset fieri miracul0se, quod patet esso falsum in corpore Dominico, quod exivit clauso Virginis utero, et intravit ad discipulos anuis clausis. Non enim Deus potest sacero quod assirmatio et negatio sint simul vera, ut dicit Augustin. contra Faustum; ergo potest aliquis intelligere, vel saltem in intollectu fingere duo corpora simul esse in eodem loco. 2. Item, a corporibus glorificatis non m0Vetur natura corpo rei tatis, sed solum corpulentiae sed romovetur ab eis ista con

ditio, quod possunt esse cum aliis in eodem loco per dotem subtilitatis, ut a multis dicitur; ergo haec conditio non Sequitur naturam corporeitatis, sed corpulentiae, sive grossitiei cujusdam ergo non et impossibilo intelligi duo corpora simul esse in eodem loco. s. Item Augustin. dicit sups Genes ad litteram quod lux in

83쪽

M. IN BOETIUM DR TRINITATE 60 corporibus primum locum tenet sed lux est simul in eodem loco cum aere ergo duo corpora possunt esse simu in eodem loco.

4. Item, quaelibet species ignis, ut dicit Philosopho Topicor. , es corpus, et sic idem quod prius. 5. Item, in serro ignito simul es ignis et serrum utrumquo autem os corpus ergo possibilo est simul esse duo corpora in

eodem loco. 6. Item, elementa in mixto non sunt corrupta, alias mixtum non sequeretur dominantis motum sed omnia quatuor elementa sunt eorpora, et simul sunt in qualibe paris mixti ergo possibilo est duo corpora simul esse in eodem loco. . Item, quod duo corpora non sint simul in uno loco, hoc non potest convenire corporibus ratione materiae, cum materiae secundum so non debeatur locus, nec rations sormae propter idem, nec rations dimensionis, cum dimensiones n0 repleant locum, quod patet ex hoc quod quidam locum ubi non eran nisi solum dimensiones, dicebant vacuum ess0, ergo hoc ' conveni corpori nisi ratione aliquorum accidentium posterioris , quae non sunt omnibus communia, et quae possibile est a corporibus separari, et sic videtur quod duo corpora possint simul esse in eodem loco. 8. Item, secundum Astrologos qui sequuntur Ptolemaeum, sex planetarum corpora moventur in epicyclis, qui sunt circuli intor- secantes sphaeras extrinsecas planetarum; ergo Oporto quod planetae corpus aliquando perveniat ad locum secιionis: sed non

poιεst diei quod ibi sit aliquid vacuum cum natura non patiatur, nequs quod substantia sphaerarum sit divisibilis, ut intelligatur cedere corpori planetas quando pervenit illud, sicut cedit aer lapidi, cum coeli sint solidissimi quasi ex aere susi, ut dicitur Job xxxvii m. Pergo oportet quod corpus planetae sit simul cuni corpore sphaerae in eodem loco, et sic falsum dicit Boetius, quod

nunquam duo corpora obtinent locum unum.

Sed contra est quod si duo corpora sunt in eodem loco, eadem ratione e quaelib6t: sed aliquod corpus quantumcumque magnum potest dividi in parva curuslibet quantitatis secundum aliquem numerum ergo Sequitur quod in parvimimo loco continebitur

maximum corpus, quod idetur absurdum. Item, impossibile est inter duo puncia signata eas plures lineas rectas hoc autem sequetur, Si duo corpora sint in eodem

loco Signatis enim duobus punctis ex duabus partibus loci oppositis, erunt inter ea duae lineae rectae signatae in duobus corpor

84쪽

70 s. THOMAE AQUINATI OPUScULAbus locatis Νon enim potest dici, quod inter illa duo puncta nulla sit linea, nequo quod unius locati linea magis sit inter ea quam alia, neque quod sit ibi aliqua una linea praeter corpora locata quae sit inter duo puncta loci, quia sic illa linea esset non in subjecto orgo impossibilo est duo corpora simul esse in eodem

loco.

Item, demonstratum es in geometria, quod duo circuli non se contingunt nisi in puncto sed si ponamus dii corpora simul esso in eodem loco, sequetur quod duo circuli contenti in eis se secundum totum contingant ergo impossibile est duo corpora simul osse in eodem loco. Item, quaecumque uni et eidem sunt eadem ipsa sibi invicem sunt eadem sed cum oporteat unam esse dimensionem loci et locati, ex eo quod non est ponere dimensionem sine subjecto, si duo corpora sint simus in eodem loco, sequetur dimensiones utriusque corporis esse easdem cum dimensionibus loci ergo sequetur eas esse easdem ad invicem, quod est impossibile. Respondeo dicendum, quod in his quae apud nos sunt, quae

Omnes esse corpora confitentur, ad sensum videmus, quod adveniente uno corpore ad aliquem locum, aliud corpus ab illo expellitur. Unde experimento patet talia corpora duo in eodem loco esse non posso. Quidam autem dicunt, quod non prohibentur duo horum corporum ab hoc quod sint simul propter corporeitatem, vel propter aliquid quod si do ratione corporis in quantum corpus :Sic enim omnino sequ0retur duo corpora prohiberi ab hoc quod est esse simul Sed dicunt quod prohibentur ab hoc propter corpulentiam ipsorum; sed quidquid si hoc, quod corpulentiam nominant ius densitas, si vo impuritas, si vo corruptibilitas aliquorum corporum, Vel etiam aliqua natura specialis naturae generali corporeitatis superaddita, non potest ess causa hujusmodi prohibitionis. Invenitur enim duplex comparatio corporis ad locum Una secundum quam ponitur in hoc oco, vel illo dete minato Det hae comparatio sequitur naturam specialem hujus, vel illius corporis sicut quod gravia ex natura gravitatis sint deorsum, levia autem sursum Alia vero comparatio es secundum quam dicitur simpliciter in loco esse: e haec comparatio sequitur corpus ex ipsa natura corporeitatis, non propter aliquid additum. Secundum hoc enim corpus est in loco, quod se loco commetitur: lio autem est secundum quod est dimensionatum dimensionibus

aequalibus, o similibus dimensionibus loci dimensiones autem

85쪽

XI. IN BOETIUM DE TRINITAT TIansunt cuilibet corpori ex ipsa corporeitate. Esas autem plura corpora in eodem loco, vel non esse, non respicit locum determinate, Sed absolute, unde oportet quo causa hujus impedimenti reseratur ad naturam corporeitatis, ex qua corpori omni in quantum est corpus, natum si esse in loco. Et si ultima sphaera non sit in loco, hoc non est nisi quia nihil potest esse extra ipsam, non autem propter desectum praedictae aptitiidinis. Et ideo alii concedunt simpliciter quod nulla duo corpora possin esso in eodem loco, et rationem ejus reserunt ad principia mathematica, quae oporte salvari in omnibus naturalibus, ut dicitur III Cae et Hun. Sed hoc non videtur conveniens, quia mathematicis non Om- peti esse in loco, nisi improprio et similitudinaris, ut dicitur II de Generatione. Et ideo ratio praedicti impedimenti non est sumenda ex principiis mathematicis, sed ex principiis naturalibus, quibus proprie locus debetur. Praetorea rationes mathematicae sussicienter concludunt in materia ista Etsi enim mathematica salventur in naturalibus, tamen naturalia addunt aliquid supermathematita, scilicet materiam sensibilem, et ex hoc addito potest assignari ratio alicujus in naturalibus, cujus ratio in mathematicis non poterit assignari. In mathematicis enim non potest assignari ratio divorsitatis harum duarum linearum, nisi proptersitum : unde remota diversitato situs, non remanet pluralitas linearum mathematicarum, et similiter nec superficierum, aut co porum. Et propter hoc non potest esse, ut corpora mathematica

sint plura, et sint simul et similiter de lineis et superficiebus. Sed in corporibus naturalibus posset ab adversario assignari alia ratio diversitatis, scilicet ex materia sensibili, etiam remota diversitato situs. Et ideo ratio illa quae probat duo corpora mathematica non esse simul, non est sussiciens ad probandum duo eorpora naturalia non esse simul. Et ideo accipienda es via Avicennas, qua utitur in sua Suffcientia, in tractaturis Loco per quam assigna causam prohibitionis praediciae ex ipsa natura corporeitatis per principia naturalia. Dicit enim quod non potest esse causa hujus prohibitionis, nisi illud cui primo et per se convenit esso in loco hoc autem est quod natum est replere locum Formae autem non competi esse in loco, nisi per accidens, quamvis aliquas sormae sint principium, quo corpus inclinatur ad hunc, vel illum locum: similiter nec materia per se considerata, quia sic intelligitur praeter omnia illa genera, ut dicitur ii Metaphys.

Unde oporte quod materia secundum quod subest ei, per quod

86쪽

72 s. THOMAE AQUINATI OPUsouLAhabs primam comparationem ad locum, hoc prohibeat comparatur autem ad locum, prout subest dimensionibus is ido ex natura materias subiectae dimonsionibus prohibentur plura corpora osso in eodem loco. Oportet enim plura esso corpora, in quibus sorma corporeitatis invoniatur divisa, quas quidem non dividitur nisi per divisionem materiae, cujus divisio cum sit solum per dimonsiones, de ratione quarum est situs, impossibile ostiano materiam esse distinctam ab illa, nisi quando est distincta secundum situm, quod non est quando duo corpora ponuntur esso in eodem loco Dundo illa duo corpora essent unum corpus, quod est

impossibilo cum igitur materia dimensionibus subjecta inveniatur in quibuscumque corporibus, oportet quaelibe duo corpora prohiberi ex ipsa natura corporeitatis si simul sint in eodem loco. Ad primum igitur dicendum, quod duplicitor potest dici aliqua propositio non intelligibilis Uno modo, ex parte intelligentis, qui deficit intelloetu, sicut haec propositio : In tribus personis divinis est una ossentia : et hujusmodi propositio non oportet quod implicat contradictionem. Alio modo, ex parte ipsius propositionis, et hoc dupliciter. Uno modo, quia implicat contradictionem absoluto, sicut Rationale est irrationale, et hujusmodi nullo miraeulo verificari possunt. Alio modo, quia implicant contradictionem aliquo modo, sicut ista Mortuus redit ad viιam virtuto, scilicet propria, cum ponatur per hoc quod dicitur mortuum omni principio vitae destitutum AE talia possunt verificari miraculo sup riori virtute operante, et similiter os in proposito. Sicut enim duobus corporibus non in eodem loco positis poιest aliqua naturalis causa divorsitatis inveniri, sic divina virtus potest ea, quamvis sint unita in situ, in sua distinctione conservare, et sic miraculos fiori potest duo corpora esse in eodem loco. Ad sscundum dicendum, quod quidquid sit illa corpulentia quae dicitur removeri a corporibus gloriosis, tamen planum est quod corporeitas ab eis nunquam removebitur, et ideo nec causa natu raliter prohibens aliquod eorum simul esse cum alio in odom loco : sed solum miraculos hoc esse γιerit, quod sint simul eum aliis corporibus in eodem loco. Ad tertium dicendum, quod lux non est corpus, sed qualitas quaedam, ut Damas dicit, et etiam Avicen Aug. autem lucem nominat ignem ipsum, quod patet ex hoc, quod lucem condividit

contra aerem, aquam, et terram.

Ad quartum dicendum, quod tres species ignis a Philos assia

87쪽

XI. - IM BOETIUM DE TRINITATE 73gnatae sic sunt intelligendae, ut ps lucem intelligatur ignis in propria materia existens, dato etiam, ut quidam dicunt, quod ignis in propria sphaera non luceat Lucis enim non est lucere, sed quod ejus participatione alia luceant. Et similiter ignis etsi in propria sphaera non luceat, tamen eius participation alia sul- gentia sunt. Per ammam autem intelligitur ignis in materia

aerea, per carbonem in materia terrea. In materia autem aqueanon potest ignis invalescere in tantum quod ignis naturam habeat, quia aqua habet omnes qualitatos oppositas igni. Ad quintum dicendum, quod in sorro ignit non sunt duo corpora, sed unum corpus habens quidem speciem serri, sed aliquas proprietates ignis. Ad sextum dicendum, quod etsi ponantur elementa in corpore

mixto remanere secundum suas sormas substantiales, non tamen ponentur esse plura corpora in actu, alias nullum corpus mixtum ess0 vere unum, sed est plura potentia, et unum actu. Probabilior tamen videtur opinio Commentatoris II Cae et Mun. qui hane opinionem Avicen improbans, ait elementorum formas in m xto non remanere, nec totaliter corrumpi, sed fieri ex eis unam in

diam formam, in quantum suscipiunt magis et minus et sod cum formae substantiali suscipere magis et minus sit absonum, videtur us dictum intelligondum hoc modo, quod formas elementorum suscipiunt magis et minus non secundum se, sed secundum quod manen virtuto in qualitatibus elementaribus quasi propriis in trumentis, ut sic dicatur, sormae secundum so non remanent, sed solum prout sunt virtute in suis qualitatibus, ex quibus fit una modi qualitas. Ad septimum dicendum, quod quamvis dimensiones secundum se non possint replero locum, tamen corpus naturale ex hoc qu0d

ejus materia intelligitur subiecta dimensionibus, habet quod repleat locum. Ad octavum dicendum, quod opinio Ptolemaei do epicyclis et

occenιricis non videtur consonare principiis naturalibus, quae Arist. ponit, et ideo illa opinio sociatoribus Aristot non placet: si tamen sustinetur, nulla necessitas sit quod duo corpora sint in eodem loco, quia secundum tenentes illam opinionem, triplex ineorporibus coelestibus substantia distinguitur, scilicet substantia stellarum quae est luminosa, et substantia sphaerarum quae est

diaphan et solida non divisibilis, et substantia alia quae est inter sphaeras divisibilis et inspissabilis ad modum aeris, quamvis in-

88쪽

74 ROMAE AQUINATIS PUScULA corruptibilis. Et per hanc substantiam defenduntur, ne oporteat eos onero substantiam sphaerarum dividi, aut duo corpora osso in eodem loco.

ARTICULUS IV.

Utrum arietas loο aliquid operatur ad disserentiam

3ecundum numerum. Ad quartum sic proceditur. 4. Videtur quod loci varietas nihillaciat ad diversitatem secundum numerum. Causa enim diversitatis secundum timorum est in ipsis quae numero disserunt sed locus est extra Iocata, ergo ex diversitate locorum non potest esse causa diversitatis secundum numerum. 2. Item, res non est completa in esse nisi per hoc, quod est ab aliis distincta : sed locus advenit post esse completum, unde et motus ad locum est motus persecti Secundum Substantiam, ut

dicitur in Phys. ergo non potes ex loco sum aliqua causa distinctionis in corporibus locatis. 3. Item, distinctio secundum numorum est invariabilis circa ipsa distincta r sed a causa variabili non procedit effectus invariabilis ergo cum locus varietur circa locatum, non potes esssquod diversitas secundum locum sit causa diversitatis secundum

numerum.

4. Item, remota causa removetur essectus sed aliquando a duobus corporibus removetur per miraculum distinctio secundum locum, ut prius dicιum est, et tamen non removetur distinctio secundum numerum ergo diStinctio secundum locum non est causa diversitatis secundum numerum. 5. Item, diversitas Secundum numerum non solum invenitur in corporibus, sed etiam in substantiis incorporeis med in eis divo sitas secundum locum non poιest esse causa diversitatis secundum numerum, cum ipsa incorporalia in loco non sint, ut ipso Boet.

diei in lib. de Heddomadibus ergo divorsitas secundum locum non potest poni causa diversitatis Sccundum numerum naturalitsr, ut ipso videtur dicere. 4. Sed contra est, quod ea quae disserunt secundum numerum, ditarunt accidentibus : sed nullius accidentis diversitas ita ins parabiliter habet ad divorsi a tem in numero, sicut diversitas loco ergo diversitas in loco maximo videtur sacere ad diversitatem in numero.

89쪽

XI. IN IOATIUM DR TRINITAT 52. Item, diversitas locorum secundum speciem concomitatur diversitatem corporum secundum speciem, sicut patet in gravibus et levibus ergo e diversitas locorum secundum numerum indivisibiliter comitatur diversitatem corporum secundum numerum, et sic idem quod prius. 3. Item, sicut tempus est mensura motus, ita locus est mensura corpori sed motus dividitur numero secundum tempus, ut dicituro Phys. ergo et corpus dividitur numero secundum locum. Respondeo dicendum, quod sicut ex supradictis patet, diversitas secundum numerum causatur ex division materiae sub dimensionibus existentis. Ipsa etiam materia secundum quod subdimensionibus existit, prohibe duo corpora esse in eodem loco,

in quantum oportet duorum corporum distinctas esse secundum situs materias. Et sic patet quod ex eodem causatur diversitas secundum numerum, ex quo causatur necessitas diversitatis locorum in diversis corporibus. Et ideo ipsa diversitas locorum in soconsiderata est signum diversitatis secundum numerum, sicut et do aliis accidentibus praeter dimensiones primas interminatas supradictum ost sed si diversitas loci consideretur secundum suam causam, sic planum est quod divorsitas loci est causa diversi ιatis secundum numerum et ideo Boe dicit, quod varietas accidentium facit diversitatem secundum numerum. Omnibus aliis remotis in locorum diversitate hoc inevitabiliter veri sicari constituit, quia scilicet nullum aliud accidentium quae exterius apparent in re completa est ita propinquum ad causam diversitatis secundum numerum, sicut diversitas locorum. Ad primum igitur et secundum et tertium dicendum, quod Milones illae concludunt, quod diversitas loci non est causa diversitatis individuorum secundum se, sed per hoc non removetur, quin causa diversitatis locorum sit causa diversitatis secundum nu

merum.

Ad quartum dicendum, quod omnes effectus causarum secundarum magis dependent a Deo, quam etiam ab ipsis causis secundis et remotis ipsis causis secundis ipse miraculoso producere potes effectus quos Vult. Ad quintum dicendum, quod in substantiis corporeis diversitatem secundum numerum sequitur diversitas secundum Speciem, excepta anima rationali, quae sequitur divisionem maioriae sibi dispositae. Hic autem loquitur Boet do diversitato secundum numerum, ubi est eadem species.

90쪽

76 a. THOMAE AQUINATI OPUsoULA Ad primum in contrarium dicendum, quod varietas accidentium propter dimensiones interminatas non facit diversitatem innumero sicut causa, sed dicitur sacer sicut signum demonstrans, et sic maximo diversitas loci facit, in quantum os propinquiua signum. Ad secundum dicendum, quod divorsitas locorum secundum speciem, est signum diversitatis corporum secundum speciem, sed non causa. Ad tertium dicendum, quod cum divisio temporis causetur Ox division motus, diversitas etiam temporis non est causa divorsitatis motus, sed signum De similiter est de loco in comparationsae corpus.

LECTIO II.

Age igitur, ingrediamur, et unumquodque ut intelligi atquo capi potest, discutiamus. am sicut optime dictum videtur, eruditiost hominis unumquodque, ut ipsum est, ita de eo fidem capero

tentaro. am cum tres sint speculativae partes, naturalis, in motu, inabstracta considerat enim corporum formas cum materia, quos a corporibus actu separari non possunt, quae corpora in motu sunt, ut cum terra deorsum, et ignis sursum sertur habetquo motum sorma materiae conjuncta Mathematica sine motu inabstracta. Haec enim formas corporum speculatur sine materia, ac per hoc sine motu, quae formae cum in materia sint, ab his separari non possunt Theologia sine motu abstracta atque inseparabilis. amio substantia et materia, et motu caret. In naturalibus

igitur rationabiliter, in mathematicis disciplinabiliter, in divinis intellectualiter versari oportebit, neque deduci ad imaginationes, sed potius ipsam inspicere formam. Proponit supra Boetius sententiam catholicae fidei, de unitato Trinitatis, et rationem sententiae prosecutus est. uno intendit procedere ad inquisitionem praedictorum et quia secundum sententiam Philos. II eta. ante scientiam oportet inquirer modum seisndi; ideo pars haec dividitur in duas. In prima ostendit Bootius modum proprium hujusmodi inquisitionis, quae es do rebus divinis In secunda vero secundum modum praeassignatum procedit ad propositum inquirendum, ibi: a Quae vero forma. v Prima dividitur in duas. Primo ponit necessitatem ostendendi modum

SEARCH

MENU NAVIGATION